Jump to content

De Genesi contra Manichaeos (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Genesi contra Manichaeos
(ed. Migne) XXXIV
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 34

AugHip.DeGeCoM 34 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


LIBER PRIMUS. In quo a Manichaeorum calumnis vindicatur initium Geneseos, scilicet ab hocce versiculo, cap. 1: In principio creavit Deus coelum et terram, usque ad versiculum 2, cap. 2, quo Deus septimo Die requievisse dicitur.

CAPUT PRIMUM.-- In veteris Legis defensionem contra Manichaeos scripturus est stilo ad imperitiorum captum demisso. 1. Si eligerent Manichaei quos deciperent, eligeremus et nos verba quibus eis responderemus: cum vero illi et doctos litteris, et indoctos errore suo persequantur, et cum promittunt veritatem, a veritate conentur avertere; non ornato politoque sermone, sed rebus manifestis convincenda est vanitas eorum. Placuit enim mihi quorumdam vere christianorum sententia, qui cum sint eruditi liberalibus litteris, tamen alios libros nostros, quos adversus Manichaeos edidimus, cum legissent, viderunt eos ab imperitioribus, aut non aut difficile intelligi, et me benevolentissime monuerunt ut communem loquendi consuetudinem non desererem, si errores illos tam perniciosos ab animis etiam imperitorum expellere cogitarem. Hunc enim sermonem usitatum et simplicem etiam docti intelligunt, illum autem indocti non intelligunt. 2. Solent ergo Manichaei Scripturas Veteris Testamenti, quas non noverunt, vituperare, et ea vituperatione infirmos et parvulos nostros, non invenientes quomodo sibi respondeant, irridere atque decipere: quia nulla Scriptura est, quae non apud eos qui illam non intelligunt, facile possit reprehendi. Sed ideo divina providentia multos diversi erroris haereticos esse permittit, ut cum insultant nobis, et interrogant nos ea quae nescimus, vel sic excutiamus pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. Propterea et Apostolus dicit: Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Illi enim Deo probati sunt, qui bene possunt docere: sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent; docere autem nolunt, nisi eos qui doceri quaerunt. Sed multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes haereticorum quasi de somno excitentur, et de imperitia sua erubescant sibi, et de illa imperitia sua periclitari se sentiant. Qui homines si bonae sunt fidei, non cedunt haereticis, sed quid eis respondeant diligenter inquirunt. Nec eos deserit Deus, ut petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur (Matth. VII, 7). Qui autem desperant se posse in catholica disciplina invenire quod quaerunt, atteruntur erroribus; et si perseveranter inquirunt, ad ipsos fontes a quibus aberraverunt, post magnos labores fatigati atque sitientes, et pene mortui revertuntur.

CAPUT II.

-- Versiculus 1, cap. 1 Geneseos, vindicatur contra obtrectantes, quid faceret Deus ante mundi creationem et unde subito placuerit ei mundum creare. 3. Primum ergo librum Veteris Testamenti, qui inscribitur Genesis, sic solent Manichaei reprehendere. Quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quaerunt, in quo principio; et dicunt: Si in principio aliquo temporis fecit Deus coelum et terram, quid agebat antequam faceret coelum et terram? et quid ei subito placuit facere, quod nunquam antea fecerat per tempora aeterna? His respondemus, Deum in principio fecisse coelum et terram, non in principio temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem, per quod facta et in quo facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3). Dominus enim noster Jesus Christus, cum eum Judaei interrogassent quis esset, respondit, Principium, quia et loquor vobis (Id. VIII, 25). Sed etsi in principio temporis Deum fecisse coelum et terram credamus, debemus utique intelligere quod ante principium temporis non erat tempus. Deus enim fecit et tempora: et ideo antequam faceret tempora, non erant tempora. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus quod Deus non fecerat, cum omnium temporum ipse sit fabricator? Et si tempus cum coelo et terra esse coepit, non potest inveniri tempus quo Deus nondum fecerat coelum et terram. Cum autem dicitur, Quid ei placuit subito, sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus Deus nihil operatus est. Non enim transire poterat tempus, quod nondum fecerat Deus; quia non potest esse operator temporum, nisi qui est ante tempora. Certe et ipsi Manichaei legunt apostolum Paulum, et laudant et honorant; et ejus Epistolas male interpretando multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid dixerit apostolus Paulus, Agnitionem veritatis quae est secundum pietatem Dei in spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 1, 2): aeterna enim tempora quid ante se habere potuerunt? Hoc ergo cogantur exponere, ut intelligant se non intelligere, cum temere volunt reprehendere quod diligenter quaerere debuerunt. 4. Si autem non dicunt, Quid placuit Deo subito facere coelum et terram, sed tollunt inde, subito; et hoc tantum dicunt, Quid placuit Deo facere coelum et terram? Non enim coaevum Deo mundum istum dicimus, quia non ejus aeternitatis est hic mundus, cujus aeternitatis est Deus: mundum quippe fecit Deus, et sic cum ipsa creatura quam Deus fecit, tempora esse coeperunt; et ideo dicuntur tempora aeterna. Non tamen sic sunt aeterna tempora quomodo aeternus est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt, quomodo bonus est Deus, quia ille fecit, haec autem facta sunt: nec ea genuit de seipso, ut hoc essent quod ipse est; sed ea fecit de nihilo, ut non essent aequalia, nec ei a quo facta sunt; nec Filio ejus per quem facta sunt; justum est enim. Si ergo isti dixerint, Quid placuit Deo facere coelum et terram? respondendum est eis, ut prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est credere. Qui ergo dicit, Quare fecit Deus coelum et terram? respondendum est ei, Quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli et terrae, et ideo major est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui autem dicit, Quare voluit facere coelum et terram? majus aliquid quaerit quam est voluntas Dei: nihil autem majus inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisquam desiderat, fiat amicus Deo: quia si voluntatem hominis nosse quisquam vellet, cujus amicus non esset, omnes ejus impudentiam ac stultitiam deriderent. Non autem quisquam efficitur amicus Dei, nisi purgatissimis moribus, et illo fine praecepti de quo Apostolus dicit, Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): quod isti si haberent, non essent haeretici.

CAPUT III.

-- Defenditur vers. 2. 5. Quod autem sequitur in libro Geneseos, Terra autem erat invisibilis et incomposita, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant: Quomodo fecit Deus in principio coelum et terram, si jam et terra erat invisibilis et incomposita? Ita, cum volunt Scripturas divinas prius vituperare quam nosse, etiam res apertissimas non intelligunt. Quid enim manifestius dici potuit, quam hoc dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita; id est, In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem ipsa quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita, antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata distinctione disponeret: antequam diceret, Fiat lux, et, Fiat firmamentum, et Congregentur aquae, et, Appareat arida, et caetera quae in eodem libro sic exponuntur per ordinem, quemadmodum possint ea parvuli capere? Quae omnia continent tam magna mysteria, ut quisquis ea didicerit, omnium haereticorum vanitatem vel doleat quia homines sunt, vel derideat quia superbi sunt. 6. Sequitur in eodem libro, Et tenebrae erant super abyssum. Quod Manichaei reprehendunt dicentes: In tenebris ergo erat Deus, antequam faceret lucem? Vere ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et ideo non intelligunt lucem, in qua Deus erat antequam faceret istam lucem. Non enim norunt isti lucem, nisi quam carneis oculis vident. Et ideo istum solem, quem pariter non solum cum bestiis majoribus, sed etiam cum muscis et vermiculis cernimus, illi sic colunt ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos intelligamus aliam lucem esse in qua Deus habitat, unde est illud lumen de quo in Evangelio legitur, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Nam solis istius lumen non illuminat omnem hominem, sed corpus hominis et mortales oculos, in quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem istum multo melius quam nos dicuntur aspicere. Illud autem lumen non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad ejus praecepta implenda convertunt. Quod omnes homines possunt si velint, quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum. Ergo tenebrae erant super abyssum antequam lux ista fieret: de qua consequenter hoc loco dicitur.

CAPUT IV.

-- In defensionem vers. 3 ostenditur tenebras nihil esse. 7. Et dixit Deus, Fiat lux. Quia ubi lux non est, tenebrae sunt, non quia aliquid sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur. Et nuditas aliqua res non est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur. Et inanitas non est aliquid, sed locus ubi corpus non est, inanis dicitur. Sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Hoc ideo dicimus, quia solent dicere: Unde erant ipsae tenebrae super abyssum, antequam faceret Deus lucem? quis illas fecerat vel genuerat? aut si nemo fecerat vel genuerat eas, aeternae erant tenebrae. Quasi aliquid sint tenebrae: sed, ut dictum est, lucis absentia hoc nomen accepit. Sed quia ipsi fabulis suis decepti crediderunt gentem esse tenebrarum, in qua et corpora et formas et animas in illis corporibus fuisse arbitrantur, ideo putant quod tenebrae aliquid sint: et non intelligunt non sentiri tenebras, nisi quando non videmus, sicut non sentitur silentium, nisi quando non audimus. Sicut autem silentium nihil est, sic et tenebrae nihil sunt. Sicut autem isti dicunt gentem tenebrarum contra lucem Dei pugnasse; sic potest et alius similiter vanus dicere, gentem silentiorum contra vocem Dei pugnasse. Sed illas vanitates modo non suscepimus refellere atque convincere. Nunc enim ea quae reprehendunt in Veteri Testamento, statuimus defendere quantum vires Dominus praestare dignatur, et in eis ostendere contra veritatem Dei nihil valere hominum caecitatem.

CAPUT V.

-- Ut intelligendum quod Spiritus Dei superferebatur super aquas juxta vers. 2. 8. Quod autem scriptum est, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam, sic solent Manichaei reprehendere, ut dicant: Aqua ergo erat habitaculum Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei? Totum conantur perversa mente pervertere, et excaecantur malitia sua. Cum enim dicimus, Sol superfertur super terram, numquid hoc intelligi volumus, quod in terra habitet sol, et terra solem contineat? Et tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam, sicut superfertur sol super terram; sed alio modo quem pauci intelligunt. Non enim per spatia locorum superferebatur aquae ille Spiritus, sicut sol terrae superfertur; sed per potentiam invisibilis sublimitatis suae. Dicant autem nobis isti, quomodo iis rebus quae fabricandae sunt, superferatur voluntas fabri. Quod si haec humana et quotidiana non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quod non intelligunt quaerant, ne cum volunt verbis sacrilegis concidere veritatem quam videre non possunt, redeat illis securis in crura. Nam illa concidi non potest quae incommutabilis manet; sed quaecumque plagae in illam emissae fuerint repercutiuntur, et majore ictu redeunt in eos qui caedere audent, quod credere deberent, ut intelligere mererentur. 9. Deinde quaerunt, et insultando interrogant: Unde erat ipsa aqua super quam ferebatur Spiritus Dei? numquid enim superius scriptum est quod Deus aquam fecerit? Hoc si pie quaererent, invenirent quemadmodum intelligendum esset. Non enim aqua sic appellata est hoc loco, ut haec a nobis intelligatur quam videre jam possumus et tangere: quomodo nec terra quae incomposita et invisibilis dicta est, talis erat qualis ista quae jam videri et tractari potest. Sed illud quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, coeli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt, propter parvulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Primo ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis chaos appellari. Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus Dei, Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI, 18): quod aliqui codices habent, de materia invisa.

CAPUT VI.

