Jump to content

Cribratio Alkorani/2

E Wikisource
Liber II

editio: ex Confutationes legis Mahumeticae, quam vocant Alcoranum, singulari industria […] ac magno studio hinc inde conquisitae, inque lucem editae, Johannes Oporinus, Basileae, 1555; Theodorus Bibliander recensuit
fons: librum vide
 Liber I Liber III 

I. De theologia mystica, secundum quam deus est ineffabilis. Nunc accedamus ad elucidationem trinitatis, quam in divinitate colimus, et ostendamus Alkoranum pia interpretatione non contradicere trinitati, modo quo nos de ipsa loquimur, qui evangelio inhaeremus.

Dicit fortassis aliquis Arabs, quamvis negari nequeant haec, quae de laude evangelii dicta sunt per nos, qui Alkoranum uti dei verbum colimus, tamen cum sana fides sit unius solius et singularis dei omnium creatoris sine omni participe, sine sociis, sine pluralitate, sine filio seu filiis et aequalitate quacumque, et Christiani dicant pluralitatem dei patris creatoris et dei filii eius et dei spiritus sancti utriusque non contradicere evangelio, ideo Alkoranum Muselmani praeferunt evangelio et Califae in Baldach, ubi studium eius sectae est, inhibent evangelium et philosophiam publice legi; experti enim sunt ante prohibitionem eos, qui evangelio operam dederunt Christianos factos et quendam Califam Christianum crucem in secreto pectoris continue portasse ac philosophos Alkoranum deridere. Ideo XI capitulo Alkorani Christus dicitur: «Iesus Mariae filius deique nuntius suusque spiritus et verbum Mariae caelitus missum exsistit. In deum itaque illique suo legato credentes ne dicatis deos tres esse, cum non sit nisi unus deus, qui filio caret; eique omnipotenti universa caeli terraeque subiecta sunt. Christus quidem ipse minime negare poterit sicut nec angeli deo propinqui, quin dei subsit imperio.»

Ad hoc respondemus: Evangelium omnem deorum pluralitatem non solum damnare, sed impossibilem affirmare. Deum enim principium et unde omnia oriuntur, nemo dubitat. Pluralitas quomodo esset principium, cum ante pluralitatem sit unitas seu singularitas, quae necessario est aeterna, cum sit purum principium, quod ideo aeternum esse necesse est, quia principium et non principiatum. Illud autem principium potest considerari sine respectu ad principiata, ut non plus sit principium quam non principium. Ea consideratione est penitus infinitum et interminum, incomprehensibile et ineffabile. Tunc certe, cum excedat omnem sensum et omnem intellectum et omne nomen et omne nominabile, nec dicitur unus nec trinus nec bonus nec sapiens nec pater nec filius nec spiritus sanctus et ita de omnibus, quae dici aut cogitari possunt, uti Dionysius Areopagita hoc astruit, quoniam omnia talia nomina excellit et antecedit in infinitum. Sic manet absconditus ab oculis omnium sapientium et nulli creaturae, sed sibi tantum cognitus et hoc tantum de ipso cognoscimus, quod ipse est ipsa infinitas excedens omnem creatum intellectum infinite. Eo modo, cum de ipso nihil proprie dici et affirmari possit, quod non excedat, in silentio ipsum admiramur et contemplamur et colimus.

De illo intermino et infinito deo loquitur Alkoranus XXIX capitulo dicens: «Sicque terminum » scilicet mundi huius seu diem iudicii «nullatenus mendacem expectans illum solum deum consideret, cuius nullus est terminus, praeter quem non est alius deus ». Et in capitulo LXIV: «Omnis quidem res mundana terminabitur; sola vero dei maximi largissimique facies est interminabilis. An negat hoc aliquis? Universis creaturis caelorum et terrae nova contingunt.»

II. De theologia affirmativa, secundum quam deus est creator trinus et unus. Alio modo advertimus mundum istum visibilem, cum aliter esse posset quam nunc est, non esse a se ipso, nam fuisset antequam esset, et cum aliter posset esse, puta aut maior aut minor vel alio modo, cum magnitudo sua sit terminata et finita, cui non repugnat quod maior sit aut minor, utique ab aliquo principio seniori ipso, id est quod est quod ipsum sic fecit et non aliter. Illud autem principium, cum non necessitaretur ab alio, quia principium, ante quod non est aliud principium, liberum fuit et est creare et non creare, quemadmodum intellectualis natura libera est in suis operationibus.

Sicut autem intellectus, quando operatur, necessario menti seu in comprehensione habet id, quod operatur – aliter nesciret, quid operaretur, et non esset intellectus –, habet etiam necessario in scientia seu arte id quod operatur; si enim arte operandi careret, quomodo operaretur? Habet denuo necessario id, quod operatur, in voluntate, cum nolens nihil faciat nobilis intellectus. Experimur haec in nobis, qui intellectualiter operamur, illa sic esse necessaria. Quomodo enim pictor per intellectum pingeret, nisi in mente haberet, quod pingeret? Et quomodo posset pingere id, quod menti habet, si scientia pingendi careret? Et quomodo perficeret, quando nollet? Unde videmus voluntatem non esse artem nec mentem nec artem mentem. Non enim eius, quod volo, semper artem habeo nec eius, quod menti habeo, scientiam seu artem habeo. Et licet scientiam pingendi habeam tamen Mahumetum depingere nequeo, cum ipsum mente non teneam. Unde et si mens, scientia et voluntas sint eiusdem intellectualis essentiae et naturae et ex mente generetur ars et scientia – carens enim mente caret arte et carens mente et arte caret libera voluntate et electione –, procedit igitur libera voluntas a mente et scientia seu arte. Et haec primo notabis.

Consequenter adverte, quomodo id, quod est in mente operantis intellectus, est etiam in arte et in voluntate et non aliud in mente, aliud in arte et aliud in voluntate; alias non esset una perfecta operatio. Id vero, quod in mente est, mens est, ibi enim comprehensum et comprehensio seu mentionatum et mens idem sunt, sic id, quod in scientia est, scientia est, scitum enim ibi est scientia, atque id, quod in voluntate est, voluntas est, ibi enim volitum voluntas est. Patet igitur non aliud esse mentem et aliud scientiam et aliud voluntatem, sed idem essentialiter, licet non convertibiliter sic scilicet, quod mens sit scientia seu voluntas, non tamen est aliud mens quam ars et voluntas.

Exigit igitur nobilitas intellectualis naturae, quae libera est, mentem non esse scientiam de se genitam; quia, cum sit ab ipsa mente genita, non est mens seu pater generans; sic exigit mentem et scientiam de se genitam non esse voluntatem ab ipsa et arte procedentem; procedens enim non est illa, a quibus procedit. Haec ideo, ut libere et perfecte possit intellectuales producere operationes. Haec agricola seminator grani bene capit: Oportet enim ipsum in sua comprehensione habere semen grani et in sua scientia artem seminandi granum et in voluntate voluntatem granum seminandi; seminare enim est opus intellectus. Et haec sic se habent.

III. Quomodo ex operatione intellectualis naturae videmus divinam. Et quoniam intellectualis natura hoc et hanc nobilitatem non habet nisi a creatore suo, nam operatur in similitudine creatoris sui, sicut creator creando veras res producit, ita intellectus imago eius operando producit similitudines verarum rerum; creare enim est essentiare et intelligere est assimilare. Quare creator omnium cum intelligat id, quod creat, et sciat seu artem habeat et velit, tunc unus creator omnium ad hoc, quod nobilissimus et perfectissimus atque liberrimus sit creator, veraciter trinus est, cuius similitudo in nostro intellectu uno in essentia et trino in operatione praemittitur.

Divinam igitur mentem, in qua omnia, quae creari possunt, aeternaliter consistunt, Christiani patrem et creatorem appellant; artem vero eius omnipotentiae seu sapientiam sive scientiam eius filium vocant, per quem omnia facit; voluntatem vero, sine qua nihil esse potest, cum a patre et filio scilicet mente et arte procedat, spiritum sanctum confitentur, qui omnia ad effectum producit. Sunt autem indivisa trinitatis illius opera, quia est una omnium operatio et creatio.

In creatione igitur ex similitudine operationis intellectualis unius creatoris videmus trinitatem, ob quam trinitatem Moyses deum creatorem pluraliter in principio Genesis per Elohim et verbum «faciamus hominem » expressit, licet alibi diceret: «Ego deus zelotes ». Sic et in Alkorano ait deus: «Nos homines ex humore fragili creavimus » et alibi «Caelum quidem et omnia caelestia pro velle nostro creavimus », licet alibi dicat: «Dic meae genti: Ego sum deus misericors ». Et quemadmodum Moyses et Mahumetus per expressionem pluralitatis in creatione seu operatione dei noluerunt plures deos fateri, sic Christiani propter trinitatem recedere nolunt ab unitate dei creatoris.

