I. Quod Alkoranus fide unius dei salva omnibus blanditur Christum tamen praeferendo. Oportet, ut, qui Alkoranum legit, advertat, quomodo salva fide, quae est non deus nisi deus, nulli intendit contradicere. Ideo ita variat ea, ubi dissensiones esse scivit, ut quisque aliquid grati reperiat, cuiuscumque haeresis aut sectae fuerit; puta saepe dicit, quod inter mortem et resurrectionem cuiuscumque vix hora intersit, ne de statu animarum ante iudicium opus sit dubitare, tamen etiam interserit aliquas in amoeno loco fontibus referto medio tempore locari, ut de Christo et virgine Maria capitulo XXXII scribit et iustis ob deum interemptis, quos vivere in deo asserit. Sic etiam dicit aliquas usque in diem iudicii igne cruciari eodem capitulo XXXII, licet nullas dicat in paradiso vel inferno ante sententiam iudicis in die finali reperiri. Haec ita ambigue scribit, quod contrarias opiniones haereticorum et recte sentientium de animabus defunctorum ante iudicium fovere videatur.
Sic nititur in omnibus facere opinionibus. Nam de regno caelorum non dicit quicquam, sed de paradiso saepissime loquitur, acsi de paradiso terrestri intenderet et quod ad locum, unde eiectus fuit Adam, homo post diem iudicii fidelis et meritus restituetur ibi perpetuo mansurus. Tamen, ne Christianorum paradisum, scilicet regnum caelorum, neglegere videatur, duas ponit in certo loco paradisos et gradus in ea plures et in paradiso aliquando illa reperiri affirmat, quae Christiani credunt in regno caelorum haberi, scilicet vitam aeternam. Sic dicit capitulo XXV: «Res mundana cito divina numquam peribit secundum optimum modum suorum operum quemque deus remunerabit vitam tribuens aeternam, sive vir fuerit sive mulier.» Ecce aeterna vita est divina, quae in regno dei caeli habetur et per Christianos exspectatur. Sic etiam dicit capitulo XVIII: «Tandem omnes observatores divinorum praeceptorum plenum gaudium atque perpetuum sortientur.» Hoc autem non potest esse nisi apud deum, qui habitat in caelis. Dicit etiam capitulo XXVI bonos assequi paradisum, ubi «de divina substantia » eis tribuetur.
Ita facit de cunctis. Unde allegat deum eodem capitulo XXV sibi sic dixisse: «Hunc librum non alia de causa tibi commisi, nisi ut hominibus suas contrarietates exponas.» Iterum in eodem capitulo sequitur: «Te misimus, ut ipsius Abrahae legem sequaris nusquam digrediens, ne sis incredulus; Sabbati quidem custodiam non iniunximus, quia inerat contrarietas atque dissensio, quas deus futurus iudex discutiet.» Et alibi illum aliis praefert, qui credit prophetis et inter eos non discutit, ut capitulo IV circa finem et capitulo XI sic dicens: «Deo suisque legatis inoboedientibus et inter eos discutere volentibus seque parti non toti sicque rectam viam assequi putando credere confitentibus velut ipsius veritatis incredulis malum atque contemptum ingeremus; credentibus autem praedictis nec inter eos discutientibus mercedem innumeram pius veniae largitor deus tribuet.» Ecce quomodo in contrarietate et discordia cuilibet legato dei dicit credendum, ita quod nullius opinio partialiter sit sumenda, immo discussio ad deum in iudicio remittenda! Hoc modo saepissime loquitur dubia legum et prophetarum ad illum diem veritatis esse remittenda.
Sed quia dicit successive et «pedetemptim Alkoranum » venisse, ut capitulo XXVI ait, ideo est considerandum ante hoc capitulum XI scilicet capitulo III discussionem inter prophetas factam et Christus ibi omnibus legitur suprapositus; quare in dubiis Christo standum, qui dicebat se non venisse «solvere legem ‹...› sed adimplere » ac quod omnia, quae scripta erant in lege et prophetis, de eo fuerunt. Unde cum Christus sit finis et conclusio legis et prophetarum omnium, qui prophetarunt aut prophetabunt, quando suae determinationi statur, omnium prophetarum discussioni statur.
II. Quod Mahumetus ignoravit, quid agendum et sentiendum, et nihil firmi reliquit. Quod ipse autem Mahumetus non sit primus nuntius, fatetur capitulo LV dicens: «Ego non sum primus nuntius nec scio, quid mihi seu vobis gerendum sit; divina mandata tamen explanabo, quae licet dei sint hocque testificent plures filiorum Israel credentes illis, vos minime creditis.» Ecce qualis est Mahumetus propheta ignorans, quid sibi gerendum et aliis, nisi ea, quae prius praecepta fuerunt, allegans pro se Iudaeos in testes, scilicet ipsum divina priora praecepta testamenti explanare! Dicit etiam eos, qui praecepta Moysi sequuntur, assequi beatitudinem. Aliquando autem Iudaeos omnes damnat, quia resurrectionem non credunt et Christum non accipiunt. Sic Christianos Christum sequentes salvos dicit. Alibi vero tam Iudaeos quam Christianos, quia utrique deo filium tribuit, incredulos ait, licet de Iudaeis hoc non sit verum, quod deo filium tribuant.
Omnes autem incredulos saepissime damnatos affirmat. Sic capitulo XLIX dicit: «Firmatum est dei verbum super incredulos, quoniam perpetuum ignem inibunt.» Sed capitulo LI dicit: «Incredulos forsan deus omnes confundet, forsan multis veniam dabit.» Saepissime etiam dicit animas omnes redire ad corpora in resurrectione. In capitulo XLVIII dicit sic: «Morientibus mortis hora, ceteris hora sopitionis deus animas extrahit, quibusdam reddens eas ad horam scitam, quibusdam numquam, omnia pro suo velle faciens, quod mirandum est sapientibus.» Alibi angelos dicit animas e corporibus extrahere. Sic resurrectionem generalem, quam paene in omni capitulo repetit, in dubio dimittit, quando ait deum quibusdam animas extractas numquam reddere.
Ob hoc nihil certi apud ipsum manet nisi quod unus est deus creator universi. Ideo solum fidem unius dei saepissime asserit de necessitate salutis; et demum etiam de hoc dubitans resolvit omnem necessitatem ad haec verba: «Non est deus nisi deus et Mahumetus est nuntius eius», et addunt eius sequaces «magnus ». Deum nemo dicit parvum, quia magnitudinis eius non est finis. Nec quisquam dicit hoc falsum, scilicet quod deus sit deus. Etiam idolatra plures deos colens hoc verum fatetur deum, scilicet esse deum, quia per se notum. Nullus igitur incredulus nec fuit nec erit. Sed quod addit: «Et Mahumetus est nuntius eius», si intelligitur, quod sit nuntius veritatis, scilicet illius propositionis per se notae, non est magnum, semper enim verum fuit de eo et quocumque alio verum nuntium esse, qui hoc nuntiaret! Aliter autem hoc credere, scilicet quod Mahumetus sit nuntius dei, non potest esse necessitatis. Nam fuit tempus, in quo hoc fuit verissimum, scilicet «non est deus nisi deus», et falsum fuit, quod Mahumetus fuit nuntius eius, quia nondum natus erat.
Si igitur tunc per fidem illam «non deus nisi deus» salvabantur hoc credentes, ita necessario omnes omni tempore hoc tantum credentes. Nec tempore suo erat necessarium, quod omnes salvandi crederent Mahumetum nuntium dei, cum ipse fateatur se nuntium ad Arabes et suam nationem missum. Neque Arabes tenebantur sibi credere, quod esset nuntius dei ad eos, quando non venit cum miraculis et virtutibus talibus, quae in ipso dei verbum esse testificarentur, sed cum sine potestate miraculorum compareret et communem peccatorum vitam ageret fuissetque idolatra, ut alii Venerem colens, non mirum, si ei opposuerunt, quomodo per aliquem deorum offensus, ut se vindicaret, se nuntium dei finxisset, ut capitulo XX Alkorani. Alibi capitulo XXX opponebant ei, quomodo ipse homo eis similis esset, cum arte magica eos accessisset, «cuius volumen ‹..› vel somnium ‹...› vel ficticium » esset, et talia multa contra ipsum allegantes, quae non potuit aliter solvere nisi quod capitulo XXIX dixit: «Inquiunt: Si divinis cum virtutibus advenisset! Nonne testimonium de prioribus libris attulimus ?»
Ecce adducit in testimonium priores libros, scilicet evangelium et testamentum! Dicit enim capitulo XVII, quod mentio de eo fiat et nominetur «in testamento et evangelio », et capitulo LXX dicit Christum praedixisse nuntium «post me venturum » Mahumetum nomine denuntio, quem mendaciter magum dicent. Ecce omne testimonium, quod Mahumetus sit nuntius dei! Sed cum hoc penitus sit falsum, constat nihil verum manere nisi hoc solum: «Non est deus nisi deus.»
III. Cur dicuntur salvati credentes Alkoranum et quod gladius est magister. Postquam Mahumetus vidit se deficere in veritate et mendacia, quae ex testamento et evangelio allegabat, rudi et ignoranti populo non posse diu occultari Christianis et Iudaeis hoc verum negantibus, cum nec in ambobus nec in altero librorum allegatorum mentio fiat aut nominetur Mahumetus, ad arma se transtulit et populo dixit: «Iussit deus me gentes gladio expugnare, donec testificentur, quod non est deus nisi deus et quod ego sum nuntius eius; quod si hoc fecerint », confestim salvabunt «sanguinem et pecuniam suam.» Terrore igitur percussi multi mandato paruerunt et salvi facti sunt a sanguinis effusione et rapina et nominabantur salvati seu Muselmani.
