I | III |
LIBER SECUNDUS
Auctoritas Cypriani non est pro Donatistis, sed pro Catholicis.
1. 1. Quantum pro nobis, hoc est, pro pace catholica faciant ea quae tamquam ex auctoritate beati Cypriani adversus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint adversus eos a quibus proferuntur, adiuvante Domino demonstrare proposui. Si qua ergo me respondendi necessitas ea quae iam in aliis libris posui, rursus commemorare coegerit (quamquam id modice faciam), his qui iam illa legerunt et tenent, onerosum esse non debet: quia et ea quae instructioni sunt necessaria, saepius oportet insinuare tardioribus, et cum eadem multipliciter varieque versantur atque tractantur, ipsos quoque capaciore intellegentia praeditos adiuvant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. Novi etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi eius solutionem requirat, quem forte non habet. Quapropter quaecumque in aliis libris iam diximus, si necessitas praesentium quaestionum breviter iterare compulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes: satius est enim offerre habenti, quam differre non habentem.
Exemplum Petri apostoli.
1. 2. Quid ergo isti dicunt, cum veritatis viribus praefocantur, cui consentire nolunt? Cyprianus, inquiunt, cuius tantum meritum novimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus, in concilio statuit haereticos vel schismaticos, id est omnes qui extra unius Ecclesiae communionem sunt, Baptismum non habere; et ideo quisquis ab eis baptizatus ad Ecclesiam venerit, esse in Ecclesia baptizandum. Non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. Magnum quidem meritum novimus Cypriani episcopi et martyris; sed numquid maius quam Petri apostoli et martyris? De quo idem Cyprianus in epistola ad Quintum ita loquitur: Nam nec Petrus, inquit, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam 1, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere; nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset: sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat facile consensit; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra dicamus 2. Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in Scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeminet, aliter quam veritas postulabat de circumcisione agere solitum, a posteriore apostolo Paulo esse correctum. Si ergo potuit Petrus non recte in aliquo ingredi ad veritatem Evangelii, ita ut Gentes cogeret iudaizare, quod Paulus in ea scribit Epistola, in qua Deum testatus est non se mentiri: ait enim: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior 3: et post hanc tam sanctam atque terribilem attestationem Dei, narravit haec omnia, in quibus dixit: Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum sis Iudaeus gentiliter et non iudaice vivis; quemadmodum Gentes cogis iudaizare? 4 Si potuit, inquam, Petrus contra veritatis regulam, quam postea Ecclesia tenuit, cogere Gentes iudaizare; cur non potuit Cyprianus contra regulam veritatis, quam postea tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos vel schismaticos denuo baptizari? Puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? Sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria: et si forte se invicem in aliquo praecedunt corda confitentium, ac pro vera fide in unitate caritatis morientium, Dominus noverit, cuius occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur, et die ipso in paradisum mittitur 5, Petrus Dominum sequens ter eum negat 6, et a corona differtur: nobis hinc iudicare temerarium est. Verumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more iudaico, et sic baptizari; multo amplius detestatur hoc genus humanum, quam si aliquis cogatur rebaptizari. Quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis vinculo custoditus ad martyrium promovetur; quanto facilius et fortius quod per universae Ecclesiae statuta firmatum est, vel unius episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio praeferendum est? Cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei videretur, ut in pace unitatis esse voluerit, etiam cum eis qui de hac re diversa sentirent: quod indicat ipsius primus sermo in eiusdem concilii, quod ab istis profertur, exordio. Nam ita se habet:
Prologus concilii Chartaginiensis.
2. 3. " Cum in unum Carthagine convenissent calendis septembris episcopi plurimi, ex provincia Africa, Numidia, Mauretania, cum presbyteris et diaconibus, etiam praesente plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Iubaianum rescriptae de haereticis baptizandis, quidque postmodum Cypriano Iubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Iubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus proferamus; neminem iudicantes, aut a iure communicationis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum iudicare; sed exspectemus universi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus est solus habens potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi " 7.
Non sunt solum legenda scripta Cypriani, sed eius exempla sequenda.