IV. Quomodo de fecunditate intellectualis ad fecunditatem divinae naturae elevamur. Et ut te per sensibilia in fecunditatem intellectus et de illa in divinam eleves fecunditatem, attende: dum vides tot pulchras et varias structuras civitatum, templorum, castrorum et aedificiorum, tot varios pannos, tot picturas et ornatus, tot linguas, tot scientias et artes atque libros, tot dulcissimas harmonias, tot delectabiles decoctiones, tot optime ordinatas politias et leges et alia innumera esse opus simplicis atque trini intellectus invisibilis et nullo sensu perceptibilis, a quo haec omnia exiverunt, – et non exivissent, nisi in eo intellectualiter multo altiori gradu praeexsisterent –, et mirabilem valde vides intellectum, tunc ascende ab intellectu ad creatorem ipsius et omnium, ut videas eius divinam fecunditatem, quomodo intelligentiae, caeli, stellae, sol, luna, elementa et omnia, quae sunt, vivunt et intelligunt, sunt opus simplicissimi atque fecundissimi creatoris,

et quod creatio est ostensio eorum, quae semper et aeternaliter in mente ipsius fuerunt ipse et in arte seu sapientia sua semper et aeternaliter fuerunt idem ipse et in beneplacito voluntatis suae aeternaliter fuerunt idem ipse deus benedictus, qui «divitias gloriae suae » ex mera bonitate sua ostendit, sicut dives intellectus ad ostensionem gloriae suae se in operibus suis ostendit et communicat et ea, quae intra se habet intellectualiter, quanto praecisius potest, sensibiliter nititur explicare, ut sic iuxta naturam boni se diffundat et participabilem faciat. Et videbis deum simplicissimum ineffabiliter divitem et pulchrum atque plenum omni felicitate vitae gloriosae, de cuius divitiis ipse tot lucidas intelligentias formis plenas, tot splendidas stellas, tot viva animalia, tot dulcissimos odores et sapores atque pulcherrimos flores et cetera innumerabilia produxit et ostendit.

V. Manuductio ex his quae in mundo sunt, ut videatur deus trinus. Et quia Mahumetus in eo, quod deum credit creatorem omnium, etiam de ipso illa asserit necessario, quae de eius trinitate Christiani confitentur, ideo ut ad divinam fecunditatem, partum et amorem omnis Arabs possit, quantum sufficit fidei, pertingere, iterum dicimus: mundum istum sine fecunditate, prole et amore non posse perseverare et subsistere certissimum est. Nam his sublatis mundum deficere oportet; ex fecunditate, partu et amore unus est mundus; unius igitur mundi sunt fecunditas, partus et amor. Nec fecunditas est alius mundus et partus alius et amor alius, sed sunt unus et idem mundus, et sic haec sunt unius mundi, ut nihil mundi sit sine illis. Participatur enim fecunditas mundi, eius partus et amor in angelis angelice, in hominibus humane, in brutis brutaliter, in vegetativis vegetaliter, in mineris mineraliter, in caelis caelice, in sole solariter, in luna lunariter, in stellis stellariter, in entibus entice, in elementis elementariter, in vivis vitaliter, in intellectualibus intellectualiter. Ita de singulis suo modo.

Et unde habet mundus illa, ut sit necessario ita trinus sicut unus, nisi a creatore? Si igitur sine hac trinitate mundus naturam non haberet nec naturalem perfectionem nec benedictionem a deo possideret, quae in unitate essentiae sic triniter lucet, quomodo dicemus creatorem ista perfectione naturali carere, quam omnibus tribuit, ut sint meliori modo quo esse possunt? Sicut igitur creatum est unitrinum, ita et creator, cum creatum a se nihil sit et omne id, quod est, in hoc subsistat, quod est imago et similitudo creatoris. Trinitas igitur, quae in creatura videtur, est a trinitate increata tamquam imago ab exemplari et causatum a causa. Est igitur unitrinus deus, qui creavit unitrinum mundum ad sui imaginem et similitudinem. In divina igitur natura est fecunditas, proles et amor: Fecunditas deus est, qui et origo et pater, proles autem ipsius fecunditatis filius, amor nexus utriusque.

VI. Manuductio de intellectuali trinitate ad divinam. Et ut in creatura magis deo simili imaginem illius videamus, ad naturam intellectualem inspiciamus. In ipsa enim natura intellectuali speculativa quanta sit fecunditas, proles et amor, ostendunt nobis libri innumerabiles contemplativorum. Quot theoremata circa veritatem generavit intellectualis fecunditas, quot delectationes processerunt ab illis et suavitates spirituales, quae fecerunt illos pro nihilo habere gaudia huius mundi! Sic de intellectu practico dicendum, ut supra tetigimus. In illa enim natura intellectuali est fecunditas, quae de se generat verbum seu conceptum intellectualem, et ab ipsis procedit amplexus seu voluntas; quando enim mens verbum seu notitiam generat, statim procedit amplexus seu voluntas; sicut enim id, quod non scitur, non amatur, ita non potest non procedere a mente et notitia voluntas. Scientia enim est de numero bonorum honorabilium, bonum autem est, quod appetitur. Omnia enim bonum appetunt.

Ita patet, quo exemplo duci poterimus ad divinam trinitatem. Deus enim non potest dici ignorans se ipsum; si autem se intelligit, de se conceptum seu verbum sui ipsius generat, nec est idem generans verbum et genitum seu concipiens et conceptum, nec aliud in essentia divina, cum deus sui ipsius conceptum talem generat, quod non possit esse perfectior. Erit igitur aequalis aequalitate substantiali, quae est perfectior accidentali, quare nequaquam alterius naturae seu essentiae; sic nec amor ab ipsis procedens potest dici ea, a quibus procedit, nec potest dici aliud, cum sit perfectissimus ante omnem alteritatem, quare consubstantialis illis, a quibus procedit, et hoc intenditur.

VII. Manuductio eiusdem per amorem. Adhuc ut ratione utentes videant nos qui trinitatem credimus rationabiliter moveri, alio exemplo ad idem procedamus. Nemo est, quin videat amorem omnino necessarium ad hoc, quod mundus subsistat, quoniam eo sublato penitus nihil subsistere potest. In naturis intellectualibus et vitalibus amorem reperiri sicut et in omni, quod subsistit suo modo, certum est. Privabimusne deum amore, qui est creator et dator omnis amoris? Si igitur deum dicimus amorem habere, utique id est, quod habet. Deus igitur essentialis caritas seu amor est.

Quoniam autem amor unit, amor perfectissimus, qui maior esse nequit neque minor, cum sit substantialis, maxime unit. Video igitur in essentia ipsius amoris unientis unitatem. Quomodo enim esset unus uniens amor sine unitate? Video etiam aequalitatem in ipso, nam amor gignit sui ipsius aequalitatem scilicet amorem, uti dicitur: Si vis amari ama. Unitas igitur generat aequalitatem. Video deinde procedere ex unitate amoris et eius aequalitate utriusque conexionem, scilicet amorem connectentem unitatem amoris generantis et aequalitatem amoris geniti. Amor igitur est conexio patris et eius filii, a quibus procedit.

Certum est autem unitatem esse ante omnem multitudinem, quare aeterna, aequalitatem ante omnem pluralitatem, quia plura eo ipso, quod plura sunt inaequalia. Cadit igitur ab aequalitate inaequalitas; est igitur aequalitas aeterna. Sic et nexus aeternus, quia ante pluralitatem; plura enim necessario sunt ab invicem divisa, divisio vero cadit a conexione. Ante igitur omnem divisionem est conexio procedens ab unitate et aequalitate eius. Sic patet unitatem, aequalitatem et conexionem ante omnem multitudinem, inaequalitatem et divisionem aeterna esse. Et cum non possint esse tria aeterna, cum ante omnem multitudinem sit unitas, quam multitudo praesupponit, sicut inaequalitas praesupponit aequalitatem et divisio praesupponit conexionem, ideo unitas, aequalitas et conexio non sunt tria aeterna, sed una aeternitas. Sic non sunt tria, quia, si essent tria, essent tria aeterna. Non est igitur aliud unitas, aliud aequalitas, aliud utriusque nexus, quia tunc forent tria et tria aeterna; nec tamen propterea unitas est aequalitas aut conexio, cum aequalitas sit genita ab unitate, genitum autem non est generans, nec nexus est unitas aut aequalitas, quia ab ipsis procedit; procedens autem non est illa, a quibus procedit.

Patet igitur quomodo in essentia divini amoris unitas amoris, aequalitas amoris et nexus amoris non sunt tres amores, quia unus amor non est aliud ab alio, licet unitas amoris generantis non sit aequalitas amoris geniti aut nexus amoris utriusque ab ipsis procedens.

