Jump to content

Cribratio Alkorani/1

E Wikisource
Liber I

editio: ex Confutationes legis Mahumeticae, quam vocant Alcoranum, singulari industria […] ac magno studio hinc inde conquisitae, inque lucem editae, Johannes Oporinus, Basileae, 1555; Theodorus Bibliander recensuit
fons: librum vide
 Capitum index Liber II 

LIBER PRIMUS

I. De Alkorano et quod deus verus non sit auctor eius. Est liber legis Arabum Alkoranus ob praeceptorum collectionem atque Alfurkanus ob discretam capitulorum separationem nominatus. Habet et alia nomina. Dicunt quidam observatores libri illum aliter in Oriente et aliter in Hesperiis partibus distingui. Occidentales enim post orationem, quae praemittitur et mater libri nominatur, aiunt totum librum Azoras seu capitula CXXIII. Orientales vero primam Azoram aiunt durare usque Soret Amram, quod est quintum capitulum in libro Hispaniarum. Hic liber, ut in Hispania legitur, in Latinum versus per nos visus est et ubi de hoc libro legis quicquam allegamus, illud in Latino illo haberi dicere intendimus.

Huius auctor videtur apocryphus. Aiunt enim quidam Arabes ipsum Mahumetum quendam de Arabia de genere Ismaeli composuisse. Alii vero dicunt Mahumetum dixisse hunc librum in septem viris a deo descendisse, quos nominant. Alii dicunt mortuo Mahumeto quattuor differentes et discordantes Alkoranos per quattuor, quos nominant sibi adversantes, compositos. Dicunt etiam quidam hunc, qui in usu est, Merban filium Elheken composuisse et alios igni tradidisse. Fertur etiam Elgag virum potentem LXXXV sententias detraxisse de libro et totidem alias addidisse. Legimus in Chronica Mahumeti et regum suorum successorum, quomodo Gomar secundus rex post Mahumetum ordinavit orationes fieri in singulis templis in mense Ramadan et Alkoranum completo mense perlegi. Cui successit Odiner, qui auxilio aliorum integritatem Alkorani primo collegit. Ex quibus certum est licet Mahumetus aliqua praecepta ex testamento et evangelio collegerit, quae praecepta dei seu Alkoranus dicebantur, tamen liber iste in sua integritate post eius obitum collectus est.

Liber vero ipse in primo capitulo sic dicit: «Omnis adversarius Gabrielis hunc librum tuo cordi per creatorem intimantis ipsumque divino praecepto tuis commissum manibus etc.» Haec ut dei verba ad Mahumetum leguntur et saepissime in libro eadem sententia repetitur, quae vult solum deum creatorem auctorem libri esse. Sed ut sapientiores Arabes et verae historiae habent et liber ipse atque nomen Alkoranus ostendit, tunc est collectio quorundam praeceptorum, quae quidem collectio nullo modo deo vero attribui potest. Unde ipse colligeret, qui est ipsa sapientia? Oportet igitur, quod collectio, quae non potest nisi in tempore fieri, nequaquam deo adscribatur, cuius operatio est supra omne tempus sine successione. Cui igitur debet adscribi collectio nisi homini, qui de diversis scripturis collectionem facit et collecta, ut vult, appellat, quemadmodum haec collectio Alkoranus dicitur? Ideo quidam sapientes libri defensores aiunt collectionem esse humanam, intimationem vero dei per Gabrielem esse. Verum est collectionem hominis esse; sed quod deus creator universi per Gabrielem ipsum librum intimaverit cordi Mahumeti non potest esse verum, cum illa in libro contineantur, quae ob suam turpitudinem iniustitiam et notorietatem mendacii et contradictionis deo sine blasphemia adscribi nequeant.

Alius igitur erit auctor eius quam deus verus; nec potest esse nisi deus huius saeculi. Hic enim deus est, qui excedat «mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago dei» invisibilis, quibus cum evangelium sit opertum, ipsi pereunt, ut Apostolus Corinthis scribit. Hic deus seu «princeps huius mundi», qui a principio est mendax, per aliquem suorum angelorum, qui speciem lucis et nomen forte Gabrielis assumpsit, inveniens Mahumetum hominem idolatram Venerem colentem et omnia, quae huius mundi sunt, concupiscentem ad hoc aptissimum per ipsum principaliter et eius successores mendosum Alkoranum collegit, cui haereticos Christianos et perversos Iudaeos aptos ad hoc consiliarios adiunxit; uti fuit Sergius Nestorianus et Iacobita Baheira et Iudaei Finies et Abdia nomine Salon postea dictus Abdalla, ut verae historiae de hoc apud Arabes reperiuntur. Et licet multa videatur testimonia continere de laude testamenti et evangelii et prophetarum Abrahae, Moysi et maxime Iesu Christi filii Mariae virginis tamen cum illis omnibus quo ad verum et salutarem finem contradicat, ut infra patebit, potius ad decipiendum haec laudes positae credentur.

II. Quid continet Alkoranus secundum eius laudatores. Dicunt autem sequaces Mahumeti bona intentione Alkoranum scriptum et continere Mahumetum orphanum erroneum seu idolatram atque pauperem, legis et scripturae penitus ignarum solum nativam Arabum linguam scientem, multas uxores habentem a deo misericordiam consecutum divitem et magni cordis subtilium capacis et alti nominis factum; quem ipse deus doctorem rudis gentis Arabicae et idolatrae constituit legatumque suum ad ipsas creavit et eis prophetam praeposuit absque tamen manifesta miraculorum potestate, ut gentem illam sibi commissam ab errore in viam rectam reduceret.

Et revelavit ei deus, ut fidem Abrahae viri iustissimi, qui a deorum cultura recedens unum solum deum universorum creatorem adoravit, acceptaret et ab Arabibus acceptandam suaderet absque tamen violentia coactione praedicaretque illum solum et unicum omnium creatorem et non alium esse imperatorem et regem universi, omnium bonorum datorem, omnipotentem vitae et mortis dispensatorem, sapientem, incorporalem, incomprehensibilem et interminabilem seu infinitum, pium et misericordem veniaeque datorem omnibus fidelibus ipsum adorantibus et invocantibus; qui in die illa tremendi iudicii, quae erit omnium terminus, resuscitabit mortuos ea facilitate, qua ipsos creavit, et iudicabit inter bonos et malos dans fidelibus et credulis secundum merita sua perpetuam paradisi omnium voluptatum et desideriorum mansionem et vitam optimam, incredulis vero et malis iuxta demerita cuiusque gehennam et perpetuam poenam. Librum vero Alkoranum a deo descendisse dicunt, cuius libri mater et verissimum fundamentum fides praemissa unius dei, et reditus omnium ad ipsius terribile iudicium affirmant.

Alia autem, quae in ipso libro continentur, quaedam aiunt probationes illius fidei, quaedam vero leges Arabum, quas secundum librum illum creduli Arabes servare tenentur, si deo, quem colunt, oboedire et in eius gratia persistere volunt et iuxta merita felicem assequi in paradiso remunerationem. Unde omnes hanc fidem tenentes Muselmanos scilicet sanae fidei appellant, sive sint homines sive angeli aut daemones. Hanc igitur fidem dicunt de necessitate salutis omnes, qui ignem aeternum vitare volunt, tenere oportere, in quam, ut aiunt, praeteriti prophetae consentiunt. Ideo liber ille nulli prophetarum contradicit, sed approbat eos et confirmat libros a deo ipsis traditos scilicet testamentum Moysi, psalterium David et evangelium traditum Iesu Christo filio Mariae virginis concludens omnes praedicta credentes et legem in libris legis suae scriptam observantes liberari a gehenna.

