Curnam hac hora, venisti, o Crito? annon valde adhuc est ante lucem? Cr. Valde quidem. So. Quando: vero maxime? Cr. Profunda aurora. So. Admiror, quemadmodum ipse custos carceris tibi obtemperare voluerit. Cr. Familiaris iam mihi est, o Socrates, ob crebrum huc adventum meum. Praeterea. beneficii nonnihil a me accepit. So. Venistine modo? an iam est dudum? Cr. Satis dudum. So. Proinde cur non statim me excitasti, sed silentio assedisti? Cr. Nunquam per Iovem, o Socrates, excitassem. neque enim ipse vellem in tanto dolore evigilare. Sed te iamdudum admiror, sentiens, quam suaviter dormias; et consulto non excitavi te, ut quam placidissime degeres. Equidem et per omnem vitam ob huiusmodi morem beatum te iudicavi; maxime vero in praesenti calamitate, quod eam tam facile ac placide feras. So. Perabsurdum esset, o Crito, Si quis tam grandis natu imminentem mortem moleste ferat. Cr. Sed et alii, o Socrates, acque senes similibus calamitatibus opprimuntur, quos tamen aetas ab afflictione, quam sors praesens affert secum, non liberat So. Ia est. Sed curnam adeo mane venisti? Cr. Nuntium, o Socrates, ferens acerbum; non tibi quidem, ut mihi apparet, sed mihi potius, et familiaribus tuis omnibus, et acerbum et gravem. quod equidem inter gravissima, ut arbitror, numeraverim. So. Quidnam hoc? nunquid navis ex Delo iam rediit? qua reducta, mihi est moriendum. Cr. Nondum rediit quidem; sed reditura videtur hodie, quemadmodum nuntiant nonnulli e Sunio venientes, qui ibi eam reliquerunt. constat ergo ex his nuntiis, hodie esse venturam; ideoque necessarium fore, te cras, o Socrates, e vita decedere. So. Bona, o Crito, fortuna: si ita diis placet, ita esto. non tamen existimo, illam hodie redituram. Cr. Undenam id coniectas? So. Dicam equidem. siquidem postridie, quam navis redierit, mihi est obeundum. Cr. Sic utique aiunt hi, penes quos rei huius potestas est. So. Itaque non ac die venturam puto, sed altera. coniecturam vero ex somnio quodam accipio, quod paulo ante hac ipsa nocte mihi visum est: opportuneque videris somnum mihi non perturbasse. Cr. Sed quale id somnium erat? So. Videbatur mihi mulier quaedam adveniens, pulchra et aspectu grata, vestes habens candidas, vocare ine, atque dicere, O Socrates, tertia hinc die Phthiam pervenies latiglebam. Cr. Quam mirum id insomnium, Socrates? So. Manifestum tamen, ut mihi videtur. Cr. Manifestum certe. sed, o beate Socrates, etiam nunc crede mihi, ac salvus esse velis. Mihi enim, si tu obieris, non una tantum calamitas imminet: sed praeter id, quod te orbatus fuero tali necessario, qualem alterum nunquam reperiam, videbor utique multis, qui neutrum nostrum satis noverint, cum potuissem te servare, si minus pecuniis pepercissem. te penitus neglexisse. Atqui quaenam maior potest esse infamia, quam videri, pluris fecisse pecunias quam amicos? non enim poterit persuaderi compluribus, te hinc abire noluisse, nobis, quo id ageres, omni studio contendentibus. So. Quid vero a nobis, o beate Crito, tanti vulgi opinio aestimatur? probatissimi enim viri, quorum magis habenda ratio est, haec ita gesta esse, ut gesta sunt, arbitrabuntur. Cr. Attamen vides, o Socrates, compelli nos opinionem quoque vulgi curare. praesentia enim haec declarant, posse vulgus non minima malorum, immo fere maxima, si quis in populo calumniis agitetur, inferre. So. Utinam, eCrito, posset vulgus maxima inferre mala, ut vicissim maxima posset bona. et bene quidem se res haberet. neutrum vero potest; quippe cum neque prudentem, neque imprudentem efficere valeat. faciunt vero quodlibet, utcunque contingit. Cr. Haec quidem ita se habeant. Ad id vero, Socrates, mihi responde, num forte mei ceterorumque necessariorum tuorum respectus te retinet, ne, si hinc evaseris, calumniatores nos postea vexent, quasi te hinc furati fuerimus: cogamurque vel totum patrimonium, vel permultas pecunias amittere, vel praeter haec aliud quippiam pati. Si quid tale times, curam eiusmodi pone. iustum namque