VIII. Declaratio sanctae trinitatis. Nunc patet, quod, qui non attingunt li non aliud non esse idem et li non idem non esse aliud, non possunt capere unitatem, aequalitatem et nexum esse idem in essentia et non inter se idem. Ideo trinitatem in deitate non capiunt nisi in tribus diis. Christus autem nos docuit deum patrem vivificare et filium eius vivificare et etiam spiritum ab utroque procedentem vivificare, ut in evangelio eius per apostolum Iohannem descripto legitur. Non sunt tamen propterea nec tres vivificationes nec tres dii vivificantes, licet pater non sit filius nec spiritus sanctus ab ipso et filio procedens.

Palam est illos, qui haec non capiunt, non habere conceptum perfectiorem de deo perfectissimo, sed sibi fingere deum quendam nequaquam ultima felicitate felicem, innaturalem, sterilem et infecundum, carentem dulcedine paternalis et filialis atque utriusque amoris et gaudii atque perfectione fecunditatis, non attendentes deum per Isaiam prophetam dixisse: «Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit dominus. Si ego, qui ceteris generationem tribuo, sterilis ero? dicit dominus deus tuus.» Neque possunt Arabes hunc Isaiam prophetam respuere, quoniam in Alkorano nullus prophetarum respuitur, sed omnes acceptantur.

IX. Aenigma licet remotum benedictae trinitatis. Oportet in istis ad aenigma recurri, quousque habeamus intellectum exercitatum: Vidi aquam magnam inter rotundas ripas sine alterius aquae influxu et effluxu semper eiusdem quantitatis habentem in circuitu fecundas arbores, segetes et prata, et rustici prope habitantes non sufficiebant laudare aquam, qua nullam putabunt dari meliorem. Admirabar, quomodo non minueretur et exsiccaretur, cum non viderem rivulum in ipsam fluentem, et cur non putresceret, quia stagnalis apparuit. Accessi propius et subtiliori consideratione diu habita comperi in medio fontem apparere, et hoc ex flumine, qui efflui de centro videbatur, sic esse iudicavi et dixi: Haec forte est ratio, cur haec aqua numquam minuitur, quamvis arboribus et seminibus atque herbis praestet, unde vegetentur, quia vivus fons non sinit ipsam imminui et quamvis sit stagnalis inter ripas, tamen continue innovat se ipsam, quia procedit ex fonte et fluvio fontis. Non igitur putrescit nec corrumpitur, quia non antiquatur, sed semper ex fecunditate fontali innovatur. Unde vidi ipsam aquam esse fontem, fluvium et stagnum et hoc aequaliter, quia non magis fons quam fluvius et stagnum, et in stagno fluvium et fontem, nec tamen fons fuit fluvius vel stagnum, nec fluvius, fons vel stagnum, nec stagnum, fons vel fluvius. Nec haec vidi nisi intellectualiter considerans fontem de se generare fluvium. Ideo fons et fluvius differunt ut generans et genitum sive ut pater et filius; nec stagnum potest esse fluvius vel fons, a quibus procedit.

Et dixi: Fons unitas, fluvius aequalitas, nexus utriusque stagnum. Conclusi igitur: Quoniam, si ad aeternitatem dimisso aenigmate ascendero, ipsam veriori modo comperio trinam et unam quam hanc visibilem aquam, et facilius superius dicta de generatione et processione aeterna indubia fide credidi. Dixi etiam in Alkorano scribi: «Ex aqua omnia viventia esse.» Igitur si aqua ista dat vitam vegetativam omnibus circumstantibus arboribus et seminibus et herbis sine sui diminutione, quanto magis creator aquae huius omnibus creaturis dat omnia sine sui diminutione – nominando aquam transsumptive absolutam essentiam, in qua vidi fontem, fluvium et stagnum, de qua omnia, quae sunt, id quod sunt recipiunt, tam illa, quae sunt, quam quae sunt et vivunt, et quae sunt, vivunt et intelligunt.

X. Iterum ex tribus personis manuductio. Adhuc attende: Non ita dicimus esse plures humanitates sicut plures homines; sic non est idem humanitas et homo, sed idem est deitas et deus propter simplicissimam essentiam divinam. Unde sicut non sunt plures deitates, ita nec plures dii. Et non sunt nisi tres personae in humanitate, scilicet ego, tu, ille. Unde veraciter dico: Ego sum homo, tu es homo, ille est homo, et sunt tres illae personae eiusdem humanitatis. Unde igitur haberent hoc illae personae, nisi creator deus foret similiter trinus in personis et unus in essentia? Potest igitur deus veraciter dicere: Ego sum deus, tu es deus, ille est deus eiusdem deitatis, et non sunt tres personae tres dii, quia non sunt tres deitates, sed sunt unus deus, quia una deitas, quae deus. Certum est etiam tres personas in unitate non esse unitatem seu singularitatem et tres personas in numero non esse nisi numerum et pluralitatem. Nos autem dicimus tres esse divinas personas in unitate, non in numero, et tres humanas personas in numero dicimus ideo plures homines.

XI. Necesse est Arabes fateri trinitatem. Quod autem Arabes oporteat hanc trinitatem in divinis fateri, patet, nam nisi fateantur, cum credant Alkoranum esse librum veritatis, convincuntur deo dare participem. Scribitur enim in Alkorano, quomodo deus dixit Mahumeto: «Tibi quidem, qui librum et legem ignorabas, nostrum spiritum mittentes lucem praebuimus », et alibi: «Cum hoc tibi divinitus misso spiritus benedictus penitus iustus cor tuum penetravit, ut cum eo castiges Arabice.» Iterum alibi de Christo dicit: «Iesus Mariae filius deique nuntius suusque spiritus et verbum Mariae caelitus missum exsistit.» Iterum alibi: «Ipse namque deus et suus spiritus benedictus hunc Alkoranum librum veracissimum composuerunt.» Consimilia in multis aliis locis Alkoranus habet.

Unde cum spiritus dei benedictus non possit dici creatura et missus spiritus non sit a se ipso missus, ideo, nisi dicas ipsum esse tertiam personam in divinis et a patre et filio missam, quia dicit in plurali mittentes, necesse erit, quod ponas plures deos, scilicet mittentes et missum. Iterum verbum dei caelitus missum est Iesus Mariae filius et non potest verbum dei esse creatura, quia verbo domini omnia sunt creata. Verbum igitur dei deus est; si igitur est deus et non est secunda persona, quae filius dicitur scilicet verbum patris, erit necesse quod ponas plures deos et verbum dei participem deo. Vide, quando hoc vis negare, quod verbum dei non sit filius dei eiusdem naturae cum patre, ne videaris deo dare participem, tunc tu das deo participem. Et hoc etiam probatur ex illa auctoritate: «Deus et spiritus suus librum composuerunt.» Si deus et spiritus non sunt duo dii, sequitur, quod spiritus sit persona in divinis. Oportet igitur Arabes de necessitate fateri trinitatem; alias sunt increduli dantes deo participem.

Adhuc sic evangelium fatemini librum lucidissimum et veracissimum; in illo continetur unum esse deum patrem et filium et spiritum sanctum. Nihil igitur in contrarium allegari potest per vos, quando hoc vobis ex evangelio ostenditur, cum non sit minoris auctoritatis evangelium quam Alkoranus, ut Alkoranus tradit. Quod autem in evangelio reperiatur, certum est. Legitur enim in ipso Christum dixisse: «Unus est bonus deus.» Item: «Sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret.» Item: «Paraclitus autem spiritus sanctus, quem mittet pater.» Alibi: «Spiritum veritatis, qui a patre procedit.» Et iterum Christus mandat: «Baptizantes in nomine patris et filii et spiritus sancti.» Ex quibus et aliis evangelii locis clare colligitur unum esse deum patrem et filium et spiritum sanctum. Et haec de sancta trinitate dicta sint.

XII. Christum veraciter fuisse mortuum et crucifixum. Restant non parvae discordantiae Alkorani ab evangelio elucidandae. Scribitur enim in Alkorano capitulo XI Christum non fuisse mortuum, sed alium quendam Christo similem Iudaeos suspendisse, sed Christum «nullatenus interfecerunt, quia deus incomprehensibilis et sapiens eum ad se transmigrare fecit, in quem viri legum veraciter ante mortem credent, et eorum saeculo futuro testis astabit ille.» Haec ibi.

Sed evangelium et cunctae scripturae alborum seu discipulorum atque historiae temporum concorditer affirmant non solum Christum mortuum, sed etiam secundum scripturas prophetarum de Messia taliter, ut praedictum reperitur, mortuum esse. Et quia secundum libri sequaces Alkoranus non debet intelligi, quasi sibi contradicat, et cum evangelium et prophetas approbet, ideo intellectus quaerendus, quid in his praedictis intelligi velit.

