Jump to content

De Disciplinis/Epistola Nuncupatoria

Unchecked
E Wikisource
 De Disciplinis Praefatio 


Johannes Ludovicus Vives,
Johanni Tertio
Lusitaniae et Algarbiorum Regi inclito,
domino Guineae, et cetera,

S.D.

Majorum praeclara facinora, ut nobilitatem posteris suis adferunt, ita etiam necessitatem ingentem, ne ab illis degenerent. Nec aliud videntur esse quam notae quaedam generosi seminii, ut sciant omnes quid ab illis debeant expectare, ac quasi reposcere suo jure. Quod in mutis animantibus et stirpibus videmus pastores atque agricolas facere, ut vel oves vel arbores egregias insigniant, fetumque earum pro certo habeant peculiaris cujusdam et excellentis praeter ceteros virtutis futuros. Equidem cum in tuorum majorum res gestas intueor, quae omnes in Te unum sunt collatae atque impositae; magno atque acerrimo judicio, diligenti vigilantia et cura opus Tibi fore video, ut illas non sustineas modo, sed (quod ab specimine tuae virtutis passim requiritur) auctiores ad posteros tuos, et splendidiores transmittas. Ausi sunt progenitores tui, Lusitania egressi, nova maria, novas terras, nova atque incognita sidera scrutari. Primum litus Atlantici maris, dejectis inde Agarenis, occuparunt. Evecti longius ultra viam Solis, penetrarunt ad Orbem nobis adversum, permensi mare notionale sub Aethiopia: hinc ad mare Rubrum, atque fauces Persici sinus munierunt sibi arces. Transgressique supra ostium Indi fluminis, in feracissima et beatissima Indiae totius ora jus sibi et ditionem quaesiverunt. Ostenderunt nobis vias caeli ac pelagi numquam antea ne fando quidem auditas: populos, nationesque, ut ritu ac barbarie admirabiles, ita enim iis opibus, quas tantopere affectus nostri suspiciunt. Plane generi humano suus est Orbis patefactus, ut veterum peregrinationes, quas fama in caelum evehit, nemo sit adeo ignarus rerum, qui cum his censeat comparandas, sive magnitudine viarum, sive difficultate itinerum, sive prolatione rerum inauditarum, quae tam vehementer facie, consuetudine, more a nostris abhorrerent.

Sed haec omnia longe antecellit propagata longe et late pietas nostra, tanta cum gloria Christiani nominis, tanta cum utilitate eorum, quos subegistis: ut meliore sint condicione, quia victi a nobis; quam vos, quia illos vicistis. Nam vobis quid aliud his victoriis partum est, quam, ut in quaerendo, ita in conservando, studium, et labor, et difficultas negotii? Grande propositum est Christianis Principibus exemplar quod aemulentur, haec demum esse induenda arma, hujusmodi quaerendas victorias, in quibus victores sibi vincant et Deo, victi perpetuo se esse superatos laetentur: quandoquidem ex victoria sui tam ampla ad eos ipsos emolumenta revertuntur: et in illa Asia vel Africa non de agello quopiam vel civitatula ingenti virium apparatu et mole dimicare, sed de latissimis provinciis et regnis; ut maxima Orbis totius pars praemium esset fortunae belli. Majoribus quidem tuis, qui haec tanta ex tam parvis initiis fecerunt, gratulandum est, jam amplissimam tot laborum et tam indefessae virtutis mercedem consecutis: Tibi vero prima hujusce cursus spatia ineunti, non tam est gratulandum, quam cohortandus es, ut, quod restat, alacriter decurras, eisdemque vestigiis ad pulcherrima facinora insistas, quibus illi ipsi, quorum intra domesticos parietes habes exemplum. Conservanda sunt Tibi, quae accepisti, eisdem artibus quibus illi paraverunt; diligentia, industria, mansuetudine, magnanimitate, magnificentia, constantia, fide: ut quemadmodum nos ad virtutem Te progenitorum tuorum excitamus, ita minores tuos posteri ad Te mitandum erigant et exhortentur. Quod futurum speramus de quibusdam tuis actis, quae jam ista aetate velut experimentum tui edidisti, cum aliarum rerum, quae dignae sunt viro principe, tum vero sanctae ac incorruptae justitiae, et, cum opus est, severae quoque et inflexibilis: qua perfecisti, ut non jam (quod multis in locis solet fieri) hominibus serviant leges et jura; sed ut legibus et aequitati homines obtemperent ac serviant, quo sint liberrimi.

Hic ipse ingenii tui gustus, ne Tu Tibi admodum placeas, quasi pignus est ad omnes tuos, quo magna deinceps et pulcherrima opera tamquam debitum a Te repetent: molesti appellatores futuri, nisi in tempore, quae debes, repraesentes. Favor etiam iste tuus erga litteratos, et litteras, quemadmodum in sapientiam et cultum ingenii sis affectus, testatur. Neque vero nuda est istaec benevolentia, et sterilis, quemadmodum apud plerosque Principum, qui satis, abundeque sese rentur fecisse, si laudent, aut se bene cupere fateantur. Adjungis benignitatem, atque adeo pro regiis opibus magnificentiam. Testis est Lutetia, atque aliae Academiae in quibus tot scholasticorum agmina de tuo aluntur. Nimirum faves Tui similibus, faves futuris Tibi magno usui. Justissima de causa jactatum est illud per Hispaniam, nullum esse patremfamilias Emanuele parente tuo prudentiorem: qui neminem in familia sua vacare officio voluit, filiosque suos torpere otio non est passus; omnes, quod Principes decebat, et rei militari assuefecit, et studiis litterarum. Tum intellegis quanta sit, inter Principes et eruditos homines, munerum consensio: ut non sint duo hominum genera, quae amica inter se et conjuncta esse conveniat, ut alterum ab altero fulciatur, et quasi mutuum inter se auxilium praebeant. Sunt utrique civitatibus et populis a Deo tributi, ut bene illis consulant: eruditi praeceptis; Principes edictis et jussu; ambo exemplo sui. Eruditio quiete indiget; quam praestat regia potestas: haec vero consilio ad molem tantarum rerum tractandam; quod praestant docti prudentia ex disciplinis collecta: ut appareat, si alterutris alteri desint, exequi eos munus suum ac tueri non posse. Talis Tui, et eorum, quos enutris, erit consociatio officiorum, ut Tu illorum peritiam, illi tuam potentiam adjuvent, et sustentent: quod erit liberalitatis tuae pretium amplissimum. Nam quos audias alios rectius, aut quorum vel accuratioribus, vel fidelioribus uteris consiliis, quam illorum, qui beneficio tuo tales evaserunt, ut adesse Tibi maximis de rebus deliberanti merito possent? Haec tua summa adeo et singularis in litteras et litterator voluntas adduxit me, ut libros quos nuper De Disciplinis conscripseram, nuncupare Tibi non dubitarem, hoc est, de rebus, quas Tibi multo esse gratissimas omnes scimus: ut, si placere opus tractatione non possit, inscriptione saltem placeat.

Vale.

Brugis mense Julio, anno MDXXXI.