est, nos tuae salutis gratia non hoc solum, verum etiam, si oportuerit, maius aliud subire periculum. Verum mihi obtempera, neque aliter facias. So. Et haec equidem et alia multa, o Crito, considero. Cr. Ne igitur haec vereare. neque enim multum est argentum, quod postulant hi, qui servare te atque hinc educere pollicentur. Vides praeterea, quam tenues sint calumniatores tui, ut non magna ad eos placandos largitione sit opus. Tibi vero pecuniae adsunt meae, ad hoc, ut opinor, sufficientes. Proinde Si quo mei respectu adductus non putas meas pecunias erogandas, adsunt hospites isti parati persolvere. quorum unus etiam huc attulit sufficientem pecuniam, ad hoc ipsum paratam, Simmias Thebanus. ad hoc ipsum promtus est et Cebes, aliique permulti. Quamobrem, ut modo dicebam, nihil tale metuas, quo minus serves teipsum. Sed neque etiam illud, quod in iudicio dixisti, te remoretur, si hac urbe exires; quo teipsum verteres te minime habiturum. alus enim multis in locis quocunque profectus fueris, te homines colent: ac si velis in Thessaliam te conferre, reperies illic hospites meos, qui te plurimi libenter libentissime complectentur; tutumque praesidio suo adeo reddent, ut nemo in Thessalia tibi iniuriam sit facturus. Accedit ad haec, o Socrates, quod rem minime iustam aggredi videris, si, cum salvus esse possis, teipsum. perdas, taliaque contra te facere studeas, qualia inimici ipsi tui contenderent, contenderuntque, te perdere properantes. Proinde filios quoque tuos perdere mihi videris. quos cum liceat tibi educare atque erudire, deseris omnino, et quantum in te, eorum mores fortunae. committis. Accident vero eis verisimiliter, qualia evenire orphanis consueverunt. Profecto oportebat non genuisse filios; aut in eis educandis erudiendisque laborem non recusare. Tu vero mihi videris, quae elegisset vir segnis ac piger, nunc elegisse: decebat autem contra viri boni fortisque eligere; praesertim te, per omnem vitam virtutis studium profitentem. Itaque non possum tua nostraque vice, familiarium tuorum, non erubescere, veritus, ne tota haec res tua ignavia quadam nostra sic tractata fuisse videatur. Et primum quidem ille tunc in iudicium ingressus, cum liceret non ingredi; deinde concertatio ipsa iudicii similiter acta; et extremus hic finis, tanquam ridiculum quiddam, per ignaviam segnitiemque nostram effugisse nos videbitur, quod nec nos te servaverimus, neque tu ipse te, cum id fieri absque magna difficultate potuerit, si vel parum in nobis usus industriaeque fuisset. Haec igitur, o Socrates, considera, ne praeterquam quod mala sunt, etiam dedecori tibi nobisque sint: sed tibi consule. immo vero non iam amplius consulendi tempus, sed consultum iam esse oportuit. unicum vero consilium est; videlicet venienti hac nocte cuncta haec facta esse oportere. Sin autem ultra tardemus, nihil omnino fieri ulterius. poterit. quamobrem omnino mihi adhibe fidem, o Socrates, nec ullo modo aliter facias. So. O amice Crito, studium hoc tuum permulti faciendum esset, si qua ratione recta susceptum esset. sin minus, quanto vehementius est, tanto molestius. Considerandum est igitur, agendane haec nobis sint, an non. nam ego is sum non modo nunc, sed et semper, qui meorum nulli parcam, praeterquam rationi, quae ratiocinanti mihi optima videatur. Rationes itaque illas, quibus superioribus temporibus usus sum, nec nunc quidem, postquam in hanc fortunam incidi, reiicere possum: sed similes mihi ferme apparent, easdemque in praesentia, quas es prius, veneror atque profiteor: adeo, ut nisi nunc meliores afferre possimus, plane scire debeas, me tibi non concessurum: non, si etiam plura, quam nunc, multitudinis potentia comminata, nos tanquam pueros larvali terribilique facie perterrere conetur, pecunia et damna, catenas, caedes obiiciens. Cr. Quanam igitur ratione mediocriter considerabimus? So. Hac utique, si id, quod tu de opinionibus paulo ante dicebas, resumamus: utrum semper recte se habeat necne, oportere