Et attende quomodo saepe se solum nativum Arabum nuntium, qui prius prophetam non habuerunt, asserit. Deinde generaliter dicit in capitulo prophetarum deum dicere: «Non misimus te nisi ad universitatem gentium », in hoc ut in aliis contradictionem deo suo tribuens. Et demum, postquam multi accesserunt, dimisso quod foret nuntius dei «fecit praeconizari: Quicumque dixerit: ‹Non est deus nisi deus›, intrabit paradisum ». Et ut Arabes servare dicuntur, tunc intentio Mahumeti erat hanc confessionem faciens paradisum intrare, «etiamsi fornicatus, ‹...› latrocinatus » et alia peccata fecisset, quia fides salvaret. Deposuit igitur mandato dei sui capitulo LXXVI de titulo legationis nomen dei; sic enim ibi scribitur: Ut verax comproberis, non te «nisi nuntium tantum » dicas. Sic Mahumetus, qui se dei nuntium nominavit, reprehensus a deo solum nuntium se dicere debet; et quia non est visum sibi, quod conveniret intentioni suae praeconizare: «Non deus nisi deus et Mahumetus nuntius», cum maneret dubium cuius nuntius, ideo dimisit totum de nuntio. Sic ad eos venientes per elevationem unius digiti professionem unius dei faciunt, quod dicunt sufficere.
Est igitur ultima resolutio probationis omnium, quae in Alkorano leguntur, gladius. Sic enim in capitulo prophetarum in Alkorano scribitur de Mahumeto: Dixisti «somnia et blasphemias concinnasti vel forte poetizas. Venias ad nos saltem cum miraculo uno quemadmodum nuntii priores! Respondit: Destruximus – inquit deus – civitates ante eos, qui non crediderunt; nec etiam vos miraculis crederetis nisi per gladium etc.», more suo deum iussisse dicens violentiam hominibus inferri, faciens deum, quem saepissime scribit coactionem et violentiam talem sibi inhibuisse, mutabilem, varium et mendosum, de quo post hoc subiungetur.
IV. Quod deus Alkorani videatur deus absolutus et deus alius, de quo loquitur, rebus sit immersus. Nunc inquiramus, quis sit deus Alkorani. Nam sic ait deus ad Mahumetum capitulo XXIV: «Nos item hominem de terra et luto diabolo prius ex igne pestifero creato plasmavimus, cum me plasmaturum hominem de luto et eidem animae meae portionem insufflaturum angelis intimavi etc.» et capitulo XXVI: «Perquirentibus, cuius sit anima, dic: Dei, qui tibi non nisi paucam inde sapientiam tribuit » et XXX capitulo, ubi de Iohanne Zachariae loquitur, dicit deus, quod animam suam ventri matris insufflavit «et illam filiumque suum manifestum miraculum » fecit. Capitulo XXXI ait: «Deus hominem de luto plasmavit posterosque suos ex humore fragili eidemque de suo spiritu insufflans » et capitulo XLVII: «Deus ‹..› dixit angelis se facturum hominem de luto; illi itaque quam optime composito de nostro spiritu insufflavimus eidemque iussu nostro praeter Beelzebub recedentem et incredulum omnes angeli se humiliabant; qui quaesitus, cur in deum insurgeret nolens se humiliare, respondit: ‹Ego quidem igneus illi luteo melior sum ›.» Et capitulo XXVI dicit deus: «Credentibus hocque promerentibus, cum eorum facta mihi grata, paradisum tribuam his et illis de divina substantia, quae minime parva est, largiturus.»
Ex his patet, quomodo deus, qui in Alkorano loquitur, nominat alium deum. Dicit enim: Dic, quod sit dei; non ait: nostri vel mei. Si igitur deus, qui loquitur in Alkorano, est deus deorum et deus, de quo loquitur, est alius deus, cuius dicit esse animam et qui animam suam distribuit hominibus et dividit suam divinam substantiam sibi gratis et suum spiritum insufflat in ventres praegnantium, utique deus Alkorani est absolutus et imparticipabilis et deus, de quo ille deus loquitur, est immersus rebus et divisibilis, igitur et corporalis et ita cum «omnis ‹..› anima mortem gustabit », ut dicitur in Alkorano capitulo XXXVIII, et anima sit ipsius, quae est et omnium, ipse mortalis est.
Sic angeli et daemones corporeae et igneae naturae erunt. Et si deus habet animam et homines, igitur et angeli, ut fatetur capitulo XLV. Et ita anima angelorum est anima dei ipsis communicata, et deus ille erit naturae creaturarum et omnes creaturae rationales erunt naturae illius dei, cum in ipsis natura illa dei sit contracta; et ita erit forma cuiusque et pars compositi dans esse cuilibet et non est ille deus creator, qui ex nihilo creat, sed ex se ipso omnia format, ita est hyle seu materia. Sicut enim ex sua anima animas et suo spiritu spiritus, ita ex suo corpore corpora et suo esse omnia, quae sunt, et ex suis alis alas angelorum, uni duas, alteri quattuor, ut quodam loco Alkoranus de illis alis dicit.
Verum si dicis animam esse dei summi et creatoris unici et quod deus ille in Alkorano loquens dicens: Dic, quod anima sit dei, loquatur de se deo, scilicet unico omnium creatore, tunc anima eius erit etiam deus, cum nihil dei nisi deus. Igitur omnis creatura formae intellectivae erit deus et creatura, deus secundum spiritum seu formam et creatura secundum corpus in unitate hypostatica. Et cum Christus habeat animam dei non secundum portionem aliquam nec appropriate sed proprie, utique ipse erit proprie deus et creatura; hoc est plenus et perfectus deus sicut plenus et perfectus homo. Non sic aliae creaturae rationales, quoniam in illis anima dei est partialiter, imperfecte, improprie; ideo non dicuntur proprie deus et creatura, sed improprie sic dici possent, solus vero Christus proprie.
Hoc quidem necesse est fateri, qui Alkoranum acceptat. Unde patet, quod Christus est perfectio absoluta intellectualium creaturarum, de cuius plenitudine omnes participant. In Christo igitur capite omnis creaturae est perfectio, quae nec potest esse maior nec minor, quia est omne id, quod esse potest in aliis autem creaturis est perfectio, quae potest esse maior et minor. Est enim Christus ut valor auri in auro puro et aliae creaturae intellectuales ut valor auri in aliis metallis, quorum unum plus habet de valore auri et aliud minus.
V. Quod deus Alkorani videatur minor omnibus rebus et servus Mahumeti atque eius conceptus. Sed quomodo hoc stabit: Quando deus Alkorani iurat per deum, iurat «per dominum Orientis et Occidentis?» Per hoc enim apparet, quod deus, qui loquitur in Alkorano, recognoscat alium deum superiorem eo et dominum Orientis et Occidentis eo maiorem. Non erit igitur deus supremus et absolutus, immo cum iurat «per calamum », «ficum », culicem, et multa similia, quae sunt creaturae. Deus enim testamenti et evangelii non reperitur sic iurasse, sed solum per semetipsum, cum maiorem non habeat; nec mutavit modum iurandi, cum sit deus constans absque mutatione. Iste autem deus Alkorani, cum per viles iuret creaturas et nunc per illas, postea per alias inconstans et varians, erit minor omni creatura; fit enim confirmatio dicti per veraciorem et maiorem, per quem iuratur et in testem adducitur, ut dicto fides detur.
Item adhuc, si advertitur ad capitulum XLII, deus Alkorani servus est Mahumeti. Ipse enim et angeli pro Mahumeto orant. Loquitur deus, quaecumque ipse Mahumetus loqui verecundatur; mediator est inter mulieres Mahumeti et ipsum serviendo ardori immundissimae concupiscentiae eius, dispensando ob hoc contra iuramentum licitum et leges atque promissa, ut suae voluntati complaceret, assumens in se verecundiam et culpam atque peccata, ut Mahumetus ipse nec famam nec reputationem perdat. Ecce quomodo Mahumetus facit deum servum suum! Et hoc undique constat: Nam cum capitulo XLVIII de se Mahumetus dicat: Dei mandatum est, «quod ipsum invocem corde puro legem missam imitando credentium primus exsistam aliter ‹..› grave malum subibo. Deum itaque legemque suam ‹...› constanter imitor », et LII capitulo de se dicit: «Ego vero credentium et devotorum primus »: Quomodo ista compatiuntur se cum eo, quod tu dicis te non servare nec legem nec licitum iuramentum, quia deus inhibuit tibi ne servares, quando immundum cor tuum voluptatem carnis legi et sacramento praetulit? Tu introducis deum tibi sic mandasse? Quomodo es tu et «credentium et devotorum primus », qui alibi Moysen primum affirmas? Fuisti ab initio peccator et peccare non cessasti et mortuus es in domo unius mulieris tuae post innumeras sanguinis effusiones, praedas, stupra et pauperum oppressiones. Si deus tibi iniunxit, ut virum iustum Abraham sequaris, si es ultimus prophetarum, ut asseris, quomodo es primus credentium et devotorum? ?
Non est igitur deus Alkorani ille deus magnus, cui omnis rationalis creatura credere debet, quia omnium creator, sed est deus tuus, qui per te loquitur ea, quae tu concipis. Omne igitur, quod in Alkorano reperitur, deum dixisse – si est verum aut falsum – non nisi conceptui Mahumeti adscribi debet. Et quia multa scripsit aut scribi fecit, quae a Sergio et Baheira atque suis sociis Iudaeis audivit et non intellexit, sicut forte nec illi, qui ei rettulerunt, ideo ipse non omnia intellexit et soli deo adscribit intelligentiam Alkorani, qui, ut capitulo LXXXII legitur, sibi iniunxit, ut iugiter et devote etiam de nocte Alkoranum legeret, quod tamen contradicit illi dicto, quod legendi scribendique sit inscius, alibi in Alkorano posito.
