| Liber I |
|
OPUS IN TRES LIBROS DIVISI, ET
cuiuslibet Capita Annotavi.
CAPITA LIBRI I.
huius operis.
De Alkorano et quod deus verus non sit auctor eius.
Quid continet Alkoranus secundum eius laudatores.
Quid continet secundum iudicium perfectorum.
Quod Alkoranus fide careat, ubi sacris scripturis contradicit.
Quod evangelium sit Alkorano praeferendum.
Quod evangelium sit lux veritatis Alkorani.
Quod elegantia dictaminis non probat Alkoranum dei esse dictamen.
Quod Christum sequentes omnibus praeferantur.
Quod Alkoranus male dicat Christianos incredulos, quia Christum dei filium dicunt.
Quod clare ostenditur Christum dei filium.
Cur Christus non se nominavit deum, sed dei filium.
Laudes Christi ex Alkorano et ostensio divinitatis eius.
Facilis ostensio Christum, qui est verbum dei patris, esse eius filium.
Obiectio ex Alkorano et eius solutio.
Quod Iesus quia Messias est dei verus filius.
Quod Christus quia verbum et legatus summus dei est dei filius.
Quae testimonia Alkorani continent Christum dei filium esse.
Quomodo Alkoranus intelligi debet Christum esse spiritum et animam dei.
Quomodo Alkoranus intelligi debet Christum esse virum bonum et optimum et «faciem omnium gentium».
Digressio ad manuductionem divinorum.
CAPITA LIBRI II.
De theologia mystica secundum quam deus est ineffabilis.
De theologia affirmativa secundum quam deus est creator trinus et unus.
Quomodo ex operatione intellectualis naturae videmus divinam.
Quomodo de fecunditate intellectualis ad fecunditatem divinae naturae elevamur.
Manuductio ex his, quae in mundo sunt, ut videatur deus trinus.
Manuductio de intellectuali trinitate ad divinam.
Manuductio eiusdem per amorem.
Declaratio sanctae trinitatis.
Aenigma licet remotum benedictae trinitatis.
Iterum ex tribus personis manuductio.
Necesse est Arabes fateri trinitatem.
Christum veraciter fuisse mortuum et crucifixum.
Quod crucifixio sit Christi exaltatio et glorificatio.
Quomodo deus animam Christi ad se reduxit, ipsum transmigrari fecit et assumpsit.
De resurrectione Iesu Christi.
Mysterium nativitatis et mortis Christi.
De fructu mortis Christi.
De paradiso.
Invectio contra Alkoranum.
CAPITA LIBRI III.
Quod Alkoranus fide unius dei salva omnibus blanditur, Christum tamen praeferendo.
Quod Mahumetus ignoravit, quid agendum et sentiendum, et nihil firmi reliquit.
Cur dicuntur salvati credentes Alkoranum; et quod gladius est magister.
Quod deus Alkorani videatur deus absolutus et deus alius, de quo loquitur, rebus sit immersus.
Quod deus Alkorani videatur minor omnibus rebus et servus Mahumeti atque eius conceptus.
Quod Mahumetus temere contra dei praecepta Christum in Christianis persequitur.
Quod Mahumetus credat dei praescientiam necessitare ad omnia, quae aguntur.
Quod finis operis Mahumeti fuit sui exaltatio.
Quod Mahumetus nunc scribat Christum deum et hominem, nunc hominem tantum, sic nunc singularem deum, nunc pluralem.
Quod Mahumetus continue variat, ut in exemplis.
Contra id, quod lex Alkorani sit lex Abrahae.
Quod Alkoranus male dicat Abraham fuisse idolatram; et vera historia ponitur.
De repromissione facta Abrahae fideli.
Quod pactum dei et Abrahae excludit Ismaelitas et in Christo mediatore concluditur.
Quod non nisi Christianus trinitatem in unitate adorans Abrahae filius esse possit.
Quod Arabes legem Abrahae penitus ignorent et eius sint persecutores.
Persuasio, quod Soldanus mandet Mariam virginem theotocon credi et lumen evangelii amplecti.
Ad Califam de Baldach, quod Iudaei de Abraham apposuerunt in Alkorano.
Ostensio sine Christo non posse felicitari.
Ostensio Christum meruisse Christianis immortalitatem.
Declaratio similitudinis Adae et Christi.