scilicet quarundam opinionum rationem habere, quarundam vero minime. An forte prius quam in periculum mortis inciderem, recte id dicebatur: nunc vero constat, frustra, disputationis gratia, ita dictum fuisse, cum revera ioco cuidam nugisque esset adductum. Cupio equidem, o Crito, una tecum considerare, nunquid sermo ille prior alienus appareat mihi, nunc in hac fortuna constituto; an prorsus idem qui et prius: atque utrum dimittendus sit a nobis, vel ipsi obtemperandum. icebatur autem, ut opinor, semper sic ab iis, qui se aliquid dicere existimabant, ut nunc quidem ego dicebam: nempe, hominum opiniones partim plurimi faciendas ac sequendas, partim vero minime. Hoc, per Deos, o Crito, nonne tibi recte dici videtur? tu enim, ut fert hominum conditio, tantum abes a periculo ut crastino die moriaris; nec te in errorem inducit praesens calamitas.] Considera igitur: an non sufficienter tibi dici videtur, nor oportere omnes opiniones hominum sequi; sed alias quidem sequi, alias vero negligere: neque omnium quidem, sed duntaxat quorundam. quid ergo dicis? haec non recte dicuntur? Cr. Recte. So. An non bonas honorare decet, malas vero contemnere? Cr. Ita decet. So. Bonae autem nonne prudentum? malae contra sunt imprudentum? Cr. Quidni? So. Age vero, quonam modo rursus talia dicebantur? qui in gymnasiis se exercet, utrum cuiuslibet hominis laudi, vel vituperationi mentem adhibebit; an illius tantum, qui medicus sit, aut gymnasii magister? Cr. Huius solius. So. An non timere decet vituperationes, et optare laudes illius unius potius, quam multorum? Cr. Procul dubio. So. lac itaque ratione illi agendum est, exercendumque, et edendum atque bibendum, qua illi unico videatur, qui praesideat intelligatque, potius quam, ut videtur vulgo. Cr. Vera haec sunt. So. Quid vero, si illi uni non pareat, opinionemque eius et commendationes nihili pendat, honoret vero vulgi ignorantumque commendationes, nunquid a malo tutus erit? Cr. Minime. So. Quid autem est id malum, et quonam tendit, et in quam non obedientis partem? Cr. In corpus videlicet; hoc enim corrumpitur. So. Recte dicis. Nonne et de aliis, o Crito, eadem ratio est? Ne omnia percurramus: de iustis inquam iniustisque, de turpibus et honestis, bonisque et malis, de quibus in praesentia nobis consultatio est, utrum multorum opinionem sequi vererique debeamus, an unius potias, qui intelligat, quem decet et venerari et timere magis, quam cunctos alios. cui nisi obtemperaverimus, laedemur et corrumpemur in eo, quod iusto quidem melius fieri, iniusto autem corrumpi soleat. an nihil id est? Cr. Id quidem, o Socrates, arbitror. So. Age vero, si id, quod a salubri quidem fit melius, ab insalubri vero corrumpitur, corruperimus, imperitorum potius quam peritorum sequuti iudicia, an nobis eo destructo vivendum erit? est autem id corpus. nonne? Cr. Corpus. So. Nunquid ergo vivendum nobis cum depravato corpore atque destructo? Cr. Nullo modo. So. An forte cum illo vivendum est nobis corrupto, quod iniusto quidem laeditur, iusto vero iuvatur? nunquid vilius illud, quam corpus existimamus, quidquid illud est e nostris, circa quod iustitia, iniustitiaque versatur? Cr. Nullo modo. So. Sed pretiosius? Cr. Valde. So. Non igitur, o vir optime, admodum nobis. curandum est, quid de nobis multi loquantur; sed quid dicat is unus, qui intelligit iusta et iniusta, atque ipsa, veritas. Quamobrem primo quidem non recte adduxisti, opinionem vulgarem de rebus iustis, et honestis, et bonis, harumque contrariis, esse alicuius existimandam. At vero dicet aliquis, posse vulgus nos interficere? Cr. Nimirum dici id potest, o Socrates. So. Vera loqueris. Sed, o mirabilis, haec ratio, quam percurrimus, superiori similis esse videtur: atque hanc rursus considera, utrum nobis maneat, necne: videlicet, non multi faciendum esse vivere, sed bene vivere. Cr. Manet quidem. So. Sed hoc quoque manetne? bene, et honeste, et iuste vivere idem esse? Cr. Constat. So. Igitur ex his, quae confessi