Dicunt etiam, quomodo omnibus gentibus deus nativos nuntios miserit et eas commonuit, quid credere et agere ipsas oporteat, ut in die iudicii inter bonos connumerentur et paradisum plenum gaudii assequantur, ne causam habeant tunc se excusandi non recepisse doctorem et commonitorem, quodque illis dei nuntiis credere debeant et divinis per eos promulgatis praeceptis oboedire, in quo decipi non poterant. Quomodo enim dei verbo parendo in deo confidens, qui est veracissimus, quisquam in die illa se posset reperire deceptum? Quare concludunt, quod, si varietas legum vel rituum in identitate fidei in variis gentibus per dei nuntios praecepta reperiatur, hoc quidem oboedienti nequaquam, quominus apud piissimum atque iustissimum iudicem condignum praemium assequatur, obesse poterit. Enumerat autem prophetas et dei nuntios, quibus credendum erat: Abraham, Ismaelem, Isaac, Iacob, Moysen, Christum et alios plures. Haec est summa continentiae Alkorani secundum libri illius laudatores..

III. Quid continet Alkoranus secundum iudicium perfectorum. Sed qui tam inter Arabes quam Christianos perfectionem dei dono assecuti sunt, advertunt, quomodo sub praetextu huius eradicationis idolatriae inserit Christum nec dei filium nec crucifixum et quod haec adiectio videtur totius libri intentio scilicet quod Christum seu Messiam nec dei filium nec crucifixum persuadeat; quoniam Christum filium dei esse et in cruce mortuum est fides illa, quae vincit diabolum et mundum et solum est vera et perfecta et nulla fides praeter illam resistere potest diabolo et dare victoriam et immortalem vitam fideli in regno caelorum intellectuali et incorruptibili. Ideo hoc medio Satan de mundo ipsam evangelicam fidem omnino eliminare conatur, quemadmodum multa videmus Christianorum regna iam a fide vera Christi recessisse et Arabum legem acceptasse. Scimus autem tam ex evangelio quam Alkorano Mahumetum non posse praevalere, sed Christus demum vincit, ut infra patebit. Multi etiam Christiani sub principibus sectae Arabum Christo devotius serviunt et infiniti Christiani renegati et Arabes et eiusdem legis cum ipsis timore gladii fingentes se illius sectae in hora mortis profitentur se Christianos. Sic finaliter omnes facient.

IV. Quod Alkoranus fide careat, ubi sacris scripturis contradicit. Dicit autem quidam sapiens attendendum, quomodo necesse fuit Mahumetum, qui nullam praeter Arabicam linguam scivit nec legendi artem nec scribendi habuit, etiam si eloquentia Arabica rhythmica et poetica prae ceteris pollebat, qua prae cunctis Arabicis libris Alkoranus laudatur, habere Iudaeos et Christianos, qui sibi in Arabica lingua ea, quae in testamento, psalterio atque evangelio continentur, referrent. Nam in illis sacris litteris per Alkoranum approbatis et confirmatis tamquam lucidis et perfectis doctrinis eum peritum esse oportebat, cum sint Alkorani substantia et praesuppositum; et nominantur supra aliqui ex illis qui ei adhaeserunt. Sed cum sibi hoc obiceretur, quod sic instrueretur, «cecidit in faciem suam et contractae sunt manus eius et pedes et socii cooperuerunt ipsum vestibus suis; qui ad se rediens dixit: Deus misit corripere vos de sermone, quem dixistis, quod tales me docerent. Et legit unam sententiam ex Azora Eluael, quod interpretatur Palma, quae sic habet: ‹Scimus, quod ipsi dicent, quod instruet eum homo lingua eorum qua loquuntur Persica. Haec autem Arabica patens est›. Ex hoc dixit: Quomodo potest dici, quod illi me instruant, quorum unus Persicus alter Hebraeus est? Qui dixerunt ei: Potest esse, quod lingua sua loquantur tibi et exponant et tu lingua tua omnia rectifices? Nec invenit responsionem.» Ecce ipsum Mahumetum a diversis instructum.

Et quia eo tunc, quando Mahumetus post Christum annis DCXXIV tempore Heraclii imperatoris incepit, multae haereses circa evangelii et veteris testamenti intellectum dudum exortae fuerunt et synodaliter reprobatae, est verisimile ad ipsum plures confluxisse, qui puritatem intelligentiae dictarum scripturarum permixtam cum novitatibus opinionum minus verarum habebant et scripturas testamenti cum Talmuticis narrationibus et evangelii claritatem cum apocryphis libris permiscebant et, prout ipsis visum fuit, ipsi Mahumeto recitabant.

Fertur etiam supra nominatos Iudaeos se Mahumetum coniunxisse, ut impedirent, ne perfectus fieret Christianus. Ex quo et poetico scribendi modo evenisse aiunt raro concordare historias in Alkorano descriptas cum ipsis in veteri testamento et evangelio positis. Sed contra haec, ut aiunt, nititur Mahumetus respondere se non nisi a deo informatum volensque excusationem adducere dicit XXV capitulo: «Cum sit haec (scilicet in Alkorano) alicuius verbi pro verbo mutatio deo positionem suam sciente, dicunt increduli: Tu quidem non es nisi mendax, cum adeo tua verba varies; sed huius rei plures sunt inscii. Ipse namque deus et spiritus suus benedictus hunc librum veracissimum composuerunt.»

Sed haec excusatio conficta et mendax non sufficit, quin libri compositor varius reperiatur, quod de vero et immutabili deo asserere blasphemia est. Neque dicimus variationem esse, si sit verborum aliqua mutatio stante identitate sententiae, sed ubi sententia Alkorani non est eadem cum evangelio aut testamento. Tunc enim nequaquam excusabilis est Alkoranus, quin concedi oporteat deum illa non tradidisse, cum non concordent cum prioribus divinis et per Alkoranum approbatis libris. Puta ait in Alkorano virginem Mariam matrem Iesu sororem Aaron et filiam Amram. Certissimum est illum, qui haec Mahumeto narravit, errasse et veram evangelii historiam ignorasse, cum Maria filia Amram soror Moysi et Aaron mortua fuit annis plus mille et in deserto sepulta ante virginem Mariam matrem Iesu Christi gloriosam, quae, ut in eodem legitur Alkorano, fuit tempore Zachariae patris Iohannis baptistae.

Et cum haec non semel sed pluries Alkoranus dicat, hoc unicum exemplum sufficit errorem reperiri in libro et ideo dei compositionem non esse. Adhuc dicit capitulo LXXV de Maria in fine: «Maria se dirigendo nil malitiae seu pravitatis operata est. Unde animam insufflavimus illi nostra verba librumque confirmanti et in bonitate perseveranti.» Certum est Mariam ante Alkoranum paene sescentis annis mortuam; quomodo tunc confirmavit librum Alkorani, de quo tamen Arabes ipsum loqui intelligunt? Sic errat in capitulo XXXV in recitatione illa, quando Moyses venit ad Pharaonem, ubi Pharao dicit se Moysen in sua domo nutrivisse etc. Nam ille Pharao, qui Moysen nutriverat, diu mortuus fuit ante reditum Moysi ad Aegyptum Exodi IV; fuit enim quadraginta annis Moyses in Madian, quo tempore obierat.

Talia plura reperiuntur dissona a veritate sacrae scripturae a deo ante Mahumetum traditae et Alkorano praeferendae. Nec Alkoranus hoc negat. Sic enim capitulo XIX dicit: «Si de mandatis tibi missis quicquam dubitas antecessorum tuorum libros legendo veritatem tibi missam agnosces, ne sis ambiguus nunc negans nunc affirmans.» Ecce iubet in dubiis recurri ad libros priores, qui etiam admittit, quod veriores seu meliores libri ostendantur et illis stetur. Sic enim capitulo XXXVII dicit: Moderni te magum affirmantes tu dic: «Librum isto meliorem vestrum dictum affirmantem afferte eumque benivole sequar.» Ecce quomodo non vult affirmare Alkoranum evangelio praeferendum. Non sunt igitur ea, quae in Alkorano continentur, ut dei verba acceptanda, quando prioribus a deo traditis et per Alkoranum admissis libris adversantur.

