Jump to content

Cribratio Alkorani/Prologus 2

E Wikisource
Alter prologus

editio: ex Confutationes legis Mahumeticae, quam vocant Alcoranum, singulari industria […] ac magno studio hinc inde conquisitae, inque lucem editae, Johannes Oporinus, Basileae, 1555; Theodorus Bibliander recensuit
fons: librum vide
 Prologus Capitum index 

Refert nobilis ille Arabs Christianus, de quo supra memini, Sergium monachum de monasterio suo eiectum Mecham applicuisse ibique duos populos repperisse idolatras et Iudaeos praedicasseque ibidem fidem Christianam, prout Nestorius illam tenuit, ut fratres suos illius sectae placaret ad gratiam, et omnes idolatras convertisse ad fidem suam, inter quos Mahumetus erat, qui conversus de idolatria mortuus est Christianus Nestorianus. Sed tres astutissimi Iudaei se Mahumetum coniunxerunt, ut ipsum averterent, ne perfectus fieret, et illi suaserunt varia mala. Post vero mortem Mahumeti omnibus ad suam sectam revertentibus illi Iudaei accesserunt Hali filium Habita lix, cui Mahumet suas collectiones dimisit, et persuaserunt ei, ut sicut Mahumetus ita et ipse se in prophetam elevaret, et apposuerunt et deposuerunt de libro Mahumeti, quae voluerunt. Videtur igitur, quod Mahumetus ab initio fundatus fuit per Sergium, ut esset Christianus et legem illam servaret. Ab illa via non potuerunt Iudaei ipsum amovere. Sed ut quantum possent retraherent, addiderunt illa, per quae ipse videretur propriae sectae propheta et veteri testamento non minus quam evangelio fidem daret. Sergius autem obtinuit ab eo, ut refert supra allegatus, quod ipse posuit in Alkorano Christianos maiores amicos maxime religiosos et sacerdotes quam Iudaeos. Et quamvis haec dicat, tamen postea inductus per Iudaeos Christianos deridet, qui eorum praelatos et pontifices dei loco venerantur. Hoc ideo, quia Christiani nominant illos nomine quo solus deus nominatur scilicet dominus. Nulli autem convenit illud nomen nisi deo. Sic enim in Exodo habetur: Dominus ipse est deus. Facit etiam decem nominibus dei aliquando mentionem, inter quae est Adonay, quod dominus interpretatur; et nomen ineffabile per Adonay significatur, legitur et exprimitur. Ideo in Alkorano nulli nisi deo tribuit hoc nomen immo nec Christo nec Mariae virgini; et quia Christiani nominant Christum dominum Iesum et Mariam dominam, dicit, quod loco dei ipsi venerentur. Et sicut cavet, quod numquam nisi deo tribuat hoc nomen dominus, ita cavet, quod numquam deo tribuat nomen pater. Quia dicit deum prout vult omnia facere, ideo non convenit sibi actus generationis. Quando igitur ipse de Christianis bona dicit, intelligit de vestitis in albo, sic enim discipulos nominat, et de credulis Christo uti Nestorianos putabat, quorum errorem ignoravit, nec alios Christianos cognovit. Nestorius autem omnia, quae sunt in evangelio, acceptavit et quod in Christo foret corpus, anima et divinitas; circa modum vero unionis erravit. Fatebatur corpus et animam uniri unione naturali, ut esset verus homo, sed hominem illum uniri divinitate aiebat per gratiam, sed non per communem gratiam, qua boni deo uniuntur, sed per plenitudinem gratiae, ob quam una esset dei et hominis Iesu voluntas, propter quam excellentissimam gratiam de Christo verificaretur illum esse filium dei, sed non admisit Mariam esse matrem dei, quia id, quod in Christo reperitur a matre sua receptum, non convenit deo. Sic voluit naturam humanam in Christo esse deificatam. Et quia evangelium dicit, quomodo verbum dei factum est caro, non quod caro sit facta verbum dei, ideo hunc sensum | damnavit ecclesia in conciliis universalibus tertio et quarto dans matri Iesu nomen theotocos scilicet dei genetrix. Nestoriani autem generationem aeternam confitentur. Quare videtur Mahumetus contra sanctissimam trinitatem et generationem aeternam nihil voluisse scribere solum pluralitatem deorum damnans, ut dicetur. Etiam si quis interrogasset Mahumetum, in qua forma misisset deus ad homines legatum plus quam angelum, certum est ipsum dicere: Si deus angelum mitteret legatum ad homines, eum forma humana indueret; sic et si plus quam angelum mitteret, responderet. Misit autem secundum ipsum Christum, quem dicit verbum dei et filium Mariae. Quare cum verbum dei sit eiusdem naturae, cuius est deus, cuius est verbum – omnia enim dei deus sunt ob simplicissimam eius naturam –, quando voluit deus summum legatum mittere, misit verbum suum, quo non potest maior legatus concipi. Et quia ad homines misit, voluit, quod indueret humanam naturam mundissimam. Ita fecit in virgine Maria, ut saepius legitur in Alkorano. Non igitur erit difficile in Alkorano reperiri evangelii veritatem, licet ipse Mahumetus remotissimus fuit a vero evangelii intellectu. Nec est praetermittendum, quomodo capitula collectionis dicti libri legum Arabum non continuantur ad invicem, sed quodlibet de per se integrum exsistit et proprius est rigmus seu carmen plene mensuratum. In hoc enim summum studium adhibuit compilator, ut blanditie dictaminis cunctos alliceret et in stuporem verteret sicque dictata faceret divina videri. Hinc ignoscendum mihi, si non videbor undique congruum ordinem tenere, quando confusissimi libri continentiam discutio.