sumus, hoc considerandum, utrum iustum sit conari me hinc exire, Atheniensibus non dimittentibus, vel iniustum: ac si appareat, iustum. esse, tentemus: si minus, dimittamus. Quas vero tu affers considerationes de pecuniarum sumptu, de vulgari opinione, de filiis educandis: cavendum est, O Crito, ne excogitationes revera horum multorum sint, qui facile interficiunt, atque eorum, qui similiter, inquam, si possent, reviviscerent, et id quidem absque mente. Nobis vero, quandoquidem sic exigit ratio, nihil aliud attendendum est, quam quod modo dicebamus, utrum agamus iusta, pecunias largiendo, gratiamque habendo his, qui me hinc educant: utrum, inquam, in hoc agamus iusta, nos quidem educti, illi vero educentes; an potius utrinque in his omnibus agendis, agamus iniuste: atque Si appareat, nos iniqua aggredi, ne excogitandum quidem id est; sed mansuete subire decet et mortem, et quodvis aliud supplicium prius, quam quidquam agamus inique. Cr. Recte loqui videris, Socrates. considera tamen, quid agamus. So. Consideremus, o bone vir, una. ac si qua in parte me dicentem redarguere poteris, redargue. ego enim assentiar. sin minus, desine quaeso, o vir beate, iam toties eadem verba repetere: oportere scilicet me hinc, Atheniensibus invius, abire. Equidem multi facio, persuaso te haec agere; non autem invito. Attende itaque, nunquid considerationis initium tibi sufficienter dictam sit; conareque quod rogatus sis ita respondere, ut maxime censeas respondendum. Cr. Conabor equidem. So. Dicimus sane, nullo modo sponte esse iniuriandum, an forte quodam pacto iniuria facienda est, aliter vero nequaquam? vel potius iniuriari nullo modo vel bonum est, vel honestum, quemadmodum in superiori tempore saepe confessi sumus? Quod quidem et nuper est confirmatum. An forte omnes illae superiores conventiones nostrae in paucis his diebus prorsus evanuerunt, ac iamdiu nos tam grandes natu homines, o Crito, tamque studiose invicem disserentes, latuit, nihil a pueris nos differre? An potius sic prorsus res se habet, ut iamdiu dicebamus, sive affirmet id multitudo, sive neget; et, sive graviora praesentibus, sive leviora subire cogamur, attamen iniuriam acere omnino malum turpeque esse fatemur illi ipsi, qui facit, an non? Cr. Fatemur certe. So. Quamobrem nullo modo iniuriandum est. Cr. Nullo quidem. So. Neque, si iniuriam passus fueris, eam ulciscendum, ut vulgus putat. siquidem nullo modo iniuriandum. Cr. Ita videtur. So. Quid vero? mala alicui facere decet, o Crito, an non? Cr. Non certe, o Socrates. So. Quid autem, qui mala patitur, num mala vicissim referre illi debet, qui intulit, ut vulgo videtur? iustumne id esset, an iniustum? Cr. Iniustam. So. Nempe mala inferre hominibus, non discrepat ab iniuria. Cr. Vere loqueris. So. Neque igitur ulcisci decet, neque malefacere cuiquam hominum, quodcunque ab aliis ipse passus fueris. Et vide, o Crito, ne quid, dum haec concedis, praeter sententiam tuam nobis assentiare. Perpaucis enim, scio quid loquar, sic vel apparet, vel apparebit. At vero ibus sic apparet, et quibus aliter, his non est communis deliberatio; sed necesse est, eos, cum ultro citroque consilia sua respiciunt, invicem se despicere. Animadverte igitur et tu diligenter, utrum tibi mihique communis sit haec opinio, mecumque sentias: atque utrum ab hoc principio exorsi deliberemus, quasi nunquam rectum sit, vel iniuriari, vel ulcisci iniuriam, vel malum referre in eum qui intulit, An hic discedis a nobis, in hoc principio non consentiens? Mihi quidem et iamdiu et nunc ita videtur. Quod si tibi apparet aliter, dic, et doce. sin autem in superioribus permanes, iam quid sequatur audi. Cr. Consentio equidem et permaneo. So. Dico ergo deinceps, immo potius interrogo, Utrum quae quis confiteatur alicui, iusta esse, facere debeat, an fallere? Cr. Facere. So. Ex his iam Alia considera. Si nos hinc abeamus praeter civitatis consensum, utrum male aliquibus faciemus, et his quidem, quibus minime decet, vel non: et