3. 4. Nunc se, si audent, superbae et tumidae cervices haereticorum adversus sanctam humilitatem huius sermonis extollant. Insani Donatistae, quos ad pacem atque unitatem sanctae Ecclesiae remeare, atque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis? Vos certe nobis obicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium: cur auctoritatem Cypriani pro vestro schismate assumitis, et eius exemplum pro Ecclesiae pace respuitis? Quis autem nesciat sanctam Scripturam canonicam, tam Veteris quam Novi Testamenti, certis suis terminis contineri, eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum vel utrum rectum sit, quidquid in ea scriptum esse constiterit: episcoporum autem litteras quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt vel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris, et per aliorum episcoporum graviorem auctoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est: et ipsa concilia quae per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati quae fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere: ipsaque plenaria saepe priora a posterioribus emendari; cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat; sine ullo typho sacrilegae superbiae, sine ulla inflata cervice arrogantiae, sine ulla contentione lividae invidiae, cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana?
Certe etiam Cyprianus cederet veritati si haec declarata fuisset.
4. 5. Quapropter sanctus Cyprianus, tanto excelsior, quanto humilior, qui documentum Petri sic amavit, ut diceret: " Documentum, scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra dicamus " 8; satis ostendit facillime se correcturum fuisse sententiam suam, si quis ei demonstraret Baptismum Christi sic dari posse ab eis qui foras exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent: unde multa iam diximus. Nec nos ipsi tale aliquid auderemus asserere, nisi universae Ecclesiae concordissima auctoritate firmati; cui et ipse sine dubio cederet, si iam illo tempore quaestionis huius veritas eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. Si enim Petrum laudat et praedicat ab uno posteriore collega patienter concorditerque correctum, quanto citius ipse cum concilio provinciae suae universi orbis auctoritati patefacta veritate cessisset? quin profecto et uni verum dicenti et demonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata: et fortasse factum est, sed nescimus. Neque enim omnia quae illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt, aut omnia quae mandata sunt novimus. Quomodo enim potuit ista res tantis altercationum nebulis involuta, ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi difficultatem, diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris.
Fortasse fecit sed epistula non invenitur.
5. 6. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis caritas, in qua fructus maior est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt; vel quomodo accipiant veritatem, cum contra id quod sentiebant, declaratam esse cognoscunt. Quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est, quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diversum sentiebat. Ait enim: " Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes " 9. Alterum autem, id est, quomodo accipere potuerit veritatem contra id quod sentiebat inventam, etsi litterae tacent, merita clamant 10; si epistola non invenitur, corona testatur, si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat Angelorum. Non enim parvum documentum est pacatissimae animae, in ea unitate martyrium meruisse, unde se diversum sentiens noluit separare. Homines enim sumus. Unde aliquid aliter sapere quam res se habet, humana tentatio est. Nimis autem amando sententiam suam, vel invidendo melioribus, usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis vel haeresis sacrilegium pervenire, diabolica praesumptio est. In nullo autem aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. Quia itaque homines sumus, sed spe angeli Dei sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus 11, quamdiu perfectionem angeli non habemus, praesumptionem diaboli non habeamus. Ideo dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi humana 12. Humanum est ergo aliquid aliter sapere. Propterea dicit alio loco: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit 13. Quibus autem revelat cum voluerit, sive in hac vita sive post hanc vitam, nisi ambulantibus in via pacis, et in nullam praecisionem deviantibus? Non quales isti sunt, qui viam pacis non agnoverunt 14, nec propter aliud unitatis vinculum disruperunt. Ideoque Apostolus cum dixisset: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit 15; ne putarent praeter viam pacis quod aliter sapiebant sibi posse revelari, continuo addidit: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 16. In quo ambulans Cyprianus, perseverantissima tolerantia, non fuso sanguine, sed in unitate fuso, (quia si traderet corpus suum ut arderet, et non haberet caritatem, nihil ei prodesset 17) per martyrii confessionem pervenit ad angelicam lucem; ut si non antea, ibi certe revelatum agnosceret, quod cum aliter saperet, sententiam diversae opinionis vinculo non praeposuit unitatis.
