De Baptismo contra Donatistas/III

E Wikisource


Sine Nomine
Liber III

 II IV 

LIBER TERTIUS



Augustinus sequitur exemplum Cypriani in unitate conservanda.

1. 1. Arbitror iam manifestum esse omnibus posse, auctoritatem beati Cypriani ad retinendum vinculum pacis, nulloque modo violandam unitatis Ecclesiae saluberrimam caritatem, magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. Si enim Cypriani exemplo uti voluerint ad rebaptizandos catholicos, quia ille censuit in catholica baptizandos haereticos: nos potius eius exemplo utimur, quo apertissime statuit a catholica communione, id est, a Christianis toto orbe terrarum diffusis, etiam malis et sacrilegis admissis, nullo modo per separationem communionis esse recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem videbatur, non baptizatos sacrilegos in catholicam communionem recipiebant, a iure communionis voluit amovere, dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes 1.

Responditur quaestioni de consuetudine ab Agrippino introducta.

2. 2. Video tamen quid adhuc a me possit inquiri, videlicet ut respondeam verisimilibus illis rationibus, quibus vel ante Agrippinus, vel ipse Cyprianus, vel illi qui eis in Africa consenserunt, vel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis, nullo quidem sive plenario sive saltem regionali concilio, sed epistolari colloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo Ecclesiae pristina non habebat, et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit: ut quod per disputationes eiusmodi in aliquorum mentes irrepere coeperat, de salute veniens unitatis potentior veritas et universalis medicina sanaret. Hunc itaque sermonem videant quam securus aggrediar. Si assequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea quae de concilio Cypriani vel epistolis eius affirmant, Christi Baptismum per haereticos dari non posse; in ea Ecclesia manebo securus, in cuius communione cum eis qui sibi non consenserant, mansit ipse Cyprianus.

Ecclesia non potuit maculari si non rebaptizabat.

2. 3. Quod si dicunt, propterea tunc illam catholicam Ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci, vel si hoc putant, etiam multi qui Baptismum datum apud haereticos improbabant, et baptizabant eos qui inde veniebant: Quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi nova ratio adversus consuetudinem dimicans, numquid non erat Ecclesia? Quid denique post Agrippinum, quando nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat Ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut Baptismus Christi nonnisi Christi Baptismus haberetur, etiamsi apud haereticos vel schismaticos datus fuisse probaretur? Quod si erat etiam tunc Ecclesia, et haereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat; tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una complexione portabat. Si autem tunc non erat Ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine Baptismo recipiebantur, et hoc universali consuetudine tenebatur; unde Donatus apparuit? de qua terra germinavit? de quo mari emersit? de quo coelo cecidit? Nos itaque, ut dicere coeperam, in eius Ecclesiae communione securi sumus, per cuius universitatem id nunc agitur, quod et ante Agrippinum, et inter Agrippinum et Cyprianum per eius universitatem similiter agebatur; et cuius universitatem neque Agrippinus deseruit, neque Cyprianus, neque illi qui eis consenserant, quamvis aliter quam ceteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diversa senserunt, in eadem unitatis communione manserunt. Ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sint possunt dicere, si iam tunc Ecclesiam recepti sine Baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant: neque ipsi Cypriano consentiunt; ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum, ac per hoc etiam cum ipsis receptis manere se in communione professus est; isti autem propter nomen traditorum quos in Africa infamaverunt, et in transmarino iudicio non convicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt: cum etiamsi vera crimina obicerent, multo sunt maiora scelera haeresum et schismatum, unde sine Baptismo, sicut ipse sensit, venientes, et in catholicam communionem non per Baptismum recepti, non potuerunt maculare Cyprianum. Neque in eo ipso in quo se dicunt imitari Cyprianum, inveniunt quid respondeant de recepto Baptismo Maximianistarum, cum eis, quos ex eo numero, quos concilio suo plenario damnatos, etiam terrenarum potestatum iudicio sunt persecuti, in suam communionem, in eodem ipso episcopatu in quo damnaverant revocaverunt. Quapropter si temporibus Cypriani perdidit Ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem; si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem: insuper nec exemplum Cypriani sectantes, quia unitatis vinculum dirruperunt; nec ipsum concilium, quia Maximianistarum Baptismum receperunt.