V. Quod evangelium sit Alkorano praeferendum. Descendentes itaque ad magis particularia, ut deveniamus ad id, quod intendimus, scilicet evangelium Alkorano praeferendum, dicimus eum, qui Alkoranum in Hispania in Latinum vertit, referre in principio V capituli seu Soret Amram sic haberi: «Deus pius et misericors vivus et altissimus praeter quem non est alius, qui prius testamentum deinceps evangelium rectas vias hominibus tradidit, postremo librum veracem videlicet Alfurkan vestrae legis confirmatorem vobis desuper praebuit isteque continet verba quaedam firmissima et infringibilia, quae sunt libri mater ac materia», quaedam vero alia etc. Ecce quomodo vetus testamentum et evangelium rectas vias dicit continere et confirmat ipsa.

Alfurkan vero dicit veracem et continere quaedam firmissima, quae sunt mater ac materia libri, et quae illa sint supra dictum est et continentur in oratione in principio libri, quod principium mater libri nominatur scilicet quod sit unus deus creator adorandus et timendus ut terribilis iudex in die ultimi iudicii, quando est resurrectio. Alia non habent illam firmitatem infringibilem, quare ubi discordant cum testamento vel evangelio potius standum illis. Ad idem attente advertendum, quomodo in Alkorano legitur deum Iudaeis dixisse capitulo XII: «Christum Mariae filium, cui commisimus evangelium, quod est lumen et confirmatio testamenti ac castigamen et recta via timentibus deum, ad vestrae legis complementum misimus.» Alibi saepe nominat evangelium lucidum et aliquando splendidissimum.

Cum hoc ita sit, quod evangelium in se omnia necessaria ad salutem contineat et suppleat ad legem veteris testamenti, quae supplenda restabant, nihil igitur in Alkorano reperitur, quod sit necessarium ad salutem ultra id, quod in evangelio continetur et non est aliquid necessitatis in ipso Alkorano, quod non sit evangelio conforme. Ait etiam quidam devotus et Arabicae linguae peritus, qui in Baldach studio Alkorani operam dedit, in capitulo Elmeide sic haberi: «Limitavimus vestigia hominum per Iesum filium Mariae veracissimum patenter et dedimus ei evangelium, in quo est directio et lux et veritas manifesta.»

Ex his patet Alkoranum Arabes ad evangelium remittere tamquam ad lumen et rectam viam deum timentium. Dicit enim in Alkorano: «Sciendum quidem viros legum nullius legis fideive perfectionem assequi, nisi testamenti et evangelii ac huius libri a deo positi praeceptis pareant.» Nec hoc potest de illis Christianis intelligi, qui lucidissimum librum evangelii sequuntur, cum, ut ipse in plerisque locis attestetur, illos Christi discipulos in albis vestitos perfectissimos esse. Oportet igitur ut de Iudaeis et Arabibus, qui sunt viri legum, intelligatur. Mandatur etiam capitulo LXX Alkorani, quod «omnes boni deo serviant, ut Christus Iesus Mariae filius persuasit». Si igitur ad hoc boni Christiani nituntur, ut faciant quemadmodum ibidem Alkoranus continet, certissimum est ipsos ab illis qui Alkoranum credunt, irreprehensibiles esse.

VI. Quod evangelium sit lux veritatis Alkorani. Alkoranum dici non potest sufficere et via recta esse, nisi includatur in ipso evangelium; et solum illud constat lucem veritatis et rectae viae in Alkorano dici debere, quod evangelio consonat. Nec de evangelio haesitabat auctor Alkorani; allegabat enim passus et continentias evangelii de eo, quod Christo parabolas exponenti aliqui «abierunt retro», de grano frumenti, de caeco nato et aliis. Illud enim evangelium de quo locutus est et allegabatur per ipsum, in partibus Arabiae et undique reperitur etiam fortassis hodie et prius scriptum in aliquo antiquo volumine quam Alkoranus conficeretur.

Et cum ab initio fidei Christianae per tot centenos annos ante Mahumetum evangelium mundo publicatum et hucusque invariatum maneat, de quo nec Mahumetus tunc legitur dubitasse, mirandum est, cur Arabes pro intellectu Alkorani generaliter non addiderunt studio et lectioni evangelium, sicut multi sapientes eorum secrete evangelium summa devotione amplectuntur, cum sine eius scientia nihil perfecte ex Alkorano trahere possint. Sed ut quidam peritus ait alia causa non est nisi quia sapientes eorum sciunt, quod falsitas Alkorani de facili deprehenderetur, si ad legendum sacros et veraces dictos libros admitterentur. Unde, et si quis recte considerat, illi Arabum nationi non fuit legatus necessarius ad aliam quam evangelii fidem et legem docendam. Post enim Christum omnium prophetarum etiam secundum Alkoranum altissimum et librum evangelii omnium librorum perfectissimum nihil melius restabat a deo exspectandum.

Hinc si quid pulchri, veri et clari in Alkorano reperitur, necesse est, quod sit radius lucidissimi evangelii; et hoc verum videt, qui evangelio lecto ad Alkoranum se transfert. Unde contemptus huius mundi et praelatio futuri saeculi, persuasio iustitiae et operum misericordiae, divini et proximi amoris? Unde venditio omnium suorum etiam animae ipsi deo maximi lucri convincitur? Unde habetur, quod mori pro deo sit vivere aeternaliter? Unde virtutum dilectio, usurarum, homicidiorum, periuriorum, fornicationum atque adulteriorum maritarumque concupiscentiae prohibitio in Alkorano suae claritatis splendorem receperunt nisi ex evangelica perfectione et convenientia? Cur alia multa, quae circa voluptatem sensibilem et immunditiam carnis promittuntur in Alkorano, tenebrosa et taetra viliaque ab omnibus sapientibus etiam Arabibus reputantur, nisi quia ab evangelicis promissis discordant, ut infra latius dicetur?

Lucet igitur evangelii splendor sapientibus in Alkorano, illis scilicet, qui spiritu Christi ducuntur, etiam praeter intentionem auctoris, sed non ipsi lubrico Mahumeto et illis antichristis, qui hoc saeculum futuro praeferunt et nihil bonum iudicant, nisi huic mundo et eorum concupiscentiis conformetur. Illi putant deum auctorem Alkorani sua corrupta desideria confirmare non advertentes nihil veri ibi esse, quod evangelio contradicit.

VII. Quod elegantia dictaminis non probat Alkoranum dei esse dictamen. Nec debet quemquam movere id, quod dicit alibi librum Alkorani non potuisse nec ab omnibus hominibus nec daemonibus componi ob illius admirabilis dictaminis elegantiam ac quod ideo divinus censeri debet. Esto enim, quod hoc donum Mahumetus habuerit, quod censetur per alios Arabes singulare, divinum et inaccessibile, et hoc arguat ob pulcherrimum dictamen, dulcedinem et blanditiem sermonis stupidam et cunctis mirabilem librum dei donum esse, non tamen propterea est affirmandum omnia, quae in ipso conscripta sunt, dei verba esse, qui verax est et stabilis et sibi nequaquam contrarius. Unde cum multa in Alkorano de his, quae in testamento et evangelio habentur, adeo varientur, quod simul cum praedictis vera esse non possint, utique deo ignorantiam et inconstantiam atque mendacium adscribi oporteret, quod tamen etiam in Alkorano pro maximo peccato habetur. Quod autem dulcis sermonum compositio non concludat dictata vera, patet ex III capitulo Alkorani, ubi sic dicitur: «Plures eloquii melliflui, quorum vox cordi non consonat, deum sui cordis testem invocant, cum ipsi tamen perniciem gentique flagitium fructibusque pestem inducere nitantur; hi tales gehennae puteo poenis undique vexati sepelientur.»