utrum in his permanebimus, quae iusta esse convenimus, vel contra? Cr. Nequeo equidem, o Socrates, ad. haec respondere. neque enim intelligo. So. Verum ita considera, perinde ac si, volentibus nobis hinc sive aufugere, sive quomodocunque hoc vocandum sit, veniant leges, civitatisque huius respublica, et instantes nobis sic inquiant: Dic nobis, o Socrates, quidnam cogitas facere? an non intelligis, hac re, quam aggrederis, te nobis legibus, totique patriae, quantum in te est, interitum machinari? an putas, civitatem ullam amplius stare posse, ac non subverti, in qua iudicia publica nullam vim habeant, sed a privatis hominibus contemnantur atque frangantur? Quid ergo dicemus ad haec, 9 Crito, aliaque huiusmodi? Permulta enim in hanc sententiam afferre quis potest; praesertim orator, pro lege ita soluta declamans, quae quidem sententias publico iudicio latas iubet ratas esse. an respondebimus illi, civitatem non recte iudicando nobis iniuriam intulisse? itane, an aliter? Cr. Ita per Iovem, o Socrates. So. At enim leges ipsae sic responderent: O Socrates, nonne nobis tecum id convenit, standum tibi esse iudiciis, quae civitas tulerit? Quod si leges ita loquentes admiraremur, forte dicerent: Noli, Socrates, quae modo diximus, admirari: immo responde, cum tibi et interrogare et respondere sit consuetum. Dic age, quidnam nobis civitatique succenseas, quo dissolvere nos contendas? principio, nonne nos te genuimus? atque per nos pater tuus matrem accepit tuam, et provocavit? Dic ergo, an has inter nos leges, quae sunt circa coniugia, improbes, atque his aliqua in parte, quasi minus rectis, succenseas, Nihil succenseo, dicerem. Sed an his legibus, quae educationi eruditionique natorum provident, in qua ipse quoque eruditus es? an non recte disposuerunt hae leges ad hoc officium conditae; cum iuberent patrem tuum in musica te et gymnastica erudire? Recte disposuisse concederem. Age ergo, postquam per nos genitus es, educatusque ac eruditus, primo quidem num potes negare, te nostrum esse et natum et servum, ipsumque te et progenitores? deinde, cum id ita se habeat, an putas ius ex aequo tibi atque nobis esse; et quae nos tibi facere aggrediamur, eadem vicissim in nos abs te referri iustum esse iudicas? An, cum nec ad patrem, nec ad dominum, si eum habeas, tibi ius ex aequo SSit, ut, quae ab illis patiare, in eos referre possis; neque si iurgio hi te lacessant, contra. iurgare, neque si te verberent, vicissim verberare, neque alia eiusmodi in eos tentare liceat: contra patriam vero ac leges tibi licebit? adeo ut, si, nos iudicantes id esse iustum, interficere te velimus, tu vicissim nos leges et patriam pro viribus coneris occidere, dicasque, te in his agendis iusta facere, qui virtutis curam revera habere profiteris. An sic es sapiens, ut te latuerit, et patri et matri et progenitoribus. omnibus patriam esse anteponendam; atque esse venerabilius quiddam sanctiusque, et in superiori sorte, tum apud deos, tum apud homines mentis compotes, patriam collocandam? colereque eam oportere magis, eique obedire; ac rigidius de gerenti mitius assentiri, quam patri: et, siquid iubeat, vel dissuadere illi quantum liceat, vel facere; et patientissime sustinere, quidquid iusserit patiendum? ac, sive mandaverit verberari te, sive in vincula coniici, sive in proelium riserit ad vulnera excipienda, mortemque subeundam, obediendum est omnino. ius enim ita dictai; ei neque tergiversandum, neque fugiendum, neque ordinem deserendum, sed et in bello, et in iudicio, et prorsus ubique, ea sunt, quae respublica patriaque iusserit, facienda: aut certe verbis, quatenus iustum est, uti licet ad persuadendum illi eamque placandam: vi autem uti nefas est, vel contra matrem, vel contra patrem, maxime vero omnium contra patriam. Quidnam ad haec dicemus, Crito, verane loqui leges, an contra? Cr. Mihi quidem videntur. So. Proinde leges fortasse dicent: Animadverte, o Socrates, utrum vere dicamus, te iniusta contra nos