Epistula Cypriani ad Iubanianum.

3. 4. Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani, consideremus etiam concilium Cypriani. Quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ergo rescripserim ei, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Iubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit 2. His verbis beati Cypriani, accepimus eum a Iubaiano esse consultum, et quod responderit consulenti, et quod ille instructum se esse gratias egit. Numquid iam pertinaces existimari debemus, si considerare voluerimus eamdem ipsam epistolam, qua hoc Iubaiano persuasum est? Donec enim persuadeatur et nobis (si hoc persuaderi veris rationibus potest), securos nos de iure catholicae communionis facit ipse Cyprianus.

Adhuc de hac epistula.

3. 5. Sequitur enim, et dicit: Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus, proferamus, neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes 3. Non solum ergo mihi salvo iure communionis adhuc verum quaerere, sed etiam diversum sentire concedit. Neque enim quisquam nostrum, inquit, episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit 4. Quid mansuetius? quid humilius? Nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid verum sit. Quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum iudicare 5: opinor utique, in his quaestionibus quae nondum eliquatissima perspectione discussae sunt. Noverat enim quantam Sacramenti profunditatem tunc omnis Ecclesia varia disputatione versabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium, ut examinata veritas panderetur. Neque enim mentiebatur, et simpliciores collegas suos in verbo capere cogitabat, ut cum se diversum sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat, excommunicandos esse censeret. Absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia: qui hoc de tali viro quasi cum eius laude sentiunt, nihil aliud quam se ipsos tales esse profitentur. Ego Cyprianum catholicum episcopum, catholicum martyrem, et quanto magis magnus erat, tanto se in omnibus humilantem, ut coram Deo inveniret gratiam 6, nullo prorsus modo crediderim, in sancto praesertim concilio collegarum, aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum addat et dicat: Sed exspectemus universi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi 7. Sub tanti ergo commemoratione iudicii, verum exspectans audire a collegis, prior eis mentiendi praeberet exemplum? Averterit Deus hanc dementiam a quolibet christiano, quanto magis a Cypriano! Habemus ergo quaerendi liberum arbitrium, ipsius Cypriani nobis mitissimo et veracissimo sermone concessum.

Lectio huius epistulae non persuadet.

4. 6. Iam quidem incipiunt eius collegae proprias proferre sententias: sed ad Iubaianum datas litteras audierunt. Recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. Et nobis ergo recitentur, ut nos quoque inde quid sentiri oporteat, quantum Dominus adiuvat, indagemus. Dicit forsitan quispiam: Quid ergo? tu modo discis quid ad Iubaianum scripserit Cyprianus? Iam legi, fateor; et profecto issem in eamdem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem revocaret tanta auctoritas aliorum, quos vel pares gratia doctrinae, vel etiam fortasse doctiores, per tot gentes Latinas, Graecas, Barbaras, et ipsam Hebraeam, Ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo videri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam: non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione verius pluribus unus paucive sentirent; sed quia non facile pro uno vel paucis adversus innumerabiles eiusdem religionis et unitatis viros, et magno ingenio et uberi doctrina praeditos, nisi pertractatis pro viribus atque perspectis rebus ferenda sententia est. Itaque sollicitius inquirenti, quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia, quam nunc Ecclesia catholica tenet, ut Christi Baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est: Hic est qui baptizat 8, agnoscendus et approbandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. Arbitremur itaque iam illam epistolam, quae ad Iubaianum ab eodem data est, recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. Legat eam primo, qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. Nimis enim longum est, nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia verba huius epistolae nunc commemorentur a nobis.

Quid Augustinus teneat in pertractanda quaestione.