Et primo eliciamus conformia evangelio, in quo scribitur demum Christum unum pastorem et universum hunc mundum unum eius ovile futurum. Conformiter asserit Alkoranus omnes viros legum tam veteris testamenti quam novi atque legis Arabum in ipsum ante diem iudicii veraciter credituros. Totum autem studium ipsius Alkorani est persuadere in solum deum credendum. Et quia hic asserit, quod omnes viri legum veraciter in Christum credent, utique Christum a divinitate non separat nec alienum facit, sed divinae naturae ipsum esse tacite affirmat. Sic aiebat Christus in evangelio, qui in eum crederent, in deum patrem crederent, qui eum misit.

Secundo asserit evangelium et Alkoranus extremi iudicii eundem iudicem et testem. Hunc autem iudicem evangelium dicit Christum esse. Hoc et Alkoranus hic tacite approbat, cum dicat Christum testem illorum sibi fidelium in futuro saeculo; per consequens fatetur Christum etiam et iudicem sicut et evangelium. Non erit autem iudex secundum Alkoranum nisi deus creator. Erit igitur Christus homo, quia iudex, etiam deus. Dicit autem Alkoranus capitulo XLVIII: «Tu deus omnium conditor cum prophetis interfectis accedens omnia cum veritate iudicabis.» Attende: Si deus iudicabit cum interfectis prophetis et Christus est super omnes, qui non deerit in iudicio, etiam secundum Alkoranum, ut patet ex praemissis, erit et ipse de interfectis prophetis primus et supremus et ipsa veritas et dei verbum verax, per quod omnia iudicabuntur secundum allegatum locum Alkorani. Unde recte ait evangelium deum patrem omne iudicium dedisse filio suo, quia et filius hominis est, per formam enim suam humanam iudicat homines sibi similes filios dei esse, sicut ipse est, et ita erunt filii immortalis vitae, et dissimiles filios aeternae mortis exsistere. Unde patet secundum piam interpretationem Alkoranum haec

secreta non nisi sapientibus voluisse revelare. Ideo ait illum nihil secretorum subticere et solis sapientibus facilem esse Alkoranum, aliis autem difficilem. Non erant enim rudes Arabes, quos Alkoranus ait omnium incredulorum pessimos, aperte de secretis in illo principio informandi. Quod si Mahumetus simpliciter ipsis evangelium praedicasset et non dedisset propriam legem, non accessissent ad legem Christianam, quam paene sescentis annis refutarunt. Praedicavit igitur ipsis, quomodo essent Ismaelitae et ab Abraham ortum habuissent quodque tam Iudaei quam Christiani illum virum ut prophetam laudarent et eius fidem approbarent, per quam a deo maxima esset hic et in alio saeculo assecutus et cum hoc facerent gentiles, qui sequendo Abraham eiectis idolis aliquam aut Moysi aut Christi legem foverent, a fortiori ipsi, qui ex Abraham nati essent, facere deberent, quodque deus ipsum Mahumetum in suum nuntium ad eos elegisset et praeciperet eius Abrahae fidem et legem acceptare, viri scilicet optimi et fidelis nec Iudaei nec Christiani, quos antecessisset, qui eiectis idolis se ad universorum creatorem convertit ipsumque adoravit eique oboedivit; similiter et posteri eius Isaac, Iacob et XII tribus Israel.

Hoc modo persuasit multipliciter idolorum culturam abici, quam prius ob evangelium numquam abicere curarunt, maxime quia evangelica perfectio eis gravis visa est et talis, quod eorum parentes eam acceptare timebant edocti, ut et Alkoranus continet, eos, qui Christianitatem acceptant et non servant mandata, plus omnibus deum offendere et gravissimo in inferno cruciari. Quare Mahumetus ipsis secreta evangelii occultabat credens, quod sapientibus in futurum patescere possent, sicut etiam evangelium multis mansit in principio obscurum et incognitum et successive est magis et magis apertum. Et nisi hoc expedivisset, Christus vulgo non fuisset parabolice locutus.

XIII. Quod crucifixio sit Christi exaltatio et glorificatio. Nunc advertamus, ut mysterium eliciamus mortis Christi, quomodo intelligendum sit Christum non fuisse in cruce mortuum. Primo certum est ipsum concordare cum evangelio, quod Christus vivat. Si igitur vivit et exspectatur, ut reveniat in mundum ad convertendum omnes viros legum, utique ex hoc constat Christianos, qui eius evangelium acceperunt, non accepturos aliud evangelium ab ipso, cum istud sit perfectum etiam secundum Alkoranum. Alii igitur si libros sequuntur evangelio contrarios aut discordantes, utique necesse erit illos proicere et evangelium amplecti. Non sunt igitur illi in via recta, sed tunc primum erunt. Absurdum est igitur valde Arabes persequi evangelii observatores ex eo capite, quia cum eorum Alkorano secundum ipsorum intellectum non concordat. Faciunt enim contra Alkoranum in eo, quod persequuntur credentes et in ipsis evangelium in Alkorano approbatum.

Dicunt forte: Christiani in eo non sunt Christiani, sed blasphemi, quod credunt Christum dei verbum per perfidissimos Iudaeos in cruce suspensum. Respondent Christiani: Alkoranus post mortem Christi quasi sescentis annis compositus approbat evangelium tempore mortis Christi scriptum et prophetas, qui ante mortem Christi prophetarunt Christum tunc venturum, quando venit, ita facturum, sicut fecit, ita moriturum, sicut mortuus est. Et attendendum puto quomodo Gabriel angelus Danieli prophetae revelavit post LXII hebdomadas Christum occidi debere, ut legitur Danielis IX capitulo, quemadmodum et factum fuit. Ille enim Gabriel angelus haec revelavit prophetae, quem ponit Mahumetus sibi Alkoranum intimasse. Quomodo igitur hoc stabit, quod Gabriel iussu dei mortem Christi prophetae praedixerit et idem lapso tempore illo prius per ipsum praedicto dicat ipsum non fore mortuum, deum et se mendaces faciens? Adhuc considera, quomodo Christus ante mortem sic se in cruce moriturum suis discipulis praedixit. Ita concorditer dicunt historiae illius temporis, et sic tenuerunt omnes tam Christiani, Iudaei et gentiles ante Mahumetum quasi sescentis annis. Unde debet argumentum sumi: Quod si Alkoranus hoc negat, utique evangelio est potius standum, cum nullam rationem assignet.

Dicunt autem quidam compositori Alkorani visum fuisse hoc esse blasphemum et de tanto propheta credi non debere, quasi non cedat ad eius honorem. Sed si hoc sic putavit, utique mysteria crucis Christi ignoravit. Crucifixio enim Christi est ipsius Christi exaltatio et glorificatio et Christianorum iustificatio et vita et omnium hominum resurrectio. Multi fuerunt reges et principes, qui Christianos deridebant et persequebantur eo, quod crucifixum colerent: uti Aegeas in Achaia Andream, primum Christi discipulum, cui apostolus respondebat hanc derisionem evenire ob ignorantiam mysteriorum mortis Christi in cruce, quae per gentiles capi non poterant; et Paulus apostolus dum de cruce Christi praedicaret, licet Iudaeis esset scandalum et sapientes mundi, Graeci, hoc stultitiam reputarent, tamen non tacuit, quousque redemptionis mysteria Christianis aperiret.

Certum est igitur, quod Alkoranus illis Arabibus, si sine mysteriorum apertione Christum crucifixum aperte asseruisset, Christum in eorum mentibus non magnificasset. Voluit igitur secundum piam interpretationem occultare ipsis vilem mortem et quod adhuc viveret et venturus esset affirmare. Quoniam eius resurrectionem a morte per potestatem, quam habuit, animam suam ponendi et iterum assumendi, ut in evangelio fatetur, non potuisset persuadere, nisi ipsum non solum hominem, sed et deum ostendisset, quod unitati dei, quam praedicabat, adversari putabat – nec conveniebat fidei suae asserere ipsum iam a morte resurrexisse, ut statim dicetur – ideo sic forte locutus est. Dicit tamen hoc taliter, quod sapientes elicere possunt evangelium verissimum esse, ut patebit.