aggredi. Nos quidem, quae te et alios cives genuimus, educavimus, nutrivimus, participes bonorum omnium, quae in nostra erant potestate, effecimus: tamen permisimus cuilibet Atheniensium, cognitis iam civitatis moribus legibusque, et reipublicae gubernandae forma, si cui non placeamus, licere, acceptis suis, quocunque placuerit hinc abire. Nec ulla ex nobis legibus impedit aut denegat, sive quis vestrum, cui nos civitasque minime placeamus, in coloniam aliquam hinc: velit discedere, sive habitationem alio transferre cupiat, quo minus id pro arbitrio facere valeat, secumque sua perferre. At vero quicunque ex vobis, postquam cognoverit, quemadmodum nos iudicia disponimus, et in ceteris omnibus regimus civitatem, permanserit tamen, hunc iam asseveramus, opere ipso Convenisse nobiscum, quaecunque iusserimus, se facturum. Atque eum, qui non paruerit, tripliciter iniuriari censemus: et quod genitricibus nobis non obtemperat; et quod nutricibus non obsequitur; et quod pactus nobis obedire, neque obedit, neque persuadere nobis studet, si quid minus recte facere videamur: cumque praecepta nostra libere proponamus, neque mandemus rigide, sed permittamus alterum e duobus, aut verbis persuaderi nobis, aut mandata explere; tu horum neutrum facis. His ergo criminibus te, o Socrates, obnoxium indicamus fore, si, quae cogitas, feceris: nec minime Atheniensium te, sed maxime omnium. Ac si causam requiram, ob quam prae ceteris sim obnoxius, forte iuste me remorderent, dicentes, me maxime omnium Atheniensium civitatis legibus consensisse. sic enim inferrent: Magna nobis, o Socrates, horum sunt argumenta, tibi nos civitatemque placuisse. nunquam enim maxime omnium Atheniensium in ea moras traxisses, nisi tibi mirifice placuisset. Itaque nec spectaculi gratia urbe unquam egressus es, nisi semel in Isthmum, nec alio usquam, nisi in militia; neque aliam fecisti peregrinationem unquam, quemadmodum ceteri solent; neque alterius civitatis te cepit cupiditas, aliarumve legum: sed nos tibi nostraque civitas satisfecimus; usque adeo vehementer probasti nos, nostrisque moribus victurum te consensisti: tum in ceteris rebus, tum quia in ea filios procreasti, utpote quae tibi placuerit. Quin etiam licebat tibi in ipso iudicio exsilium postulare, si voluisses; atque quod nunc invita civitate aggrederis, tunc ea volente poteras facere. Tu vero verbis tunc te extulisti, quasi non graviter ferres, si mori te oporteret. quinimmo mortem ipsam, ut dicebas, potius quam exsilium elegisti. Nunc vero nec verba illa tua erubescis, neque nos leges vereris, sed nobis interitum machinaris. Facis autem, quod deterrimus faceret servus, fugam arripere tentans, contra pactiones conventionesque, in quibus convenisti nobiscum, nostris te praebens institutionibus gubernandum. Primum responde nobis, num id ipsum vere dicamus, consensisse non verbis, sed re ipsa, moribus nostris gubernari debere. An non vera haec sunt? Quid ad haec dicemus, Crito? an non confitebimur? Cr. Necesse est, o Socrates. So. Nonne igitur (leges inquient) conventa nobiscum et acta transgrederis? quae neque coactus es nobiscum inire, neque deceptus, neque ad breve tempus deliberare ad haec eligenda es compulsus, sed annos septuaginta deliberare licuit: quo in tempore licuit et abire, nisi tibi placuissemus, conventionesque iustae tibi visae fuissent. Tu vero nec Lacedaemonem, neque Cretam nobis anteposuisti, quas ipse urbes assidue praedicas recte gubernari, neque aliam ullam, vel Graecarum civitatum, vel: Barbararum. immo ex hac rarius peregrinatus es, quam claudi e caeci, mancique alii soleant. usque adeo Atheniensibus tibi prae ceteris civitas placuit, atque nos, videlicet Nunc vero non permanes in his, in quibus iamdiu nobis tibique convenit. Permanebis certe, si nobis credideris, ne egrediens urbe deridendus evadas. Considera rursus, si haec transgressus fueris, et ea quae inique cogitas perpetraveris, ad quid tandem id vel tibi, vel necessariis tuis conducet. Cuique