Donatistae qui se separaverunt sunt in maxima contradictione.
6. 7. Vos itaque, Donatistae, quid ad haec dicitis? Si nostra sententia de Baptismo vera est, omnes qui aliter sapiebant Cypriani temporibus, non sunt ab Ecclesiae unitate separati, donec illud quod aliter saperent Deus illis revelaret: vos ergo quare separatione sacrilega pacis vinculum disrupistis? Si autem vestra sententia de Baptismo vera est, Cyprianus et ceteri cum quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter sapiebant, in unitate manserunt. quare vos pacis vinculum disrupistis? Quodlibet horum elegeritis, contra vestram praecisionem sententiam ferre cogimini. Respondete, quare vos separastis? Quare contra orbem terrarum altare erexistis? Quare non communicatis Ecclesiis, quibus Epistolas apostolicas missas tenetis et legitis, et secundum ipsas vos vivere dicitis? Respondete, quare vos separastis? Propterea certe, ne malorum communione periretis. Quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? Qui cum crederent haereticos et schismaticos Baptismum non habere, sine Baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam immania tamque sacrilega super eos esse crederent, eis tamen communicare, quam separari ab unitate maluerunt, dicente Cypriano: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes 18.
Propter communionem malorum illi non pereunt.
6. 8. Si ergo tali communione malorum pereunt iusti, iam Ecclesia temporibus Cypriani perierat. Unde igitur exstitit origo Donati, ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando iam Ecclesiam contagio communionis exstinxerat? Si autem erat Ecclesia, nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. Quare vos separastis? Ecce in unitate video Cyprianum et alios collegas eius, qui facto concilio censuerunt omnes qui extra Ecclesiae communionem fuerint baptizati, Baptismum non habere, et ideo eis dandum esse cum veniunt. Sed ecce rursus in eadem unitate video quosdam de hac re diversa sentire, et eos qui ab haereticis vel schismaticis venerint, agnito in eis Baptismo Christi non audere iterum baptizare. Hos omnes catholica unitas materno sinu complectitur, invicem onera sua portantes 19, et studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 20, donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, Dominus revelaret 21. Si vera isti sentiebant, ab illis non contaminabantur, an contaminabantur? Si vera illi sentiebant, ab istis non contaminabantur, an contaminabantur? Quod volueritis eligite. Si contaminabantur, iam tunc non erat Ecclesia: respondete, unde huc existis? Si autem permanebat Ecclesia, nullo modo boni a malis tali communione contaminantur: respondete, quare vinculum disrupistis?
Haeretici venientes ad Ecclesiam non contaminant bonos.
6. 9. An forte schismatici sine Baptismo recepti non contaminant, et traditores sanctorum Librorum contaminant? Vestros quidem fuisse traditores manifestissima rerum gesta testantur. Et si tunc in illos quos arguebatis vera diceretis, causam vestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut vobis retentis illi excluderentur. Quod si conati estis facere et non obtinuistis, innocens est orbis terrarum, qui iudicibus ecclesiasticis potius quam victis litigatoribus credidit: si autem noluistis agere causam vestram, innocens est orbis terrarum, qui damnare non potuit inauditos. Quare ergo vos ab innocentibus separastis? Sacrilegium schismatis vestri defendere non valetis. Sed haec omitto: hoc dico; si vos possent contaminare traditores, qui non sunt a vobis convicti, et a quibus vos estis victi, multo magis possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine Baptismo secundum vestram sententiam recepta contaminare Cyprianum. Non se tamen ille separavit. Et quia permanebat Ecclesia, manifestum est quod contaminari non potuit. Quare ergo vos, non dico ab innocentibus, quod probatur; sed ab ipsis, quod non probatur, traditoribus separastis? An, ut dicere coeperam, graviora sunt crimina traditorum quam schismaticorum? Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes: Hoc grave, hoc leve est: sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis tamquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus; imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et schisma tentatum; idololatria gladio punita est 22, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate 23, schisma hiatu terrae, sepultis auctoribus vivis, et ceteris coelesti igne consumptis 24. Quis iam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? A talibus sacrilegis venientes, sine Baptismo, ut dicitis, si Cyprianum non contaminabant, quomodo vos contaminare poterant non convicti, sed conficti traditores? Qui si non Libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi manibus suis incendissent, minoris fuissent utique sceleris, quam si schisma committerent; quia illud mitius, illud gravius vindicatum est, non humano arbitrio, sed divino iudicio.