-- Materies informis ex nihilo, et ex illa omnia. 10. Et ideo Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse, quia etiamsi omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia tamen de omnino nihilo facta est. Non enim debemus esse similes istis qui omnipotentem Deum non credunt aliquid de nihilo facere potuisse, cum considerant fabros et quoslibet opifices non posse aliquid fabricare, nisi habuerint unde fabricent. Et ligna enim adjuvant fabrum, et argentum adjuvat argentarium, et aurum aurificem, et terra figulum adjuvat ut possit perficere opera sua. Si enim non adjuventur ea materia unde aliquid faciunt, nihil possunt facere, cum materiam ipsam ipsi non faciant. Non enim faber lignum facit, sed de ligno facit aliquid: sic et caeteri omnes hujusmodi opifices. Omnipotens autem Deus nulla re adjuvandus erat, quam ipse non fecerat, ut quod volebat efficeret. Si enim ad eas res quas facere volebat, adjuvabat eum aliqua res quam ipse non fecerat, non erat omnipotens: quod sacrilegum est credere. CAPUT VII.-- Informis materia variis nominibus designata. 11. Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus fecit, appellata est primo coelum et terra, et dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; non quia jam hoc erat, sed quia hoc esse poterat: nam et coelum scribitur postea factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramos, et fructus, et folia; non quia jam sunt, sed quia inde futura sunt: sic dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quasi semen coeli et terrae, cum in confuso adhuc esset coeli et terrae materia; sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, jam et ipsa materia coelum et terra appellata est. Isto genere locutionis etiam Dominus loquitur, cum dicit, Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): non quia jam factum erat, sed quia certissime futurum erat. Nam post paululum dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Id. XVI, 12). Utquid ergo dixerat, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis; nisi quia se sciebat hoc esse facturum? Sic etiam coelum et terra potuit dici materia unde nondum erat factum coelum et terra, sed tamen non erat aliunde faciendum. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis divinis inveniuntur. Sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id quod certissime speramus futurum dicimus, Jam factum puta. 12. Hanc autem adhuc informem materiam, etiam terram invisibilem atque incompositam voluit appellare, quia inter omnia elementa mundi terra videtur minus speciosa quam caetera. Invisibilem autem dixit, propter obscuritatem; et incompositam, propter informitatem. Eamdem ipsam materiam etiam aquam appellavit, super quam ferebatur Spiritus Dei, sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis. Quod etsi paucorum intelligentia potest attingere, humanis tamen verbis, nescio utrum vel a paucis hominibus, possit exponi. Propterea vero non absurde etiam aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbae, et si qua similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. Haec ergo nomina omnia, sive coelum et terra, sive terra invisibilis et incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiae: ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus; et non uno vocabulo, sed multis, ne si unum esset, hoc putaretur esse quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Dictum est ergo coelum et terra, quia inde futurum erat coelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, quia informis erat, et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiamsi esset homo qui videret atque tractaret. Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subjacebat operanti, ut de illa omnia formarentur. Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum.

CAPUT VIII.

-- Reprimitur Manichaeorum calumnia de vers. 4. 13. Et dixit Deus, Fiat lux. Et facta est lux. Hoc non solent reprehendere Manichaei, sed illud quod sequitur, Et vidit Deus lucem quia bona est. Dicunt enim: Ergo non noverat Deus lucem, aut non noverat bonum. Miseri homines, quibus displicet, quod Deo placuerunt opera sua, cum videant etiam hominem artificem, verbi gratia, lignarium fabrum, quamvis in comparatione sapientiae et potentiae Dei pene nullus sit, tamen tam diu lignum caedere atque tractare dolando, asciando, planando, vel tornando atque poliendo quousque ad artis regulas perducatur, quantum potest, et placeat artifici suo. Numquid ergo quia placet ei quod fecit, ideo non noverat bonum? Prorsus noverat intus in animo, ubi ars ipsa pulchrior est, quam illa quae arte fabricantur. Sed quod videt artifex intus in arte, hoc foris probat in opere, et hoc est perfectum quod artifici suo placet. Vidit ergo Deus lucem quia bona est: quibus verbis non ostenditur eluxisse Deo insolitum bonum, sed placuisse perfectum. 14. Quid si dictum esset, Miratus est Deus lucem quia bona est? quantum clamarent? quantum litigarent? Admiratio enim revera de rebus insperatis nasci solet, et tamen legunt isti, et laudant Dominum nostrum Jesum Christum in Evangelio admiratum esse fidem credentium (Matth. VIII, 10). Quis autem in illis fecerat ipsam fidem, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, utquid miraretur, qui praescius erat? Si solvunt Manichaei quaestionem istam, videant quia et illa solvi potest. Si autem non solvunt, quid ista reprehendunt quae ad se nolunt pertinere, cum illa quae ad se pertinere dicunt, non noverint? Quod enim miratur Dominus noster, nobis mirandum esse significat, quibus adhuc est opus sic moveri. Omnes ergo tales motus ejus non perturbati animi sunt signa, sed docentis magistri. Sic sunt et verba Veteris Testamenti, quae non Deum infirmum docent, sed nostrae infirmitati blandiuntur. Nihil enim de Deo digne dici potest. Nobis tamen ut nutriamur, et ad ea perveniamus quae nullo humano sermone dici possunt, ea dicuntur quae capere possumus.

CAPUT IX.