5. 7. Si quis autem quaerit, quid interim teneam dum ista pertracto: respondeo, primum mihi Cypriani litteras suggessisse quod teneam, donec perspiciam quale sit quod coepit postea disputari. Ait quippe ipse Cyprianus: Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi venientes ad Ecclesiam, sine Baptismo admissi sunt? 9 Utrum revera sine Baptismo isti fuerint; an ideo sint admissi, quia illi qui admittebant, eos habere Baptismum intellegebant, mox considerabimus. Verumtamen quae soleret esse Ecclesiae consuetudo, satis idem Cyprianus ostendit, qui ait, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissos.

Veritas non est contemnenda.

5. 8. Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cuius inspiratione Ecclesia eius instruitur 10. Utrum veritas revelata sit, mox quaeremus: tamen aliam fuisse Ecclesiae consuetudinem, etiam iste confessus est.

Cedat consuetudo veritati.

6. 9. Dicit et Libosus Vagensis: In Evangelio Dominus: " Ego sum ", inquit, " veritas " 11: non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati 12. Plane quis dubitet veritati manifestatae debere consuetudinem cedere? Sed de manifestata veritate videbimus: nunc tamen et iste aliam consuetudinem fuisse manifestat.

Facta revelatione veritatis cedat error.

7. 10. Item Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti 13. Noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem: verumtamen cum dicit: Quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti, satis indicat quod aliud etiam de Baptismo fieri solebat. Simul et admonet nos, non fuisse impossibile ut de Baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam veritas postulabat, quae ab Ecclesia et ante illum et post illum retenta est; si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quod veritas non habebat, quam Paulo apostolo doctore didicimus 14.

Consuetudo non est rationi anteponenda.

8. 11. Item Felix a Buslaceni dixit: In haereticis sine Ecclesiae Baptismo admittendis, nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat; quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit 15. Si ratio, si veritas, optime: sed hoc mox videbimus. Interim aliam fuisse consuetudinem etiam verbis huius apparet.

Veritas est consuetudini anteponenda.

9. 12. Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus 16. His omnibus sententiis declaratur non extra Ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec veritas, quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam, liquide luxerit. Si autem veritas id aperuerit esse retinendum, quod illa consuetudo praescripserat; manifestum erit, nec illam frustra fuisse institutam atque roboratam, et vigilantius etiam post istas disputationes tanti Sacramenti saluberrimam observationem in Ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam maiori robore confirmatam religiosissime custodiri.

Haeretici non habent potestatem et ius in Baptismo.

10. 13. Scribit ergo ad Iubaianum Cyprianus, de haereticorum Baptismo, qui videntur ei foris positi, et extra Ecclesiam constituti, vindicare sibi rem, nec iuris sui, nec potestatis, quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc apud eos esse constet illicitum 17. Nec nos abnuimus cum qui apud haereticos vel in aliquo schismate extra communionem Ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum perversitati consentit; nec illos qui baptizant, quamvis ipsum et verum dent Baptismi sacramentum, recte tamen facere, extra Ecclesiam colligere, et contra Ecclesiam sentire. Sed aliud est non habere aliquid, aliud non iure habere vel illicite usurpare. Non itaque ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur, non haeretici solum, sed etiam omnes iniqui et impii. Sed tamen illi corrigendi aut puniendi: illa vero agnoscenda et veneranda sunt.

De hac quaestione facta sunt duo concilia in Africa.

10. 14. Dicit sane de hac re non unum, sed duo vel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. Nam et in quodam septuaginta et unum episcopos 18 fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati, universae Ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cuius universae Ecclesiae inevulsibile membrum se esse gaudebat.

Aqua Baptismatis non est profana et adultera.

10. 15. Non est autem aqua profana et adultera, super quam nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invocetur: quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus vero Christi verbis evangelicis consecratus, et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamvis illi sint impudici et immundi: quia ipsa eius sanctitas pollui non potest, et sacramento suo divina virtus assistit, sive ad salutem bene utentium, sive ad perniciem male utentium. An vero solis vel etiam lucernae lux, cum per coenosa diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cuiusquam sceleribus inquinari? Si enim ad ipsas res visibiles quibus Sacramenta tractantur, animum conferamus; quis nesciat eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non videat non posse corrumpi, quamvis homines per quos agitur, pro suis moribus vel praemia percipiant, vel poenas luant?