VI. Quod Mahumetus temere contra dei praecepta Christum in Christianis persequitur. Adhuc dicito: Postquam deus totiens tibi dixit: «Vim nequaquam propter leges inferas » in capitulo IV et capitulo XV: «Ab incredulis quidem nil mali seu contumeliarum illis inferens, licet illi per iram et inscientiam de deo male loquantur, cuique namque gentium sua sibi placida formosaque videri fecimus, recede; ad deum autem cum redierint, opera sua deo pandente cognoscent » et capitulo XIX dicitur, quod non sunt gentes cogendae ad fidem, quia «nisi deo volente nemo credere poterit, qui malos et indiscretos in sua sorditie dimittit » – ibi de hoc plura – et capitulo LIX: «Nullam illis castigando vim inferas, sed tantum illis Alkoranum ‹..› explana » et in aliis pluribus locis, quomodo contra deum tuum, qui tibi haec suasit, praesumis dicere deum praecepisse, ut incredulos capias, interficias et spolies, cogas credere aut tributum solvere? Deo magnam facis iniuriam et contumeliam, apud quem coacta servitia vilia sunt. Ideo vult servitores ex sua libera electione sibi fideles et credulos.
Tu dicis capitulo XIX deum tibi dixisse: «Contradicentibus dicito, ut sibi sua sint negotia, tibi tua.» Non dicit, quod violentiam eis inferas. Alibi ais tales contradictiones Iudaeorum, Christianorum et aliorum in die ultima diffiniri. Alibi introducis deum te laudantem de pietate et mansuetudine. Quomodo te alium facto manifestas et dei testimonium falsificas? Quid est hoc, quod deum tuum totiens sibi ipsi facis adversari, quotiens tu sententiam mutasti? In capitulo XXV ais: «Post fidem habitam incredulus vi coactioneque factus fidem legemque corde suo retinens non damnabitur, sed haec sponte faciens etc.» Scis enim Christianos fidem unius dei habere sine participe seu alio deo et ideo secundum te creduli sunt. Ideo etsi coacti tibi videantur consentire, corde tamen Christiani manent et tecum non damnabuntur. Cur Christo in Christianis in tantum adversaris, quod eos persequeris, quos non negas in sua lege salvari?
Fuerunt Christiani ante te et Christus possedit in suis fidelibus huius mundi magnam partem constantissima oboedientia usque ad mortem infinitorum dei martyrum. Cur persequuntur tui sequaces Christum, ut auferant acquisitum populum? Confortamur autem per evangelium, cui post tot approbationes iniuriaris, ubi ait Christus: «Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis, sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.» Ecce haec est consolatio nostra in omni tribulatione et angustia nostra, quoniam de morte transferimur ad vitam aeternam.
VII. Quod Mahumetus credat dei praescientiam necessitare ad omnia, quae aguntur. Adhuc dic, Mahumete: Cur Christianos persequeris? Si ais: propter peccatum; responde, si tu credis coactione quem violentari posse, ut fiat bonus, cur tunc IX capitulo dicis deum «criminalia peccata » nequaquam condonare, sed minora? Et capitulo XII habetur: «Homines pravos ad viam rectam » deus minime diriget. Et cur ais XIX capitulo deum dixisse: «Dei verax est verbum, quod incredulos numquam convertendos affirmat.» Et capitulo XLIX: «A deo deductus in errorem numquam dirigetur.» Et capitulo LXVI: «Nullum animabus vestris nocumentum in terra perpetrabitis, nisi quod ante vestri creationem in libro praenotatum fuit a deo cuncta complectente ?» Nonne ista clare ostendunt non posse malos per te in viam rectam dirigi, cum nec deus illos dirigat? Dicis tamen saepe contrarium istis, ut in omnibus facis; qui enim sunt tui sequaces, intelligunt te velle, quod omnia, quae homo facit, ideo facit, quia sic deus faciendum praenotavit, non solum quod deus omnia futura praeviderit, sed quod praevisio necessitet, quod est penitus erroneum et tolleret omnes leges et iudicia, praemia et poenas.
Sed quia deus in aeternitate omnia videt simul, quae sunt in tempore successiva, tunc simul videt nativitatem et mortem et omnem hominis intermedium cursum, et haec visio non necessitat; sicut cum te video cadere, non cadis ideo, quia te video cadentem, sed quia tu cadis, te video cadentem. Videt igitur deus omnia et quaecumque agit homo in aeternitate sciens cuncta, iudicium iustum faciens secundum opera libera bona et mala, quae homo in tempore facit et apud ipsum aeternaliter praesentia sunt. Adhuc dicito: Quid vis, ut faciat credulus, quem ad Alkoranum remittis, cum nemo – ut dicis – ipsum intelligat nisi solus deus et sapientes divinam scientiam habentes? Et huius contrarium etiam asseris, scilicet Alkoranum clarum et facilem? Quis ista capit? Et ita omnia involvis per contradictiones et varietates, quod argumentum illud, quod pro Alkorano facis, capitulo IX contra ipsum concludit; ais enim: «Nisi dei esset, contrarietates multas contineret.» Ideo cum sibi ipsi totiens contradicat, utique ex deo esse non potest.
VIII. Quod finis operis Mahumeti fuit sui exaltatio. Sed visus es mihi, o Mahumete, praetextu religionis dominandi potentatum quaesivisse; omnia enim in gladium resolvis et gladio saltem ad tributum pervenire contendis. Persuasisti quemlibet in sua lege salvari posse ac quod deus fidelium constantiam diligat, variantes vero nequaquam. Deinde accipis gladium quasi illos velis ad varietatem compellere, quos animasti constantes manere, sed das optionem ipsis, ut vel varient vel tributum solvant. Quis non intelligit finem tuae religionis zelum et ritum tuae legis tantum ad hoc tendere, ut domineris? Tributo enim quis deo et tibi satisfacit? Non erat alia intentio tua quam quod deo et religione medio magnus esses. Numquam credidisti ea vera, quae fingis dei praecepta, quia non servasti ea. Nonne deum facis asserere in Alkorano Christianos tuos meliores amicos quam Iudaeos? Et alibi persecutionem, quam quidem in Christianos fecerunt, detestaris dicens quomodo deus confortavit eos capitulo XXXIX in principio: «A gentilibus in terra propinqua pessimaque Christiani superati post novem annos eorundem victores per deum, cuius sunt prima postremaque mandata, facti sunt.» Ex illis non videtur te aliqua inimicitia seu legis tuae ratione Christianos illos persequi, sed solo dominandi appetitu vim ipsis infers et tuis successoribus tale exemplum reliquisti utique pessimum valde; eundem enim dominandi animum habentes undique Christianos persequuntur. Sed Christiani dei dono demum se victores sperabunt.
IX. Quod Mahumetus nunc scribat Christum deum et hominem, nunc hominem tantum, sic nunc singularem deum, nunc pluralem. De Christo etiam saepe Alkoranus talia dicit, quae ipsum divinae naturae consortem concludunt. Nam fundamentum ponit miracula divina esse. Christum autem miracula super omnes fecisse approbat et non solum illa, quae in evangelio continentur, affirmat, sed etiam in aliis libris, qui occulti sunt et ob auctoris ignorantiam apocryphi nominantur, allegat ut est de creatione avium vivarum ex luto et plura alia, quae Christum divinae naturae fore concludunt. Habere enim generalem omnium miraculorum potestatem divinum est. Sic enim Iesus se Messiam probavit, quando Iohannes Zachariae ex vinculis duos ad ipsum misit interrogando: «Tu es, qui venturus es scilicet Messias, an alium exspectamus? Respondit Iesus: Euntes renuntiate Iohanni quae audistis et vidistis: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me !» Ecce quomodo Iesus respondit per opera ipsum esse illum Messiam exspectatum, quem Iohannes his auditis non haesitaret dei filium esse, cui spiritus sanctus in Iordane testimonium perhibuit.
Sic etiam Alkoranus ipsum ad consortium divinae naturae nititur elevare, quando dicit omnibus prophetis quantumcumque deo familiaribus et proximis Christum supraponi; utique qui cunctis etiam altissimis prophetis supraponitur, inter illum et divinam naturam nihil mediat, cum nullus eo proximior deo dari possit.
Dicit etiam Alkoranus deum bonos homines inhabitare et Christum bonum atque maxime bonum seu optimum omnium asserit. Ipsum igitur deus maxime inhabitat ita, quod perfectissime cum omni plenitudine, adeo quod natura humana est divinae naturae ipsam inhabitantis summo gradu unionis unita, quam hypostaticam sive personalem vocamus, uti in homine corpus unitur animae seu animalis natura unitur intellectuali naturae. Quapropter inter naturam humanam et divinam ipse Christus est mediator et talis, quod, sicut inter ipsum et homines nihil mediare potest propter identitatem naturae humanae ipsius et omnium hominum, ita etiam inter ipsum et deum nihil mediare potest propter identitatem naturae divinae dei et ipsius.
Et quamvis Alkoranus talia de Christo dicat, quod sapientes ista facile elicere possunt, tamen alibi variat et illa de Christo dicit, quae videntur in Christo consortium divinae naturae negare, quando ait Mariam virginem eius veram matrem et ipsum cum matre usum fuisse humanis cibis et comestibilibus, cum tamen, ut alibi ponit, deus nihil comedat, dicat etiam, quod deus sit Christi dominus et superior, qui eum et matrem posset, si vellet, annihilare sicut alias creaturas, et quod non sit nec deus nec filius dei nec concurrens aut particeps; et talia dicit, quae prioribus dissona videntur, quae tamen, si sibi ipsi non contradicunt, necesse est, ut intelligantur modo quo praemisimus, scilicet Christum non esse alium deum licet eiusdem divinae naturae cum omnium creatore.