-- Agitur pro altera parte ejusdem vers. et pro prima parte vers. sequentis. 15. Et divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus diem lucem, et tenebras vocavit noctem. Hic non dictum est, Fecit Deus tenebras; quia tenebrae, sicut superius dictum est, lucis absentia est: distinctio tamen facta est inter lucem et tenebras. Quemadmodum nos clamando vocem facimus; silentium autem non sonando facimus, quia cessatio vocis silentium est: distinguimus tamen sensu quodam inter vocem et silentium, et illud vocamus vocem, illud silentium; quemadmodum ergo recte dicimur facere silentium, sic recte multis divinarum Scripturarum locis Deus dicitur facere tenebras, quia lucem quibus vult temporibus et locis vel non dat, vel detrahit. Hoc autem totum ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua vocavit Deus diem lucem, et tenebras noctem? utrum hebraea, an graeca, an latina, an aliqua alia? et sic omnia quae vocavit, quaeri potest qua lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est, sine strepitu et diversitate linguarum. Vocavit autem dictum est, vocari fecit; quia sic distinxit omnia, et ordinavit, ut et discerni possent, et nomina accipere. Sed postea suo loco requiremus, utrum vere sic est accipiendum, quia vocavit Deus; quoniam quantum accedimus in Scripturis et in eis assuescimus, tantum nobis locutiones earum innotescunt. Sic enim dicimus, Ille paterfamilias aedificavit domum istam, id est aedificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur. CAPUT X.-- Ut recte intelligitur coepisse et transisse dies unus juxta vers. 5. 16. Et facta est vespera, et factum est mane dies unus. Et hic calumniantur Manichaei, dum putant ita dictum esse, quasi a vespera dies coeperit. Non intelligunt operationem illam qua lux facta est, et divi sum est inter lucem et tenebras, et vocata est lux dies, et tenebrae nox; hanc ergo totam operationem non intelligunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tanquam finito die facta est vespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in mane. Nunc enim cum factum est mane, et transactus est unus dies, incipit operatio, quae sequitur ab ipso mane quod jam factum est, et post ipsam operationem fit vespera, deinde mane, et transit alter dies: atque ita deinceps caeteri dies transeunt. CAPUT XI.-- Aquae ut firmamento divisae: vers. 6-8. 17. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit divisio inter aquam et aquam; et sic factum est. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae est super firmamentum, et inter aquam quae est sub firmamento, et vocavit Deus firmamentum coelum: et vidit Deus quia bonum est. Haec non memini Manichaeos reprehendere solere: tamen quod divisae sunt aquae ut aliae essent super firmamentum, et aliae sub firmamento, quoniam materiam illam dicebamus nomine aquae appellatam, credo firmamento coeli materiam corporalem rerum visibilium ab illa incorporali rerum invisibilium fuisse discretam. Cum enim coelum sit corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem coeli; et ideo fortasse super coelum esse dicuntur aquae invisibiles, quae a paucis intelliguntur non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare coelum: quanquam de hac re nihil temere affirmandum est; obscura est enim, et remota a sensibus hominum: sed quoquo modo se habeat, antequam intelligatur, credenda est. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus. Jam omnia haec quae repetuntur, sicut superius intelligenda atque tractanda sunt. CAPUT XII.-- Aquarum congregatio de qua vers. 9 et 10, est ipsa earum formatio. 18. Et dixit Deus, Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam, et appareat arida; et sic factum est. Et congregata est aqua, quae erat sub coelo, in congregationem unam, et apparuit arida. Et vocavit Deus aridam, terram; et congregationem aquae vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est. In isto loco Manichaei dicunt: Si totum aquis plenum erat, quomodo poterant aquae congregari in unum? Sed jam superius dictum est, nomine aquarum materiam illam appellatam super quam ferebatur Spiritus Dei, unde erat Deus omnia formaturus. Nunc vero cum dicitur, Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam; hoc dicitur ut illa materia corporalis formetur in eam speciem quam habent aquae istae visibiles. Ipsa enim congregatio in unum, ipsa est aquarum istarum formatio, quas videmus et tangimus. Omnis enim forma ad unitatis regulam cogitur. Et quod dicitur, Appareat arida, quid aliud dici intelligendum est, nisi ut illa materies accipiat visibilem formam, quam runc habet terra ista quam videmus et tangimus? Superius ergo quod nominabatur terra invisibilis et incomposita, materiae confusio et obscuritas nominabatur; et quod nominabatur aqua super quam ferebatur Spiritus Dei, eadem rursus materia nominabatur. Nunc vero aqua ista et terra formantur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur, antequam formas istas, quas nunc videmus, acciperet. Sane dicitur, in hebraea locutione omnem aquarum congregationem, sive salsarum sive dulcium, mare appellari. CAPUT XIII.-- Exploditur conquestio circa vers. 11-13, scilicet, infrugifera et noxia quare gignit tellus. 19. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum genus et similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen sit in se secundum suam similitudinem. Et sic est factum. Et ejecit terra herbam pabuli, ferentem semen secundum suum genus, et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen est in se secundum suam similitudinem, secundum suum genus super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies tertius (Gen. III, 17-19). Hic solent dicere: Si Deus jussit nasci de terra herbam pabuli, et lignum fructiferum, quis jussit nasci tantas herbas vel spinosas vel venenosas, quae ad pabulum non proficiunt, et tam multa ligna quae nullum fructum ferunt? Quibus sic respondendum est, ut nulla indignis aperiantur mysteria, neque ostendatur in qua figura futurorum ista sic dicta sint. Ergo dicendum est, quod per peccatum hominis terra maledicta sit, ut spinas pareret: non ut ipsa poenas sentiret, quae sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti. Herbae autem venenosae ad poenam, vel ad exercitationem mortalium creatae sunt; et hoc totum propter peccatum, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuosas vero arbores insultatur hominibus, ut intelligant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est in Ecclesia; et timeant ne deserat eos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo hominis non est scriptum, quod terra aliud protulerit nisi herbam pabuli et ligna fructuosa: post peccatum autem videmus multa horrida et infructuosa de terra nasci, credo propter eam causam quam diximus. Sic enim dicitur ad primum hominem posteaquam peccavit: Maledicta erit terra tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae: Spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. CAPUT XIV.-- Resolvuntur difficultates circa vers. 14-19. 20. Et dixit Deus, Fiant sidera in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos; et sint in splendorem in firmamento coeli, sic ut luceant super terram. Et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria, majus et minus: luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas. Et posuit illas Deus in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et praesint diei et nocti, et dividant inter diem et noctem. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus. Hic primo quaerunt quomodo quarto die facta sint sidera, id est sol, et luna, et stellae. Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero nobis fieri solis absentia, cum ab alia parte mundi ad orientem redit? Quibus respondemus, potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent. Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret quod ibi dicitur, Et facta est vespera, et factum est mane, quod nunc sine solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas, vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter inchoationem futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Habent enim consuetudinem divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba transferre. 21. Deinde quaerunt utquid dictum sit de sideribus: Et sint in signa et in tempora. Numquid enim, aiunt, tres illi dies sine temporibus esse potuerunt, aut ad temporis spatia non pertinent? Sed, in signa et tempora dictum est, ut per haec sidera tempora distinguantur, et ab hominibus dignoscantur: quia si currant tempora; et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursus notantur, possunt quidem currere tempora atque praeterire; sed intelligi et discerni ab hominibus non possunt. Sicut horae quando nubilus dies est, transeunt quidem, et sua spatia peragunt; sed distingui a nobis et notari non possunt. 22. Quod autem dictum est. Et fecit Deus duo luminaria; luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, pro eo dictum est ac si diceretur, in principatum diei et in principatum noctis. Non enim sol tantummodo inchoat diem, et non etiam peragit et finit: luna vero aliquando media nocte vel in fine noctis ad nos procedit; si ergo illae noctes, quibus hoc facit, non ab ista inchoantur, quomodo in inchoationem noctis facta est? Si autem per inchoationem principium intelligas, et per principium principatum, manifestum est, quia per diem sol principatum tenet; luna vero per noctem, quia etsi caetera sidera tunc apparent, illa tamen suo fulgore superat omnia, et ideo princeps eorum rectissime dicitur. 23. Quod autem dictum est, Et dividant inter diem et noctem; potest hic fieri calumnia, ut dicatur: Quomodo jam Deus diviserat superius inter diem et noctem, si hoc, quarto die, sidera faciunt? Sic igitur hic dictum est, Dividant inter diem et noctem, tanquam si diceretur, Sic inter se diem dividant et noctem, ut soli dies detur, nox autem lunae et sideribus caeteris. Quae duo jam divisa erant, sed nondum inter sidera, ut jam certum esset de siderum numero, quid per diem, et quid per noctem appareret hominibus. CAPUT XV.-- Aerem nebulosum aquae nomine designari vers. 20, etc. 24. Et dixit Deus, Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum est. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium et repentium quae ejecerunt aquae secundum uniuscujusque genus, et omne genus volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt; et benedixit illa Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus. Hic solent reprehendere, quaerentes vel potius calumniantes, quare animalia non solum ea quae in aquis vivunt, sed etiam ea quae in aere volitant, et omnia pennata de aquis nata scriptum sit. Sed sciant omnes quos haec movent, istum aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a doctissimis hominibus qui haec diligenter inquirunt, cum aquis solere deputari. Concrescit enim et crassus efficitur exhalationibus et quasi vaporibus maris et terrae, et de ipso humore pinguescit quodammodo ut volatus avium portare possit. Ideo per noctes serenas etiam rorat, cujus roris guttae mane in herbis inveniuntur. Nam mons ille Macedoniae, qui Olympus vocatur, tantae altitudinis esse dicitur, ut in ejus cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum istum aerem humidum in quo aves volant, et ideo nec aves ibi volare asseverantur. Quod ab eis proditum dicitur, qui per singulos annos solebant, nescio quorum sacrificiorum causa, memorati montis cacumen ascendere, et aliquas notas in pulvere scribere, quas alio anno integras inveniebant: quod fieri non posset, si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Deinde quia tenuitas aeris illius qui ibi est, non eos inspirabat, durare ibi non poterant, nisi spongias humectas naribus applicarent, unde crassiorem et consuetum spiritum ducerent: hi ergo indicaverunt se etiam nullam avem in eo loco aliquando vidisse. Non itaque immerito non solum pisces et caetera quae in aquis sunt animalia, sed etiam aves de aquis natas esse, fidelissima Scriptura commemorat; quia per istum aerem volare possunt, qui de maris et terrae humoribus surgit. CAPUT XVI.-- Perniciosa animantia cur creata. 25. Et dixit Deus, Ejiciat terra animam vivam secundum unumquodque genus quadrupedum et serpentium et bestiarum terrae. Et sic est factum. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia repentia terrae secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt. Solent etiam istam Manichaei movere quaestionem ut dicant: Quid opus erat ut tam multa animalia Deus faceret, sive in aquis, sive in terra, quae hominibus non sunt necessaria? multa etiam perniciosa sunt et timenda. Sed cum ista dicunt, non intelligunt quemadmodum omnia pulchra sunt conditori et artifici suo, qui omnibus utitur ad gubernationem universitatis, cui summa lege dominatur. Si enim in alicujus opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si multum est insipiens, superflua putat. Jamvero si in fornacem incautus ceciderit, aut ferramento aliquo acuto, cum id male tractat, seipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia existimat ibi esse multa. Quorum tamen usum quoniam novit artifex, insipientiam ejus irridet, et verba inepta non curans, officinam suam instanter exercet. Et tamen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem non audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea viderint credant esse necessaria, et propter usus aliquos instituta: in hoc autem mundo cujus conditor et administrator praedicatur Deus, audent multa reprehendere quorum causas non vident, et in operibus atque instrumentis omnipotentis artificis volunt se videri scire quod nesciunt. 26. Ego vero fateor me nescire mures et ranae quare creatae sint, aut muscae aut vermiculi: video tamen omnia in suo genere pulchra esse, quamvis propter peccata nostra multa nobis videantur adversa. Non enim animalis alicujus corpus et membra considero, ubi non mensuras et numeros et ordinem inveniam ad unitatem concordiae pertinere. Quae omnia unde veniant non intelligo, nisi a summa mensura et numero et ordine, quae in ipsa Dei sublimitate incommutabili atque aeterna consistunt. Quod si cogitarent isti loquacissimi et ineptissimi, non nobis taedium facerent, sed ipsi considerando omnes pulchritudines et summas et infimas, Deum artificem ubique laudarent; et quoniam nusquam offenditur ratio, sicubi forte sensus carnalis offenditur, non rerum ipsarum vitio, sed nostrae mortalitatis meritis imputarent. Et certe omnia animalia aut utilia nobis sunt, aut perniciosa, aut superflua. Adversus utilia non habent quid dicant. De perniciosis autem vel punimur, vel exercemur, vel terremur, ut non vitam istam multis periculis et laboribus subditam, sed aliam meliorem, ubi securitas summa est, diligamus et desideremus, et eam nobis pietatis meritis comparemus. De superfluis vero quid nobis est quaerere? Si tibi displicet quod non prosunt, placeat quod non obsunt; quia etsi domui nostrae non sunt necessaria, eis tamen completur hujus universitatis integritas, quae multo major est quam domus nostra et multo melior. Hanc enim multo melius administrat Deus, quam unusquisque nostrum domum suam. Usurpa ergo utilia, cave perniciosa, relinque superflua. In omnibus tamen cum mensuras et numeros et ordinem vides, artificem quaere. Nec alium invenies, nisi ubi summa mensura, et summus numerus, et summus ordo est, id est Deum, de quo verissime dictum est, quod omnia in mensura, et numero, et pondere disposuerit (Sap. XI, 21). Sic fortasse uberiorem capies fructum, cum Deum laudas in humilitate formicae, quam cum transis fluvium in alicujus jumenti altitudine. CAPUT XVII.-- Ut intelligitur ad imaginem Dei factus homo, juxta vers. 26. 27. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium reptilium, quae super terram repunt, et caetera usque ad vesperam et mane quo completur dies sextus. Istam maxime quaestionem solent Manichaei loquaciter agitare, et insultare nobis quod hominem credamus factum ad imaginem et similitudinem Dei. Attendunt enim figuram corporis nostri, et infeliciter quaerunt utrum habeat Deus nares et dentes et barbam, et membra etiam interiora, et caetera quae in nobis sunt necessaria. In Deo autem talia ridiculum est, imo impium credere, et ideo negant hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei. Quibus respondemus, membra quidem ista in Scripturis plerumque nominari, cum Deus insinuatur audientibus parvulis; et hoc non solum in Veteris Testamenti libris, sed etiam in Novi. Nam et oculi Dei commemorantur, et aures, et labia, et pedes, et ad dexteram Dei Patris sedere evangelizatur Filius. Et ipse Dominus dicit: Nolite per coelum jurare, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est (Matth. V, 34, 35). Item ipse dicit quod in digito Dei ejiciebat daemonia (Luc. XI, 20). Sed omnes qui spiritualiter intelligunt Scripturas, non membra corporea per ista nomina, sed spirituales potentias accipere didicerunt, sicut galeas, et scutum, et gladium (Ephes. VI, 16, 17), et alia multa. Primo ergo istis haereticis dicendum est, qua impudentia de talibus verbis Veteri Testamento calumnientur, cum etiam in Novo haec posita videant, aut fortasse non videant, sed cum litigant excaecentur. 28. Sed tamen noverint in catholica disciplina spirituales fideles non credere Deum forma corporea definitum; et quod homo ad imaginem Dei factus dicitur, secundum interiorem hominem dici, ubi est ratio et intellectus: unde etiam habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Cum enim dixisset, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; addidit continuo, Et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et caetera: ut intelligeremus non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam potestatem qua omnia pecora superat. Omnia enim animalia caetera subjecta sunt homini, non propter corpus, sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent: quamvis etiam corpus nostrum sic fabricatum sit, ut indicet nos meliores esse quam bestias, et propterea Deo similes. Omnium enim animalium corpora, sive quae in aquis, sive quae in terra vivunt, sive quae in aere volitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt erecta sicut hominis corpus. Quo significatur, etiam animum nostrum in superna sua, id est in aeterna spiritualia, erectum esse debere. Ita intelligitur per animum maxime, attestante etiam erecta corporis forma, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei. CAPUT XVIII.-- Potestas hominis in bestias. 29. Aliquando etiam solent dicere: Quomodo accepit homo potestatem piscium maris et volatilium coeli et omnium pecorum et ferarum, cum videamus a multis feris homines occidi, et a multis volatilibus nobis noceri, quae volumus vel vitare vel capere et plerumque non possumus? quomodo ergo in haec accepimus potestatem? Hic illis primo dicendum est quod multum errent qui post peccatum considerant hominem, cum in hujus vitae mortalitatem damnatus est, et amisit perfectionem illam qua factus est ad imaginem Dei. Sed si damnatio ejus tantum valet, ut tam multis pecoribus imperet: quamvis enim a multis feris propter fragilitatem corporis possit occidi, a nullis tamen domari potest, cum ipse tam multas et prope omnes domet: si ergo haec hominis damnatio tantum valet, quid de regno ejus cogitandum est, quod ei renovato et liberato divina voce promittitur? CAPUT XIX.-- Ut spiritualiter accipiendus vers. 28. 30. Quod autem scriptum est, Masculum et feminam fecit illos; et benedixit eos Deus dicens, Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram; rectissime quaeritur quemadmodum accipienda sit conjunctio masculi et feminae ante peccatum, et ista benedictio qua dictum est, Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram: utrum carnaliter, an spiritualiter accipienda sit. Licet enim nobis eam etiam spiritualiter accipere, ut in carnalem fecunditatem post peccatum conversa esse credatur. Erat enim prius casta conjunctio masculi et feminae; hujus ad regendum, illius ad obtemperandum accommodata: et spiritualis fetus intelligibilium et immortalium gaudiorum replens terram, id est, vivificans corpus, et dominans ejus; id est, ita subjectum habens, ut nullam ex eo adversitatem, nullam molestiam pateretur. Quod ideo sic credendum est, quia nondum erant filii saeculi hujus antequam peccarent. Filii enim saeculi hujus generant et generantur, sicut Dominus dicit, cum in comparatione futurae vitae quae nobis promittitur, carnalem istam generationem contemnendam esse demonstrat (Luc. XX, 34-36). CAPUT XX.-- Bestiis dominari, per allegoriam. 31. Et quod eis dictum est, Habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et repentium omnium quae repunt super terram: salvo quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione dominari; recte tamen intelligitur etiam spiritualiter, ut omnes affectiones et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et modestiam. Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in foedissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum. Cum autem reguntur et subjiciuntur, omnino mansuescunt et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitae aeternae, tanquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus. Et haec est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus ejus rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti et boni. Si autem non consentiunt, nihilominus dum negligenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiae malae. De quibus jam nobis praecipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor., XV. 54). Dicit enim Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). Vel hinc enim quivis admoneri debet non carnaliter haec esse intelligenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus volatilibus et omnibus serpentibus in Genesi dantur ad cibum, cum videamus leones, et accipitres, et milvos, et aquilas non pasci nisi carnibus, et interfectione aliorum animalium. Quod etiam de nonnullis serpentibus credo, qui sunt in arenosis et desertis locis, ubi nec lignum nec herba nascitur. CAPUT XXI.-- In vers. 31, cur dicitur, Bona valde. 32. Sane non est negligenter praetereundum quod dictum est, Et vidit Deus omnia quaecumque fecit, esse bona valde. Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum, Vidit Deus quia bonum est: cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere bona, nisi adderetur et valde. Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quaeque genere constituta; quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quae istis singulis in unum collectis impletur? Omnis enim pulchritudo quae partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, si nasum solum, si solas genas, aut solum caput, aut solas manus, aut solos pedes, et caetera si pulchra singula et sola laudamus; quanto magis totum corpus, cui omnia membra, quae singula pulchra sunt, conferunt pulchritudinem suam: ita ut manus pulchra, quae etiam sola laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam suam, et caetera sine illa inhonesta sint? Tanta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quae multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt atque concurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichaei considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostrae mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulchritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Quia etiam in sermone aliquo ornato atque composito si consideremus singulas syllabas, vel etiam singulas litteras, quae cum sonuerint statim transeunt, non in eis invenimus quid delectet atque laudandum sit. Totus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris, sed de omnibus pulcher est. CAPUT XXII.-- Requies diei septimi per allegoriam: cap. 2, vers. 1-3. 33. Jam nunc videamus etiam illud, quod solent majore impudentia, quam imperitia deridere, quod scriptum est, Deum consummato coelo et terra et omnibus quae fecit, requievisse die septimo ab omnibus operibus suis, et benedixisse diem septimum, et sanctificasse eum, quia requievit ab operibus suis. Dicunt enim: Quid opus erat ut Deus requiesceret? an forte operibus sex dierum fatigatus et lassatus erat? Addunt etiam Domini testimonium, ubi ait, Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17); et hinc multos imperitos decipiunt, quibus persuadere conantur Novum Testamentum Veteri Testamento adversari. Sed sicut illi quibus Dominus dicit, Pater meus usque nunc operatur, carnaliter opinabantur requiem Dei, et carnaliter sabbatum observantes non videbant quid illius diei significatio figuraret; sic et isti diversa quidem voluntate, pariter tamen non intelligunt sabbati sacramentum. Et illi enim carnaliter observando, et isti carnaliter exsecrando, sabbatum non noverunt. Transeat ergo unusquisque ad Christum ut auferatur velamen, sicut Apostolus dicit (II Cor. III, 16). Velamen enim aufertur, quando similitudinis et allegoriae cooperimento ablato, veritas nudatur, ut possit videri. 