Jump to content

Cribratio Alkorani/Prologus 1

E Wikisource
Prologus

editio: ex Confutationes legis Mahumeticae, quam vocant Alcoranum, singulari industria […] ac magno studio hinc inde conquisitae, inque lucem editae, Johannes Oporinus, Basileae, 1555; Theodorus Bibliander recensuit
fons: librum vide
 Pio secundo salutem Alter prologus 

FECI quam potui diligentiam intelligendi librum legis Arabum, quem iuxta translationem per Petrum abbatem Cluntacensem nobis procuratam Basileae habui: cum disputatione eorum nobilium Arabum, quorum unus socius Machumet, nisus est alium trahere qui doctior et magnus inter Arabes, Christianam fidem quam zelose coluit, ostendit potius tenendam. Erant etiam alia quaedam opuscula de generatione Machumet, et duodecim successoribus eius in regno, et de ipsius doctrinis ad centum quaestiones, dimisi librum apud magistrum Ioannem de Segobia, et ad urbem Constantinopolim perrexi, ubi apud fratres Minores habitantes apud sanctam Crucem, reperi Alchoran in Arabico, quem mihi in certis punctis fratres illi prout scierunt, explanarunt. In Pera autem, in conventu sancti Dominici erat translatus, modo quo Basileae dimisi. Quaesivi si quis Grecorum scripsisset contra illas ineptias: et non reperi nisi Ioannem Damascenum, qui parum post initium illius sectae fuit, pauca valde scripsisse, quae habentur. Fuit tunc Balthasar de Luparis mercator apud Constantinopolim: qui videns me sollicitum circa praedicta, narravit quomodo doctissimus et maximus inter Teucros, postquam in Pera occulte de Evangelio santi Ioannis instructus fuit, cum duodecim viris magnis ad Papam venire proponeret, et plene informari, si ego secrete eis de conductu providerem. Comperi relatione fratrum haec sic se habere: et disposui conductum, ut petierunt. Et quia ille supremus praeerat hospitalibus, voluit illa visitare: et demum declinando ad locum ubi navis eos expectabat, Romam proficisci, sed pestis eum in visitatione abstulit. Dominus Balthasar, qui nunc miles Bononiae moratur, saepius mihi retulit, omnes doctores eorum, evangelium valde amare, et libro legis suae praeferre. Demum concitavi fratrem Dionysium Carthusium, ut scriberet contra Alchoran: qui fecit, et misit opus suum magnum Nicolao Papae. Vidi post haec Romae libellum fratris Ricoldi ordinis predicatorum, qui Arabicis literis in Baldach operam dedit, et plus caeteris placuit. Vidi et aliorum fratrum ae ea materia scripturas catholicas: maxime sancti Thomae, de rationibus fidei ad Cantorem Antiochenum: et ultimo reverendissimi domini Cardinalis sancti Sixti, haereses ex errores Machumet vivis rationibus confutantis. Ego ingentem applicui, ut etiam ex Alchoran Evangelium verum ostenderem, et ut hoc facile fieri possit, compendiosum meum conceptum paucis praemittam.