Exemplum Novatianensium non valet.

11. 16. Recte autem non movit Cyprianum quod scripsit Iubaianus: Novatianenses rebaptizare eos qui ad se ex Catholica venirent 19. Neque enim quidquid haeretici perverse fuerint imitati, propterea faciendum a Catholicis non est, quia illi similiter faciunt. Sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur Catholica. Haeretici enim nec si in Catholica faciendum esset, facere deberent; quia in Catholicis hoc non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt, et cum discederent abstulerunt: Catholica vero propterea non debet iterare Baptismum, qui apud haereticos datus est, ne iudicare videatur ipsorum esse quod Christi est, aut eos non habere, quod intus cum acciperent, amittere utique foras exeundo non possent. Hoc enim ipse etiam Cyprianus cum ceteris statuit 20, ut si ab haeresibus redirent ad Ecclesiam, quicumque fuerant in ea baptizati, non iam per Baptismum, sed per poenitentiam reciperentur: unde constat eos non posse amittere recedentes, quod non recipiunt remeantes. Non autem sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam Baptismus qui Christi est, dici debet ipsorum. Itaque cum illa mala ipsorum quando redeunt corriguntur, in eo quod ipsorum non est, ille est agnoscendus cuius est.

Cyprianus non statuit rem novam aut repentinam.

12. 17. Ideo autem non se novam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri iam coeperat. "Anni sunt ", inquit, " multi, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes episcopi plurimi hoc statuerunt " 21. Proinde ab ipso Agrippino res nova facta est. Quomodo autem dicat: " Atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostris ad Ecclesiam conversi, non aspernati sunt, neque cunctati, imo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur "22, non video: nisi forte hoc dicat, " exinde in hodiernum ", quia nulla de illis ex quo in Ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicuius excommunicationis exorta est. Caeterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis venientes, utquid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? Utquid eidem Iubaiano dicit, non se rem novam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam ? Cur enim Iubaianus de novitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Cur denique tot eius collegae in concilio dixerunt rationem et veritatem consuetudini praeponendam, ac non potius dixerunt eos qui aliud facere vellent, et contra veritatem et contra consuetudinem facere?

Adhuc agitur de remissione peccatorum per Baptismum.

13. 18. De remissione autem peccatorum, utrum per Baptismum apud haereticos fiat, quid mihi videretur, in alio iam volumine scripsi: sed etiam hic breviter commemoro. Si fit illic remissio debitorum per Baptismi sanctitatem; rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem: et ideo necessarium habent huiusmodi homines venire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse iam desinant, et eorum quae in illos redierant, peccatorum purgationem in unitatis vinculo caritate operante mereantur. Si autem, quamvis apud haereticos vel schismaticos idem sit Baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eamdem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem: tunc incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem venerint; ut vere dimissa non retineantur; neque ut ille Baptismus quasi alienus aut alius improbetur, ut alter tradatur: sed ut idem ipse qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. Idem quippe odor erat de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco; et tamen et in his qui salvi fiunt, inquit, et in his qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem 23. Quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intellegatur aliquod bonum, non solum vitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.

De fide imperfecta et Baptismo.