34. Primo ergo hujus locutionis regula in multis divinarum Scripturarum locis animadvertenda atque discenda est. Quid enim aliud significat, quod dicitur Deus requievisse ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, nisi requiem nostram, quam nobis daturus est ab omnibus operibus nostris, si et nos bona opera fecerimus? Secundum ipsam figuram locutionis dicit et Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Non enim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat aut angustias patiatur, qui secundum Deum interpellat pro sanctis: sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus, quod ipso movente nos facimus, ipse facere dictus est. Sic dicitur etiam illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Non enim ut sciat ipse quem nihil latet, sed ut scire nos faciat, quantum in ejus dilectione profecerimus, tentari nos permittit. Secundum ipsam locutionem dicit et Dominus noster, nescire se diem et horam de fine saeculi (Matth. XXIV, 36). Quid enim potest esse quod ille nesciat? Sed quia hoc utiliter occultabat discipulis, nescientem se esse dixit, quia illos nescientes occultando faciebat. Secundum hanc figuram etiam Patrem solum dixit scire diem ipsum, quia eumdem Filium scire faceret. Ex hac figura multae quaestiones in divinis Scripturis, eis qui jam genus locutionis hujus noverunt, sine ulla difficultate solvuntur. Talibus locutionibus etiam abundat nostra consuetudo, cum dicimus laetum diem, quia nos laetos facit; et pigrum frigus, quia nos pigros facit; et fossam caecam, quia nos eam non videmus; et linguam politam, quia verba polita facit: postremo etiam quietum ab omnibus molestiis tempus dicimus, in quo nos ab omnibus molestiis quieti sumus. Sed et Deus requievisse dictus est ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia in illo requiescemus ab omnibus operibus nostris, si opera bona fecerimus: quia et ipsa bona opera nostra illi tribuenda sunt qui vocat, qui praecipit, qui viam veritatis ostendit, qui ut et velimus invitat, et vires implendi ea quae imperat, subministrat. CAPUT XXIII.-- Septem dies, et septem aetates mundi. 33. 1a AETAS. Sed quare septimo die requies ista tribuatur, diligentius considerandum arbitror. Video enim per totum textum divinarum Scripturarum sex quasdam aetates operosas, certis quasi limitibus suis esse distinctas, ut in septima speretur requies; et easdem sex aetates habere similitudinem istorum sex dierum, in quibus ea facta sunt quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordia enim generis humani, in quibus ista luce frui coepit, bene comparantur primo diei quo fecit Deus lucem. Haec aetas tanquam infantia deputanda est ipsius universi saeculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitare debemus; quia unusquisque homo cum primo nascitur, et exit ad lucem, primam aetatem agit infantiam. Haec tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera hujus diei fit diluvium; quia et infantia nostra tanquam oblivionis diluvio deletur. 36. 2a AETAS. Et incipit mane a temporibus Noe secunda aetas tanquam pueritia, et tenditur haec aetas usque ad Abraham aliis generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est firmamentum inter aquam et aquam; quia et arca in qua erat Noe cum suis, firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat, et superiores quibus compluebatur. Haec aetas non diluvio deletur, quia et pueritia nostra non oblivione tergitur de memoria. Meminimus enim nos fuisse pueros, infantes autem non meminimus. Hujus vespera est confusio linguarum in eis qui turrem faciebant, et fit mane ab Abraham. Sed nec ista aetas secunda generavit populum Dei, quia nec pueritia apta est ad generandum. 37. 3a AETAS. Mane ergo fit ab Abrah., et succedit aetas tertia similis adolescentiae. Et bene comparatur diei tertio, quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus, quarum error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis tanquam ventis omnibus mobilis, maris nomine bene significatur; ab hac ergo gentium vanitate et hujus saeculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham, tanquam terra cum apparuit arida, id est, sitiens imbrem coelestem divinorum mandatorum: qui populus unum Deum colendo, tanquam irrigata terra, ut fructus utiles posset afferre, sanctas Scripturas et Prophetias accepit. Haec enim aetas potuit jam generare populum Deo, quia et tertia aetas, id est adolescentia filios habere jam potest. Et ideo ad Abraham dictum est: Patrem multarum gentium posui te, et augeam te nimis valde, et ponam te in gentes, et reges de te exient. Et ponam testamentum meum inter me et te, et inter semen tuum post te, in generationes eorum in testamentum aeternum; ut sim tibi Deus, et semini tuo post te: et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus (Gen. XVII, 5-8). Haec aetas porrigitur ab Abraham usque ad David quatuordecim generationibus. Hujus vespera est in populi peccatis, quibus divina mandata praeteribant, usque ad malitiam pessimi regis Saül. 38. 4a AETAS. Et inde fit mane regnum David. Haec aetas similis juventutis est. Et revera inter omnes aetates regnat juventus, et ipsa est firmum ornamentum omnium aetatum: et ideo bene comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Quid enim evidentius significat splendorem regni, quam solis excellentia? Et plebem obtemperantem regno splendor lunae ostendit, tanquam synagogam ipsam, et stellae principes ejus, et omnia tanquam in firmamento in regni stabilitate fundata. Hujus quasi vespera est in peccatis regum, quibus illa gens meruit captivari atque servire. 39. 5a AETAS. Et fit mane transmigratio in Babyloniam, cum in ea captivitate populus leniter in peregrino otio collocatus est. Et porrigitur haec aetas usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, id est quinta aetas, scilicet declinatio a juventute ad senectutem, nondum senectus, sed jam non juventus: quae senioris aetas est, quem Graeci πρεσβύτην vocant. Nam senex apud eos non πρεσβύτης, sed γέρων dicitur. Et revera sic ista aetas a regni robore inclinata et fracta est in populo Judaeorum, quemadmodum homo a juventute fit senior. Et bene comparatur illi diei quinto, quo facta sunt in aquis animalia, et volatilia coeli, posteaquam illi homines inter gentes, tanquam in mari, vivere coeperunt, et habere incertam sedem et instabilem, sicut volantes aves. Sed plane erant ibi etiam ceti magni, id est illi magni homines qui magis dominari fluctibus saeculi, quam servire in illa captivitate potuerunt. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore depravati sunt. Ubi sane animadvertendum est quod benedixit Deus illa animalia, dicens, Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram: quia revera gens Judaeorum, ex quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est. Hujus diei, hoc est hujus aetatis, quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Judaeorum, quia sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Jesum Christum non possent agnoscere. 40. 6a AETAS. Mane autem fit ex praedicatione Evang. per Dominum nostrum Jesum Christum, et finitur dies quintus: incipit sextus, in quo senectus veteris hominis apparet. Hac enim aetate illud carnale regnum vehementer attritum est, quando et templum dejectum est, et sacrificia ipsa cessaverunt; et nunc ea gens quantum ad regni sui vires attinet, quasi extremam vitam trahit. In ista tamen aetate tanquam in senectute veteris hominis, homo novus nascitur, qui jam spiritualiter vivit. Sexta enim die dictum erat: Producat terra animam vivam. Nam quinto die dictum erat: Producant aquae, non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum; quoniam corpora sunt reptilia, et adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tanquam in mari Gentium populus ille serviebat Legi. Istam vero animam vivam dicit, qua vita jam incipiunt aeterna desiderari. Serpentes ergo et pecora quae terra producit, gentes significant jam stabiliter Evangelio credituras. De quibus dicitur in illo vase quod Petro demonstratum est in Actibus Apostolorum: Macta, et manduca. Et cum ille immunda diceret, responsum est ei: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris (Act. X, 13-15). Tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, sicut in ista sexta aetate nascitur in carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam, Et homo est, et quis agnoscet eum? Et quemadmodum in illo die masculus et femina, sic et in ista aetate Christus et Ecclesia. Et praeponitur homo in illo die pecoribus et serpentibus et volatilibus coeli, sicut in ista aetate Christus regit animas obtemperantes sibi, quae ad Ecclesiam ejus, partim de Gentibus, partim de populo Judaeorum venerunt; ut ab eo domarentur atque mansuescerent homines, vel carnali concupiscentiae dediti sicut pecora, vel tenebrosa curiositate obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quae cum ipso sunt, herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus; sic ista aetate spiritualis homo quicumque bonus minister est Christi, et eum bene quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritualiter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis et lege divina: partim ad concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum, tanquam herbis seminalibus; partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tanquam lignis fructiferis; partim ad vigorem fidei, spei et charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis viridibus, id est vigentibus, quae nullo aestu tribulationum possint arescere. Sed spiritualis sic istis alimentis pascitur, ut multa intelligat; carnalis autem, id est parvulus in Christo, tanquam pecus Dei, ut multa credat quae intelligere nondum potest: tamen eosdem cibos omnes habent. 41. 7a AETAS. Hujus autem aetatis quasi vespera, quae utinam nos non inveniat, si tamen nondum coepit, illa est de qua Dominus dicit: Putas cum veniet Filius hom., inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Post istam vesperam fiet mane, cum ipse Dominus in claritate venturus est: tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis ii quibus dictum est, Estote perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est (Matth. V, 48). Tales enim faciunt opera bona valde. Post enim talia opera speranda est requies in die septimo, qui vesperam non habet. Nullo ergo modo verbis dici potest quemadmodum Deus fecerit, et condiderit coelum et terram et omnem creaturam quam condidit: sed ista expositio per ordinem dierum sic indicat tanquam historiam rerum factarum, ut praedicationem futurorum maxime observet. CAPUT XXIV.-- Aetates mundi quare inaequales. 42. Si autem aliquem movet quod in istis aetatibus saeculi duas aetates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem consequentes singulae quatuordecim generationibus contexuntur, sexta vero ista nullo generationum numero definita est (Matth. I, 1); facile est videre, etiam in unoquoque homine duas primas aetates, infantiam et pueritiam, corporis sensibus inhaerere. Qui sensus corporis quinque sunt, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus: quinarius autem numerus duplicatus, quoniam duplex est sexus humanus, unde generationes tales existunt, masculinus et femininus; quinarius ergo, ut dixi, duplicatus denarium numerum facit. Jamvero ab adolescentia et deinceps, ubi ratio jam incipit in homine praevalere, accedit quinque sensibus cognitio et actio, quibus vita regitur et administratur, ut jam septenarius numerus incipiat esse: qui similiter duplicatus, propter duplicem sexum, in quatuordecim generationibus eminet et apparet, quas habent tres aetates consequentes, tanquam adolescentis, et juvenis, et senioris. Senectutis vero aetas sicut in nobis nullo statuto annorum tempore definitur, sed post quinque illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur: sic et in ista aetate saeculi non apparent generationes, ut etiam occultus sit ultimus dies, quem utiliter Dominus latere oportere demonstravit (Id. XXIV, 36). CAPUT XXV.-- Septem dierum attior allegoria. 