Sic et de unitate dei saepissime repetit unum solum deum creatorem esse, et tamen pluries in opere creationis et aliis in Alkorano loquitur divinitas pluraliter scilicet: Nos creavimus hominem. Quae tamen singularitas et pluralitas, si sibi etiam non contradicunt, intelligere oportet, ut praediximus, scilicet quod trinitas seu pluralitas, quae exprimitur per «nos creavimus », non sit in numero seu in plurali numero affirmanda, sed in singulari, quae est unitas. Pluralitas enim etiam apud grammaticos non est pluralis numeri, quia singularis unitas. Ita etiam apud theologum pluralitas est in unitate simplicissimae divinae naturae; et ideo non est nisi ipsa singularis et una deitas, quae deus, quemadmodum breviter in praecedentibus tetigimus. Et hoc videtur dici in Alkorano XXXII capitulo in fine: Inhibet enim ibi invocationem alius dei dicens, quia «apud deum solum totus est illius numerus ».
X. Quod Mahumetus continue variat ut in exemplis. Dicit in capitulo septem dormientium, quomodo quisque in secretis et occultis dicere potest, quid sibi videbitur, quasi in hoc non sit reprehensibilis. Ideo in recitatione opinionum diversarum etiam contrariarum modo unam, postea aliam amplecti videtur. Omnia autem reputat occulta, in quibus prophetae et eorum libri eis a deo, ut asseritur, dati non concordant praeceptis a deo datis cuilibet separatim exceptis. Nam illa observari debere per eos, quibus facta sunt, fatetur. In eo autem, in quo concordant omnes prophetae secundum ipsum a propheta Abraham incipiendo usque ad ipsum, est fides unius dei creatoris, iudicis in die resurrectionis, quam resolvit in verba ista: «Non est deus nisi deus.» Sine qua fide, ut asserit, nemo salvatur; quod si quis simpliciter sic crediderit et legem sibi datam per prophetam servaverit, paradisum possidebit; si non crediderit, nisi deus veniae largitor indulserit, condemnabitur aeternaliter; si vero crediderit et praecepta legis non servaverit impaenitensque fuerit, condemnabitur; paenitens vero ante mortis articulum a datore veniae misericordiam consequetur. Haec esse videtur intentio, ut supra dictum est.
Videtur tamen varie loqui de transeuntibus de una lege ad aliam. Dicitur enim sic in primo capitulo: «Sciendum autem generaliter, quoniam omnis recte vivens Iudaeus seu Christianus seu lege sua relicta in aliam tendens omnis scilicet deum adorans bonique gestor indubitanter divinum amorem consequetur.» Et infra: «Omnis vero peccator culpae culpam accumulans igne perenniter comburetur.» Dicit: «omnis », «generaliter », etiam «sua lege relicta in aliam tendens » etc. Capitulo vero III dicit: «A tua lege dissidentes absque intermissione tuae genti bellum inferent usque quo eam ad suam legem, si possibile sit, convertant; tuam autem propter aliam mutans et in ea manens hic et in alio saeculo reus igne indeficiente peribit.»
Ecce contra hoc, quod primo generaliter dixit, nunc excipit homines suae legis, scilicet quod illi in alia lege non salventur. Et contra illud IV capitulo sic dicit: «Vim nequaquam propter legem inferas, cum recta pravaque via patefactae sint. Non credens in idola sed in creatorem mandatis dei sapientis et audientis et omnibus eum adorantibus propitii ‹...› e tenebris ad lucem perducitur. Incredulus autem contrario distrahitur igne perpetuo cruciandus.» Hoc dictum cum primo concordat sine exceptione generaliter loquens. Sic V capitulo dicit: «Credentes quidem in deum peccatorumque suorum veniam postulantes et ab ignis fervore liberationem, abstinentes et veraces orationibus insistentes et eleemosynarii deo teste et angelis atque scientibus, qui unum solum deum incomprehensibilem et sapientem creatorem esse fatentur, coram quo nulla lex prohibetur nisi tantum hominum sese totos suaque negotia deo voventium paradisi gaudio perfruentur.» Ecce quomodo generaliter loquitur sicut in primo capitulo. Similiter dicit XII capitulo: Omnes, qui «in deum crediderint et iudicii diem exspectantes benefecerint, nihil timeant.»
Capitulo XXXVII aliter dicit scilicet: «Tu librum scilicet Alkoranum ex insperato tibi missum habens ab illius mandatis nequaquam ulterius digrediaris, ne sis incredulus nec incredulorum adiutor.» Et capitulo XLI: «Quis deterior quam post nostrorum praeceptorum delinquens vel recedens? ‹...› Iam per Moysen librum filiis Israel tradidimus, quem sequendo penitus indubitanter deo coniungentur.» Ecce introducit deum illa dixisse quasi quisque legem dei, quam recepit, tenere debeat, alioquin malus reputabitur.
Et quia Christiani plus aliis legem secundum ipsum variant, eos legem variantes saepe ignominiose appellat. Secundum igitur hoc dictum non solum de lege sua exsistens sed nec Iudaeus nec Christianus sine transgressione et peccato legem semel acceptam mutare potest. Ait enim alibi deum fideles et constantes in sua lege plus aliis diligere. Iterum dicit capitulo XLVIII: «Omnis quidem deum timens et credens ac benefaciens in hoc mundo misericordiam divinam assequetur », et apertius capitulo LI sic dicit: «Praecepta quoque legum et mores sicut Noae et tibi ac Abrahae et Moysi ac Christo patefecimus, nunc docemus illis ergo adhaerere sicut lex praecipit nec illi contraversantes nec ab illa discedentes.» Ecce aperte fatetur non velle praeceptis legum et morum praeteritis prophetis patefactis contradicere, sed illa docere, et ideo illis praecipit adhaerere et nequaquam ab illa ut lex praecipit discedere. Alibi ait Christianos et Iudaeos incredulos et omnes tales condemnatos. Quis potest ex his solidi aliquid elicere?
XI. Contra id quod lex Alkorani sit lex Abrahae. Sed dicito, Mahumete: Credulitas est necessitatis? Tibi autem ais a deo revelatum, ut legem Abrahae sequaris non declinando ad dexteram vel sinistram, ne reperiaris incredulus, quomodo praesumis dicere legem, quam Alkoranus continet, dei esse, cum nullibi ostendas Abraham talem legem dedisse. Nonne si tibi deus revelavit legem Abrahae sequendam, si lex Moysi data et lex Christo data sunt in divinis libris testamenti et evangelii, ut asseris, necessario a lege Abrahae nec ad dexteram nec sinistram declinant? Quomodo igitur praesumis dicere tuam legem eminere prae aliis? Non sunt duae leges testamenti et evangelii, sed una divina lex, quam Christus non solvit, sed complevit ostendendo spiritum intelligentiae legis, qui sub littera continetur et non cognoscebatur. Neque testamentum deviabat a lege Abrahae, sed explicabat ea, quae Abrahae praecepta erant, scilicet quod coram domino ambularet, ut esset perfectus. Hoc praeceptum Moyses explicabat, quomodo coram domino foret ambulandum, Christus vero explicabat, quomodo ambulans coram domino iuxta explicationem legis Mosaicae pervenire posset ad perfectionem Abrahae praeceptam. Nihil igitur de lege Abrahae restat explicandum. Quomodo igitur lex tua, quae Arabum dicitur, dici potest lex Abrahae, quando ab evangelio declinat? Utique non debes praesumere deum tibi maiorem peritiam dedisse quam Christo, quem et tibi et cunctis prophetis praefers.
Oportet igitur ut fatearis non esse nisi unam legem et Abrahae et Moysi et Christi, quae servantibus summam remunerationem aeternae vitae promittit. Neque possunt plura esse perfectissima, cum quodlibet possit esse perfectius. Sola una est perfectissima via seu lex ad unicum perfectissimum finem perducens, quae alia esse non potest quam illa, per quam Christus, qui omnium perfectissimus, ivit et docuit eundum.
Quid facit te adeo variantem et vacillantem in omnibus nisi ignorantia Christi? Dicis Iesum Mariae virginis filium esse Christum et in hoc non erras; sed quid Christus sit, penitus ignoras. Si vero scires firmissima fide Christum verum filium dei patris et Mariae matris, tu videres vitam aeternam, quae est summa et desideratissima felicitas, non esse per hominem attingibilem nisi in ipso, et deus in te maneret et tu in deo et non fluctuares in opinionibus eorum, qui Christum ignorant. Utinam tu litteras scivisses et studuisses saltem illius discipuli Christi dilectissimi Iohannis evangelistae parvam canonicam epistolam, vacasses utique a labore Alkorani et acquievisses illi luci veritatis. Cur voluit deus, quod illi in albis vestiti Christum sequentes totiens in Alkorano summis laudibus extollerentur, de quorum numero fuit iste evangelista Iohannes Christo dilectissimus et permanens virgo, nisi quod vos illius libri Alkorani cultores illorum vitam et doctrinam perquirentes imitaremini? Quaerite igitur lucem in allegata epistola, ut ad Christum qui lux vera est omnem hominem illuminantem pertingatis, et invenietis thesaurum sapientiae et intelligentiae omnium scripturarum.