14. 19. Nec interest cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest ut homo integrum habeat Sacramentum, et perversam fidem: sicut fieri potest ut integra teneat verba Symboli, et tamen non recte credat, sive de ipsa Trinitate, sive de resurrectione, vel aliquid aliud. Neque enim parva res est, in ipsa intus Catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso Deo nihil aliter credat quam veritas habet. Numquidnam ergo si in ipsa Catholica baptizatus, postea legendo, audiendo, et pacifice disserendo, ipso Domino revelante cognoverit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? Quis autem carnalis et animalis homo, non per phantasmata cordis sui evagetur, et constituat sibi Deum qualis ei pro suo sensu carnali placuerit, atque ita credat tantum longe aliter quam Deus est, quantum a veritate vanitas differt? Verissimam quippe sententiam dixit Apostolus, plenus lumine veritatis: Animalis, inquit, homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 24. Et tamen de his hoc dicebat, quos iam fuisse baptizatos ipse manifestat. Eis enim dicit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 25 Habebant ergo isti Baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo, quid poterant de Deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? Talibus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales 26. Tales etiam circumferuntur omni vento doctrinae de quibus dicit: Ut ultra non simus parvuli, iactati et circumlati omni vento doctrinae 27. Numquid ergo isti si profecerint usque ad spiritalem hominis interioris aetatem, et intellegentiae sinceritate cognoverint quam longe aliter per fallaciam suorum phantasmatum de Deo crediderint, quam veritas postulabat, iterum baptizandi sunt? Sic etiam fieri potest ut in alicuius haeretici librum catholicus catechumenus incidat, et a veritate nesciens discernere errorem, credat aliquid contra catholicam fidem; cui tamen errori verba Symboli non repugnant: sub eisdem quippe verbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. Putans ergo iste catholici alicuius magni atque docti esse illum librum, si talia credens in Catholica baptizetur, et posteriore diligentia cognoscat quemadmodum credere debeat, atque arrepta fide catholica illud ex animo respuat; numquid si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? Aut si antequam discat et confiteatur, hoc sentire inveniatur, et quid abicere debeat, quidve credere doceatur, manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse; numquid denuo baptizandus est? Quid ita? Quia illa sanctitas Sacramenti verbis evangelicis consecrata super eum integra permanebat, sicut eam traditam acceperat; quamvis ipse in carnalis mentis vanitate constitutus, aliud cum baptizaretur crederet, quam credere debuisset. Quapropter manifestum est, fieri posse ut fide non integra integrum in quoquam maneat Baptismi sacramentum: et ideo illa quae de diversorum haereticorum varietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. Illud enim in quoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur, pravum esse perspexerit. Illud sanandum est quod aegrotat: illud dandum est quod non habetur, et maxime caritas pacis, sine qua cetera prodesse non possunt. Sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt; sed ut fructuose, et non perniciose habeantur, per ipsum vinculum pacis et eminentiam caritatis agendum est.

Baptismus consecratus evangelicis verbis est integer etiam si fides est imperfecta.

15. 20. Quamobrem si evangelicis verbis: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti 28 Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum; quamvis eius fides sub eisdem verbis aliud opinantis quam catholica veritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. Nam sub isdem verbis, id est: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum Marcion, aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales parvuli Ecclesiae (quibus dicebat Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 29), si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur: Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 30. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum accipiunt? aut numquid ideo si profecerint, et opinionum carnalium vanitatem emendaverint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam 31, sed quantum capit gubernante illa misericordia Dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit 32. Laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse provectus eorum intercluditur, confirmata sententia vanitatis adversus catholicam veritatem, et confirmata animositate dissensionis adversus catholicam pacem. Sacramenta tamen si eadem sunt, ubique integra sunt, etiamsi prave intelleguntur et discordiose tractantur: sicut scriptura ipsius Evangelii si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum varietate asseratur. Nam quod ait Ieremias 33: Utquid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est; unde sanabor? Dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem 34; si figurate atque allegorica locutione prophetiae nusquam poneretur aqua, nisi quae Baptismum significaret, laboraremus quaerere quid sibi velint haec verba Ieremiae: nunc autem cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae 35, cur non intellegam aquam mendacem et sine fide, populum mendacem ac perfidum, nescio.

Extra Ecclesiam non invenitur caritas, sine qua cetera non valent.

16. 21. Spiritus autem sanctus quod in sola Catholica, per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intellegi maiores nostri voluerunt, quod Apostolus ait: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 36. Ipsa est enim caritas, quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt: ac per hoc etiamsi linguis hominum et Angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferant, et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest 37. Non autem habet Dei caritatem, qui Ecclesiae non diligit unitatem: ac per hoc recte intellegitur dici non accipi nisi in Catholica Spiritus sanctus. Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem modo datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc exspectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? Sed invisibiliter et latenter intellegitur propter vinculum pacis eorum cordibus divina caritas inspirari, ut possint dicere: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 38. Multae autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco, quantum sufficere arbitratus est, commemorasset 39, ita conclusit: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 40. Cum ergo sit aliud Sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit 41; aliud operatio Spiritus, quae in malis hominibus etiam fieri solet, sicut Saul habuit prophetiam 42; aliud operatio eiusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 43: quodlibet haeretici et schismatici accipiant, caritas quae cooperit multitudinem peccatorum 44, proprium donum est catholicae unitatis et pacis; nec eius in omnibus, quia nec eius sunt omnes, sicut suo loco videbimus. Praeter ipsam tamen esse illa caritas non potest, sine qua cetera etiam si agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. Manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem?