43. Habet etiam unusquisque nostrum in bonis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debet quietem sperare. Primo die lucem fidei, quando prius visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die tanquam firmamentum disciplinae, quo discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter aquas inferiores et superiores. Tertio die, quo mentem suam ad ferendos bonorum operum fructus, a labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam terram a perturbationibus maris secernit, ut jam possit dicere, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Quarto die, quo jam in illo firmamento disciplinae spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae tanquam sol fulget in anima; et quemadmodum anima ipsius veritatis particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem praestet, tanquam luna illuminans noctem; et quemadmodum stellae omnes, scilicet intelligentiae spirituales, in hujus vitae obscuritate tanquam in nocte micent et fulgeant. Quarum rerum notitia fortior effectus incipiat quinto die in actionibus turbulentissimi saeculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternae societatis; et de corporalibus actionibus, quae ad ipsum mare pertinent, id est ad hanc vitam, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosint animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas actiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur, et volatilia coeli, id est voces coelestia praedicantes. Sexto autem die producat de terra animam vivam, id est de ipsa stabilitate mentis suae ubi spirituales habet fructus, id est bonas cogitationes, motus omnes animi sui regat, ut sit in illo anima viva, id est rationi et justitiae serviens, non temeritati atque peccato. Ita fiat etiam homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina, id est intellectus et actio, quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est carnem subjiciat, et caetera quae jam in hominis perfectione superius dicta sunt. In istis autem tanquam diebus vespera est in ipsa perfectione singulorum operum, et mane in inchoatione consequentium. Post istorum quasi sex dierum opera bona valde, speret homo quietem perpetuam, et intelligat quid sit, Requievit Deus septimo die ab omnibus operibus suis: quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui ut operemur jubet; et ipse recte requiescere dicitur, quia post haec omnia opera requiem nobis ipse praestabit. Quomodo enim recte dicitur paterfamilias aedificare domum, cum hoc non opere suo faciat, sed eorum quibus servientibus imperat; sic recte dicitur et ab operibus requiescere, cum post perfectionem fabricae, illis quibus imperabat permittit ut vacent, et jucundo otio perfruantur. LIBER SECUNDUS. Persequitur expositionem Geneseos ab hoc vers. 4. cap. 2: Hic liber creaturae coeli et terrae, etc., usque ad illum quo Adam et Eva de Paradiso ejiciuntur. Ad extremum, Ecclesiae dogmata cum Manichaeorum erroribus confert. CAPUT PRIMUM.-- Recitatio secundi et tertii capitis Geneseos. 1. Post enumerationem et expositionem dierum septem, interposita est quasi quaedam conclusio, et appellatus est liber creaturae coeli et terrae, quidquid superius dictum est, cum sit parva pars libri: sed ideo sic meruit vocari, quia universi saeculi a capite usque ad finem quasi brevis quaedam imago in his diebus septem figurata est. Deinde incipit de homine diligentius narrari. Quae omnis narratio non aperte, sed figurate explicatur, ut exerceat mentes quaerentium veritatem, et spirituali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic enim se continet: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus esset dies quo fecit Deus coelum et terram, et omnia viridia agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri, antequam germinaret. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Et tunc finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Et tunc plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Et produxit adhuc Deus de terra omne lignum formosum ad aspectum, et bonum ad escam: et lignum vitae plantavit in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Flumen autem prodibat ex Eden, et irrigabat paradisum: quod inde dividitur in quatuor partes. Nomen uni Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilath, ibi est aurum, aurum autem terrae illius optimum; ibi est carbunculus et lapis prasinus. Et nomen secundi fluminis Geon; hoc circuit totam terram Aethiopiae. Et flumen tertium Tigris; hoc est quod vadit contra Assyrios. Et flumen quartum dicitur Euphrates. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecerat, et posuit eum in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret eum. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ex omni ligno quod est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis ab eo: qua die enim ederitis ab illo, morte moriemini. Et dixit Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi. Et quaecumque finxerat Deus ex omni genere pecorum, et ex omni genere bestiarum agri, et ex omni genere volatilium volantium sub coelo, perduxit ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret: et quod vocavit ea omnia Adam animam vivam, hoc est nomen ejus. Et post haec vocavit Adam nomina omnium pecorum, et omnium avium coeli, et omnium bestiarum agri; et secundum quod vocavit ea Adam, hoc est nomen eorum usque in hodiernum diem. Ipsi autem Adae nondum fuit adjutorium simile illi. Et immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit: et sumpsit Deus unam de costis ejus, et implevit locum ejus carne, et formavit Deus costam quam accepit ab Adam in mulierem. Et adduxit illam ad Adam, ut videret quid eam vocaret. Et dixit Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est; et haec erit mihi adjutorium. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adjungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. Et erant ambo nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur. 2. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus. Et dixit serpens ad mulierem: Quare dixit Deus ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? Et dixit mulier ad serpentem: Ex omni ligno quod est in paradiso edemus; a fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus ne edamus, sed neque tangamus, ne moriamur. Et dixit serpens mulieri: Non morte moriemini; sciebat enim Deus quia qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia bonum est oculis ad videndum et cognoscendum; et sumpsit fructum de ligno illo, et manducavit, et dedit viro suo; et accepit Adam, et manducavit: et aperti sunt oculi eorum, et tunc scierunt quia nudi erant; et sumpserunt sibi folia fici, et fecerunt sibi succinctoria. Et cum audissent vocem Domini deambulantis in paradiso ad vesperam, absconderunt se Adam et mulier ejus ab ante faciem Domini Dei, ad illam arborem quae erat in medio paradiso. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi: Adam, ubi es? Et dixit ille: Vocem tuam audivi, Domine, in paradiso, et timui, et abscondi me, quia nudus sum. Et dixit Dominus Deus: Quis nuntiavit tibi, quia nudus es, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi ex illa sola non manducare, ex illa manducasti? Et dixit Adam: Mulier quam dedisti mihi, dedit ut ederem, et manducavi. Et dixit Deus mulieri: Quid hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens seduxit me, et manducavi. Et dixit Dominus Deus serpenti: Quia hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore, et omni genere bestiarum. Pectore et ventre repes, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Et inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum, et inter semen illius. Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus calcaneum. Et mulieri dixit: Multiplicans multiplicabo dolores tuos, et suspiria tua, et in doloribus paries filios tuos; et ad virum tuum conversio tua, et ille tui dominabitur. Et tunc dixit Deus ad Adam: Quia audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno de quo praeceperam tibi, ex illo solo ne ederes, maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis, et in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri tui. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et tunc Adam imposuit nomen uxori suae, Vita; quia mater est omnium vivorum. Et tunc fecit Dominus Deus Adae et mulieri ejus tunicas pelliceas, et induit illos. Et dixit: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, ad scientiam cognoscendi bonum et malum. Et tunc ne porrigeret manum suam Adam ad arborem vitae et sumeret sibi inde, et ederet et viveret in aeternum, dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat. Et ejectus foras de paradiso, moratus est contra paradisum voluptatis. Et Cherubim et illam flammeam frameam quae versatur, posuit Deus ad custodiendam viam arboris vitae. CAPUT II.-- Genesis ad litteram ubique non potest exponi. 3. Haec secreta verborum si non reprehendentes et accusantes, sed quaerentes et reverentes Manichaei mallent discutere, non essent utique Manichaei; sed daretur petentibus, et quaerentes invenirent, et pulsantibus aperiretur. Plures enim quaestiones in hoc sermone proponunt, qui diligentia pia quaerunt, quam isti miseri atque impii: sed hoc interest, quod illi quaerunt ut inveniant, isti nihil laborant, nisi non invenire quod quaerunt. Hic ergo totus sermo primo secundum historiam discutiendus est, deinde secundum prophetiam. Secundum historiam facta narrantur, secundum prophetiam futura praenuntiantur. Sane quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est non aliter intelligere quam littera sonat, et potuerit evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intelligantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adjuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur (Matth. VII, 7); ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent, explicemus, non praejudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios quibus Dominus revelare dignatur. CAPUT III.-- Viride agri quid designat, vers. 5, cap 2. 4. Factus est ergo dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri. Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, et omne pabulum, cujus diei nomine omne tempus significari bene intelligitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine significantur. Movere autem nos debet ad quaerendum, quod cum diem, qui factus est, et coelum, et terram nominasset adjecit etiam, viride agri, et omne pabulum. Non enim quando dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, tunc dictum est, factum esse omne viride agri et pabulum: manifeste enim legitur, quod tertio die factum est omne viride et pabulum agri. Quod autem dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, non pertinet ad aliquem dierum ex illis septem diebus. Adhuc enim vel materiam ipsam unde facta sunt omnia, coeli et terrae nomine nuncupabat: vel certe prius totam creaturam, coeli et terrae nomine proposuerat dicendo, In principio fecit Deus coelum et terram; et postea particulatim per ordinem dierum sicut oportebat, propter prophetiam, quam in primo libro commemoravimus, Dei opera exsecutus exposuit. Quid sibi ergo vult quod nunc nominato coelo et terra, addidit, viride agri et pabulum, et tacuit caetera tam multa, quae sunt in coelo et in terra, vel etiam in mari; nisi quia viride agri invisibilem creaturam vult intelligi, sicut est anima? Ager enim solet in Scripturis figurate mundus appellari. Nam et ipse Dominus, Ager est hic, inquit, mundus (Matth. XIII, 38), cum illam parabolam exponeret, ubi bono semini sunt commixta zizania. Viride ergo agri spiritualem atque invisibilem creaturam dicit, propter vigorem vitae, et nomine pabuli utique propter vitam bene hoc ipsum interpretamur. 5. Deinde quod addidit, antequam essent super terram, intelligitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur: ideoque addidit, Nondum enim pluerat Deus supra terram. CAPUT IV.-- Quid sit, Nondum pluerat super terram, vers. 5. Quia et nunc viride agri Deus facit, sed pluendo super terram, id est, facit animas revirescere per verbum suum; sed de nubibus eas irrigat, id est de Scripturis Prophetarum et Apostolorum. Recte autem appellantur nubes, quia verba ista quae sonant et percusso aere transeunt, addita etiam obscuritate allegoriarum quasi aliqua caligine obducta, velut nubes fiunt: quae dum tractando exprimuntur, bene intelligentibus tanquam imber veritatis infunditur. Sed hoc nondum erat antequam anima peccaret; id est, antequam viride agri esset super terram. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Laboranti enim homini in terra imber de nubibus est necessarius, de quibus nubibus jam dictum est. Post peccatum autem homo laborare coepit in terra, et necessarias habere illas nubes. Ante peccatum vero, cum viride agri et pabulum fecisset Deus, quo nomine invisibilem creaturam significari diximus, irrigabat eam fonte interiore, loquens in intellectum ejus: ut non extrinsecus verba exciperet, tanquam ex supradictis nubibus pluviam; sed fonte suo, hoc est de intimis suis manante veritate, satiaretur.