XII. Quod Alkoranus male dicat Abraham fuisse idolatram, et vera historia ponitur. Quod autem evangelium perfectissime nobis legem Abrahae tradiderit, nunc ostendere conabimur. Et primo evangelium et evangelii observatores non detrahunt laudi Abrahae, quemadmodum Alkoranus et eius sequaces, qui aiunt Abraham primo idolatram et post conversionem eius Thare, eius genitorem, de idolatria reprehendisse, de quo multa Alkoranus narrat. Hoc autem Abrahae in ignominiam cedit, ut in Doctrina Mahumeti legitur, quomodo ipse ob idolatriam illam indignum se fatetur intercessorem apud deum. Hoc Mahumetus non habuit ex textu veteris testamenti, sed ex quadam glossa, quam quidam Iudaeus pro evasione obiectionis, quae fit de annis Thare et Abrahae, cogitavit, quam Christiani non acceptant neque Iudaeus Iosephus historiographus maximus. Unde nequaquam est credendum Abraham de civitate Ur Chaldaeorum eductum idolatram fuisse aut eius patrem aut avum Nachor vel Heber, a quo ipse et Iudaei Hebraei dicti sunt, aut Noe sive aliquem alium praedecessorem eius.
Ad mandatum dei Abraham subito egressus est de terra et cognatione sua in terram Chanaan, et deus ob hanc oboedientiam dixit: «Faciam te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae.» Et iterum: «Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum faciamque semen tuum ut pulverem terrae: si potest quis hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.» Et iterum: «Noli timere! Ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.» Et iterum: «Non erit vernaculus tuus heres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem ‹...› Suspice caelum et numera stellas, si potes ‹...› Sic erit semen tuum. Credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iustitiam.» Et iterum: «Ego deus omnipotens: ambula coram me et esto perfectus. Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis. Cecidit Abraham pronus in terram. Dixitque ei deus: Ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium. Nec ultra vocaberis Abram sed Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. Faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur. Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus tuis foedere sempiterno, ut sim deus tuus et seminis tui post te ‹...› Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo. Cecidit Abraham in faciem suam et risit in corde suo dicens: Putasne, centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet? Dixitque ad dominum: Utinam Ismael vivat coram te », quem ex Agar ancilla habuit Sara hoc desiderante et deprecante! «Et ait dominus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium et vocabis nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. Super Ismael quoque exaudivi te. Ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde: XII duces generabit faciamque illum in gentem magnam. Pactum vero meum statuam ad Isaac.» Post – ut deus mandavit – circumcidit se Abraham et Ismaelem XIII annorum et omnes viros domus suae.
Deinde «apparuit ei dominus in valle Mambre sedenti ad ostium tabernaculi sui in ipso fervore diei » cumque aperuisset oculos, «apparuerunt ei tres viri stantes prope eum; quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, non transeas servum tuum, sed afferam pauxillum aquae et laventur pedes vestri et requiescite sub arbore ponamque buccellam panis et confortetur cor vestrum, postea transibitis ‹...› Qui dixerunt: Fac ut locutus es.»
Sara concepit et «peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei deus vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuerat ei Sara, Isaac, et circumcidit eum die octavo, sicut praeceperat ei deus, cum centum esset annorum ‹...›, cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum filio suo Isaac, dixit ad Abraham: Eice ancillam hanc et filium eius. Non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac ». Et dixit deus ad Abraham: «Omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quoniam in Isaac vocabitur tibi semen, sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.»
Deinde temptavit deus Abraham dicens: «Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis et offeres eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi.» Tulit Abraham «ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum: ipseque portabat in suis manibus ignem et gladium ‹...› Dixit Isaac: ‹...› Ubi est victima? Dixit Abraham: Deus providebit de victima, fili mi; ‹...› cumque colligasset Isaac filium suum et posuisset in altare super struem lignorum extenditque manum et arripuit gladium, ut immolaret filium suum, ecce angelus domini de caelo clamavit: Abraham, ‹...› non extendas manum tuam super puerum neque facias ei quicquam; nunc cognovi, quod timeas dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me.» Abraham videns «arietem inter vepres cornibus haerentem ipsum obtulit pro filio ‹...› per memet ipsum iuravi, dicit dominus: Quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et arenam, quae est in litore maris, possidebit semen tuum portas inimicorum suorum et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae.»
Moritur Sara. Abraham aliam cepit uxorem, ex qua habuit filios, «deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo.» Et deficiens centum LXXV annorum mortuus est. Dixitque deus ad Isaac: «Ero tecum et benedicam tibi; tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caeremonias legesque servaverit.» Ecce, quae de Abraham vera leguntur!
XIII. De repromissione facta Abrahae fideli. Abraham vero «pater multarum gentium », quia «pater fidei »; credidit enim «deo et reputatum est ei ad iustitiam ». Ideo omnes deo credentes modo quo pater Abraham iustificantur per fidem. Et quia Isaac filium deus sibi dedit propter fidem, qui alias secundum naturae cursum ab Abraham XCIX annorum ex Sara nonagenaria et alias sterili, cui muliebria deficiebant, generari non potuit, scimus per fidem nos desideria consequi aeternae vitae supra mortalem nostram naturam; optamus filios habere, ut in ipsis noster mortalis defectus instauretur et in ipsis vivamus; per fidem videmus Abrahae desiderium iustificatum.
Meruit igitur consequi desiderium suum a deo, cui credidit nihil impossibile. Per fidem assecutus est vitam in filio sibi a deo dato et consequenter in posteris usque in sempiternum. Dicit enim deus: Terram hanc «semini tuo dabo usque in sempiternum ». Vivit igitur in sempiterno semine suo Abraham. Et quomodo vivit? Non secundum carnem, modo quo in Ismaele filio suo pater Abraham vixit, qui fuit filius suus secundum carnem, non secundum repromissionem, sed secundum spiritum, modo quo vivit spiritus credentis in promissis dei. Pactum igitur Abrahae cum deo, quod esse debet sempiternum, continuatur per Isaac, non per Ismaelem, scilicet in semine fidei, non in semine carnis.
Hinc omnes fideles in Isaac vocati sunt semen Abrahae. Filii igitur Abrahae sunt credentes deo, in tantum quod fide iustificentur. Ideo aiebat propheta: «Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum.» Quare ex Sara libera licet sterili Isaac promissus ostendit omnes gentiles fideles in patre Abraham benedictos filios promissionis esse. Sic itaque dum deus Abrahae promitteret semen suum vehementissime augendum, in quo omnes gentes benedicerentur et omnes tribus terrae, utique de Christo locutus est. Pactum dei et Abrahae, scilicet quod unus ipse creator esset deus eorum, servatum est per omnes filios Abrahae prophetas, qui circa illius pacti observantiam summe vigilarunt, et deinde deveniendum erat ad omnium prophetarum maximum, ubi semen illud vehementissime crevit, in quo foret plenitudo promissae benedictionis. Et hic est Christus in quo Abraham et omnes fideles aeternaliter vivunt.
Ideo dum virgo Maria gravida de Christo exsultaret in spiritu et anima sua deum magnificaret, aiebat: «Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.» Et cuius cantico scimus Christum puerum esse Israel viri videntis deum secundum promissionem factam Abrahae et semini eius. Et Zacharias propheta, pater Iohannis Baptistae, de Iesu dicebat ipsum esse «cornu salutis » erectum «in domo David », scilicet Messiam, salvatorem, «sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, ‹...› et secundum ius iurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ».
Christus igitur filius Abrahae est illud promissum semen, filius scilicet immortalis, in quo omnes fideles vivunt aeternaliter. Cum omnes tribus terrae fideles in patre Abraham sint benedictae et ipse vivat in filio suo Iesu semine benedicto, vivunt sic omnes benedicti in patre et in filio benedicto. Quapropter Christus dicebat ad Iudaeos, quomodo sciret eos esse filios Abrahae, scilicet secundum carnem, sed quia hoc non sufficiebat ad veram filiationem spiritus, ideo dicebat: «Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite », instruens nos illos veros esse Abrahae filios, qui eius opera faciunt, qui scilicet sunt creduli et deo oboedientes. Dicit etiam, quod Abraham exsultavit, ut videret diem suum, et quod «vidit et gavisus est [cf. Io 8,56; cf. Irenaeus Lugdunensis Adversus haereses IV 5,3 (SC 100, ed. A. Rousseau t. II p. 433).] ». Vidit igitur Abraham in spiritu adventum Messiae, semen scilicet eius benedictum, et gavisus est, vidit igitur ante se Christum et illum sibi promitti et ex sua progenie post ipsum nasciturum, et hunc adventus diem dum videret, gavisus est, et in hac visione certificatus est omnia sibi promissa compleri. Nec haec promissa sibi facta sunt propter legem aut circumcisionem sed ante circumcisionem solum propter fidem. Haec mysteria a saeculis abscondita nobis per Christum et eius discipulos manifestata sunt.
XIV. Quod pactum dei et Abrahae excludit Ismaelitas et in Christo mediatore concluditur. Nunc attendite, vos Arabes, quomodo vos ex Ismaele secundum carnem geniti non estis in foedere et pacto Abrahae cum deo sicut filii promissionis ex Isaac, et nullam habetis partem hereditatis Abrahae, quia ex ancilla Agar geniti et adversarii spiritus, sicut caro semper est contra spiritum, et non potestis esse benedicti in semine Abrahae, nisi sitis filii Abrahae in spiritu per fidem; et tunc assequi poteritis repromissionem benedictionis in Christo, qui est finis et complementum promissionis. Intelligite igitur fidem spiritu capi et terminari in Christo vivo, vita sempiterna et immortali, cum sic sit filius hominis quod et filius dei, qui solus est immortalis.
