Jump to content

De Bello Canepiciano

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Bello Canepiciano
saeculo XIV

editio: Ludovico Antonio Muratori, Rerum Italicarum Scriptores, vol. XVI, Mediolani, 1730.
fons: incognitus

Praefatio

[recensere]

Divinae quidem res perfectissimae sunt, humani vero iuris conditio in infinitum decurrit; sed nihil est in ea, quod stare perpetuo possit. Carissimi, quia superius dixi de statu illarum Civitatum Lombardiae, et quomodo propter errores, morbum, et scandala quasi sunt destructae, nunc autem cogitavi describere de statu Canepicii, qui est Comitatus situs in Lombardia, cuius Canepicii Comites et Nobiles solebant liberi esse, et tempore pacifico nulli, praeter quam Imperio, respondere. Nunc autem post eorum detrimenta necessario habuerunt fieri, et diversimode, servi, et aliis dominis, propter detestanda inter ipsos commissa, penitus subiugari. Est enim Comitatus Canepicii similis districtui Novariae, et modo huius Comitatus districtus Novariae ante fabricationem Civitatis Novariae procedebat. Nec cessaverunt Nobiles etiam illi, donec popularis status praedictos Nobiles etiam Comites usurpavit. Et ut situs eorum magis patefiat, Burgorum, et Castrorum suorum nomina hic inferius declaravi.

Comitum Valpergae

[recensere]

Burgus Pontis cum Castro; Burgus Corgnate cum Castro Valpergae; Salatia; Ripa-rubea cum Castro; Riparia cum duobus Castris; Birbania cum Castro; Castrum Riparoli; Silveschium Castrum.

Comitum Sancti Martinii

[recensere]

Gelarium Castrum; Fraxinetum; Castrum-novum cum valle; Castrum Montis; Agladium cum Castro; Malgratum Castrum; Fabrica Castrum; Castrum Frontis; Burgus Sancti Martini cum Castro; Lorenzate Castrum; Brozium, Castra plura cum valle; Strambinum Castrum; Sparronum Castrum. Guischae Castrum aliorum Dominorum. Azelium Castrum aliorum Nobilium.

Comitum Maximi

[recensere]

Maxinum Castrum; Burgarum Burgus cum Castro; Maglonum Castrum; Vestignate Villa; Septimum Rovearium.

Comitum Mazadii

[recensere]

Mazadium Castrum; Candea Castrum; Castegnolum (*) Castrum; Marzinaschum Castrum; Rondizonum.

[De Bello Canepiciano 331]

Nota

[recensere]

> Nota unica Ludovici Antonii Muratorii.

(*) Supra in mea Praefatione ad Azarii Chronicon monueram, Opusculum hoc antea editum fuisse Tomo II. Operis, inscripti la Galleria di Minerva; qua autem fide sit excipiendum, facile conferenti innotescet; nam ibi non immutatus tantum simplex ac rudiis Azarii filius, sed etiam additamenta facta legenti occurrunt, quamquam personatus ille Ambrosius de Roccacontrata, hoc est sub nomine isto supra laudatus Cotta, se Historiae puvitatem religiose servaturum pollicitus fuisset. Hoc tamen loco, inter cetera, animadvertendum est, quod Candiae Castrum nobis exhibet pag. 402. Natale solum Fratris Petri ex Ordine Minorum, olim apud Ticinenses Theologiae Professoris, e parentibus Novariensibus, et nunc (nempe anno 1404.) Archiepiscopus Mediolani et Cardinalis: Nimirum Cotta nihil antiquius habuit, quam sibi ac aliis persuadere, Alexandrum V. Pontificem Maximum, ipsum videlicet Fratrem Petrum modo memoratum, patri Novariensem fuisse, et in Candia, Castro illius agri, natum, quod is Petrus de Candia appellatus saepe occurrat. An is vera tradiderit, non est huius loci inquirere. Illus certe minime laudandum, ab eo in rem istam protrusum fuisse veluti testem synchronum, et amicum eiusdem Petri, hominem, a quo is probe sibi conscius erat nihil tale unquam fuisse memoriae proditum, ut heic ex sincero Azarii textu dilucide apparet.


De Bello Canepiciano

[recensere]