Sacramenti integritas ubique cognoscitur, sed non valet ad remissionem peccatorum.

17. 22. Nam quod in typo unitatis Petro Dominus dedit potestatem, ut id solveretur in terris quod ille solvisset 45, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta 46 sit dicta. Numquid ergo ad eamdem columbam pertinent omnes avari, de quibus in eadem Catholica graviter idem Cyprianus ingemuit? 47 Nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. Quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant, si sola illa columba, id est, illa unitas quae nisi in bonis intellegi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? An forte per orationes sanctorum spiritalium qui sunt in Ecclesia, tamquam per columbae creberrimum gemitum, magnum geritur sacramentum, et occulta dispensatio misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata solvantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud Sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? Quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam venit, eius peccata solvuntur? Sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam irrevocabilem remissionem extra unitatem Ecclesiae non valebit. Nec in haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est, illius unicae columbae gemitus poterunt adiuvare; sicut nec intus positum possunt, si adversum se ipse per vitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur.

Pax unitatis in solis bonis est.

18. 23. Sicut misit me, inquit: Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum: si cuius remiseritis peccata, remittentur illi; si cuius tenueritis, tenebuntur illi 48. Ergo si personam gerebant Ecclesiae, et sic eis hoc dictum est, tamquam ipsi Ecclesiae diceretur; pax Ecclesiae dimittit peccata, et ab Ecclesiae pace alienatio tenet peccata, non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium Dei et orationes sanctorum spiritalium, qui omnia iudicant, ipsi autem a nemine iudicantur 49. Petra enim tenet, petra dimittit: columba tenet, columba dimittit: unitas tenet, unitas dimittit. Pax autem huius unitatis in solis bonis est, vel iam spiritalibus, vel ad spiritalia concordi oboedientia proficientibus: in malis autem non est, sive foris tumultuentur, sive intus cum gemitu tolerentur, et baptizent et baptizentur. Sicut autem isti qui intus cum gemitu tolerantur, quamvis ad eamdem columbae unitatem, et ad illam gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi 50, non pertineant; tamen si corrigantur, et se pessimos ad Baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cuius eis gemitus peccata solvuntur, a cuius pace alienatis tenebantur: sic et qui apertius foris sunt, si eadem Sacramenta sumpserunt, cum correcti ad Ecclesiae veniunt unitatem, non iterato Baptismo, sed eadem caritatis lege et unitatis vinculo liberantur. Nam si non nisi in Ecclesia praepositis, et evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare 51; numquid tales erant qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant 52? Arbitror enim quia illi dominica ordinatione fundati sint, quibus cum formam daret Apostolus, ait: Non avarum, non turpilucrum 53. Tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur, et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. Remissam tamen peccatorum non dabant; quae per orationes sanctorum, id est, per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus diceret Dominus: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur 54. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aut solvere 55: sed solvitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, sive aperte foris sit, sive intus esse videatur.

Exempla Dathan et Abiron.

18. 24. Dathan vero et Abiron, qui sibi licentiam sacrificandi usurpare conati sunt contra unitatem populi Dei, et filii Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt, novimus quod impune non fecerint 56. Nec nos talia scelera dicimus impunita remanere, nisi se tales correxerint, si patientia Dei ad poenitentiam adducens 57 tempus corrigendi largitur.

Exemplum Philippi diaconi.