Legitur autem in primo capitulo Alkorani Abraham sic orasse: O deus, «nostrae prolis filium mediatorem prophetam excita ceteris gerenda virtutesque tuas scripto notificantem eisque benedicentem, cum tu sis doctor excelsus omnia sciens et audiens.» Ecce quomodo de Christo mediatore inter deum et hominem Abraham loquens sic orat; nec potest de alio intelligi, cum loquatur de propheta filio prolis eius scilicet Isaac, quem deus nominat unigenitum eius. Et hic mediator est inter deum et hominem, quia ipse solus est, inter quem et deum nullus mediat, cum sit altissimus propheta Christus, qui solus est deum patrem notificans, quia filius eius, et fideles in se ipso ut maximus sacerdos benedicens.
Videte, Arabes, quomodo sequimini Abraham, qui hanc fidem non tenetis? Quomodo coram deo ambulatis et perfecti sitis, quando non estis filii repromissionis in Christo Iesu? Quaerite et non reperietis deum umquam legatum aut doctorem, prophetam vel nuntium misisse, qui non fuit de observantibus pacta et foedera, quae deus pepigit cum Abraham et Isaac et Iacob! De eorum enim genealogia omnes fuerunt, quibus deus spiritum prophetiae dedit, non de genealogia Ismaelis, cum quo pacta non iniit, sed ipsum excludens Isaac elegit, licet ei ob Abraham benediceret et eius semen multiplicaret et XII principes ex ipso nati sint, ita quod in benedictionibus huius saeculi abundaret. Isaac autem tam huius saeculi quam futuri perpetui sempiternam exstat benedictionem assecutus.
Nec vos moveat in capitulo XI Alkorani Ismaelem inter prophetas post Abraham ante Isaac poni et in capitulo XXVIII nuntium et prophetam appellari. Nam huius dicti non habet testimonium scripturae nec testamenti nec evangelii, sed de eo legitur angelum Agar de eo gravidae praedixisse ipsum ferum hominem, qui tentoria sua contra fratres figeret futurum. Posuit autem Mahumetus haec in Alkorano, ut se, qui erat Ismaelita de genere prophetae probando, facilius prophetam et nuntium esse Arabibus persuaderet; sed deficiens in hoc, qualis sit habendus, ostendit. Dicit autem in capitulo XLVI Abraham ad Isaac dixisse: «O fili, mihi quidem per visionem nuntiatum est, quod te decollarem. Quid tibi inde placeat, dicito! Qui respondit: ‹...› Nuntiatum tibi perpetra! Me namque fortiter passurum omnia reperies ». Si sic est, ut ibi scribitur, utique Isaac deo et patri suo usque ad mortem oboediens meruit ille esse, in quo deus vocavit semen benedictionis omnium fidelium. Nam utique maxima fuit Abrahae fides, qui, cum credidisset deo semen suum in Isaac vehementissime multiplicandum, adhuc dum iuberetur illum filium in holocaustum deo offerre, non replicavit hoc fore contra dei promissa, quia non dubitavit de illis, etiam si in holocaustum offerrentur, sed sperabat deum potius promissa adimpleturum, si eidem in occisione filii oboediret sciens apud ipsum nihil difficile vel impossibile, qui mortuos facillime resuscitat.
XV. Quod non nisi Christianus trinitatem in unitate adorans Abrahae filius esse possit. Perfectissima igitur Abrahae fides, cuius Isaac verus fuit successor et heres typum seminis illius perfectissimi Messiae gerens oboedientis usque ad mortem etiam turpissimam deo patri suo. Sed quid amplius notandum? Certe quod aries pro Isaac oblatus est. Aries ille, qui repertus est per Abraham, quem pro filio obtulit, oblationem et victimam significavit Christi, qui vere oblatus et mortuus est, ut Isaac fidelis et omnis fidelium generatio vivat. Isaac igitur significavit Christum ob pronitatem oboedientiae usque ad mortem, quae inesse debet omnibus vere fidelibus. Sed aries significat Christum, ut est holocaustum morte sua omnes dei filios per consummatam fidem salvans et a morte perpetua liberans. In Doctrinis Mahumeti dicitur arietem sine commixtione sicut Christum natum.
Abraham autem, si recte capis, o Arabs, non fuit, ut Alkoranus quodam loco dicit ante Christum et ideo ipsum Christianum negat, sed ante ipsum fuit Christus dei filius deo patri suo coaeternus. Ita legitur Christum in evangelio dixisse: «Antequam fieret Abraham ego sum ». Vidit igitur prophetico spiritu ipsum Messiam mediatorem et salvatorem aliquando in mundum venturum, sine quo nec se nec quemquam ad deum patrem accessum habiturum credidit. Ideo Abraham Christianus fuit sperans medio Christi se immortalem vitam indubie assecuturum. Haec est sola et perfecta fides Abrahae, quae et esse debet omnium, qui sanam fidem habere volunt et per ipsam feliciter salvari exspectant. Vidit Abraham tres in valle Mambre et pronus in terra adoravit dicens: «Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, non transeas servum tuum !» Unum dominum in trinis personis adoravit; utique haec est Christianorum adoratio.
Quam nisi vos, Arabes, faciatis, non estis Abrahae successores. Quomodo putatis vos Abrahae viri iusti vestigia insequi, qui Abrahae filios persequimini? Unus est Abrahae filius universorum heres Iesus Christus Mariae virginis, filiae Abrahae, filius: Hic, cuius typum Isaac gessit, verus heres universorum, quia idem et dei filius est Christus, deus verus, qui est merces magna nimis Abrahae. Deus dedit Abrahae filium Isaac, quia credidit deum in promissis veracem; sed propter oboedientiam, quam in filio offerendo ostendit, dedit sibi filium Christum universorum regem et dominum. Vos vero, o Arabes, non creditis Abraham talem mercedem a deo pro sua iustitia et oboedientia assecutum, minus igitur de Abraham creditis quam Christiani veri Abrahae filii. Non eritis igitur coheredes Christi filii Abrahae, qui fideles Abrahae filii esse recusatis.
XVI. Quod Arabes legem Abrahae penitus ignorent et eius sint persecutores. Estne hoc satis, quod circumcidimini, quasi in hoc legem ipsius impleatis? Circumcisio non arguit vos Abrahae filios, qui «credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam », sed fides Abrahae iustificat. Iustus erat Abraham nondum circumcisus, sed deus, qui elegit Abraham et Isaac et Iacob et eorum posteros in populum suum peculiarem, pactum firmari voluit, quod ipse esset deus eorum, in oboedientia circumcisionis, ita quod foedus tale cum quolibet in illa sanguinis effusione propter oboedire deo facta amplius negari non posset quodque a cultu accepti dei recedens praevaricationis suae testimonium in corpore suo circumferret. Christiani vero in Christo circumcisi, cum sint corpus Christi mysticum per fidem et baptisma facti, iam circumcisi in Christo nomine suo se fideles dei omnibus manifestant. Si circumcisio signum est, voluptatum carnis abscisio, utique legem vestram illas abundantius indulgentem non esse Abrahae ostendit.
Mandatur circumcisio et octavo die nativitatis fieri modo quo Isaac fuit circumcisus; vos autem non mandatum dei exsequentes in XIII anno, quia tunc Ismael fuit circumcisus, eam, ut sitis Ismaelitae, facitis. Scitis Abraham, ut fratrem suum liberaret, iuste arma sumpsisse et tamen de spoliis et rapinis et aliorum bonis noluisse ditari. Vos autem iniustis aggressionibus rapinis quaeritis impinguari et ex lege vestra vobis licere asseritis, quae tamen a lege Abrahae in nullo debet declinare, blasphematis deum Abraham in Abraham, quando haec legi Abrahae conformia mentimini. Lex vestra dat deo quintam partem spoliorum, cuius sunt universa; quid ridiculosius? Dicitis: Haec fiunt contra incredulos! Nonne hoc est occultum secundum vestram legem? Quis melius ambulet licet quisque se putet rectius ambulare? Deus enim, ut Alkoranus dicit, dedit cuilibet genti, quod sua sunt ei placida; ideo hoc occultum spectat ad iudicem occultorum extremi iudicii. Ostendite, ubi hoc Abraham aut fecerit vel fieri praeceperit! Et quia non reperietis, male dicitis vos Abrahae legem sequi.
Quotiens dicit liber vester: Si deus vellet, omnes eiusdem legis et ritus essent, sed sic, uti videmus, permittit. Cur vos praesumitis de mundo aliter disponere quam deus, nisi quia deo ad vestra corrupta desideria plus omnibus blasphemando abutimini? Dicitis fortassis: Nos decimamus sicut Abraham. Nonne Abraham Melchisedech sacerdoti dedit decimas? Quid figurabat «rex Salem sacerdos summi dei » aliud quam Messiam? Hoc David propheta de ipso dicit deum dixisse psalmo CIX: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech » Iesu Christo sic illum psalmum in evangelio exponente. Si datis decimas Christo aeterno sacerdoti, decimas Abraham sequimini; si non datis sibi, etiam si detis, non estis sequaces Abrahae. Vos autem persequimini Christum et ipsum spoliatis et opprimitis in suis membris, ideo iniuriam facitis Abrahae, cuius gloriamini successores.
Utinam intelligeretis mysteria huius panis et vini oblationis aeterni sacerdotii paschae et caelestis mensae, de qua in Alkorano, tunc perfecte videretis, quod sicut substantia panis et vini, quae non est viva, opere naturae depuratur et assumitur per substantiam humanam in sui unionem vivam, quoniam substantia nutrimenti transit in unionem substantiae aliti, sic substantia viva hominis depuratur opere verbi dei et demum assumitur in eius unionem, ut vivat vita altiori quam prius scilicet divina et aeterna. Et in hoc videtur, quomodo verbum dei Christus et eius corpus mysticum vivunt una vita per unionem antedictam immortali et perpetua; sed haec mysteria occultissima per vos capi non possunt, qui non creditis personalem unionem humanae naturae et divinae in Christo, neque fructum supra dictum gustare umquam poteritis, quia increduli et sine spe.