CAPUT V.-- Fons irrigans terram allegorice. Superbia quid sit. 6. Fons enim ascendebat, inquit, de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. De terra scilicet de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Quando autem anima tali fonte irrigabatur, nondum per superbiam projecerat intima sua. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo. Et quoniam in exteriora per superbiam tumescens coepit non irrigari fonte intimo, bene insultatur illi verbis propheticis, et dicitur: Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli. X, 14, 9, 10). Quid est enim superbia aliud, nisi deserto secretario conscientiae foris videri velle quod non est? Et ideo laborans jam in terra necessariam habet pluviam de nubibus, id est doctrinam de humanis verbis, ut etiam hoc modo possit ab illa ariditate revirescere, et iterum fieri viride agri. Sed utinam vel pluviam veritatis de ipsis nubibus libenter excipiat. Nam propter illam Dominus noster nubilum carnis nostrae dignatus assumere, imbrem sancti Evangelii largissimum infudit, promittens etiam quod si quis biberit de aqua ejus, rediet ad illum intimum fontem, ut forinsecus non quaerat pluviam. Dicit enim: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14). Iste, credo, fons ante peccatum ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, quia interior erat, et nubium non desiderabat auxilium: Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Cum enim dixisset, Nondum enim pluerat Deus super terram, subjecit et causam quare nondum pluerat: quia non erat homo qui operaretur in ea. Tunc autem homo coepit operari in terra, cum post peccatum de beata vita dimissus est, qua in paradiso fruebatur. Sic enim scriptum est: Et dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat: unde suo loco requiremus (Infra, cap. 22). Quod nunc ad hoc commemoravi, ut intelligeremus laboranti homini in terra, id est in peccatorum ariditate constituto, necessariam esse de humanis verbis divinam doctrinam, tanquam de nubibus pluviam. Talis autem scientia destruetur. Videmus enim nunc in aenigmate, tanquam in nubilo saginam quaerentes: tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 8, 12), quando universa facies terrae nostrae interiore fonte aquae salientis irrigabitur. Nam si fontem aliquem hujus visibilis aquae voluerimus intelligere, de quo dictum est, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae; non est verisimile quod cum tam multi fontes perennes, sive rivorum, sive fluviorum per universam terram inveniantur, solus ille siccaverit, qui irrigabat omnem faciem terrae. CAPUT VI.-- Invisibilia quibus vocabulis signantur. 7. Sub his ergo paucis verbis universa creatura nobis insinuata est ante peccatum animae. Nomine enim coeli et terrae universa visibilis creatura significata est; et nomine diei, universum tempus; et nomine viridium et pabuli agri, creatura invisibilis; et nomine fontis ascendentis et irrigantis omnem faciem terrae, inundatio veritatis animam satians ante peccatum. Dies autem iste, cujus nomine universum tempus significari diximus, insinuat nobis non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam tempus posse sentire: quod de anima nobis manifestatur, quae tanta varietate affectionum suarum, et ipso lapsu quo misera facta est, et reparatione qua rursus in beatitatem redit, tempore mutari posse convincitur. Et ideo non dictum est, Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram, tantum; quibus nominibus visibilis creatura intimatur: sed additum est etiam, viride, et pabulum agri; quo nomine invisibilem creaturam, propter vigorem et vitam, significari diximus, sicuti est anima. Et ita dictum est, Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride, et pabulum agri: ut sic intelligeremus non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam pertinere ad tempus, propter mutabilitatem; quia solus Deus incommutabilis est, qui est ante tempora. CAPUT VII.-- Limus quid habeat mysterii. 8. Nunc videamus post universae creaturae insinuationem tam visibilis quam invisibilis, et universale beneficium divini fontis erga invisibilem creaturam, quid de homine specialiter intimetur, quod ad nos maxime pertinet. Primo enim quod de limo terrae Deus hominem finxit, solet habere quaestionem qualis ille limus fuerit, vel quae materia nomine limi significata sit. Illi autem inimici veterum Librorum, omnia carnaliter intuentes, et propterea semper errantes, etiam hoc reprehendere mordaciter solent, quod de limo Deus hominem finxit. Dicunt enim: Quare de limo fecit Deus hominem? an defuerat ei melior et coelestis materia, unde hominem faceret, ut de labe terrena tam fragilem mortalemque formaret? Non intelligentes primo quam multis significationibus vel terra vel aqua in Scripturis ponatur: limus enim aquae et terrae commixtio est. Dicimus enim tabidum et fragile et morti destinatum corpus humanum post peccatum esse coepisse. Non enim in nostro corpore isti exhorrescunt nisi mortalitatem, quam damnatione meruimus. Quid autem mirum, aut difficile Deo, etiamsi de limo istius terrae hominem fecit, tale tamen corpus ejus efficere, quod corruptioni non subjaceret, si homo praeceptum Dei custodiens peccare noluisset? Si enim speciem coeli ipsius de nihilo, vel de informi materia dicimus factam, quia omnipotentem artificem credimus; quid mirum si corpus, quod de limo qualicumque factum est, potuit ab omnipotenti artifice tale fieri, ut nulla molestia, nulla indigentia cruciaret hominem ante peccatum, et nulla corruptione tabesceret? 9. Itaque superflue quaeritur unde hominis corpus Deus fecerit; si tamen nunc de corporis formatione dicitur. Sic enim nonnullos nostros intelligere accepi, qui dicunt, posteaquam dictum est, Finxit Deus hominem de limo terrae; propterea non additum, Ad imaginem et similitudinem suam, quoniam nunc de corporis formatione dicitur. Tunc autem homo interior significabatur, quando dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei. Sed etiamsi nunc quoque hominem ex corpore et anima factum intelligamus, ut non alicujus novi operis inchoatio, sed superius breviter insinuati diligentior retractatio isto sermone explicetur; si ergo, ut dixi, hominem hoc loco ex corpore et anima factum intelligamus, non absurde ipsa commixtione limi nomen accepit. Sicut enim aqua terram colligit, et conglutinat, et continet, quando ejus commixtione limus ejus efficitur; sic anima corporis materiam vivificando in unitatem concordem conformat, et non permittit labi et resolvi. CAPUT VIII.-- Insufflatio spiritus quid. Quid in Scripturis dicatur spiritus hominis. 10. Quod autem scriptum est, Et insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem: si adhuc corpus solum erat, animam adjunctam corpori hoc loco intelligere debemus; sive quae jam facta erat, sed tanquam in ore Dei erat, id est in ejus veritate vel sapientia, unde tamen non recessit quasi locis separata, quando insufflata est; non enim Deus loco continetur, sed ubique praesens est: sive tunc anima facta est, quando in illud figmentum Deus insufflavit spiritum vitae, ut illa insufflatio ipsam operationem Dei significet, qua fecit animam in homine Spiritu potentiae suae. Si autem homo ille qui factus erat, jam corpus et anima erat; ipsi animae sensus est additus ista insufflatione, cum factus est homo in animam viventem: non quia illa insufflatio conversa est in animam viventem, sed operata est in animam viventem. Nondum tamen spiritualem hominem debemus intelligere, qui factus est in animam viventem, sed adhuc animalem. Tunc enim spiritualis effectus est, cum in paradiso, hoc est in beata vita constitutus, praeceptum etiam perfectionis accepit, ut verbo Dei consummaretur. Itaque postquam peccavit, recedens a praecepto Dei, et dimissus est de paradiso, in hoc remansit ut animalis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes, qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritualem Adam, id est Dominum nostrum Jesum Christum, qui peccatum non fecit (I Petr. II, 22); et ab illo recreati et vivificati, restituamur in paradisum, ubi latro ille cum ipso eo die meruit esse, quo vitam istam finivit (Luc. XXIII, 43). Sic enim Apostolus dicit: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale, sicut scriptum est: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 44-46). 11. Sic ergo debemus intelligere hunc locum, ut non quia dictum est, Insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem, credamus illam veluti partem naturae Dei in animam hominis fuisse conversam, et cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem: in quo errore maxime istos Manichaeos veritas premit. Sicut enim est mater omnium haereticorum superbia, ausi sunt dicere quod natura Dei sit anima. Et hinc urgentur a nobis, cum eis dicimus, Ergo natura Dei errat et misera est, et vitiorum labe corrumpitur et peccat; aut etiam, ut vos dicitis, naturae contrariae sordibus inquinatur: et caetera talia quae de natura Dei nefas est credere. Nam factam esse animam ab omnipotente Deo, et ideo non illam esse partem Dei vel naturam Dei, manifeste alio loco scriptum est, dicente propheta, Et qui finxit spiritum omnibus, ipse fecit omnia (Psal. XXXII, 15): et alio loco, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1). Ergo factum esse spiritum hominis, manifeste his testimoniis approbatur. Spiritus autem hominis in Scripturis dicitur ipsius animae potentia rationalis, qua distat a pecoribus, et eis naturae lege dominatur. De quo dicit Apostolus: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). Ne forte si probaretur his testimoniis animam factam esse, non deessent qui dicerent spiritum hominis non esse factum, et ipsum arbitrarentur esse naturam Dei, et in ipsum dicerent partem Dei esse conversam, cum illa insufflatio Dei facta est. Quod sana doctrina similiter respuit, quia et ipse spiritus hominis cum aliquando errat, et aliquando prudenter sapit, mutabilem se esse clamat: quod nullo modo de natura Dei fas est credere. Non autem potest majus signum esse superbiae, quam ut dicat se humana anima hoc esse quod Deus est, cum adhuc sub tantis vitiorum et miseriarum molibus gemat. CAPUT IX.-- Paradisi deliciae quid allegorice. 12. Nunc jam videamus ipsam beatitudinem hominis, quae paradisi nomine significatur: nam quoniam in nemoribus deliciosa quies hominum esse solet, et corporeis sensibus nostris de oriente lumen oritur, coelumque consurgit, quod superius corpus est nostro corpore atque excellentius; propterea his verbis etiam spirituales deliciae, quas habet beata vita, figurate explicantur, et ad orientem paradisus plantatur. Intelligamus autem nostra gaudia spiritualia significare omne lignum formosum ad aspectum intelligentiae, et bonum ad escam quae non corrumpitur, qua beatae animae pascuntur: nam et Dominus dicit, Operamini escam quae non corrumpitur (Joan. VI, 27); ut est omnis ratio, quae cibus est animae. Ad orientem, lucem sapientiae in Eden, id est in deliciis immortalibus et intelligibilibus. Nam deliciae, vel voluptas, vel epulum hoc verbo significari dicitur, si ex hebraeo in latinum interpretetur. Positum est autem sic sine interpretatione, ut aliquem locum significare videatur, magisque figuratam faciat locutionem. Productum autem ex terra omne illud lignum accipimus omne illud gaudium spirituale; id est, supereminere terrae, et non involvi atque obrui terrenarum cupiditatum implicamentis. Lignum autem vitae plantatum in medio paradisi, sapientiam illam significat, qua oportet ut intelligat anima, in meditullio quodam rerum se esse ordinatam, ut quamvis subjectam sibi habeat omnem naturam corpoream, supra se tamen esse intelligat naturam Dei: et neque in dexteram declinet, sibi arrogando quod non est; neque ad sinistram, per negligentiam contemnendo quod est: et hoc est lignum vitae plantatum in medio paradisi. Ligno autem scientiae boni et mali, ipsa item medietas animae et ordinata integritas significatur: nam et ipsum lignum in medio paradisi plantatum est; et ideo lignum dignoscentiae boni et mali dicitur, quia si anima quae debet in ea quae anteriora sunt se extendere, id est in Deum, et ea quae posteriora sunt oblivisci (Philipp. III, 13), id est corporeas voluptates, ad seipsam deserto Deo conversa fuerit, et sua potentia tanquam sine Deo frui voluerit, intumescit superbia, quod est initium omnis peccati. Et cum hoc ejus peccatum poena fuerit consecuta, experiendo discit quid intersit inter bonum quod deseruit, et malum in quod cecidit. Et hoc ei erit gustasse de fructu arboris dignoscentiae boni et mali. Praecipitur ergo illi ut de omni ligno quod est in paradiso edat, ex ligno autem in quo est dignoscentia boni et mali non edat; id est, non sic eo fruatur, ut ipsam ordinatam integritatem naturae suae, quasi manducando violet atque corrumpat. CAPUT X.-- Flumina quatuor quid notent. 13. Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est ex deliciis et voluptate et epulis, quod flumen a propheta significatur in Psalmis, cum dicit, Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9); hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur: dividitur in quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam. Dicitur autem Phison ipse esse Ganges, Geon autem Nilus, quod etiam in Jeremia propheta animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris vero et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent: quibus tamen nominibus virtutes, ut dixi, spirituales significantur; quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si quis hebraeam linguam vel syram consideret. Sicut Jerusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus, significat tamen civitatem pacis spiritualiter: et Sion quamvis sit mons in terra, speculationem tamen significat; et hoc nomen in Scripturarum allegoriis ad spiritualia intelligenda saepe transfertur: et ille qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, sicut Dominus dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a latronibus (Luc. X, 30), utique locos istos terrarum, quamvis secundum historiam in terra inveniantur, spiritualiter cogit intelligi. 14. Prudentia ergo, quae significat ipsam contemplationem veritatis ab omni ore humano alienam, quia est ineffabilis, quam si eloqui velis, paruTis eam potius quam paris, quia ibi audivit et Apostolus ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4): haec ergo prudentia terram circumit, quae habet aurum, et carbunculum, et lapidem prasinum, id est disciplinam vivendi, quae ab omnibus terrenis sordibus, quasi decocta nitescit, sicut aurum optimum; et veritatem, quam nulla falsitas vincit, sicut carbunculi fulgor nocte non vincitur; et vitam aeternam, quae viriditate lapidis prasini significatur, propter vigorem qui non arescit. Fluvius autem ille qui circuit terram Aethiopiam multum calidam atque ferventem, significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram. Tertius autem Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis prudentiae: unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponuntur. Quartus fluvius non dictum est contra quid vadat, aut quam terram circumeat: justitia enim ad omnes partes animae pertinet, quia ipsa ordo et aequitas animae est, qua sibi ista tria concorditer copulantur; prima, prudentia; secunda, fortitudo; tertia, temperantia; et in ista tota copulatione atque ordinatione justitia. CAPUT XI.-- Opera hominis in paradiso: mulier in adjutorium facta. 15. Quod autem ita constitutus est homo in paradiso, ut operaretur et custodiret; operatio illa laudabilior laboriosa non erat. Alia est namque in paradiso operatio, et alia in terra, quo post peccatum damnatus est. Ex eo autem quod additum est, et custodiret; significatum est qualis illa operatio erat. Namque in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis opera est custodire quod tenes. Accipit etiam praeceptum, de quo superius jam tractavimus (Supra, c. 9). Quod praeceptum, quoniam sic concluditur, ut non ad unum loquatur; sic enim dicit, Qua die autem manducaveritis, morte moriemini; incipit exponi quomodo sit facta femina: et facta dicitur in adjutorium viri, ut copulatione spirituali spirituales fetus ederet, id est bona opera divinae laudis; dum ille regit, haec obtemperat; ille a sapientia regitur, haec a viro. Caput enim viri Christus, et caput mulieris vir (I Cor. XI, 3). Ideoque dicitur: Non est bonum solum hominem esse. Adhuc enim erat, quod fieret, ut non solum anima corpori dominaretur, quia corpus servilem locum obtinet, sed etiam virilis ratio subjugaret sibi animalem partem suam, per quod adjutorium imperaret corpori. Ad hujus rei exemplum femina facta est, quam rerum ordo subjugat viro; ut quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est in masculo et femina, etiam in uno homine considerari possit: ut appetitum animae, per quem de membris corporis operamur, habeat mens interior tanquam virilis ratio subjugatum, et justa lege modum imponat adjutorio suo, sicut vir debet feminam regere, nec eam permittere dominari in virum; quod ubi contingit, perversa et misera domus est. 16. Primo ergo demonstravit Deus homini quanto melior esset pecoribus, et omnibus irrationabilibus animantibus: et hoc significat quod dictum est, adducta esse ad illum omnia animantia, ut videret quid ea vocaret, et eis nomina imponeret. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et nominatim ea discernere, nonnisi ratio potest, quae de ipsis judicat. Sed haec facilis ratio est; cito enim homo intelligit se meliorem esse pecoribus: illa est difficilis ratio, qua intelligit in seipso aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur. CAPUT XII.-- Sopito Adae juncta Eva. Quid sibi velit. Et quoniam haec secretiore sapientia videt, ipsam visionem secretam nomine soporis significari arbitror, quem immisit Deus in Adam, quando ei mulier facta est. Ut enim hoc videatur, non est opus oculis istis corporeis, sed quanto quisque ab istis visibilibus rebus in interiora intelligentiae secesserit (hoc est autem quasi obdormiscere), tanto melius et sincerius illud videt. Ipsa enim cognitio, qua intelligitur in nobis aliud esse quod ratione dominetur, aliud quod rationi obtemperet; ipsa ergo cognitio veluti effectio mulieris est de costa viri, propter conjunctionem significandam. Deinde, ut quisque huic suae parti recte dominetur, et fiat quasi conjugalis in seipso, ut caro non concupiscat adversus spiritum, sed spiritui subjugetur, id est concupiscentia carnalis non adversetur rationi, sed potius obtemperando desinat esse carnalis, opus habet perfecta sapientia. Cujus contemplatio quia interior est et secretior, et ab omni sensu corporis remotissima, convenienter etiam ista soporis nomine intelligi potest. Tunc enim ordinatissime caput mulieris vir est, cum caput viri est Christus, qui Sapientia est Dei.