19. 25. Illi sane qui propterea dicunt non esse iterandum Baptismum, quia manus tantummodo imposita est eis quos Philippus diaconus baptizaverat 58, nihil ad rem pertinens dicunt: et absit ut cum verum quaerimus, talibus argumentis utamur. Quapropter magis haereticis non cedimus, si quod habent de Christi Ecclesia, non esse dicamus ipsorum, nec propter scelera desertorum Imperatoris nostri signa nolimus agnoscere 59: magis quia Dominus Deus noster Deus zelans est 60, quidquid eius apud aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus ut suum proprium esse arbitretur. Ipse certe Deus zelans fornicanti a se feminae in figura praevaricatricis plebis exprobrat, et dicit quod ea quae ipsius essent, dabat amatoribus suis, et ab eis rursus accipiebat, quae non illorum, sed ipsius erant 61. Inter adulteram feminam et adulteros amatores, dona sua tamen Deus tamquam zelans iratus agnoscit 62: et nos haereticorum esse Baptismum dicimus verbis evangelicis consecratum, commoti factis eorum etiam quae Dei sunt eis tribuere volumus, quasi ea contaminare potuerunt, aut propterea sua facere quae Dei sunt, quia ipsi Dei esse noluerunt?

Dona quae haeretici habent sunt Dei.

19. 26. Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et linteamina mea, et universa quae mihi condecent 63? Licet quidem hoc et de praevaricatrice Iudaeorum gente intellegere: sed tamen quos alios imitantur pseudochristiani (hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici), nisi pseudo-Israelitas? Erant enim et veri Israelitae, sicut ipse Dominus Nathanaeli perhibet testimonium, dicens: Ecce vere Israelita in quo dolus non est 64. Qui sunt autem veri Christiani, nisi de quibus idem Dominus dicit: Qui diligit me, mandata mea custodit 65? Quid est autem custodire mandata eius, nisi in dilectione persistere? Unde etiam dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 66: et iterum: In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem dilexeritis 67. Quis autem dubitet, non eis solis dictum qui tunc per eius carnem verba praesentis audiebant, sed et eis qui nunc per Evangelium sedentis in coelo verba cognoscunt? Ille enim venit non legem solvere, sed implere 68. Plenitudo autem legis caritas 69. Qua multum viguit Cyprianus, ut aliud de Baptismo sentiens, non tamen desereret unitatem, et esset in vite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret coelestis agricola, ut maiorem fructum daret 70. Huius autem fraternae caritatis inimici, sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, pseudochristiani sunt et antichristi. Inventis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: Occasiones quaerit qui vult discedere ab amicis 71. Sed etiamsi occasiones desint, cum intus videntur, ab illa invisibili caritatis compage separati sunt. Unde Ioannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum 72. Non ait quod exeundo alieni facti sunt; sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declaravit. Dicit et apostolus de quibusdam, qui circa veritatem aberraverant, et fidem quorumdam subvertebant, quorum sermo ut cancer serpiebat, quos cum evitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tamquam vasa in contumeliam. Credo quod nondum foras exierant. Aut si iam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum vasis honorabilibus: nisi forte propter ipsa Sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conventiculis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diversis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? Sic enim loquitur ad Timotheum scribens: Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem; et sermo eorum sicut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non tantum aurea vasa sunt vel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis ergo emundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum 73. Quid est autem mundare semetipsum a talibus, nisi quod paulo ante dixit: Recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini? Et ne quisquam putaret tamquam in una domo magna perire se posse cum talibus, vigilantissime praedixit: Novit Dominus qui sunt eius: eos videlicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a vasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur.

Dona Dei non sunt tribuenda haereticis.