XVII. Persuasio quod Soldanus mandet Mariam virginem theotocon credi et lumen evangelii amplecti. Nunc post haec, o tu Soldane de Babylonia, princeps gentis magnae, considera cur tibi adscribis custodiam legis Arabum commissam. Fuisti aliquando Christianus et abnegasti, ut aptus esses ad principatum, fidem Christianam. Non fateris te Christum renegasse, sed minus credere de eo quam prius. Credebas enim eum filium dei verum, modo secundum legem Arabum non credis; non abnegasti fidem unitatis dei, quam habuisti et tenes modo. Credebas Mariam matrem Iesu Christi esse theotocon, genetricem scilicet dei, modo dicis virginem Mariam esse matrem Christi sed non dei. Credebas Christum in Iherusalem per Pontium Pilatum crucifixum pro nostra salute, visitasti locum sepulturae in Iherusalem, vidisti signa, quae acciderant mortis hora, scilicet scissuram petrae ex terrae motu, modo negas eum mortuum et astruis eum adhuc vivum; vidisti devote et saepe locum nativitatis circa praesaepe in Bethlehem, modo negas hoc verum dicens sub palma quadam in loco solitario Christum natum.
Mira res est! Factus es Soldanus, non ut imminuas laudes et exaltationem Christi et matris eius Mariae virginis! Loca illa, quae ad laudem constructa sunt, in perpetuam memoriam crucifixionis et nativitatis Iesu, quae perhibent testimonium continuum mille annorum et ultra, – ne detrahas laudi – esse sinis et te per illa convinci non erubescis. Credidisti aliquando Gabrielem missum a deo ad virginem Mariam in Nazareth et sibi adnuntiasse, quomodo ipsa paritura esset Iesum filium dei, modo credis Amram patrem Mariae et per consequens ipsam non esse illam, de qua evangelium dicit, quae secuta est primam Mariam plus quam mille annis. Et si dicis Alkoranum in hoc errasse, consequens est, quod Gabriel evangelicus sit verus et Gabriel Alkoranicus sit mendax. Considera, si Mahumetus per Iudaeos sibi assistentes deceptus fuit, qui sibi persuadebant Mariam matrem Christi sororem Aaron fuisse, in multis et eum decipere potuerunt tamquam penitus ignarum de historiis temporum.
Expetit a te virgo gloriosa Maria, ut restituas sibi honorem a deo datum et in tertia synodo sub Theodosio atque quarta sub Marciano imperatoribus declaratum. Respice in istos gloriosos imperatores Theodosium, Marcianum, Constantinum et ceteros, qui gloriam virgini et matri Christi summo studio augere procurarunt. Si princeps es, adverte haec esse honoris tui, ut similiter facias, cum ad id ipsum obligeris ex evangelio prius per te professo et nunc in acceptatione Alkorani de novo firmato et approbate! Diceres fortassis: Absit, absit, quod ego debitum honorem Mariae virgini dare recusem! Neque enim sic intelligo Alkoranum, ideo blasphemantes ipsam mando mortis supplicio tradi, sed deest intelligentia circa modum generationis Christi de virgine. Respondeo: Modus incarnationis verbi excedit humanum intellectum; sed cum evangelium dicat: «Verbum caro factum », hoc utique a te credi oportet, si evangelio credis; et istud sufficit scilicet credo Mariam matrem Christi, qui Christus est verbum dei in virgine incarnatum, modo quo deus haec operatus est.
Si itaque praeceperis in omni imperio tuo omnes credere evangelio modo tali, quo Aegyptii, Afri, Romani Asianique crediderunt et glorificaverunt virginem Mariam tempore Mahumeti et ante et post omnes Christiani aut maior eorum pars, iustum erit mandatum tuum deo, Christo et virgini intemeratae acceptum et infinitarum animarum tribuens salutem et quietem tibique laudem immortalem et vitam perpetuam. Evenire debet tempus, ut supra dictum est ex Alkorano, quo non erit nisi fides Christi. Incipe tu accedere et sequentur te omnes orbis et sectae illius principes! Tunc dicetur: Ecce deus permisit fieri mala, ut evenirent bona. Fides evangelii undique ab idolatris Orientalibus spreta fuit, venit lex Arabum quasi nolens consentire in ipsam et ad cultum eos unius dei approbate tamen occulte evangelio conduxit. Nunc placuit deo, quod approbatum evangelium coopertum multis ineptiis in Alkorano, quemadmodum approbatur saepe in eodem libro, in lucem veniat. Ita ducentur de lege Arabum ad evangelium prius fortissime resistentes ad gloriam magni dei, regis regum, creatoris et dominatoris universi.
XVIII. Ad Califam de Baldach, quod Iudaei de Abraham apposuerunt in Alkorano. Primum a tua prudentia, qui praees legi Alkorani, deposco: Si credis deum esse auctorem Alkorani an non? Si non, cur mandas tantam diligentiam libro illi in studio Baldach adhiberi, qui de se ipso falsum perhibet testimonium, cum dicat se a deo compositum, quod tu non credis? Si vero credis librum illum dei verba continere, quomodo potest liber dicere, quod per Gabrielem deus ipsum Mahumetum intimavit per haec verba Gabrielis «hunc librum tuo cordi per creatorem intimantis »? Quomodo possunt haec verba deo loquenti adaptari, qui est creator? Tu nosti per discursum libri talia saepissime reperiri, quae per se ostendunt non esse verba dei, qui loquitur.
Esto igitur, quod istis et aliis abiectionibus non obstantibus tu omnino credas deum libri illius collectorem; credere igitur te oportet omnia esse verissima, quae in ipso continentur. Dicito, quando legitur capitulo XVI: «Ego quidem, cui deus viam rectam atque directam illam scilicet Abrahae non increduli patefecit et immisit etc.», quid per «ego » intelligis? Si dicis: Mahumetum, utique non sunt illa verba dei nec eis credendum. De se igitur Mahumetus testimonium perhibens nihil probat et illa verba, cum in Alkorano sint scripta, dei esse praedixisti, quae simul stare nequeunt.
Adhuc: Nonne capitulo VI ponitur: «Tu vero ceteris intima deum veraciter iniunxisse, quod Abrahae sectam imitentur, qui nec incredulus nec idolatra etc.?» Si haec deus sibi praecepit et post hoc capitulo XVI eidem primo immisit et patefecit viam Abrahae – Alkoranus enim successive descendit et pedetemptim ut capitulo XXVI – quomodo haec simul stabunt et quomodo compatiuntur se illa, quae in VI capitulo dicit Abraham nec incredulum nec idolatram fuisse? Et alibi saepe asserit ipsum idolatram fuisse. Et in Doctrinis idem affirmat. Dicito: Cum Mahumetus XL annorum de idolatria conversus sit per Sergium monachum Christianum et Nestorianum, cuius etiam habitum religiosum acceptasse dicitur et in ea fide mortuus asseritur, quomodo est hoc verum, quod Abrahae legem tenuerit? Ubi legisti in Alkorano praeceptum de circumcisione aut Mahumetum circumcisum utique non in octavo die nativitatis suae, ut Isaac et filiis Abrahae fuit praeceptum, nec in XIII anno ut Ismael, tunc enim idolatra fuit, nec postea legitur circumcisus? Sed quia Christianus licet Nestorianus utique baptizatus fuit. Nestoriani enim evangelium amplectuntur et baptizantur.
Neque est verisimile Mahumetum ista in Alkorano scripsisse. Nam, ut patet ex Alkorano, evangelii laudes ponuntur in XII capitulo et ante capitula illa, quae legem Abrahae immissam Mahumeto dicunt; similiter et laudes Christi capitulo IV, quae credi possunt a Mahumeto positae, cum esset Christianus, ut praefertur. Certum est autem ipsum Christum omnibus prophetis praeferre et legem evangelicam omnibus aliis legibus; ideo, quod derelicto Christo et evangelio ad Abraham fuerit per deum remissus, nequaquam est consonum rationi nec verisimile, cum Christiani in observantia evangelii non dubitent omnem perfectionem fidei et legis Abrahae contineri. Ista igitur de lege et via ipsius Abrahae. Verisimiliter Iudaei post mortem apposuerunt ad Alkoranum, quoniam in eorum manibus erat collectio Mahumeti, ut praemittitur.
Nunc vides, Califa, vos per astutos, perversos, dei blasphemos Iudaeos esse seductos, quia Alkoranum numquam in vita Mahumeti publicatum neque eius umquam continentia plene cuiquam reperitur communicata; post mortem Mahumeti, antequam Iudaei illi, qui Mahumetum adhaeserant et collectionem praeceptorum eius in sua potestate habuerant, ipsam Hali, cui Mahumetus tradi mandavit, assignarent, illa inseruerunt de Abraham, cuius se Iudaei filios iactant, atque alia multa, quae sic in Alkorano remanserunt. Haec cum optime scias, sume virilem animum in dei timore et veritatem mendacio praeferas!
XIX. Ostensio sine Christo non posse felicitari. Secundo considera, quomodo Christo Iesu et eius evangelio absque omni haesitatione etiam secundum Mahumetum subici debeas, si ad aeternam vitam pervenire speras, quoniam sine Christo hoc omni homini impossibile est. Et ad hoc ostendendum praemitto etiam secundum Alkoranum hominem mortalem nullo modo posse quocumque studio aut exercitio virtutis immortalem fieri. Mortalis enim natura, si se ipsam efficere posset immortalem, faceret et se ipsam deum, qui solus per naturam est immortalis etiam secundum Alkoranum. Non potest igitur aliquis homo talia virtuosa facere opera, propter quae merito et de iure fiat immortalis. Et cum immortalitatem omnes desideremus, nemo erit felix ultima felicitate, nisi ipsam assequatur, nec sufficeret illam sine merito habere; qui enim non assequitur regnum immortalitatis ut heres et dominus per iustitiam, nondum est felix. Non enim vasallus, qui de gratia id habet quod habet, felix est, quia servus, sed dominus et heres. Quomodo igitur erit possibile, quod homo ad regnum caelorum et immortalitatis perveniat, ut sit rex et dominus et heres regni illius, si mortalis immortalitatem sic mereri non potest, quod sibi debeatur?