Sed si, ut sequaces Alkorani aiunt, admitteremus libri Alkorani finem et intentionem esse non solum non detrahere nec deo creatori nec Christo nec prophetis ac legatis dei nec libris divinis testamenti, psalterii et evangelii, sed gloriam dare deo creatori, laudem et testimonium Christo Mariae virginis filio super omnes prophetas perhibere, testamentum et evangelium confirmare et approbare, cuius contrarium omnes sapientes et zelosi credunt, ut supra patuit, utique tunc cum hoc intellectu Alkoranum legens – licet varia occurrant, quae offendant legentem, quasi ille liber ob suam contrarietatem, quam tam in se habet quam cum evangelio et testamento, non possit dei esse ac quod Mahumetus vir muliebris, lubricus, totus huius mundi et sensibilium amator de idolatria et ignorantia ad legationem dei et propheticum spiritum sine potestate miraculorum a deo assumptus non debeat credi nec ipsius simplici relationi stari, qui inconstans et varians reperitur et dei arcana se ignorare confitetur et multa fortia argumenta, quae in Alkorano contra Mahumetum in variis obiciuntur et non solvuntur –, tamen quando haec omnia sic considerantur quod praedictae intentioni serviant, tunc aliquis elici poterit fructus: puta cum quis legit vitam Mahumeti, quae in Alkorano scribitur, statim intelligat ideo illam deo permittente insertam, ut sciatur ipsum non esse nec Christo nec Moysi nec aliis prophetis comparandum et minus praeferendum; quando enim comparatur vita et scientia aliorum prophetarum ad vitam et scientiam ipsius, statim videtur nullum debere potius sequi Mahumetum quam Christum, quod etiam Alkoranus manifeste confitetur.

VIII. Quod Christum sequentes omnibus praeferantur. Admittit Alkoranus Christum sequentes praeferri omnibus, cum Christus sit omnibus sanctissimis prophetis suprapositus. Ait enim sic deus in Alkorano capitulo IV: «Omnium prophetarum alio super alium per me sublimato et eorum quibusdam cum deo locutis Christo Mariae filio animam nostram proprie conferentes vim atque virtutem prae ceteris praebuimus.» Ecce ait: «Prae ceteris praebuimus.» Si igitur prophetas nobis a deo missos audire et sequi tenemur, prae ceteris utique Christum sequi tenemur.

Hoc clarissime Alkoranus ex intentione intendit, Christo scilicet potius adhaerendum. Dicit enim alibi Alkoranus Christum dixisse: «Timentes deum me sequamini! Deus enim mei vestrique dominus est, quem adorantes recto proceditis tramite.» Et subiungit quomodo viri albis vestibus induti ipsum secuti aliis omnibus per deum suprapositi sunt. Et alibi scribitur in eodem, ut supra allegavimus, evangelium esse lumen et confirmationem testamenti et castigamen ac rectam viam deum timentibus et legis complementum. Ecce Christum et eius evangelium sequi est sequi lumen et ire per rectam viam deum timentium. Et iterum alibi: «Iam divina veritas nobis data rectam viam proficiscentibus ostendit, cuius observatio salutem observantibus generat, error quidem detrimentum.»

Ecce divina veritas utique per Christum in evangelio est patefacta. Alibi de eodem sic ait: «Tandem Christo Mariae filio misso, cuius sequaces ipsi penitus oboedientes corda constantia et humilia atque fidelia gesserunt, nos evangelium dedimus non ob aliud nisi ut per ipsum dei dilectionem atque gratiam assequerentur; sed non dignum ut erat observaverunt, et licet plures eorum sint increduli, eorum tamen credentibus meritum debitum et maximum tribuimus.» Iterum alibi: «Omnes boni deo serviunt, ut Christus Iesus Mariae filius persuasit interrogans viros albis indutos vestibus: ‹Quis mihi subveniet ex parte dei me sequendo?› Responderunt illi: ‹Nos›! Quidam autem filiorum Israel crediderunt, quos ceteris incredulis manentibus praeferendo longe super illos extollimus.»

Iam satis ostendimus ex Alkorano Christum potius quam Mahumetum et evangelium potius quam Alkoranum sequi oportere. Nunc descendentes inquiramus, an omnia, quae in Alkorano scribuntur, tendant ad gloriam dei. Omnes enim homines creatos esse ad glorificandum deum Alkoranus attestatur. Videtur autem qui plures deos ponit velle deo suam claritatem et gloriam obfuscare. Ideo ponere deo socios, participes, filios, alios deos est gloriae magni dei detrahere et confundere atque dividere universum et cuncta in schismate et in confusione et malo ponere, ut Alkoranus declarat secundum intellectum, quem Arabes libro attribuunt.

IX. Quod Alkoranus male dicat Christianos incredulos, quia Christum dei filium dicunt. Cum tu auctor libri Alkorani solum deorum pluralitatem damnas, cur Christianos, qui Christum filium dei credunt, incredulos dicis? Nonne, postquam Alkoranus negavit deum filium sumpsisse, se in capitulo XXXII sic resolvit dicens: «Deus nequaquam filium seu participem sumpsit alium deum. Tunc enim quisque cum suis facturis veniens in alium insurgeret.» Dicit: «Alium deum», in quo declarat Christianos non esse incredulos, si dicunt Christum dei filium non esse alium deum. In quantum enim gloriae dei non detrahit societas, participatio et filiatio, Alkoranus secundum vos non intendit illa de deo tollere, cui nihil perfectionis deesse potest, sed in quantum illa dicunt alium deum et illi vel illis gloriam illam soli creatori debitam tribuunt, tunc detrahunt a deo creatore suam gloriam et alteri dividunt nec manet deus creator deus, quando non habet omnem gloriam et maior in gloria esse posset. Ideo nulla ratione hoc dici potest. Implicat enim contradictionem plures esse deos, quando sequitur, nullum esse deum, cum quisque careat summa gloria, quae solum deo convenit.

Alkoranus huic sententiae secundum vos consentit et ait omnes prophetas in hoc concordare, nec in hoc Christiani et Iudaei contradicunt. Et Alkoranus dicit Mahumetum missum ad Arabes idolatras, ut eos ad cultum unius dei creatoris ducat. Si igitur Mahumetus est ad hunc finem tantum missus ad idolatras suae nationis, cur Christiani persecutionem patiuntur, qui nec sunt Arabes nec plures deos colunt? ?

Patet satis Alkoranum secundum etiam intellectum, quem sibi Arabes tribuunt, non negare, quin deus habeat filium seu filios, dummodo non sint alius deus aut alii dii. Christiani enim et Iudaei non sunt reprehensibiles in eo, quod in oratione ad deum creatorem et originem omnium nominent ipsum patrem; et quemadmodum hoc tam in veteri testamento quam evangelio legitur, liber Alkorani non intendit negare nisi quod sibi absurdum videtur homines se dei filios appellare. Sic enim ait capitulo XII: «Vos Iudaei atque Christiani, si dei filii suique dilecti estis, prout vos dicitis, cur vobis culpas atque peccata gerentibus poenas et malum ingerit? Certe vos nihil aliud quam homines estis a deo veniae mercedisque maximae datore, ad quem omnium erit reditus, creati.» Videtur ex hoc ipsum arguere praesumptionem et modum dicendi, quasi filiatio dicat consubstantialitatem. Sed ubi non intenditur, non negat. Et quia in testamento veteri ac evangelio nusquam legitur Christum aut alium quemcumque sic filium dei appellari, quod sit alius deus a patre creatore, nec probationem Alkorani refellit quisquam Christianorum, scilicet deum non posse sumere filium neque ab uxore, cum non habeat, neque si sumeret nobilissimam creaturam in filium. Non enim esse potest creatura eiusdem naturae cum creatore, sicut necessario filius exsistit; et si assumpserit deus filium utique in tempore, cum fieret talis assumptio, filius creatura foret.