19. 27. Mali ergo et facinorosi, carnales, animales, diabolici, a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera Dei sunt, sive Sacramenta, sive spiritales aliquas operationes, circa praesentem salutem. Non autem habent isti caritatem in Deum, sed circa eos occupati sunt, quorum superbia seducuntur, et comparantur fornicanti mulieri, quam Propheta commemorat dicentem: Ibo post amatores meos qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et linteamina mea et oleum meum, et universa quae mihi condecent 74. Sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in caritate Dei fundata non est: Ibo post amatores meos: cum quibus utique sive per fidei corruptionem, sive per elationem superbiae turpiter fornicatur. Sed propter eos qui passi difficultates et angustias et interclusiones in vanis ratiocinationibus eorum a quibus seducuntur, compunguntur timoribus, et redeunt ad viam pacis, et quaerendum sinceriter Deum; ideo sequitur et dicit: Propterea ecce ego saepio sudibus viam illius, et aedificabo in via ipsius spinas, et tramitem suum non inveniet: et persequetur amatores suos, nec eos apprehendet, et requiret eos, nec inveniet eos; et dicet: Ibo et revertar ad virum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc 75. Deinde ne putentur illa quae seductores habent integra et de veritatis doctrina venientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum; ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum et vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi; ipsa vero fecit aurea et argentea Baal 76. Dixerat enim superius: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos, etc., non utique intellegens haec Dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent: nec ea sibi etiam ipsi arrogarent, et quasi propria vindicarent, nisi a plebibus seductis vicissim seducerentur, cum eis creditur, et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi, et sibi talia vindicandi; ut error eorum veritas appelletur, et scelus eorum iustitia putetur, propter Sacramenta et Scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem. Ideoque et per Ezechielem eidem fornicariae dicitur: Et protulisti de vasis gloriae tuae de auro meo, et de argento meo, ex quibus dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Et accepisti vestem meam versicoloriam, et cooperuisti idola tua; et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem idolorum tuorum, et panes meos quos dedi tibi; et similagine et melle et oleo cibavi te; et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene olentem. Et perfecisti haec 77. Ad imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus volutari carnalis anima delectatur, convertit omnia sacramenta, et verba Librorum sanctorum. Nec tamen quia illae imagines falsae sunt, et doctrinae daemoniorum sunt, in hypocrisi mendaciloquorum 78, propterea et illa sacramenta, et divina eloquia sic exhonoranda sunt, ut eorum illa esse deputentur: cum Dominus dicat: De auro meo et de argento meo et veste mea versicoloria, et oleo meo et incenso et panibus meis, et cetera. An quia illi errantes eorum esse ista putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cuius sint; cum ipse dicat: Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum et vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi? 79 Non enim dixit eam non habuisse ista, quia fornicaria erat: sed et habuisse dicitur, et non sua nec amatorum suorum, sed Dei, cuius unius ista sunt. Quamvis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen quibus eamdem fornicationem ornabat, vel seducta vel seducens, non erant eius, sed Dei. Si haec de Iudaea gente figurabantur, ubi Scribae et Pharisaei reiciebant mandatum Dei, ut traditiones suas constituerent, ut cum plebe Deum relinquente sic quodam modo fornicarentur; nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio quam Dominus arguendo prodebat, effecit ut eorum essent sacramenta, quae non erant eorum, sed Dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa omnia sua esse; unde ipse Dominus etiam quos mundavit a lepra, ad eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus; quia nondum eis successerat sacrificium, quod ipse post in Ecclesia voluit celebrari pro illis omnibus, quia in illis omnibus, ipse praenuntiabatur: quanto magis nos Sacramenta novi Testamenti, apud quoslibet haereticos vel schismaticos invenientes, non debemus ipsis tribuere, nec quasi non agnita reprobare; sed quamvis apud fornicariam mulierem dona viri legitimi agnoscere, et verbo veritatis illam fornicationem emendare, quae propria est impudicae mulieris, non illa dona culpare, quae propria sunt Domini miserantis?

Patres tenuerunt semper consuetudinem non rebaptizandi haereticos.

19. 28. Harum et talium rerum consideratione patres nostri, non solum ante Cyprianum vel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut quidquid divinum atque legitimum in aliqua haeresi vel schismate integrum reperirent, approbarent potius quam negarent: quidquid autem alienum, et erroris illius vel dissensionis proprium, veraciter arguerent et sanarent. Sed ea quae ex epistola illa quae ad Iubaianum scripta est, consideranda remanent, propter huius voluminis modum, ab alio, quantum opinor, exordio suscipienda atque tractanda sunt.