XIV. Quomodo deus animam Christi ad se reduxit, ipsum transmigrari fecit et assumpsit. Alkoranus recitat: Quod cum increduli fraudulenter cum Christo agerent, scilicet studentes ipsum per mortem exstinguere «delusi sunt, quem creator taliter affatus est: Ego tuam ad me reducens animam et exaltans » ab incredulis te liberavi. Post hoc alibi dicit, quomodo deus ipsum Christum «ad se transmigrare fecit.» Iterum alibi dicit Christum per deum ad se assumptum. Haec omnia ordinate Christiani sic esse affirmant. Nam evangelio teste dum clamaret voce magna in cruce ad patrem, ut quid eum dereliquisset, et subiungeret, quod in manus suas commendaret spiritum suum, quem sic clamando emisit, tunc hoc verificatum est, quod deus animam eius ad se reduxit. Idem enim est anima et spiritus. Sed per resurrectionem verificata est transmigratio; ivit enim per mortem ad vitam immortalem. Sic eum deus ad ipsum, qui solum habitat immortalitatem, transmigrare fecit, et hanc transmigrationem Christiani pascha nominant, de quo etiam Alkoranus meminit. Ultimo in ascensione Christi ad patrem assumptio verificata exsistit.

Negat autem Mahumetus Iudaeos eum peremisse, sed dicit alium sibi similem ipsos suspendisse nullam faciens umquam de cruce mentionem. Adverte Mahumetum sic forte arguere velle: Christus vivit, ergo per Iudaeos non est peremptus. Si enim peremptus fuisset, quomodo viveret, nisi resurrexisset? Resurrectio autem mortuorum nondum advenit, sed ventura est dies, in qua omnes resurgent et redibunt. Ante illum diem omnia, quae vitam habent, sive angeli sive homines sive alia animalia exstingui necesse est, ut omnium resurrectio et reditio fiat. Christus igitur, qui vivit, quod certum est, numquam fuit peremptus; morietur tamen tandem et in die resurrectionis resurget. Haec est Mahumeti persuasio, quae in Alkorano licet sparsim continetur. Tamen capitulo XLVIII dicit: «Primo quidem buccinae sonitu morti succumbunt omnia nisi quae dei dextera protexerit, secundo sonante reviviscunt.» Et haec nota propter sequentia. Et adverte, quod Mahumetus tenet solum deum resuscitatorem mortuorum et quod resuscitati et resuscitandi non debent censeri resurrexisse a mortuis. Ideo oportet illos denuo mori ante diem resurrectionis.

Deinde considera inter diem mortis et diem resurrectionis secundum ipsum nullum sensibile tempus currere, ita quod Abel, filius Adae, primus mortuus, quando resurget, non iudicabit se diutius fuisse mortuum quam ille, qui statim ante diem resurrectionis morietur. Dicit enim capitulo LV in fine: «Die namque (iudicii), qua patebit singulis mandatum nostrum, accedent singuli quasi non morati nisi per diei horam unam.» Sic dicit etiam capitulo XXIX et in aliis locis saepissime. Ob hoc de illo medio tempore post mortem et ante resurrectionem non facit aestimationem, licet dicat illos, qui propter deum mori videntur, non mori. Sic etiam in Alkorano scribitur: «Obsequio dei peremptos nemo mortuos existimet, sed illos potissimum vivos et sanos » et alibi: «Obsequio divino deique dilectione mortem subeuntibus divina pietas gaudia praebens supervenit »; et iterum: «In viis dei morientes nequaquam mortui dicendi sunt. Illi namque de bono dei dilectioneque gaudentes apud deum vivunt exspectantes post se relictos nihilque timentes.»

Unde licet dicat: «Omnis anima mortem gustabit », tamen cum evangelium dicat non debere timeri eos, qui, cum corpus occiderint, non habeant quid amplius faciant, quia animam occidere non possunt, sed eum, qui etiam ultra hoc potest animam mittere in gehennam. Ideo secutus est evangelium et libros sapientiae, quomodo iusti licet oculis insipientium videantur mortui, sunt tamen vivi et in pace. Et nihilo minus animas talium demum mortem gustaturas affirmat, ut resurgant in generali resurrectione, quam appellat diem veritatis. Dicit enim sic in Alkorano: «Die veritatis, qua resurgent animae et angeli» et in Doctrinis ad Abdallah: «In die illo mandabit deus angelo mortis, ut omnem creaturam spiritum habentem interimat tam angelos omnes quam diabolos omnes quam homines, aves, pisces, beluas et pecora. Sic enim ait in Alkorano: Omnia mortua praeter deum» et subiungit, quomodo Adriel, angelus mortis, demum se ipsum interimet, post sequitur resurrectio sic dicens: «Tunc Seraphael accepta tuba, cuius longitudo quingentorum annorum, stans in Iherusalem insufflabit tubam et efflabit omnes animas interim ibi servatas », quae evolabunt «ad corpora sua.»

Secundum hanc opinionem certum est Christum non esse peremptum a Iudaeis quo ad animam, propter deum enim ipsum interfecissent et tales non debent censeri mortui. Unde id, quod Iudaei Christum suspenderunt, falsum est omnino, sed id, quod sequitur in Alkorano: «Profitentes etiam se suae caedis auctores cordibus suis non minimam ambiguitatem inde gerunt, sed eum nullatenus interfecerunt », est bene considerandum. Videtur enim, quod ex his verbis non negetur, quin Iudaei caedis Christi auctores esse possint, licet ipsum non interfecerint. Non negatur igitur Christum crucifixum in toto Alkorano, quam crucifixionem non Iudaei, sed Pilatus facere poterat, modo quo dicit evangelium.

XV. De resurrectione Iesu Christi. Quod autem Christus expers malorum mortuus et sua virtute iterum vivus accessit, ex capitulo XXVIII medio scilicet Alkorani videtur manifeste haberi, ubi Christus post multa sic scribitur locutus: Deus «me virum non difficilem, sed malorum expertem creavit, et super me est divina salus in die meae nativitatis et mortis, a qua vivus iterum accedam. Hoc est de Christo, Mariae filio, verbum verax, in quo tamen plurimi dissentiunt.» Ecce dicit de die mortis et non de die generalis resurrectionis, sicut dicit alibi de Iohanne Zachariae, ubi dicit, quod divina salus super ipsum Iohannem die nativitatis mortis et resurrectionis. Et ideo intelligo Christum ante illum diem mortuum et iterum vivum accessisse, modo quo evangelium hoc recitat. Unde non est verum Christum et omne vivum mori sonante buccina aut per Adrielem, mortis angelum, ut in Doctrinis Mahumeti legitur. Ideo pro correctione illius assertionis capitulo XLII addicitur omnia morti succumbere, «nisi quae dei dextera protexerit ». Et si aliquis sit illa protectione dignus, utique Christus erit quo nullus dignior, immo ipse est illa dei manus dextera seu potentia, per quam deus fecit et facit atque faciet omnia. Facit ad hoc id, quod legitur in Chronica Mahumeti et suorum successorum regum, Mariam matrem Iesu post ipsum quinque annis superstitem fuisse et LIII annos vixisse.

Sed dicite nobis, magistri legis Arabum: Si propter deum interempti non sunt mortui, quia apud deum vivunt, utique anima illorum a corpore separata vivet, debetne anima illorum post hoc die occisionis omnium viventium mori? Et si dicitis, quod sic, nonne ille dei amator in via dei ambulans, qui ea die interficitur per angelum mortis, etiam non moritur in anima, sicut si dudum ante fuisset interfectus? Si sic, non erit igitur ille secundum animam die generalis resurrectionis mortuus, quare nec prius interempti propter deum, non enim erunt peioris condicionis. Anima igitur omnium talium numquam morietur neque resurget, licet homo totus ex anima et corpore, qui mortuus fuit, resurget. Et quia non est conveniens dicere animam peccatoris mortuam et exstinctam a deo resuscitari ad finem, ut ardeat aeternaliter in gehenna, ideo Christi doctrina animam non posse occidi utique verissima est.

Oportet ergo, quod auctoritas Alkorani «omnia mortua praeter deum » intelligatur in comparatione ad deum, «qui solus habitat immortalitatem », a quo omne vivens in tantum vivit, inquantum ipse deus sibi tribuit. Sed deus tribuit animae intellectivae, ut libere vivat et iudicetur, si errorem veritati praefert; non deficiet igitur, cum sit subiectum divini iudicii. Animalia vero ratione carentia, cum non possint iudicari et ad iudicium ipsa resurgere non sit necesse, in vanum resurgerent. Et quomodo eadem animalia resuscitarentur anima priore non redeunte in corpus, quae penitus per mortem fuit exstincta et in nihilum redacta? Sic anima intellectiva cum creetur ex nulla praeiacenti materia, si ipsa per mortem in nihilum redigeretur, quomodo eadem iudicanda resurgeret? Ita nec angeli nec daemones resurrectione opus habent, cum sint intellectualis naturae etiam iudicati. Neque opus est, ut cuncta non iudicanda ad deum a quo sunt, redeant, cum apud ipsum nihil transeat in oblivionem seu praeteritum. Oportet igitur Arabes intelligere talia evangelio dissona modo quo Christiani evangelio inhaerentes. Ideo non sine optima causa Alkoranus evangelium saepe lucidissimum asserens rectam viam esse dicebat. Non est igitur asserendum Christum iterum moriturum et demum cum aliis resurrecturum, sed vere a mortuis resurrexisse.