Concludit igitur Alkoranus impossibile esse deum habere filium alium deum; quam conclusionem Christiani nequaquam impugnant. Negat autem Alkoranus Christum filium dei, licet ipsum exaltet super omnem prophetam. Interrogo autem te subditum libro Alkorani: Cur negatur Messias filius dei, cum in evangelio per te approbato saepius legatur Christum dei filium? Forte dicis ex Alkorano Christum coram deo ad rationem positum, quod se deum nominaverit, hoc constanter negasse; ideo huius contrarium in evangelio reperiri nequaquam admittit. Admiramur, quando Christus coram deo de hoc inculpatus sit, quod se deum nominaverit, et quomodo praesens fuerit Mahumetus, qui deum invisibilem, ut <ipse>met fatetur, numquam vidit? Ignorabatne deus veritatem et Christo falsum imposuit aut si veritatem tunc primo scivit, postquam Christus se excusavit? Nonne secundum Alkoranum Christus est in carne mortali vivus in quodam loco amoeno aquis irriguo et ait ipsum venturum denuo in hunc mundum demum moriturum et resurrecturum et in iudicio futuro rationem operum suorum redditurum? Quomodo haec concordant haec esse facta, quae in futuro iudicio secundum Alkoranum fieri exspectantur? Nonne dicit Alkoranus nullum vivum hominem deum accedere et secum colloqui posse?

Ecce quod huic dicto Alkorani non est fides adhibenda. Et ut hoc ex textu Alkorani verum videatur, adverte sic in textu dici capitulo XIII deo dicenti: «‹O Iesus Mariae fili, tu persuades hominibus, ut dei loco te matremque tuam duos deos habeant et venerentur›. Respondit Iesus: ‹Nolit deus, ut quid praeter verum dicam; et si protuli, tu nosti, quia tu omnium secreta cordium noscens mei cordis arcanum penetras, ego vero nequaquam tui. Tu scis itaque me nil hominibus nisi mandata tua dixisse, scilicet quod te deum meum et suum invocent et adorent, quorum, quamdiu tibi placuit, testis affui; nunc autem tu, qui es testis omnium, postquam ab illis ad te me sublimasti, eorum cognitor exsistas. Quibus si malum feceris, gens tua sunt; si condonaveris, tu es incomprehensibilis et sapiens.› Dicit deus: ‹Nunc instat dies, quo sua vindicis veritas perficiet eis etenim veniam, quoniam me secuti sunt, quod sibi prae ceteris lucrum est maximum et paradisum aquarum fluxu dulcissimam, ubi perseverent, tribuam. Ego namque deus omnipotens caelo et terrae et universis quae sua capacitas continet, impero.›» Ecce textum, qui nihil facit contra divinam Christi filiationem! Sed quod Christus umquam persuaserit se et matrem loco dei venerari nec evangelium habet nec Christiani credunt. Non enim venit Iesus nisi ut daret gloriam deo patri suo et suam nequaquam quaesivit.

X. Quod clare ostenditur Christum dei filium. Diceret Arabs: Si Christus deus fuisset, utique, cum Iudaei dicerent: «Quia tu homo cum sis, facis ipsum deum», non excusasset se allegando in lege deos dici, «ad quos sermo dei factus» fuit, sed clare respondisset. Dicimus ipsum clare respondisse. Aiebat enim: «Si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi: filius dei sum. Si non facio opera patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio et si mihi non vultis credere, operis credite, ut cognoscatis et credatis, quia in me est pater et ego in patre.»

Ecce quam clare locutus est scilicet non esse blasphemiam, si se dei filium dixit et ideo se tacite deum confessus sit. Nam si sermonum dei capaces dii dicuntur, non est dubium: quem pater ut pater ab aeterno sanctificavit et in tempore in mundum misit, non blasphemat, si se dei filium appellat. Pater enim ut pater non generat nec sanctificat nec mittit nisi filium, qui ante sanctificatus est a patre ante mundum et deinde in mundum missus utique coaeternus patri est. Quod autem hoc cognosci possit, quantum ad credulitatem sufficit, opera ostendunt, quae nullus hominum ante ipsum fecit, ita quod humanae naturae illa adscribi non possunt aut creaturae, sed creatori. Nisi igitur pater creator esset in Christo, quomodo eius opera Christus fecisset? Essentia igitur patris, quae operatur omnia, in Christo erat. Et si deus pater essentialiter est in Christo, erit Christus eius filius, quia eiusdem essentiae. Erit igitur Christus quia filius in patre, cum extra essentiam patris filius esse non possit. Sicut, si auctoritatem mittentis video mittentem et aequalem auctoritatem in misso, video missum, utique mittens est in misso et missus in mittente ob aequalitatem. De quo infra latius.

XI. Cur Christus non se nominavit deum, sed dei filium. Adhuc attente considera fidem Christianam esse patrem omnipotentem esse deum creatorem et Christum illum deum creatorem nominare suum patrem. Ait enim in evangelio ad Iudaeos: «Est pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis, quia deus vester est.» Ille bene intelligit Christum non se deum nominasse, quia se patrem suum nominasset. Ostendit autem se satis filium dei, quando illum semper patrem nominavit, quem Iudaei deum dixerunt. Unde dei filium se nominavit et non deum, cum nominatio dei sit nominatio patris Christi. Est igitur Christus filius dei patris et non deus pater. Et est verus filius dei patris, ideo et consubstantialis patri licet non alius deus quam pater.

Unde Christus non est deus pater creans omnia, sed est dei patris verissimus filius eiusdem naturae cum patre, per quem deus pater creat omnia. Christus igitur non est deus nisi quia dei filius unigenitus et hinc eiusdem essentiae et naturae cum deo patre, cum hoc sit de natura filii patris, ut sit cum eo eiusdem essentiae et naturae, uti filius hominis est eiusdem essentiae et naturae, cuius est pater eius, eiusdem scilicet humanae naturae; sed essentia humana non est idem cum homine, sicut essentia divina est idem cum deo ob simplicitatem maximam divinitatis; ideo filius hominis, licet sit eiusdem naturae humanae cum patre, non tamen idem homo, sed alius; filius autem dei est idem deus cum patre et non alius. Haec clarissime sacrum evangelium revelat, quod Alkoranus approbat in genere et ei in specie non contradicit, ut ex sequentibus ostendetur.

XII. Laudes Christi ex Alkorano et ostensio divinitatis eius. Scribitur enim in Alkorano Mariae virginis filium Iesum Christum esse per haec verba: «O Maria, omnibus mulieribus et viris splendidior, mundior atque iucundior, tibi summi nuntii gaudium cum verbo dei, cui nomen est Iesus Christus, qui est facies omnium gentium in hoc saeculoque futuro sapiens vir optimus ab universitatis creatore mittitur. Illa respondit: ‹O deus, cum virum non tetigi, filium quomodo habebo?› Inquiunt angeli: ‹Deo nihil occurrit impossibile omnia prout vult operanti. Ipse filium tuum cum divina virtute venientem librum legiferum omnisque magisterii peritiam et testamentum et evangelium edocebit. Ille caecos et mutos curabit, morpheaticos et leprosos mundabit, mortuos creatore operante vivificabit, quae cuncta a credentibus in deum miracula censentur. Vetus testamentum confirmabit seque cum divina virtute venisse patefaciens inquiet: Timentes deum me sequamini! Deus enim mei vestrique dominus est, quem adorantes recto procedent tramite.›»

Iterum alibi sic: «Iesus Mariae filius dei nuntius suusque spiritus et verbum Mariae caelitus missum exstitit.» Ecce Iesum esse Messiam seu Christum et verbum Mariae caelitus missum, unde cum sit verbum dei caelitus missum, hoc est a deo caeli missum, utique tunc est eiusdem naturae cuius deus mittens. Non enim dici potest, quod divinum verbum, cum sit dei verbum, sit aliud quam deus simplicissimus. Deus enim et suum verbum non sunt duo dii, sed idem deus simplicissimus. Sic igitur patet deum mittentem et suum verbum missum esse eiusdem naturae divinae. Sed cum mittens deus non se ipsum mittat nec alium deum mittat, non erit mittens missus nec alius deus mittens et alius missus.