Responsio Donatistarum.
7. 10. Quare vos ergo separastis? Si ullus sensus in vobis est, videtis vos certe quid responderi possit non invenire. Non usque adeo, inquiunt, omnia defecerunt, ut non possimus respondere: Sic volumus. " Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit " 25. Quod eis dictum non intellegunt, qui volebant non de factis manifestis, sed de cordibus alienis iudicare. Nam quomodo ipse tam multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? Aut quomodo canitur in Psalmis: Si vere iustitiam diligitis, recta iudicate, filii hominum 26? Cur autem ipse Dominus dicit: Nolite personaliter iudicare, sed rectum iudicium iudicate 27; si non licet de aliquo iudicare? Postremo ipsi de illis traditoribus de quibus falsa iudicaverunt, cur omnino iudicaverunt de servis alienis? Suo domino stabant, aut cadebant. Cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut dicunt, ore veridico non dubitaverunt tale proferre iudicium, ut eos primis illis schismaticis, quos vivos terra sorbuit, compararent 28? Quorum quosdam tamen, quod negare non possunt, aut innocentes damnaverunt, aut nocentes iterum receperunt. Sed cum verum dicitur cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa: Sic volumus. " Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit " 29. Cum autem infirma ovis in solitudine aspicitur, ubi pastor qui reclamet absens videtur, dentes exseruntur, frangitur guttur invalidum: Bonus homo esses, si non esses traditor. Consule animae tuae; esto christianus. O improbam rabiem! Cum christiano dicitur: Esto christianus; quid aliud docetur, nisi negare se christianum? Numquid aliud erat quod docere cupiebant illi Christianorum persecutores, quibus qui restiterunt, facti sunt martyres? An levius putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur?
Donatistae se induunt pellibus ovinis quando utuntur verbis Cypriani.
7. 11. Ad ista respondete, lupi rapaces, qui pellibus ovinis indui cupientes 30, beati Cypriani litteras pro vobis esse arbitramini. Contaminabat Cyprianum sacrilegium schismaticorum, an non contaminabat? Si contaminabat, iam tunc periit Ecclesia, non erat unde propagaremini. Si autem non contaminabat, quo scelere alieno possunt in unitate contaminari innocentes, si schismatis sacrilegio non possunt? Quare ergo vos separastis? Quare cum leviora quae fingitis, fugitis, ipsum sacrilegium schismatis, quod est omnibus gravius, commisistis? An forte iam placet fateri non fuisse iam illos vel schismaticos vel haereticos, qui extra communionem Ecclesiae, vel in schismate aliquo vel in haeresi fuerant baptizati, quia transeundo ad Ecclesiam, et errores suos pristinos anathemando, destiterant esse quod erant? Quomodo ergo sine Baptismo non super eos remanserant scelera eorum? An ille Baptismus Christi erat, sed eis extra Ecclesiae communionem prodesse non poterat; cum autem venerunt, et anathemato praeterito errore in Ecclesiae pacem per manus impositionem recepti sunt, tunc in caritate radicatis atque fundatis, sine qua infructuosa sunt cetera, prodesse coepit et ad remissionem peccatorum et ad sanctificationem vitae, quod sine fructu extra portabant?
Antiqua est saluberrima consuetudo Ecclesiae non rebaptizandi.