XVI. Mysterium nativitatis et mortis Christi. Et ut causam mortis Christi in cruce videamus, praemittendum deum omnia in ostensione gloriae suae creasse. Nam cum rex incognitus in gloria sua non possit censeri magis rex quam non rex et careat honore et beneficentia, ideo ut videatur virtus et gloria sua et per haec magnus cognoscatur, honoretur et glorificetur, omne suum studium applicat et convertit. Non autem ostendit gloriam nisi intelligentibus. Sic deus creaturas intellectuales capaces iudicii, gloriae et veritatis creavit, ut cognoscatur, et propter illas cuncta inferiora, quoniam propter semetipsum omnia operatus est, ut in capitulo XCIV Alkorani dicitur ipsum esse rerum principium et finem.

Homo autem inter illas intellectuales infimum locum tenens intellectum habet in potentia indigens alio actu, qui ipsum de potentia in actum ducat. Positus est igitur in paradiso dotatus innocentia, ut innocens sub oboedientia dei vivens demum gratia dei ad visionem gloriae dei sui transferatur et ea fruatur. Sed quia homo liber suasu diaboli elegit potius per scientiam ascendere quam innocentiam et oboedientiam, recusavit deo oboedire, ut secundum promissa diaboli esset per se sciens bonum et malum, de paradiso perdita innocentia eiectus exsistit; et qui prius, si stetisset, semper vivere potuisset, factus est mortalis et ignorans; et propter hoc non fuit possibile ullo umquam tempore ex omni studio suo ipsum ad immortalitatem et visionem gloriae dei pertingere, quae ab omni mortali videri nequit. Nec erat remedium, nisi ille, qui ipsum ad hoc creavit, etiam denuo gratiose reformaret.

Ad hanc itaque reformationem aptandam probatus est homo, an lege naturae, quae sibi concreata est, proficere posset, cui postea lex scripta superaddita hominem erexit ad sperandum promissa dei primo in sensibilibus deinde in intellectualibus. Et inter omnes prophetias omnium salvator Messias a deo mittendus sibi praenuntiatus est aliquando venturus, qui virtutem dei habens complete ipsum dei populum reformaret et salvaret. Hic tandem diu exspectatus de caelo summus legatus et dei filius in forma hominis humilis et pauperis filius virginis Mariae in hunc mundum veniens Iesus Christus nominatus cum divina potestate apparuit se opere hanc potestatem et dei virtutem palam doctrina caelesti et miraculis divinis habere ostendens, ut viderent in ipso deum patrem, qui ipsum misit, operari et verba, quae loquebatur, veracis dei esse, cui Iohannes Zachariae testimonium certissimum dedit et illa, quae apud patrem suum caelestem vidit, enarravit, et qui eius verba receperunt, compererunt ipsum esse dei verbum veracissimum.

Dedit igitur omnibus ipse, qui dei filius dilectus, qui crediderunt eum dei filium, «potestatem filios dei fieri ». Nam in hoc fuit omnis diligentia eius, ut crederetur filius et verbum dei; tunc enim firma fide cuncta, quae adnuntiaret, reciperentur et promissis suis de regno futuro caeli, resurrectione a morte et aeterna vita indubia fides adhiberetur et eius praecepta servarentur. Quis igitur peccaret, quando ex verbo dei indubitato sciret peccatum mortem inferre perpetuam? Et quis non oboediret usque ad mortem, quando non haesitaret in verbo dei sibi pro temporali morte vitam perpetuam a deo optimo remuneratore tribuendam? Quomodo enim homo dubitare poterit in promissis, qui certissima fide ea dei promissa esse credit.

Intravit igitur Iesus in hunc mundum sine quacumque carnis concupiscentia et voluntate viri, morti nequaquam obnoxius, quae ob actuale peccatum primorum parentum et originale eorum suorum filiorum ex carnis concupiscentia genitorum cunctos invasit. Erat igitur innocens Iesus liber a morte, qui nec in peccatis natus est nec ullum umquam peccatum fecit. Revelavit ea de patre caelesti et eius regno et gloria, quae sibi soli nota erant et nulli alteri, cum nemo patrem umquam vidisset in hoc mundo sensibili, ubi neque videri potest, et se viam, vitam et veritatem propalavit. Scripturas aperuit, quoniam de ipso erant et quod ipse medicus contra omnes infirmitates corporis et animae, etiam contra mortem esset, facto et doctrina patefecit. Quodque ipse rex et Messias esset, licet regnum suum de hoc mundo non esset, atque hunc mundum et hanc sensibilem vitam pro nihilo habendam comparatione futuri saeculi et vitae verbo et facto manifestavit. Et post multa signa et miracula, ut ostenderit hanc vitam propter veritatem et regnum immortalis vitae contemnendam et deo usque ad mortem etiam crucis turpissimam oboediendum, ipse, qui esse potuit immortalis, si voluisset, mortuus est sic deum patrem suum, qui ita voluit, clarificando et morte sua innocentissima omnibus hominibus ipsum per fidem recipientibus et indutis aeternam secum vitam promerendo.

Meruit enim consummata mors innocentissimi unigeniti filii dei, quam in humana natura passus est, redemptionem omnium captivorum per Satan mortis auctorem, in qua Christi morte quisque eidem incorporatus mortuus est et vitam meruit. In morte igitur crucifixi Messiae commortui omnes fideles meruerunt vitam sibi perpetuam in Christo retribui. Resurrexit autem die tertia propria virtute, qui habuit potestatem ponendi animam in morte et iterum sumendi eam in resurrectione. Unde sua resurrectio est, per quam omnes homines resurgunt, qui eiusdem sunt secum humanae naturae, quae in ipso est vitae immortali unita. Resurrexit autem tertia die, ut facto probaret resurrectionem mortuorum credendam, quam docuit die iudicii exspectandam. Ipse est igitur, in cuius morte morimur et in cuius resurrectione vivificamur et per quem accessum habemus ad deum patrem creatorem ad videndum ipsum in gloria sua et secum ipsum Christum Iesum eius filium semper benedictum.

Ex his quam breviter tactis constat mortem Christi in cruce ignominiosa maxima habere mysteria et fuisse tam fidelibus necessariam quam Christo gloriosam, qui mortuus est, ut clarificaret patrem et ostenderet, quantus ille est, cui Messias in suo corpore et turpissima et dolorosissima morte usque ad omnium terribilium terribilissimum ostendit oboediendum, et quanta est illius dei pietas et remuneratio fidelium, qui omnibus Christiformibus ob filii sui mortem eis communicatam cum eodem suo dilectissimo filio regnum vitae retribuit possidendum. Haec mors Christi crucifixi Iesum clarificavit esse divinae bonitatis filium, quoniam non fuisset adeo pius, misericors et voluntarius ad oboediendum usque ad mortem inclusive, nisi perfectissimus fuisset et deiformis, sic revelans patrem per testimonium in sanguine suo deum supra omnia amandum et sic ei serviendum et eius praecepta implenda et vitam futuram magnificandam usque ad huius miserae vitae contemptum. Ostendit etiam promissa patris sui et, quae de se ipso praedixit, impleta et veracem esse patrem seque eius veritatem omnemque scientiam et scripturarum mysteria atque, quantum sit pater de caelis ab omnibus diligendus, patefecit. Haec sciunt filii lucis, qui Christum sequuntur; et filii tenebrarum huius mundi amatores spiritu Christi carentes ignorant.

XVII. De fructu mortis Christi. Diceret aliquis zelosus Arabs: Si mors Christi clarificat patrem omnium creatorem, utique virtuosa et laudabilis est et de hac re gaudiosum foret plenius informari. Zelo illius viri conabimur pro nostra parvitate aliqua adhuc aperire, ut quisque sic esse non haesitet.

Nam cum non sit dubium peccata dividere inter deum et hominem, ut ait propheta dicens: «Peccata vestra diviserunt inter vos et deum vestrum » et hinc David propheta imitator dei ait: «Iniquos odio habui », hoc quidem peccatum potest esse ab ortu, ut sic in peccatis conceptus a matre exsistat ex immunditia et voluntate carnis, ut idem propheta se conceptum asserit. Et quoniam omnes sic ex Adam a matre «ex voluntate viri » concepti sunt et nemo mundus illa munditia, quae est deo grata Iob dicente: «Numquid iustificari potest homo comparatus deo aut apparere mundus natus de muliere ?» nascimur enim filii irae cum spiritu concupiscentiae carnis, qui non est de regno intellectuali caelorum dei nostri incorporei, et experimur ex pronitate ad malum, quam ab adolescentia habemus, nos non moveri spiritu dei bono, et hoc in nobis dei dono experimur; deus enim sic hominem composuit, ut malo viso expavescat, ut ait capitulo LXXIX Alkorani.