XIII. Facilis ostensio Christum, qui est verbum dei patris, esse eius filium. Adhuc sic certum est ex Alkorano verbo dei omnia esse creata. Verbum igitur dei increatum est, quoniam per ipsum omnia creata sunt. Est igitur verbum aeternum increatum. Non est igitur illud verbum sensibile, sed plus quam intellectuale. Intellectuale vero verbum, per quod intellectus omnia operatur, intellectualis est conceptus. Nam nisi intellectus intueatur in conceptum suum, quem intellectualiter generat, non facit quicquam intellectualiter, sicut aedificator domus in verbum seu conceptum intuetur, per quem aedificat. Dicitur autem verbum: nam sicut verbum extrinsecum sensibile generatur a verbo intrinseco intellectuali, sic conceptus generatur ab intellectu et dicitur eius verbum. Intellectualis igitur natura omnia per verbum suum format et per verbum reformat. Aedificator enim per verbum format domum; et si ruit, per idem verbum reformat. Deus sic per verbum format et reformat.

Hoc verbum vocatur etiam sapientia; omnia enim deus per sapientiam facit. Et dicit Alkoranus: «Christus cum divinis virtutibus adveniens inquit: ‹En assum cum sapientia vestras dissensiones discussurus meque sequendo timete deum !›» Nominat igitur Alkoranus id, quod prius verbum aiebat, nunc divinam virtutem et sapientiam. Sic verbum ratio dicitur. Omnia enim cum ratione facta sunt; nihil enim est, cuius legitima ratio non praecessit. Sic verbum sermo dicitur, ars seu magisterium, per quod deus omnia facit. Evangelium vero illud nominat verbum, «sine quo factum est nihil» et idem verbum nominat dei unigenitum, «per quem fecit et saecula».

Sed cur potius Alkoranus nominat verbum quam filium illum «per quem omnia facta sunt»? Fortassis ex eo, quia, cum vellet omnem modum pluralitatis deorum eliminare a rudibus idolatris, noluit occasionem dare errandi illis, qui capere non poterant filiationem intellectualem aliter quam in sensibili mundo videtur. Intellectuali vero fecunditati propinquius verbum quam filius accedit. Neque apta est locutio deum habere filium; nam cum deus sit pater omnipotens omnium creator, qui omne id est, quod habet, cum nihil sibi deesse possit, non est apta locutio ipsum habere filium, quia idem videtur ac si diceretur deum patrem esse filium, cum habere in ipso sit esse. Propter hoc tamen non intendebat evangelio contradicere nec testimonio Iohannis Zachariae, quem approbat et ait esse confirmatorem verbi, qui in evangelio confirmat Christum esse «filium dei unigenitum». Unde cum illum, quem Christiani nominant Christum, dei verbum seu filium atque Mariae filium, ipse nominet Christum dei verbum et Mariae filium, tantum in hoc a Christianis videtur discrepare.

XIV. Obiectio ex Alkorano et eius solutio. Diceret aliquis: Nonne sic legitur in Alkorano: «Pars plurima mentiendo dixit deum habere filium ?» Quomodo haec non contradicunt evangelio? Dico Alkoranum se declarare; addit enim: «Coepitne deus filias plus diligere? Quid iudicatis immemores? An vestri dicti rationem firmam habetis? Librum quidem vestrum, si veraces estis, in medium afferte !» Ecce deum non habere filium humano modo evangelio non contradicit, cum deus sit spiritus, qui carnem et ossa non habet. Sed quod Christus sit unigenitus dei filius, librum evangeliorum in medium proferre poterimus et veraces reperiemur. Adhuc diceres: Nonne Azora antepaenultima sic habet: «Constanter dic illis deum unum esse necessarium omnibus et incorporeum, qui nec genuit nec est generatus nec habet quemquam sibi similem ?» Respondemus illam Azoram intelligi debere taliter, quod per ipsam intendit dare deo gloriam et non detrahere a Christo laudem. Unde cum incorporeus deus et deitas sint idem, si deus de quo loquitur Azora deitas intelligitur, non contradicit evangelio. Deitas enim, cum sit essentia divina, nec est generans nec genita nec habet aliam deitatem sibi aequalem, sed pater generat filium eiusdem essentiae.

Unde considerare te oportet, quod, licet idem sit deus et deitas, cum sit deus simplicissimus, sit penitus incorporeus et incompositus, tamen, quando respicis in deitatem, nullam vides generationem, si respicis in deum, vides ipsam, nam deum patrem nominari in testamento, psalterio et evangelio clare legitur, deitatem autem non legitur patrem vocari. Si igitur deo convenit, quod pater nominetur, et in hoc non imponitur ei ullum mendacium, tunc, cum verum sit ipsum deum esse patrem, non contradicit deo, quod et deus filius nominetur, cum pater non intelligatur pater sine filio. Etiam Azora illa, licet ad exclusionem plurium deorum posita sit, cum ad hoc totus liber principaliter tendere videatur per eius sequaces et ad hunc finem per eos irreprehensibilis iudicetur, tamen etiam secundum veritatem evangelicam Azoram tolerari potest deum scilicet nec genuisse nec generatum esse. Generatio enim in divinis, cum sit in aeternitate, numquam transivit in praeteritum, ut deus dicatur genitus vel generatus, sed deus pater aeternus generat deum filium aeternum eadem deitate deum et eadem aeternitate aeternum.

XV. Quod Iesus quia Messias est dei verus filius. Adhuc dico: In eo, quod Alkoranus dicit Iesum Mariae filium Messiam seu Christum, omnia, quae prophetae fatentur de Christo, ipse fatetur. Dicit autem Micheas propheta: «Et tu Bethlehem Ephrata parvula es in milibus Iuda; ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis.» Hic propheta de generatione Messiae loquitur; et duplicem ponit generationem: unam temporalem in Bethlehem aliam aeternam. Ab initio mundi prophetatum est deum Messiam salvatorem in mundum missurum. Certum est Messiam ante mundi constitutionem esse, ut Christus de se loquens in evangelio attestatur ad patrem dicens: «Clarifica me, pater, claritate, quam habui ante mundi constitutionem !» Ecce dicit: «Clarifica me, pater !» Unde si deus Messiam missurus erat illum, qui ante mundi constitutionem clarificatus fuit, utique ille Messias, qui ut omnium supremus et maximus salvator exspectabatur, dei filius fuit alius a patre ipsum missuro.

Deus igitur erat eiusdem scilicet naturae cum patre ante omnem creaturam; si enim tunc fuit, quando non nisi divina natura fuit, utique illius naturae fuit et ideo deus fuit. Hinc Isaias propheta dicebat: «Deus ipse veniet et salvabit nos, tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt.» Et sequitur ibi de semita et via recta, quae sancta vocabitur, evangelium sic appellans uti et Alkoranus. Ita Baruch propheta vidit ipsum Messiam deum et dei sapientiam venturam et cum hominibus conversaturam. Sic ceteri. Nec est difficile hoc verum videri; nam Messiam venturum in hunc mundum ante eius nativitatem ex virgine Maria prophetae viderunt et Iudaei crediderunt sicut et hodie venturum credunt. Non potest dici quod, dum Messiam viderunt et illum venturum praenuntiarunt, creaturam aliquam viderunt, sed divinam virtutem et potentiam mente conspexerunt, quam in hominem venturam et in mundo se manifestaturam exspectarunt. Et sicut crediderunt et prophetarunt, ita factum est; et non est alius Messias de Maria natus et alius, quem videntes seu prophetae viderunt, sed idem ipse, quem mente in aeternitate contemplati sunt, in tempore apparuit.