EXperiemur in nobis appetitum quendam esse, qui ob motum qui in eo est, spiritus dicitur: quodque ratio motus ipsius est bonum. In ratione enim boni, movetur appetitus. Sic videmus bonum sua vi trahere spiritum nostrum: ac quod nulla eft ratio cur bonum appetitur, nisi quia bonum, finis igitur defiderii, bonum. Neque potest aliunde spiritus noster habere appetitum boni, nisi a bono. Bonum igitur, est creator spiritus nostri ad se: et est eius principium pariter et finis. Non igitur quiescit spiritus noster, nisi in suo principio. Et quia spiritus noster intellectualis non est ipsum bonum quod appetit, cum bonum illud non sit in ipso: si enim in ipso intellectu esset, esset intellectum sicut scitum in scientia est scientia. Ignorat igitur intellestus quid sit bonum illud. Appetit ergo spiritus ergo spiritus intellectualis in sua natura comprehendere bonum illud. Nam etsi nulli deesse possit, quod est, cum esse sit bonum, tamen nisi intellectus intelligat ipsum, caret eo et quiescere nequit. Et cum intellectus, quid sit hoc bonum, quod esse non dubitat, ignoret, non habet etiam scientiam nominis eius et conceptum de ipso facere nequit, quem non haesitat omni conceptui maiorem et meliorem. Et quoniam nihil experimur in nostro intellectu comprehendi, quod per sensum in ipsum non intrat – caecus enim a nativitate scientiam coloris non habet –, scimus bonum illud non esse de regione huius sensibilis mundi quodque spiritus noster in hoc mundo ad quietem non perveniet. Cum autem sciamus appetitum boni illius nos non habere frustra, etiam certi sumus spiritum nostrum intellectualem non esse de sensibili mundo, sed quod exuta sensibili vita suus appetitus ad quietem pertingere poterit. Verum nisi ad hoc nostrae intellectuali naturae iste mundus conferret, frustra intrassemus in ipsum. Oportet igitur, quod fateamur nos in hoc mundo habilitari et dehabilitari posse ad hoc, quod in futuro saeculo quietemur vel inquietemur. Via autem, per quam in hoc mundo transire debemus, ut habilitemur ad apprehensionem desiderati boni, non debet esse nisi bona, et quae seducit mala erit. Haec sic se habere cuique intellectum habenti clarum est. Sed cum multae possint viae esse, quae bonae videantur, manet haesitatio, quae sit illa via vera et perfecta, quae certitudinaliter nos ducit ad cognitionem boni, quod quidem bonum nominamus deum, ut, dum de ipso conferimus, nos mutuo intelligamus. Moyses quidem descripsit unam, sed non est ab omnibus recepta nec intellecta. Christus illam illuminavit et perfecit multis tamen adhuc incredulis remanentibus. Mahumetus eandem viam, ut ab omnibus etiam idolatris reciperetur, faciliorem describere nisus est. Et haec sunt magis famosae descriptiones dictae viae, licet aliae multae sapientium et prophetarum factae sint. Omnes autem descriptiones iam dictae in fundamento habent bonum illud saepe dictum esse maximum et ideo unum, quod unum deum omnes appellant, suasque descriptiones bonas dicunt, quia sint ipsis ab eodem bono deo revelatae. Clarum est autem, quod cum nullus purus homo deum concipere possit, quod non habeamus certitudinem qualemcumque purum hominem nobis posse viam ad sibi ignotum terminum pandere. Unde si nec Moyses nec Mahumetus umquam, dum in hoc mundo essent, saepe dictum bonum viderunt – deum enim nemo vidit umquam –, quomodo tunc aliis iter ad ipsum pandere potuerunt? Esto autem, quod sermones aliquos eis immissos publicassent, qui figurabant seu significabant deum et viam ad ipsum, tamen ipsi illos exponere non potuissent neque alius homo. Et si aliquis homo hanc viam manifestare potuisset aut posset illum utique maximum omnium hominum esse necesse fuisset, quemadmodum Messiam esse omnes nationes fatentur. Quod si ille homo non foret ipsa omnisciens divina sapientia, per quam deus omnia operatur, utique, quod sibi incognitum esset, revelare nequiret. Iesus autem virginis Mariae filius Christus ille per Moysem et prophetas praenuntiatus venturus venit et viam saepe dictam, cum nihil ignoraret, perfectissime propalavit attestante etiam Mahumeto. Certum est igitur, quod, qui Christum et viam eius sequitur, ad comprehensionem desiderati boni perveniet. Unde si Mahumetus in aliquo Christo dissentit, necesse est, ut hoc aut faciat ignorantia, quia Christum non scivit nec intellexit, aut perversitas intentionis, quia non intendebat homines ducere ad illum finem quietis, ad quem Christus viam ostendit, sed sub colore illius finis sui ipsius gloriam quaesivit. Utrumque autem verum credi oportere comparatio legis Christi ad legem illius docebit. Tenendum credimus ignorantiam erroris et malivolentiae causam esse. Nemo enim cognoscens Christum dissentit ab ipso aut detrahit eidem. Intentio autem nostra est praesupposito evangelio Christi librum Mahumeti cribrare et ostendere illa in ipso etiam libro haberi, per quae evangelium, si attestatione indigeret, valde confirmaretur, et quod, ubi dissentit, hoc ex ignorantia et consequenter ex perversitate intenti Mahumeti evenisse Christo non suam gloriam sed dei patris et hominum salutem, Mahumeto vero non dei gloriam et hominum salutem sed gloriam propriam quaerente.