Quapropter nullus est ex Adam via concupiscentiae natus, qui non sit a deo vel vitio originis vel peccati actualis separatus solo Christo excepto, qui attestante etiam Alkorano a matre virgine Maria, quae numquam mala operata est, sine virili semine seu carnis voluntate mundissime natus exsistit, et non est natus filius irae et odii aut abominationis, sed mundissimus, quare deo inter omnes, qui fuerunt et erunt, homines dilectissimus. Hic utique nullum umquam peccatum fecit actuale. Ipse enim est, de quo scriptum est: «Qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore eius », et ita a deo numquam divisus seu separatus. Hunc divina sapientia in sui unionem assumpsit. Nam sicut sapientia malevolam animam et corpus subditum peccatis abominatur, sic diligit sanctam animam et corpus ab omni peccato mundissimum et sibi perpetuo foedere desponsat.

Ipse est igitur primogenitus similiter et unigenitus filius regis virtutum, qui est rex gloriae. Nam si Moyse teste deus dixit: «Filius meus primogenitus est Israel », negari non potest Christum in Israel omnium primum, quia Messias, atque ipsum primogenitum dei in orbem terrarum missum, qui et simul est unigenitus dei filius, ut ipse Christus ait: «Qui non credit in me, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti filii dei.» Si igitur hunc suum dilectissimum primogenitum et unigenitum filium deus dedit pro salute mundi, utique maxime mundum dilexit. Quod autem hoc fecit, attestatur evangelium quod dicit: «Sic enim deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret etc.» Nonne empti sumus pretio magno puta pretiosissimo sanguine unigeniti filii sui, ut simus dei, qui fuimus sub principe tenebrarum?

Ait enim Alkoranus, quod Adam a deo praeceptum minime operatus ius mortale subivit. Unde totum genus humanum ob peccatum primi parentis spoliatum innocentia, quae sola in regno caelorum locum habet, subditum principi huius mundi, aeternaliter damnatum ad privationem visionis gloriae dei, quae mors est intellectualis naturae, solvit debitum in morte unigeniti filii, qui pro omnibus ipsum ut Messiam et regem intellectualis vitae recipientibus mortuus est; sic omnes in eius morte mortui satisfecerunt et liberati sunt a servitute principis mortis. Mors enim unigeniti, qui plus omnibus diligebatur a deo, pretiosissima abunde ideo satisfecit, quia fuit mors praescientis dolorem mortis, ut ait propheta, quem omnes morientes ignorant. Quare dicit idem: «Vere languores nostros ipse ‹...› portavit.» Et dum ad fidelem fidei patrem Abraham respicimus, quantum ipse meruit, quia filium suum unigenitum Isaac, ut deo placeret, in mortem tradere voluit, statim videmus, quid meruit Messias se ipsum in mortem tradens, ut deo placeret in redemptione generis humani.

Vide ineffabilem laudem dei patris in eo, quod «filio suo non pepercit, sed pro nobis ‹..› tradidit illum ». Nonne meruit habere innumerabilem multitudinem filiorum et heredum regni sui caelestis quemadmodum Abraham? Et quid meruit Iesus realiter turpissima et dolorosissima morte mortuus, quae omnes dolores morientium excedit? Certe quia vitam dedit, resurrectionem a mortuis meruit pro se et fratribus suis patri acquisitis, inter quos ipse est ut primogenitus in multis fratribus principatum tenens. Nec est regnum intellectualium caelorum aestimandum ut est regnum huius mundi, quod dum plures habent, quilibet minus habet; sed dum idem sine defectu potest ab innumeris videri et intelligi, ita regnum intellectuale ab innumeris intellectibus potest a quolibet in solidum possideri. Intellectualis est vita resurgentium, ut sciant et delectentur se vivere. Quae foret remuneratio fidelis pro deo morientis, si maneret in morte aut si nesciret se vivere! Potius homo optat non esse quam sine omni intellectu esse. Quare non resurgit homo ad vitam intellectualem nisi in sapientia, quae est sapida scientia, ut se sapiat et sciat vivere. Sapientia autem, quae participatur in omnibus intellectum habentibus, in Messia magisterium habet. Participatione igitur illius magisterii vivit omnis in Christo resurgens, quia ipse est resurrectio et vita, quae appetitur.

Iam videt quisque zelosus, quantum opus reformationis humanae naturae excedit opus creationis et quam sapienter omnia sunt ordinata. Sapientia autem, quae omnia sapientissime disposuit tam circa mortem quam resurrectionem Christi, licet numquam Christum dereliquerit, non tamen mortua est Christo secundum humanitatem per separationem animae et corporis mortuo; nec est alia sapientia, quae assumpsit Iesum hominem, quam illa sapientia patris dei creatoris, per quam cuncta creavit, quam Alkoranus animam dei nominare videtur, cum dicat animas hominum participare tantum de anima dei quantum in ipsis sapientia relucet. Sed anima Christi plenitudini sapientiae dei est unita.

Ob hoc ait Alkoranus deum proprie animam suam Christo dedisse et ipsum illam ab utero matris habuisse certis miraculis exemplificat; loquebatur enim, ut ait, matri suae in puncto nativitatis ipsam confortando. Respondit tunc pro ipsa illa die cum consanguineis malum de matre suspicantibus. Loquebatur, quando voluit, infantibus sicut senibus et luto formato, ut homo aut avis fieret. Et ita factum esse Mahumetus in Doctrina sua et in Alkorano asserit. Sic locutus est caeco nato, ut videret, leprosis et aliis infirmis, ut sani essent, mortuis, ut viverent. Haec et plura ex evangelio et Alkorano elici possunt; qui liber eum etiam sapientem asserit dans ei idem nomen quod deo, quem incomprehensibilem et sapientem saepissime affirmat.

Si igitur fatetur Christum absolute sapientem sicut et deum patrem, non erit sapientia patris creatoris et alia Christi, sed pater creator per suam sapientiam, quae Christus est, omnia operatur. Haec est sapientia immarcessibilis vitam dans omni intellectuali naturae, quae sine sapientia mortua est. Ideo ad illius apprehensionem finis tendit creationis intellectualis naturae, quam homo non nisi mediatore Christo, in quo humana omnibus hominibus communis natura sapientiae supremae indissolubiliter unita est, attingere potest in sua propria natura humana Christo et sibi communi. Quare Christus est magister habens doctrinam et verbum vitae intellectus nostri, revelator omnium, quae in thesauro sapientiae dei continentur, ostensor patris fontis sapientiae et gloriae eius; quae ostensio est receptio sapientiae in se intellectualiter vivificans aeternaliter ipsum et faciens ipsum similem Christo filio dei, qui est «in gloria dei patris ». Et hoc est esse felicem et regnare perpetue in caelestibus summo gaudio beatitudinis; et haec sunt promissa Christi omnibus ipsum recipientibus firmissima.

XVIII. De paradiso. Diceret Arabs aliquis: Remota sunt illa, quae de paradiso in Alkorano leguntur, et ea, quae evangelium promittit. Alkoranus enim desideriorum omnium complementum credulis et legem servantibus promittit describitque illa desideria, quae communiter appetuntur per voluptuosos, sed evangelium solum promittit intellectualem felicitatem, quae est in visione intellectuali et scientia, sapientia et cognitione.

Respondemus semper nobis apparuisse tantum inter paradisum Mahumeti et Christi interesse, quantum inter sensibilia et intellectualia aut inter visibilia, quae sunt temporalia et invisibilia, quae sunt aeterna. Sic et de Alkorano et evangelio pariformiter. Sunt tamen qui allegant pro excusatione compositoris Alkorani, quomodo ipse rudes Arabes trahere volebat, ut in unum creatorem crederent, qui dedit eis vivere in hoc saeculo temporali, quod ille etiam eis esset daturus in saeculo futuro perpetuo vitam sine defectu multo ista vita meliorem quodque ad hunc finem, ut in Alkorano legitur, plures similitudines introduxit, quas tamen non exposuit, sed sapientibus illas notas reliquit; et nisi exempla sumpsisset ab hac vita sensibili praedicendo futurae vitae iucunditatem, neque intellexissent neque moti fuissent propter promissa eis incognita. Ait enim capitulo LI: «Credentes et benefacientes pulcherrima loca paradisi possessuri omne suum velle perficient hocque lucrum est maximum; huius modi quidem pollicitum illis summam laetitiam denuntiat.»