Neque opus est ad praesens, ut multa de Messia dicamus, cum Iesus sit ille Christus, de quo omnes scripturae locutae sunt et attestantur ipsum esse, quemadmodum evangelium de Christo loquitur. Nec Alkoranus minus de Christo intendit affirmare quam evangelium et prophetae. Unde cum ait ipsum summum dei nuntium venisse cum virtute dei ac quod se cum illa virtute seu potestate venisse patefecerit, maxima de Christo affirmat. Quomodo legatus est capax potestatis dei ipsum mittentis, si non est sic summus, quo maior esse nequeat? Quae est pura creatura, qua purior et nobilior per deum creari non possit? Quomodo poterit creaturae, quae non est simpliciter maxima, ita quod maior per deum fieri nequeat, communicari plenitudo divinae potestatis?

XVI. Quod Christus quia verbum et legatus summus dei est dei filius. Verbum igitur, quod in virgine Maria humanam recepit naturam, non fuit verbum nisi omnipotens omnipotentis dei patris, cuius incapax est omnis creatura. Recte igitur ait Alkoranus sibi sapientiam et omne magisterium adscribens et in hoc optime ait, quod affirmat Christum patefecisse mundo se cum divina potestate venisse, ut scilicet omne id posset, quod homines a deo petere possunt, legatus dei, qui omnia dedit in manu potestatis eius. Miracula enim, quae Christus operatus est, patefecerunt in ipso eandem potestatem, quae est in deo patre, qui eum misit. Et ut hanc patefactam Alkoranus rudibus melius declararet, enumerat in summa curationes incurabilium morborum per homines et resuscitationem mortuorum etiam addens, quomodo factis de luto avibus insufflando eis vitam tribuit, quasi diceret nihil defuisse ei, quae deo adscribimus.

Sic in Doctrinis suis Mahumetus asserit Christum ex terra in nomine patris sui Iaphet filium Noe excitasse, ut referret gesta patris sui Noe in arca. Per quae verba etiam patet ipsum Christum filium dei, quem patrem eius asseruit; et ad quem finem haec facta sit patefactio Alkoranus concludere videtur, scilicet ut fidem haberet. Nam cum nullus nuntius, qui est purus homo, sit talis, quod necesse sit sibi credi, cum omni rationali creaturae quantumcumque veraci deus veraciorem creare possit, manet haesitatio, an illis quis talem fidem dare, quod ipsos sequi debeat.

Non est autem apud quemcumque dubium deum esse veracem et eius filium, cum sit eiusdem naturae, nequaquam minus veracem quam deum creatorem. Patefecit igitur Iesus se Christum et legatum cum omni virtute et potestate dei ad salutem hominum, ad quos missus fuit, quia Iesus ideo adiecit, ut ait Alkoranus: «Timentes deum me sequamini! Deus enim mei vestrique dominus est.» Filio enim regis unigenito et herede universorum ad regnum misso et patefacto, quod ipse sit filius et legatus patris sui, sciunt cuncti ipsum esse summum legatum, quo pater nullum potuit maiorem mittere, quodque ipse, cum sit unigenitus dilectissimus regis patris sui filius, cum omni virtute et potestate venit et sibi sit penitus credendum et oboediendum, ille filius convenienter utique diceret: Timentes regem patrem meum me eidem oboediendo sequamini; rex enim ipse mei vestrique dominus est.

Unde illi, qui Mahumetum illa verba in Alkorano saepe repetisse aiunt, scilicet Christum dixisse deum suum et aliorum dominum ad ostendendum Christum non se confessum deum fuisse, cum dicat deum suum dominum, Alkoranum male interpretantur. Approbare enim Iesum esse Christum et evangelium verum et negare Christum esse filium dei implicat contradictionem. Sed optime convenit Christo filio dei nominare patrem suum suum dominum, quando fatebatur se filium et legatum ad ipsius honorem et gloriam augendum advenisse et nequaquam suum quaerere, ut evangelium attestatur.

XVII. Quae testimonia Alkorani continent Christum dei filium esse. Diceret aliquis: Quid sibi vult Alkoranus, ubi fatetur, quod Christo Mariae filio «spiritus divinus auxilium atque testimonium exstitit»? Spiritum divinum testimonium dedisse Iohannes Zachariae attestatur, ut in evangelio scribitur. Ait enim: «Quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo et manentem super Iesum; et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est filius dei.»

Spiritus igitur divinus in columbae specie super Christum in Iordane descendens dedit testimonium, quod et Iohannes perhibuit, Christum esse filium dei; dedit etiam in omnibus apostolis ille spiritus et aliis sanctis testimonium usque ad mortem inclusive, quoniam Iesus est Christus filius dei. Quale autem auxilium dederit Christo in virgine Maria concepto de spiritu sancto et in omnibus, qui spiritum sanctum receperunt pro arra promissionum Christi, et quomodo ille suggessit fidelibus, ut intelligerent veritatem eorum, quae Christus locutus fuit, quoniam est spiritus veritatis, sciunt, qui evangelium attente atque sanctorum scripta studuerunt. Hoc meo arbitratu notandum, quomodo Alkoranus extollit Iohannem Zachariae tamquam illum, cui omnino credendum, quem dicit virum bonum virginem perseverantem magnumque prophetam verbum dei confirmantem, et similiter testimonium sancti spiritus allegat. Haec enim omnia misericors deus inseri voluit, ut sic sapientes remittat ad veritatis testimonia, ne Christo detrahat, si rudi populo hoc palam non publicat ob causam supra positam Christum filium dei.

Nam et si dixerit deum invisibilem, incorporalem et quem nemo umquam facie aperta vidit, ita quod quisque bene intelligere poterit visibilem Christum sensibilibus oculis non fuisse secundum condicionem illam visibilem et corporalem deum, tamen quia timuit, spiritualem divinam verbi dei naturam incredulos attingere non posse, ideo illis idiotis et ignaris, quibus loqui oportebat, ut talibus sensibilibus de intellectualibus nihil sentientibus cautius considerabat negative praedicandum Christum filium Mariae non esse filium dei, cum filius Mariae homo corporalis et visibilis esset, quae naturae divinae non conveniunt; eum tamen habere virtutem et potestatem divinam, quae sola fide videri potuit, attestantibus operibus illis miraculosis, quae nemo hominum ante eum fecit, aperte affirmavit.

XVIII. Quomodo Alkoranus intelligi debet Christum esse spiritum et animam dei. Diceres: Cur fatetur Alkoranus Christum spiritum dei et alibi quod deus sibi animam suam proprie contulit? Dicimus Alkoranum animam et spiritum saepe pro eodem capere; et nos intelligimus per illa vitam illam intellectualem, quae sapientia est. Contulit enim sibi deus piam et misericordem animam suam, hoc est vitam non appropriate, sed proprie. Ita ipse Christus ait in evangelio: «Sicut pater habet vitam in semetipso, ita dedit filio habere vitam in semetipso.» Ecce quomodo deus pater animam seu vitam suam proprie dedit Christo, ut pater animalis suam vitam animalem proprie dat suo filio, ut in semetipso vivat, sicut pater vivit, a quo vitam recipit.

Una est igitur vitalis natura dei patris et sui filii Christi, quod Alkoranus per unam utriusque animam expressit. Et quia in patre est vita omnipotens, ita ut quem voluerit vivificet, ita et dedit filio ut ita quem voluerit vivificet. Et ideo illa vita spiritus dei dicitur propter vitalem motum. Omnis enim motus a causa occulta spiritus dicitur etiam ventus. In vita enim nisi vitalis et delectabilissimus motus esset, non esset vita viva. Quare sicut somnolentia est figura mortis, ita vigilantia ob spiritalem motum figura vitae. Recte igitur id Alkoranus dicere voluit, quod Christus in evangelio de se loquitur: «Ego sum vita et resurrectio», scilicet a morte. Et alibi: «Verba, quae locutus sum, spiritus et vita sunt.» Spiritus enim Christi est spiritus bonus, qui movet ad bonam vitam et immortalem, quae deus est. Sed spiritus diaboli est spiritus malus, qui movet ad mortem perpetuam.