7. 12. Nolite ergo nobis auctoritatem obicere Cypriani ad Baptismi repetitionem: sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conservationem. Nondum enim erat diligenter illa Baptismi quaestio pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia, in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere quod pravum est, non iterare quod datum est; sanare quod vulneratum est, non curare quod sanum est. Quam consuetudinem - credo ex apostolica traditione venientem, sicut multa non inveniuntur in litteris eorum, neque in conciliis posterorum, et tamen quia per universam custodiuntur Ecclesiam, nonnisi ab ipsis tradita et commendata creduntur -: hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum prodecessorem suum dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi 31. Sed sicut diligentius inquisita veritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii concilii confirmationem perducta est, verius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. Irruente itaque tam magna quaestione, cum de remissione peccatorum et de spiritali hominis regeneratione, utrum posset apud haereticos vel apud schismaticos fieri, difficile ratio redderetur, et praecederet auctoritas Agrippini, et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac quaestione deficientium, qui maluerant aliquid novum moliri, quam tenere consuetudinem cuius defensionem non intellegebant; irruerunt in oculos animae verisimiles rationes, et intercluserunt iter pervestigandae veritatis.
Ratio cur Cyprianus contra hanc consuetudinem dixit.
8. 13. Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse, prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret, cui esset melius revelatum, gratissime acciperet; et ostenderet imitandam, non solum docendi diligentiam, sed etiam discendi modestiam: si autem nullus existeret, qui tale aliquid afferret, unde illae omnes verisimiles rationes quibus movebatur refellerentur, in eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur veritatis, et retentae quae amabatur unitatis. Nam et illud sic intellexit quod ait Apostolus: Prophetae autem duo aut tres loquantur, et ceteri examinent; si alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat 32. Qua in parte, inquit, docuit et ostendit, multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti 33. His utique verbis non solum eos admonuit sibi consentire, qui melius aliquid non videbant; sed etiam eos hortatus est, si qui possent afferre aliquid quo prior consuetudo servanda potius firmaretur: ut si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam veraciter dixerit, debere unumquemque non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti 34. Sed quia tunc non exstiterant, nisi qui ei consuetudinem opponerent; defensiones autem ipsius consuetudinis non tales afferrent, quibus illa talis anima moveretur: noluit vir gravissimus rationes suas, etsi non veras (quod eum latebat), sed tamen non victas, veraci quidem, sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. Quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus, et nonnulli per Africam coepiscopi eius etiam per concilii sententias deserere tentavissent, non auderet iste saltem ratiocinari adversus eam: sed in tam obscura quaestione turbatus, et ubique intuens universalem robustamque consuetudinem, coarctaret se potius et prece et intentione mentis ad Deum, ut quod postea plenario concilio visum est, id verum esse perspiceret et doceret. Sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit prodecessorum suorum tamquam inventum defendere, quam in quaerendo amplius laborare. Nam in fine epistolae ad Quintum ita ostendit, in quo tamquam lectulo auctoritatis quasi fessus acquieverit.
Consuetudinem rebaptizandi introducta est ab Agrippino.
9. 14. Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae vir, cum ceteris coepiscopis suis qui illo in tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit, et librata consilii communis examinatione firmavit: quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem, fidei Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus 35. Hac attestatione satis ostendit, multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum vel universale concilium factum esset. Nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere volentibus novitatem, quia non poterant apprehendere veritatem. Postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inventa est, sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem, sed antequam nos nati essemus. Hanc autem fuisse consuetudinem Ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta veritate plenario concilio confirmata est, satis ostenditur et ipsius beati Cypriani verbis in eadem ad Iubaianum epistola, quae in concilio lecta commemoratur. Ait enim: " Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? " 36. Ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri vellet, satis ostendit; et eo ipso quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat fuisse aliam consuetudinem Ecclesiae. Neque enim opus erat hoc concilio velle statuere, si iam consuetudine tenebatur: et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant, eos contra Ecclesiae consuetudinem decrevisse, quod decernendum esse arbitrati sunt. Quapropter illud unum isti considerent quod omnibus patet: si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate servanda, quam in Ecclesiae consuetudine commutanda; si autem concilium eius attenditur, huic esse universae Ecclesiae posterius concilium praeponendum, cuius se membrum esse gaudebat; et ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, saepius admonebat. Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros praeponuntur, et universum partibus semper iure optimo praeponitur.