Sicut enim sensibilis vita cuiuscumque bruti animalis nullo umquam exercitio ad hoc ascendere poterit, quod fiat intellectualis et intelligens, licet unum animal brutum plus videatur per doctrinam hominis ad conformitatem intelligentiae ascendere quam aliud, numquam tamen erit possibile bestiam fieri intelligentem. Quod si aliquod reperiretur animal speciei bestialis capax doctrinae taliter, quod exercitio continuato apprehenderet intelligentiam eorum, quae homo intelligit, et hoc opere ostenderet, nequaquam verum est illud animal fuisse puram bestiam, sed habuisse intellectum, cui animalitas illa brutalis speciei fuisset ut suae hypostasi unita. Ideo id, quod in radice illa, quam hypostasim dico, habuit naturaliter potuit etiam in assumpta specie brutali congruo mereri exercitio. Et quemadmodum haec de bruto et intelligentia vera sunt, sic de homine et divinitate, quae et immortalitas nominatur, dici oportet. Nullus enim homo, quantumcumque videatur immortalitati seu deo similior quam alius, tamen per quodcumque exercitium virtuosum, licet sanctior continue fieret, umquam ad divinitatem seu immortalitatem perveniret; et si quis pervenisse creditur, necesse fuit, quod illius hominis radix seu hypostasis fuerit divina, ut assumpta humanitate exercitio virtutis apto immortalitatem mereri posset, quam habuit in radice seu in hypostasi.
Vos autem secundum Alkoranum non dubitatis hominem fide et operibus mereri posse, quod per sententiam dei iudicis sibi aeterna vita in die extremi iudicii adiudicetur. De Christo igitur minime hoc verum dubitatis quo nemo dignior. Oportet igitur fateri, quoniam Christus homo mortalis meruit immortalitatem in humana natura, quod illa natura humana in ipso radicata et hypostaticata fuit in divina, ut praefertur, et in nullo alio homine natura humana ita elevata fuit, ut eius hypostasis esset divina; ipse enim solus altissimus. Nullus igitur homo alius immortalitatem mereri potuit neque potest naturae suae humanae; solus Christus potuit. Meruit igitur immortalitatem omnibus eiusdem naturae humanae hominibus sibi conformibus. Ideo intelligimus per angelicam Gabrielis adnuntiationem Mariae virgini factam in evangelio scriptam ipsum Iesum a deo nominatum, quia salvator salvum faciens populum suum, et Messiam sive Christum regem esse, de cuius regno sunt omnes, qui aeternam et immortalem vitam assequentur.
XX. Ostensio Christum meruisse Christianis immortalitatem. Intellige, Califa, quod Christus meruit hoc regnum immortalitatis in humana natura assumpta de virgine, quia in radice seu hypostasi fuit immortalis per naturam. Unde sicut ipse secundum hypostasim divinam fuit naturaliter immortalis, ita in assumpta humana natura meruit, ut esset immortalis. Natura igitur humana in ipso non est facta immortalis solum ex gratia unionis eius cum divina hypostasi, sed etiam ex exercitio virtutis; meruit enim deposita mortalitate per mortem, quam ob oboedientiam dei passus est, fieri amplius immortalis. Messias igitur seu Christus rex prae consortibus unctus natura et merito rex est aeternae seu immortalis vitae. Hoc quidem regnum est suum, qui est rex virtutum et gloriae, et in ipsum suum regnum creduli et fideles per ipsum, ut sint conregnantes, vocati sunt, et qui audiunt vocem eius et sequuntur ipsum, possident immortalitatem.
Iam clare conspicis Christum esse mediatorem dei et hominum et nullum hominem fide et operibus nisi per ipsum mereri aeternam vitam. Ipse est heres regni dei immortalis, quod solus deus inhabitat, ad quod omnes homines aspirant; heres quidem omni dicendi modo secundum naturam et constitutionem: et quia secundum naturam est heres, tunc dicitur verus filius dei, filius enim heres est naturalis, et secundum constitutionem heres est et dicitur filius hominis unctus prae consortibus suis. Duplex est autem constitutio: una, quae simpliciter dependet ab electione constituentis, alia, quae non solum ab electione constituentis dependet, sed etiam ex merito constituti, ac si rex habens filium et fortem adversarium faceret proclamare, quod illum militem in heredem constitueret, qui adversarium vinceret, et naturalis filius servilem militarem induens formam victor fieret, ille omni modo heres esset natura et constitutione. Ita Christus heres universorum natura et constitutione exsistit. Induit enim hominis servilem formam et principem huius mundi vicit, dei adversarium, de cuius manu liberavit humanam captivam naturam ad dei imaginem et contemplationem eius creatam.
Vides Christum perfectissimum dei heredem natura et merito et filium dei et omnes homines Christiformes per ipsum dei heredes et filios et ipsius Christi coheredes. Hereditas autem est regnum vitae aeternae, in quo videtur deus pater in gloria sua et Christus victor in gloria dei patris. Neque alius potest esse verus Alkorani intellectus, uti tu ipse pura mente conspicis. Haec si recte advertis vides in Christo non esse nisi unam divinam hypostasim, in qua radicatur humana natura; hypostasis vero divinae et immortalis naturae humanam in se colligit naturam, ob quam hypostasim Christus est una divina persona, licet sit divinae pariter et humanae naturae; et de ipso dicuntur communicatione idiomatum, quae divinae naturae pariter et humanae tribuimus, de quo poteris si velis a multis doctis Christianis sufficienter informari.
XXI. Declaratio similitudinis Adae et Christi. Et quia circa modum, quo humana natura divinae hypostasi uniatur, plerique non recte imaginati sunt, quoniam illud, quod omnem intellectum exsuperat, imaginatio non attingit, ideo pauca circa hoc, ne erres sequendo aut Nestorium aut Eutychen aut alium aliquem non sane intelligentem, scire debes, quod, sicut V capitulo Alkorani scribitur, Iesum «quodam modo ‹..› Adae similitudinem » gerere ad bonum intellectum. Hoc sic verum concipe: Adam a deo creatus, ut praeesset animalibus, rex et Messias animalium fuit; in eo enim altior hypostasis quam in brutis scilicet naturae intellectualis fuit in se. brutalem animalitatem colligens et uniens. Ob quam hypostasim naturae intellectualis una fuit persona licet intellectualis pariter et brutalis naturae; et quoniam omne perfectius ordine naturae est prius, – deus enim omnia antecedit non tempore, cum non sit in tempore, sed natura, quia perfectior–, ita deus antiquior intelligentia, intelligentia antiquior sensibilitate seu brutalitate, sensibilitas antiquior vegetabilitate, dico antiquior non tempore sed ordine et dignitate atque perfectione. Eo dicendi modo intellectualis natura in Adam antiquior sensibili in se univit sensibilem naturam et factus est rex omnium vita sensibili viventium, quia ipsam sensibilem vitam in unionem antiquioris intellectualis vitae assumpsit et movit corpus vivens vita sensibili ad actus vitae intellectualis.
Sic Christus quodam modo in similitudine tali concipi potest esse Messias et rex omnium viventium vita intellectuali, quia divina vita antiquior intellectuali in se univit vitam intellectualem hominis et movit illam humanam intellectualem naturam ad operationes divinas. Dicitur autem quodam modo esse similem Christum Adae non totaliter. Nam vita intellectiva in Adam non solum in se univit vitam sensibilem, sed quia inter ipsam intellectivam et sensibilem quaedam potuit esse proportio, cum quaelibet sit finita et creata, hinc vita intellectiva in unione praedicta facta est forma formans sibi unitam sensibilem vitam. Divina autem vita in Christo, licet in se hypostatice uniret vitam intellectivam humanam, non tamen formaliter, cum inter divinam vitam, cuius magnitudinis non est finis, et intellectivam finitam non possit cadere proportio, quae est necessaria inter formam et id quod format.
Tamen, cum hypostasis sit infinitae virtutis, naturam in se attractam numquam deserit, sicut virtus magnetis in suam hypostasim ferrum attractum numquam deserit et per medium attracti ferri aliud ferrum attrahit et hoc faceret in infinitum, si virtus foret infinita. Non tamen fit virtus illa magnetis forma ferri neque transit in ferrum, ut fiat ferrum, neque componitur cum ferro, ut fiat unum tertium ex ipsis compositum, sed remanentibus naturis inconfusis ita ferrum hypostasi virtutis magnetis adhaeret, quod ipsam non deserit sive sursum sive deorsum aut lateraliter moveatur. His aenigmatibus quamvis remotis Christum aliquantulum apprehende!
Adhuc: sicut Adam terrenus in se complicavit omnem hominem, qui venturus erat in hoc regnum et hunc mundum sensibilem, ita quod complicite omnes homines in ipso erant et ab ipso receperunt, ut huius mundi homines esse possent, ita in Christo secundo scilicet Adam caelesti complicite sunt omnes praedestinati ad vitam immortalem alterius mundi et regni caelorum, a quo necessario omnia recipiunt, ut illius incorruptibilis caelestis regni cives et domestici esse possint. Quae clarius et apertissime sic esse reperies, si deus dignabitur tibi oculos aperire, ut legas et intelligas sacratissimum evangelium, quod tibi concedat deus pius et misericors semper benedictus: Amen.