XIX. Quomodo Alkoranus intelligi debet Christum esse virum bonum et optimum et «faciem omnium gentium». Quaereret aliquis: Quid hoc significat, quod Alkoranus ait Christum virum bonum et optimum et «faciem omnium gentium» in hoc futuroque saeculo? Dicimus Alkoranum virginem Mariam super omnes viros et mulieres exaltare et bene, quia mater Christi filii dei. Certum est autem Christum supra Mariam, eius matrem, exaltatum. Erit igitur vir bonus et optimus, quoniam melior esse nequit. Omnis vir quantumcumque bonus, quamdiu non est adeo bonus, quod melior esse nequit, non est simpliciter optimus in posse et esse; et cum solus deus sit simpliciter bonus, hinc optimus ac bonitas ipsa, certum erit virum, qui sic est bonus participando bonitatem, quod etiam est optimus, inter illum et deum non posse mediare quemquam; sed sic erit ille vir bonus, quod etiam ipsa bonitas. Unde Christus est bonus bonitate creata, quae non est ipsa bonitas, quia vir seu homo, et cum hoc bonus bonitate increata, quae est ipsa bonitas, cum sit adeo bonus, quod optimus, qui melior esse nequit.

Patet quomodo idem Christus, ut est filius Mariae matris suae humanam habens naturam, est bonus bonitate creata, et ut est filius dei patris sui divinam habens naturam, est optimus, hoc est bonus bonitate increata, quae ideo optima, quia nec melior nec aliter esse potest, cum sit actu omne id, quod esse potest.

Quod autem Iesum faciem ait omnium gentium tam huius quam futuri saeculi, maxime Christum extollit. Nam per hoc exprimit illum esse, de quo propheta David dicebat: «Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in aeternum.» Ubi est resplendentia pulchritudinis vitae nisi in facie? Quid pulchrius facie omnium virtutum? Quid aliud Christus secundum prophetam David nisi dominus virtutum et rex omnis gloriae, claritatis ac formositatis? Quare ipse est filius dei, in quo habet pater summam complacentiam, et est Christus unctus prae consortibus suis.

Unde dicit Mahumetus in Doctrinis perfectos in statura Adae et forma Iesu Christi resurgere in die iudicii. Nam haec forma, quae est «facies omnium gentium», est perfectio perfectorum. Christus igitur est, per quem perfecti iudicantur, et eius forma est illa, quae solum immortali vitae apta est. Qui igitur similes ei erunt, intrant in gaudium domini. Ob hoc Alkoranus alibi pluries repetit, quorundam facies in die iudicii albescere et claras fieri, scilicet perfectorum et beatorum, quorundam nigrescere, scilicet incredulorum et malorum. Et ut quam breviter dicam: Christus est omne id, quod in omnibus gentibus praesentis et futuri saeculi vere et iuste laudatur. Hinc omnium facies decora, in quo omnes gentes quiescunt et benedicuntur.

XX. Digressio ad manuductionem divinorum. Quoniam Alkoranus Christum dicit ruhella, cuius interpretationem alii dicunt esse flatum dei, alii spiritum dei, alii verbum dei, alii animam dei, licet hae interpretationes non varient veritatem, qualitercumque enim interpretetur sive flatus sive spiritus sive anima sive verbum dei, necessario deus est, ut satis patet in praemissis. Nobis tamen videtur, quod haec interpretatio, quod sit verbum dei scilicet intellectuale, quod conceptum appellamus, quia cum sacratissimo evangelio concordat, sit merito acceptanda.

Et ut simpliciores exemplo sensibili ducantur, per quod patrem, verbum et spiritum aliqualiter a remotis videant, pro intellectu praecedentium et sequentium est considerandum, quomodo magister, qui vitra facit, operatur. Vitrificatura enim est opus intelligentiae, carentes intellectu eam artem non capient. Applicat autem cannam ferream et ei adhaerere facit aptam materiam et insufflat in ipsam et efficit vas vitreum, prout voluerit. In eo flatu est considerandum, quomodo intra materiam operatur et format eam. Opus enim illud similitudinem habet operis naturae: ars enim ab extrinseco operatur, natura enim intrinsece, ut quisque scit et videt. In eo igitur considero duo: unum est extrinsecum eius et est sensibile et est ventus seu aer, qui exspiratur per artificem; in intrinseco illius considero intellectum quia artifex ad finem faciendi vas vitreum operatur. Intelligit enim id, quod facit. Hic intellectus non intelligeret nec se nec id, quod operatur, nisi de se generaret conceptum vasis, quod efficit; et hunc conceptum intellectuale verbum dicimus.

Loquitur enim intellectus suam intentionem et conceptum, quem intra se videt et sensui visibilem facit. Hoc verbum generatur ab intellectu se in ipso explicante, sicut sermo generatur a conceptu se ipsum explicante, et sicut sermo sine flatu non explicatur, potest sermo flatus appellari humani conceptus et conceptus pariformiter dici potest flatus intellectus. Ab intellectu igitur et eius verbo procedit intellectualis motus, qui complet operationem. Utique ista sic esse intellectualiter quisque conspicere potest. In efflatione igitur vitrificatoris video intellectualem naturam, scilicet intellectum, eius verbum et utriusque spiritum seu motum, quae si ibi non essent, numquam ipsa efflatio formam vasis introduceret; neque tamen intelintellectus, verbum eius et utriusque spiritus propterea recedunt a vitrificatore, quia in efflatione videntur. Consimiliter fiunt omnes operationes intellectuales licet non corporali efflatione, sed intellectu, verbo eius et motu seu spiritu utriusque in sensibilibus per sensibilia in sensibili materia mediante medio et organo sive instrumento sensibili. A creatore vero omnia mediante verbo divino, motu seu spiritu in esse procedunt. Sicut enim ipse est absolutus ab omni contractione, ita absolute sine medio extrinseco creat intellectualem naturam et cuncta, ut vult.

Sed est considerandum, quomodo deus instruxit Heliam tertio Regum XIX, quod ipse non esset in forti spiritu seu vento subvertente montes nec in commotione cum sequente nec in igne commotionem subsequente, sed in sibilo aurae tenuis ignem subsequente. Dominum igitur in subtili sibilo tenuis aeris esse ipsum spiritum esse omni spiritu quantumcumque tenuissimo subtiliorem ostendit. Non est autem deus spiritus in sibilo tenui aliter quam spiritualiter sine loci occupatione sicut intellectus in sermone; neque spiritus ille, qui deus est, alicuius alterius spiritus aut accidens sicut accidit substantiae, sed est spiritus seu motus substantialis omnem substantiam et cuncta creans, in quo est omnium scientia sive ars et intellectus scientiae et artis pater, prout infra de hoc suo loco latius dicetur.

Substantiam igitur spiritum esse et deo similiorem, qui spiritus est, patet. Et quidam philosophus attendens, quomodo granum post evaporationem spiritus, in qua natura perdit fecunditatem, et seminatum fructum nequit producere, dicebat substantiam spiritum esse. Haec sic dicta sint, ut rudiores Alkorano subditi elevent mentem ad spiritualia considerando deum spiritum imitari per omnem substantiam quodque substantialia, quae solo intellectu conspici possunt, utique accidentalibus sensibilibus sint longe praeferenda, cum accidentis non sit esse, sed adesse, ac quod in scholis divinis studere debemus nequaquam comparantes generationem in divinis et intellectualibus generationi sensibili, nec gaudia vitae divinae, ad quam aspiramus, nequaquam gaudiis vitae mundanae, cum improportionabiliter intellectualia excedant sensibilia, ut sic de Alkorano recedant ad evangelium Christi totum intellectuale et divinum.