Est autem Canepicium Comitatus diversorum Comitum, situs in Australi plaga Lombardiae, carens Civitatibus, cui Comitatus Maxini unitur, Locis, Burgis, Castris, et Montibus valde fortibus suffultus, habens loca amoena, copiosa blado, vino, pratis, et aquaeductibus aquarum ultra modum, in quibus maxima quantitas beltiarum, et ferri habetur, pro eo quod montanas partes habet, et Alpibus ab uno larere includitur circumdantibus Lombardiam. Cui Comitatui cohaeret a mane districtus Vercellarum, a Meridie terrae Montis-Ferrati supra Padum; a sero in parte terrae Pedemontium, et in parte terrae Illustris Principis Domini Comitis Sabaudiae, et a monte dictae Alpes, et aliae possessae per dictum Comitem, et Hiporegia Civitas cum Valle-Augusta spectantia de praesenti Domino Comiti Sabaudiae antedicto. Planiciem etiam, et Valles habet valde magnas. Sulcatur enim dictus Comitatus Canepicii duobus fluminibus continuis, aquarum multum copiosis, et praecipue tempore aestivali; pro eo quod principia suscipiunt in Alpibus antedictis. Unus quorum fluviorum dicitur Orcus, et alter Duria appellatur. Et sicuti a principio dictum Canepicium semper discordiam habuit, et habet in parrialitatis odio: Videlicet quia una pars Guelfa dicitur, et alia Gibellina; sic et ipsi duo fluvii ex toto discordant in Comitatu illo; et est mirabile, cum in ipsa planitie unus multum non distet ab alio. Nam unus noen masculinum habuit, videlicet Orcus, procedens ex Valle Soana, et a partibus Provinciae descendens, et multum in longum protendens, in quo magna quantitas auri colligitur, et grana tam grossa reperiuntur, quod vidi granum esse valoris florenorum 16. Et ubi aqua labitur, seu in campis blada nutrit in immensum. Vada pro transitu, quantumvis inundet, bona habet, et arenosa, adeo quod discurrendo huc, et illus procedit, tamquam homo dictus Orcus vulgari sermone, qui vagando discurrit. Pisces habet excellentissimos, et in magna copia, et praecipue trutas, et temolos in quantitate valde grossos. Alter vero nomen foemineum habet, videlicet Duria, procedens ex Valle Augusta; et principia dictus fluvius Duriae trahit ab Alpibus frigidissimis, et semper copiosis multitudine glacierum: videlicet a Montanea Boxeni, quae montanas partes Lombardiae superexcellit, et de qua nives et glacies numquam recesserunt a principio Mundi. Qui malus mons in capite Vallis Sicidae super districtu Novariae, de qua dictum est supra, est constipatus, et ab ipso principium trahit dictus fluvius Duriae, descendens per partes Vallis dominorum de Perlo. Cum vero infulionem aquarum suscipit fluvius Duriae ab Alpibus Montis Sancti Bernardi, qui reputatur locus inutilis propter frigiditatem suam, quamvis et necessario propter iter a Lombardia eundo Avinionem dictus mons habitetur, sic simul dicta duo canalia frigidissima Duriani construunt, in qua nusquam aurum reperitur. Sed procedens per Canepicium postquam faxa dimisit ab Hiporegia Civitate superius, et ab ipsa declive descendens, non auditur, arena ex toto carens; ita quod nullus ipsum fluvium durante Canepicio, quantumcumque aqua sit depressa, transire audet sine beneficio navis, in cuius litoribus infiniti transeundo perierunt, sperantes, quod in tam modica aqua perire non valeant, et intrati carent omni beneficio subsidii. Non labitur in campo quin ipsum non destruat; et si in prato, deterius facit, quoniam herbam repertam urit, et deinde nascuntur berbovacae, quae acutissimae sunt, et a nullis bestiis comeduntur. Pisces durante Canepicio nullos habet, vel rarissimos, et debiles: propter quae nullus in pisa piscatur.

Fuit autem uno tempore ab Hiporegia Civitate inferius tota vallis illa in Montibus interclusa Lacu magno, universam illam planificiem comprehendere. Quae Duria Lacumixta exibat subtus Mazadium, et procedens Rondizonum, ubi die hodierna vadum arenosum habet, et non supra, durante Canepicio. In foce tamen Mazadii labendo tantum concavavit dicta aqua Duriae in Padum decurrens, et propter mollitiem fundamenti, quod facta cava exivit, et Lacus exstitit desiccatus; et hodie sic remansit, et arena dictti Lacus ubique laboratur, praeterquam ab angulo superiori, ubi Lacus Azebii, sive Piveroni districtus Vercellarum in parte insulatus tamquam in loco profundiori remansit, et est de praesenti bonas scardolas et tencas habens. Qui Lacus modicum rivulum facit sub Azelio, et Duriam intrat apud Vestignate. Alterum etiam Lacum dimisit in angulo uno inferiori sub Candea, Casaglono, et Caluxeno, loco multum profundo, ubi dicta aqua nequivit desiccari, sed in Lacu remansit, faciens bonas scardolas, Iucios, et tencas; et Lacus Candae hodie appellatur. Procedens ex ipso Lacu parvulus rivulus in flumen Duriae apud Mazadium exitum facit. Et ista die hodierna manifeste apparent, cum in Comitatu Maxini sint parietes ipsius Portus Laci, constituti lapidibus, et calce, et annuli ferrei in ipso pariete muri firmati sint. Et etiam similes parietes sunt supra ripam locorum Veuroni, et Piveroni districtus Vercellarum a parte Meridieie, et cum annulis ferreis, in quibus naves dicti Lacus homines, et alia transeuntes ligabant. Et ista de materia ipsorum fluviorum sufficiant. Habitaverunt autem primo Canepicium duo genera, videlicet Comites de Blandrate, qui Castra, Burgos, et Villas Medii, et partis inferioris dicti Comitatus possederunt, quorum pars in principio huius fatis declaratur: et credo, quod propter aliquam successionem muliebrem praedictam partem ex testamento aut ab intestato acuisiverunt. Aliam vero partem maiorem, nobiliorem, et altiorem habitavit Comes Canepicii, et ex ipso duo filii processerunt, qui duo fratres Canepicium, excepta parte ipsorum de Blandrate, pro medieate diviserunt, uni quorum Castrum Sancti Martini cum dependentibus sibi venit in divisum. Alteri vero Castrum Valpergae cum aliis suis dependentibus, quae solo Imperio, et non aliis, subiacebant. Quid ultra? nec novum: invidia oritur inter pare; et inter istos,tamquam de paritate contendentes, Zizania orta est, et talis, quod hodierna die plus solit durat, et gravius deinceps perdurabit. Et non valentes praedicti fratres vota ipsorum percomplere, habens Castrum Sancti Martini, et reliqua, parti Guelfae adhaesit; et habens Castrum Valpergae Gibellinus fuit. Et ita die hodeirna observant, se non tamquam Consortes pertractando, sed ac si una pars esset Christiana, et alia Saracena, personaliter et realiter se persequuntur et inimicitiis publicatis. Et propter praedicta, et alia gravia detestanda, ubi liberi esse solebant, reducti sunt ad servitutem, ut infra diceretur.