Quomodo Donatistae respondunt.
10. 15. Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi vel in schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declaravit, dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communicationis aliquem, si diversum senserit, amoventes? 37 Si talium communione maculatus est, cur in iterando Baptismo eius auctoritatem sectantur? Si autem talium communione maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum eius non imitantur? Numquid hic restat, nisi ut dicant: Sic volumus? Quid aliud sermoni veritatis iustitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinorosi homines, luxuriosi, ebriosi, adulteri, et modis omnibus impudici, fures, raptores, homicidae, latrones, malefici, idololatrae 38, quid aliud respondent cum eos veritas arguit, nisi: Hoc volo, hoc me delectat? Et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam: Tu quis es, qui iudices alienum servum? 39 Verumtamen eo sunt isti modestiores, quia cum legibus divinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt: isti autem simul habere volunt et sacrilegorum vitam et innocentium famam, et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis iustis martyrum gloriam: quasi non tanto sit erga illos maior misericordia et patientia Dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum poenitentiae 40, et in hac vita flagella ingeminare non cessat; ut considerantes quae patiantur et quare patiantur, aliquando resipiscant: et qui iam pro unitate Donati Maximianistarum Baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum Baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, videant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili Deo, cuius unitatem nefario scelere disruperunt, cuius Sacramentis tam diuturnas iniurias irrogarunt. Misericors est enim et miserator Dominus, longanimis et multum misericors et verax 41. Amplectantur in praesenti vita misericordem et longanimem, et timeant in futura veracem. Non vult enim mortem impii, quantum ut revertatur et vivat 42: quia sententiam flectit adversus iniurias irrogatas. Haec est nostra exhortatio.
Donatistae non timent violare Baptismum orbis terrarum.
11. 16. Propter hoc eos habemus inimicos, quia vera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus Apostolo dicenti: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa 43. Sed, sicut Evangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam Dei 44, et reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. Vident etiam ipsi quid mali faciant, vident non esse quid omnino respondeant: sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi vivi sorbeantur, id est, scientes et agnoscentes intereant 45. Viderunt horrere homines, et graviter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diviserunt, et maxime in Africae capite et notissima civitate Carthagine: conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum. Putantes quod possent Maximianistas auferre, magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saevissimas intulerunt. Receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore converti: his autem quos receperunt, noluerunt facere iniuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent, vel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus, a quibus baptizati erant foris, atque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. Sentiunt quam scelerate iam faciant, recepto Baptismo Maximianistarum, violare Baptismum orbis terrarum 46. Sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint ceteris; ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessaverint.
Ipsi pro pace Donati schismaticos Maximianistas receperunt.
12. 17. Quid de receptis Maximianistis respondeant, non inveniunt. Si dixerint: Innocentes recepimus: respondetur eis: Ergo innocentes damnaveratis. Si dixerint: Nesciebamus: Ergo temere iudicastis (sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis); falsumque dixistis: Plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite. Neque enim ore veridico innocentes damnari potuerunt. Si dixerint: Non eos damnavimus: recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et civitatum. Si dixerint: Non est ipsum concilium nostrum: recitantur Gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegaverunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent, et iudiciorum strepitu atque auxiliorum impetu proturbarent. Si dixerint: Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse: recitantur Gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo quod adversus Maximianistas fecerunt, de iudiciis publicis postularunt. Si dixerint: Pro pace suscepti sunt: respondetur: Cur ergo veram et plenam non agnoscitis pacem? Quis vos impulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum, et contra pacem Christi orbem damnare inauditum? Urget eos utique veritas; vident se non habere quid respondeant, et putant se non habere quid faciant: quid loquantur non inveniunt. Tacere non permittuntur; malunt perversis vocibus veritati reluctari, quam confessis erroribus paci restitui.
Qui iam sunt rebaptizati, redeant ad Ecclesiam et oretur pro eis.