Unde videtur unam conclusionem velle praedicare, scilicet quod deus est remunerator fidelium sibi servientium secundum spem et desideria servientis: qui servit pro temporali, temporalia assequetur, pro perpetuis perpetua, pro voluptuosis voluptuosa, pro intellectualibus serviens intellectualia habebit. Sic enim dicit capitulo VI: «Deus omnium vota dignoscens omniumque dives mundana quaerentibus temporale petentibusque caelestia summum bonum tribuit.» Et capitulo LI dicit: «Studioso bonorum huius saeculi dabimus illa, sed nullam in alio portionem habebit.» Ideo ubi in primo capitulo dicit bonos paradisum introire, «ubi dulcissimas aquas pomaque multimoda, fructus varios et decentissimas ac mundissimas mulieres omneque bonum in aeternum possidebunt », advertendum ad id, quod dicit: «Omneque bonum in aeternum possidebunt », utique illud non est aliud quam deus, tamen sensibilium promissiones saepissime repetit. Et demum in capitulo LXIV dicit: «Omnes itaque sapientes timeant deum dantem omnibus credentibus sapientiam suique notitiam.» Et capitulo CVII dicit: «Paradisum ‹...› apud deum sortientur.» Et saepe ponit similia, scilicet quod aeterna vita, aeternum gaudium et beatitudo sit remuneratio. Dicit etiam in Doctrinis, quod nulla futuri saeculi tradi possit similitudo.

Ideo non videtur finaliter evangelio contradicere, quod paradisum intellectualium et sapientum visionem dei et eius sapientiae seu Christi asserit. Ideo Alkoranus alibi eos, qui in inferno sunt, privatos ait discretione et sapientia. Etiam alibi enumeratis omnibus, quae in hoc mundo bona videntur et quae saepe promittit paradisum intrantibus, addit, quod bona futuri saeculi his omnibus sunt meliora, quoniam istud saeculum in comparatione ad illud futurum nihil sit. Unde sicut per similitudinem cruciatus ignis sensibilis poenam eorum, qui damnati sunt, describit, ita per aquam et fontes vitam salvatorum.

Non tamen complete intellectualem felicitatem describit secundum Avicennam in Metaphysica sua; nam licet esset de lege Arabum, affirmat Mahumetum corporalem felicitatem describere et quod intellectualis illa multo excellentior per sapientes melius describatur. Sed Alkoranus, licet minus extense, perfectam felicitatem sapientum ponat in notitia dei et sapientiae, quae est filius dei secundum praemissa, quemadmodum et evangelium ex Christi perfectissima doctrina. Praeterit enim iste mundus cum concupiscentiis suis; illa vero, quae futuri et perpetui mundi sunt, habent se ad ista huius mundi sicut perpetuum ad corruptibile. Unde notitia seu visio dei patris et sapientiae eius pascit immortaliter intellectum, quia sapientia est immarcessibilis, ut liber Sapientiae docet.

XIX. Invectio contra Alkoranum. Adverti, dum legerem Alkoranum, quomodo saepissime fit mentio de die tremendi iudicii paradiso et inferno et semper varie et per similitudines, cum aliter id, quod numquam in conceptum hominis intravit, describi non possit nisi coniecturaliter ad sensibilia, quae intelligibilium imagines exsistunt, et quia ita vidi per varias similitudines regnum caelorum figurari in evangelio et veteri testamento, intra me admittebam posse illa pia sequacium libri interpretatione excusari. Verum postquam legi ibidem castitatem in virgine Maria et in Iohanne Zachariae et generaliter in omnibus laudari et quod concubitus in templis prohibetur et lotio post ipsum praecipitur ante orationem ob eius foeditatem quodque mundities deo grata sit ac quod deum vident boni et cum ipso sunt in paradiso et quod deus ipsos maxime amet et eis id, quod maximum est, retribuet ac quod ipsum maximum simpliciter non sit nisi gaudium sempiternum incorporeum, et stupebam de eo, quod saepe de puellis et earum papillis et bestiali concubitu in paradiso totiens replicavit dicens capitulo LXXXVII illam esse optimam dei remunerationem credentium, et verecundabar illa turpia legere intra me dicens:

Si Mahumetus adscribit deo hunc librum plenum turpitudine aut si ipse scripsit et deo auctoritatem tribuit, miror, quomodo sapientes et casti virtuosique Arabes, Mauri, Aegyptii, Persae, Afri et Turci, qui illius legis esse dicuntur, Mahumetum pro propheta habeant, cuius vitam nemo sequi potest, qui ad regnum caelorum anhelat, ubi non nubent sed similes angelis sunt, ut Christus docuit. Nam tam turpia ita turpiter nemo loquitur nisi plenus omni tali turpitudine, «ex abundantia enim cordis os loquitur.» Et hoc verum fuisse patet ex capitulo XLII, ubi dicit deum etiam illicitas aliis iuxta prohibitionem quae ponitur capitulo VII Alkorani in fine, et voluntarias quascumque ei permisisse, et quod iuramentum licitum factum per ipsum, ne adulteraretur cum Maria Christiana Iacobina, praecepisset deleri, de quo loquitur capitulo LXXV in principio contra illa, quae alibi de damnatione adulterorum et periurorum dicit. Ipse enim in capitulo LXXVII periuros, qui ob sui salvationem iurarunt, esse damnatos affirmat.

Quomodo igitur non veretur deum blasphemare, cui adscribit periurium praecepisse, ut adulterium continuaretur per ipsum? Probant et hoc plura, quae circa mulieres permisit, ut illud capitulo III: «Mulieres vobis subiectas penitus pro modo vestro, ubicumque volueritis, parate.» Et capitulo VIII tot permittit uxores, quot quiverit quisque subiugare seu castigare. Et capitulo IX sic dicit: «Liber hic vobis caelitus missus licitum atque tenendum hoc vobis statuit, ut pecuniis vestris castas mulieres eis praebendo ducatis. Itaque taliter vestris factis, quod deinceps placuerit, ruboris atque timoris expertes agite !» Et si reperiatur David excessisse in numero uxorum aut alios postea sanctos, hoc non excusat Mahumetum, qui via legis indulsit quasi deo sic volente, quod prius apud omnes prophetas et legislatores fuit inauditum, et est blasphemia deo hoc imponere, quod perfecte legi adversatur.

Et consideravi, quomodo legi in Alkorano capitulo LXXVI sic praecepisse deum Mahumeto: Ut te veracem comprobes, non dic te «nisi nuntium tantum » esse. Idem capitulo LXXVII in principio per iuramentum deus affirmat nuntium scilicet ad Arabes idolatras et capitulo XXVII: «Tuae quidem linguae nullam facultatem indulsimus, nisi ut deum timentibus nuntium gaudio plenum et castigamen incredulis nuntiet » et capitulo XXXII: «Dicito, mihi nil iniunctum est nisi solum deum adorare nec illi participem aestimare, cui me commendo et ad ipsum redibo.» Si haec vera sunt, cur non servavit? Cur aliis sibi non iniunctum iniunxit? Cur capitulo LXXVII se doctorem gentium nominavit, qui secundum praemissa nuntius ad Arabes idolatras fuit et se de his sibi non commissis intromittere nulliter praesumpsit? Dic Mahumete, cur loqueris contra evangelium et vetus testamentum et novam legem et librum docere temptasti, quasi haec tibi commissa fuerint? Quando fateris tuae linguae non esse facultatem concessam nisi ut nunties deum timentibus nuntium gaudio plenum et castigamen incredulis, in his facile tibi et cuicumque creditur. Hoc enim quisque dicere et nuntiare potest, cum sit verum, et a deo vero omne est verum. A deo te potestatem haec dicendi habere tibi et omnibus dicentibus facile credi potest.

In aliis vero quomodo loqui praesumis, cum tibi non sit a deo nec iniunctum nec indultum? Et si dicis, cur tibi credam, quando deo non oboedis? Utique inexcusabilis es, nisi varietatem immutabili deo, ut soles, tribuas, ut sic blasphemando evadas. Tamen omnipotens deus inter omnia illa spurca et vana et sapientibus etiam Arabum abominabilia talia etiam inseri voluit, in quibus evangelicus splendor sic lateret occultatus, quod sapientibus diligenti studio quaesitus se ipsum manifestaret. Tanta etenim est lux evangelica, quod sine ipsa nihil apparere potest verum et clarum, sed omne dictum et scriptum illa luce carens, quae dicit: «Ego sum lux mundi illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, ut, qui sequitur me, non ambulet in tenebris », est obscurum, inordinatum, tenebrosum, mortiferum et intellectuali naturae abominabile, licet bestialitati et animalitati, quae est de hoc sensibili mundo, sapida videatur.