enim constat, in periculo necessarios tuos fore, ne ipsi quoque in exsilium expellantur, priventurque civitate, et patrimonio suo exspolientur. Tu autem si quam in civitatem finitimam te contuleris, vel Thebas, vel Megaras, (utraeque enim gubernantur recte) hostis primum reipublicae illius accedes, et omnes, quibus curae est patria, despicient abominabunturque te, corruptorem legum existimantes. ideoque confirmabis eorum qui te damnarunt opinionem, ut recte contra te tulisse sententiam videantur. quisquis enim corruptor est legum, is potissimum et iuvenum imperitorumque hominum videbitur esse corruptor. Quid ergo? civitatesne, quae recte gubernantur, et modestissimos quosque homines devitabis? Atqui si id feceris, vitane dignus eris? an forte impudenter te his admiscebis, nec erubesces; de eisdem apud eos disserere, de quibus apud nos consuevisti; virtutem videlicet et iustitiam, legesque, et instituta legum plurimi esse existimanda? neque putas, absurdum et ab his dissonans apparere Socratis factum? Procul dubio putandum est. Fortasse vero civitates has declinans in Thessaliam ad Critonis hospites abibis. illic enim absque, ordine et temperantia vivitur. Ac forsan libenter illi te audient, narrantem quemadmodum e carcere ridicule fugeris, ut fascem quendam tibi super imponens, aut corie tegens, vel aliis quibusdam te involvens, quemadmodum solent qui fugam surripiunt, et in alienam figuram te transmutans illinc aufugeris. quemadmodum vero vir senex parvo admodum tempore, ut verisimile est, victurus, ausus fueris, ob vivendi cupiditatem in tam sordida inopia vivere, maximas transgressus leges, nullusne dixerit? forte: si neminem offenderis. alioquin multa, o Socrates, atque indigna te audies. vives autem obnoxius cunctis hominibus atque deserviens. Quid vero facies in Thessalia? convix viane frequentabis? utpote qui in Thessaliam, quasi ad coenam aliquam, adventaveris, disputationes vero illae de iustitia, ceterisque virtutibus ubinam ulterius nobis erunt? Enimvero filiorum gratia vivere cupis, ut nutrias eos atque erudias. An ergo in Thessaliam eos perduces, ut illic nutrias eos, atque erudias, hospites eos efficiens, ut hoc insuper commodi abs te reportent? an id quidem non facies; hic vero relicti melius te vivo. alentur, atque erudientur a necessariis tuis, te absente? Utrum vero, si in Thessaliam abibis, tui id curabunt: sin autem in alteram transibis vitam, non curabunt? Profecto si quid opis est in his, qui aiunt se tuos necessarios esse, credendum est, curaturos. Ceterum, o Socrates, fidem nobis adhibens nutricibus tuis, neque filios tuos, neque vitam, neque aliud quidquam pluris facias, quam iustitiam: ut cum in vitam alteram transmigraveris, valeas illic praesidibus horum omnium reddere rationem. Nempe si leges transgressus haec feceris, neque melius, neque iustius, neque sanctius id vel tibi continget, vel tis; neque illuc tibi profecto conducet. quin potius iniuriam assus abito, si abieris, non a nobis quidem legibus, sed ab ominibus. Verum si adeo turpiter aufugeris, etiam versa vice iniurias malaque referens, conventiones nobiscum initas et promissa transgressus, aique laedens eos, quos minime oportebat, te ipsum scilicet et amicos et patriam, nosque leges: nos utique et viventi tibi infensae hic erimus, et in altera vita leges, quae illic sunt nostrae sorores, haud quaquam te benigne recipient, scientes, te nos pro viribus disperdere conatum fuisse. Quamobrem, ne Crito aliter tibi quam nos persuadeat, caveto. Haec equidem, o dulcis amice Crito, audire videor, quemadmodum Corybantes tibias audire se putant. atque in me sermonum eiusmodi sonitus adeo reboat, ut alia audire non possim. Vides, quae in praesentia mihi apparent: quibus si quid contradicere aggrediaris, frustra conabere. verumtamen si quid te profecturum confidis, dicas. Cr. Ego vero quod dicam, o Socrates, nihil habeo. So. Desine ergo, Crito; et pergamus hac, quandoquidem hac nos Deus ipse ducit.