13. 18. Quis autem non intellegat quid in corde suo possint dicere? Quid ergo facimus, inquiunt, de his quos iam rebaptizavimus? Respondetur: Redite cum eis ad Ecclesiam, medicamento pacis offerte curandos quos vulnerastis, vitae caritatis offerte suscitandos quos occidistis. Multum valet ad propitiandum Deum fraterna concordia. Si duobus ex vobis, ait Dominus, convenerit in terra, quidquid petieritis fiet vobis 47. Si duobus hominibus, quanto magis duobus populis? Simul nos Domino prosternamus, participamini nobiscum unitatem, participemur vobiscum dolorem, et caritas cooperiat multitudinem peccatorum 48. Ab ipso beato Cypriano consilium quaerite, attendite quantum de unitatis bono praesumpserit, unde se non disrupit a diversa sentientibus; et cum arbitraretur eos qui extra Ecclesiae communionem baptizarentur, Baptismum non habere, credidit eos tamen in Ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis vinculum posse ad veniam pertinere. Sic enim solvit quaestionem, quam sibi ipse proposuit ad Iubaianum ita scribens: Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare 49.
An sit perniciosius non baptizari quam rebaptizari.
14. 19. Quid sit autem perniciosius, utrum omnino non baptizari, an rebaptizari, iudicare difficile est. Video quidem quid amplius homines detestentur atque horreant: verumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex auctoritate divina rerum momenta penduntur, invenio de utraque re Domini sententiam. Nam et Petro dixit: Qui lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi 50: et Nicodemo: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 51. Quid habeat secretior diudicatio Dei, hominibus quales nos sumus, difficile est fortasse cognoscere: quantum tamen ad ipsa verba attinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter, non habet necessitatem lavandi; et, non intrabit in regnum coelorum. Ipsa denique Ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine Baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post poenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum Baptismo non carere? Si ergo Cyprianus quos esse sine Baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis vinculum ad veniam pertinere praesumebat; potens est Dominus per ipsum unitatis vinculum et pacis etiam rebaptizatis placari, et eis a quibus rebaptizati sunt, ex ipsa pacis compensatione mitescere, et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium caritatis, quae cooperit multitudinem peccatorum 52; ut non attendat quam multi eorum discessu vulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. In quo enim vinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam Dei ab Ecclesiae muneribus non separari eos quos in Ecclesiam sine Baptismo existimabat admissos, in eodem vinculo pacis credimus per eamdem misericordiam Dei mereri veniam posse rebaptizatos.
Dubiis de rebaptizandis haereticis solutis, redeant Donatistae ad Catholicam.
15. 20. Ecclesia quippe catholica temporibus beati Cypriani, et ante ipsum praeterito tempore, aut rebaptizatos, aut Baptismum non habentes, unitatis gremio continebat: aut illi, aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. Si enim non habebant Baptismum qui ab haereticis veniebant, sicut asserit Cyprianus; non recte admittebantur: et tamen eisdem ipse indulgentiam de Domini misericordia propter unitatem Ecclesiae non desperavit. Ita ergo si habebant Baptismum, non recte rebaptizabantur; quid itaque illos nisi eadem unitatis caritas adiuvabat, ut quod in Sacramento tractando latebat humanam infirmitatem, divina misericordia non reputaret amantibus pacem? Cur ergo cum vestros rebaptizatos timetis, et illis et vobis salutis aditus invidetis? Fuit aliquando de Baptismo dubitatio: qui diversa senserunt, in unitate manserunt. Ea dubitatio procedente tempore perspecta veritate sublata est: quaestio quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, vos finita ut redeatis invitat. Venite ad Catholicam concordantem, quam Cyprianus non deseruit fluctuantem: aut si vobis exemplum Cypriani iam displicet, qui communicavit eis qui cum Baptismate haereticorum recipiebantur, aperte dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes 53; quo itis, miseri? quid agitis? Et vos ipsos fugite, quia inde processistis, ubi ille permansit. Si vero ei, propter abundantiam caritatis et amorem fraternitatis, et vinculum pacis, nec sua peccata, nec aliena obesse potuerunt; huc redite, ubi et nobis et vobis multo minus oberunt quae vestri finxerunt.