17. Sane in locum illius costae carnem adimplevit, ut hoc nomine insinuaretur dilectionis affectus, quo diligit unusquisque animam suam, et non est durus ut eam contemnat; quod diligit quisque cui praeest. Non enim sic nominata est caro isto loco, ut carnalem concupiscentiam significet; sed isto modo potius quo propheta dicit auferri populo cor lapideum, et dari cor carneum (Ezech. XI, 19). Hoc modo enim dicit etiam Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Aliud est quippe propria locutio, aliud figurata, qualis ista est quam tractamus modo. Quapropter etsi visibilis femina secundum historiam de corpore viri primo facta est a Domino Deo, non utique sine causa ita facta est, nisi ut aliquod secretum intimaret. Num enim aut limus defuit unde femina formaretur? aut, si vellet Dominus, homini vigilanti costam sine dolore detrahere non posset? Sive ergo ista figurate dicta sint, sive etiam figurate facta sint, non frustra hoc modo dicta vel facta sunt; sed sunt plane mysteria et sacramenta, sive hoc modo quo tenuitas nostra conatur, sive aliquo alio meliore, secundum sanam tamen fidem sunt interpretanda et intelligenda. CAPUT XIII.-- Spirituale conjugium in homine. 18. Vocavit ergo mulierem suam vir, tanquam potior inferiorem, et dixit: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Os de ossibus, fortasse propter fortitudinem; et caro de carne, propter temperantiam. Hae namque duae virtutes ad inferiorem animi partem, quam prudentia rationalis regit, docentur pertinere. Quod autem dictum est, Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est; ista origo nominis, et interpretatio in lingua latina non apparet. Quid enim simile habeat mulieris nomen ad viri nomen, non invenitur. Sed in hebraea locutione dicitur sic sonare, quasi dictum sit: Haec vocabitur virago, quoniam de viro suo sumpta est. Nam virago vel virgo potius habet aliquam similitudinem cum viri nomine; mulier autem non habet: sed hoc, ut dixi, linguae diversitas facit. 19. Quod autem additum est, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, quomodo referatur ad historiam non invenio, nisi quod plerumque in genere humano ista contingunt; sed tota prophetia est, cujus Apostolus meminit, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quod Manichaei si non caeci legerent, qui per Epistolas apostolicas multos decipiunt, intelligerent quomodo accipiendae sint Veteris Testamenti Scripturae, nec tam sacrilega voce auderent accusare quod nesciunt. Quod autem nudi erant Adam et mulier ejus, et non confundebantur, simplicitatem animae castitatemque significat. Nam et Apostolus ita dicit: Aptavi vos une viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam fefellit versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). CAPUT XIV.-- Serpens diabolus, Eva affectus. 20. Serpens autem significat diabolum, qui sane non erat simplex. Quod enim dicitur sapientior omnibus bestiis, figurate insinuatur ejus versutia. Non autem dictum est quod in paradiso erat serpens, sed erat serpens inter bestias quas fecit Deus. Paradisus namque beatam vitam, ut superius dixi, significat (Supra, cap. 9), in qua jam non erat serpens, quia jam diabolus erat; et de sua beatitudine ceciderat, quia in veritate non stetit. Nec mirandum est quomodo mulieri loqui potuerit, cum illa esset in paradiso, et ille non esset; non enim aut illa secundum locum erat in paradiso, sed potius secundum beatitudinis affectum: aut etiamsi locus est talis qui paradisus vocetur, in quo corporaliter Adam et mulier habitabant, etiam diaboli accessum corporaliter intelligere debemus? Non utique, sed spiritualiter, sicut Apostolus dicit, Secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2). Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos in quibus operatur? Non utique, sed miris modis per cogitationes suggerit quidquid potest. Quibus suggestionibus resistunt, qui vere dicunt, quod item dicit Apostolus: Non enim ignoramus astutias ejus (II Cor. II, 11). Quomodo enim accessit ad Judam, quando ei persuasit ut Dominum traderet? numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est? Sed utique, ut dictum est, intravit in cor ejus (Luc. XXII, 3). Repellit autem illum homo, si paradisum custodiat. Posuit enim Deus hominem in paradiso, ut operaretur et custodiret: quia sic de Ecclesia dicitur in Canticis canticorum, Hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12); quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor. Sed tamen per mulierem decipit: non enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare rationi tanquam rectori viro. 21. Etiam nunc in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus, serpente, muliere, et viro. Nam primo fit suggestio sive per cogitationem, sive per sensus corporis, vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo: quae suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non movebitur ad peccandum, excludetur serpentis astutia; si autem mota fuerit, quasi mulieri jam persuasum erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit. Quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit, faciendum esse decernat, ab omni vita beata tanquam de paradiso expellitur homo. Jam enim peccatum imputatur, etiamsi non subsequatur factum; quoniam rea tenetur in consensione conscientia. CAPUT XV.-- Tentatio quomodo dejicit. 22. Quo autem modo serpens ille peccatum persuaserit, diligenter considerandum est; pertinet enim maxime ad nostram salutem: nam ideo haec scripta sunt ut jam talia caveamus. Nam cum interrogata mulier respondisset quid eis praeceptum esset; ait ille: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Videmus his verbis per superbiam peccatum esse persuasum: ad hoc enim valet quod dictum est, Eritis sicut dii. Sicut etiam hoc quod dictum est, Sciebat enim Deus quoniam qua die mandacaveritis ex eo, aperientur oculi vestri, quid hic intelligitur, nisi persuasum esse ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine Domino, ut legem ejus non observarent, quasi invidentis sibi ne se ipsi regerent, non indigentes illius interno lumine, sed utentes propria providentia, quasi oculis suis, ad dignoscendum bonum et malum, quod ille prohibuisset? Hoc est ergo quod persuasum est, ut suam potestatem nimis amarent, et cum Deo esse pares vellent, illa medietate, per quam Deo subjecti erant, et corpora subjecta habebant, tanquam fructu arboris constitutae in medio paradisi, male uterentur, id est contra legem Dei; atque ita quod acceperant amitterent, dum id quod non acceperant, usurpare voluerunt. Non enim accepit hominis natura, ut per suam potestatem Deo non regente beata sit; quia nullo regente, per suam potestatem beatus esse solus Deus potest. 23. Et vidit, inquit, mulier quia bonum est lignum ad escam; et quia bonum est oculis ad videndum, et cognoscendum. Quomodo videbat, si clausi erant oculi? Sed hoc dictum est, ut intelligeremus eos oculos esse apertos, posteaquam de fructu illo acceperunt, quibus se nudos videbant, et displicebant sibi, id est oculos astutiae, quibus simplicitas displicet. Cum enim quisque ceciderit ab illa intima et secretissima luce veritatis, nihil est unde velit placere superbia, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim et hypocrisis nascitur, in qua multum sibi videntur cordati, qui potuerint fallere et decipere quem voluerint. Dedit enim mulier viro suo, et manducaverunt, et aperti sunt oculi eorum, de quibus jam dictum est; et tunc viderunt quod nudi essent, sed oculis perversis, quibus illa simplicitas quae nuditatis nomine significata est, erubescenda videbatur. Itaque ut jam non essent simplices, fecerunt de foliis fici sibi succinctoria, tanquam tegentes pudenda sua, id est occultantes simplicitatem, de qua jam erubescebat astuta superbia. Folia vero fici pruritum quemdam significant, si hoc bene in rebus incorporeis dicitur, quem miris modis animus patitur cupiditate, et delectatione mentiendi. Unde etiam latine salsi dicuntur, qui jocari amant. In jocis autem utique simulatio principatum tenet. CAPUT XVI.-- Absconsio, ambulatio, percontatio quid signent. 24. Itaque cum deambularet Deus in paradiso ad vesperam, id est cum ad eos jam judicandos veniret, adhuc ante poenam eorum, deambulabat in paradiso, id est, quasi movebatur in eis praesentia Dei, quando jam ipsi stabiles in ejus praecepto non erant; et bene ad vesperam, id est cum jam ab eis sol occideret, id est auferretur ab eis lux illa interior veritatis: audierunt vocem ejus, et absconderunt se a conspectu ejus. Quis se abscondit a conspectu Dei, nisi qui deserto ipso incipit jam amare quod suum est? Jam enim habebant cooperimenta mendacii: qui autem loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Et ideo ad arborem se dicuntur abscondere, quae erat in medio paradisi, id est ad seipsos, qui in medio rerum infra Deum et supra corpora ordinati erant. Ergo ad seipsos absconderunt se, ut conturbarentur miseris erroribus, relicto lumine veritatis, quod ipsi non erant. Particeps enim veritatis potest esse anima humana: ipsa autem veritas Deus est incommutabilis supra illam. Ab ea ergo veritate quisquis aversus est, et ad seipsum conversus, et non de rectore atque illustratore Deo, sed de suis motibus quasi liberis exsultat, tenebratur mendacio: quoniam qui loquitur mendacium, de suo loquitur; atque ita turbatur, et vocem illam prophetae manifestat, qua dictum est, Ad meipsum anima mea turbata est (Psal. XLI, 7). Itaque jam interrogatur Adam, non Deo nesciente ubi esset, sed cogente ad confessionem peccati: non enim et Dominus Jesus Christus tam multa quae interrogabat, nesciebat. Respondit autem, voce ejus audita, abscondisse se, quoniam nudus esset. Jam miserrimo errore respondit, quasi Deo posset displicere nudus, sicut eum ipse fecerat. Est autem hoc erroris proprium, ut quod cuique displicet, hoc etiam Deo displicere arbitretur. Illud autem sublimiter intelligendum est quod Dominus ait: Quis nuntiavit tibi quod nudus esses, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi, ex illa sola ne manducares, ex illa manducasti? Nudus enim erat a simulatione, sed vestiebatur luce divina. Unde aversus et ad seipsum conversus, quod significat de illa arbore manducasse, nuditatem suam vidit, et displicuit sibi ex eo quod non habebat aliquid proprium. CAPUT XVII.-- Rejectio culpae et serpentis poena. 25. Deinde jam more superbiae in se non accusat quod consensit mulieri, sed in mulierem refundit culpam suam; et sic subtiliter quasi de astutia quam miser conceperat, voluit ad ipsum Deum pertinere quod peccavit. Non enim ait, Mulier dedit mihi; sed addidit dicens, Mulier quam dedisti mihi. Nihil est autem tam familiare peccantibus, quam tribuere Deo velle undecumque accusantur: et hoc de illa vena superbiae, ut quoniam sic homo peccavit cum vult esse par Deo, id est liber esse ab ejus dominio, sicut ille ab omni dominio liber est, quoniam ipse est Dominus omnium; quoniam in majestate par illi esse non potuit, jam lapsus et jacens in peccato suo, parem sibi eum facere conetur. Vel potius illum vult ostendere peccasse, se autem esse innocentem. Et mulier interrogata refert culpam in serpentem: quasi aut ille sic acceperat uxorem ut ei obtemperaret, et non potius ut ipsam sibi obtemperare faceret; aut illa non poterat Dei praeceptum potius custodire, quam verba serpentis admittere. 26. Jam serpens non interrogatur, sed prior excepit poenam, quia nec confiteri peccatum potest, nec habet omnino unde se excuset. Non autem nunc ea damnatio diaboli dicitur, quae ultimo judicio reservatur, de qua loquitur Dominus cum dicit, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); sed ea poena ejus dicitur, qua nobis cavendus est. Poena enim ejus est, ut in potestate habeat eos qui Dei praecepta contemnunt. Hoc enim explicatur his verbis, quibus in eum profertur sententia: et inde major poena est, quia de hac tam infelici potestate laetatur, qui solebat antequam caderet, de sublimi veritate gaudere in qua non stetit. Et ideo illi etiam pecora praeponuntur, non in potestate, sed in conservatione naturae suae: quia pecora non amiserunt beatitudinem aliquam coelestem, quam nunquam habuerunt, sed in sua natura quam acceperunt peragunt vitam. Dicitur ergo huic: Pectore et ventre repes. Quod quidem et in colubro animadvertitur, et ex illo animante visibili ad hunc invisibilem inimicum nostrum locutio figuratur. Nomine enim pectoris, significatur superbia, quia ibi dominatur impetus animi: nomine autem ventris, significatur carnale desiderium, quia haec pars mollior sentitur in corpore. Et quia his rebus ille serpit ad eos quos vult decipere; propterea dictum est, Pectore et ventre repes. CAPUT XVIII.-- Serpentis cum Eva inimicitia. 27. Et terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitae tuae: id est omnibus diebus quibus agis hanc potestatem, ante illam ultimam poenam judicii; haec enim vita ejus videtur, de qua gaudet atque gloriatur. Terram ergo manducabis, duobus modis intelligi potest: vel ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis, id est peccatores, qui terrae nomine significantur; vel certe genus tertium tentationis his verbis figuratur, quod est curiositas. Terram enim qui manducat, profunda et tenebrosa penetrat, et tamen temporalia atque terrena. 28. Non autem inimicitiae ponuntur inter ipsum et virum, sed inter ipsum et mulierem. Numquid quia viros non decipit et tentat? Sed manifestum est quod decipit. An quia ipsum Adam non decepit, sed mulierem ejus? Sed numquid propterea non est inimicus ejus, ad quem pervenit per mulierem suam illa deceptio, maxime quia de futuro jam dicitur, Inimicitias ponam inter te et mulierem? Si autem quod non deinceps decepit Adam, nec ipsam Evam deinceps decepit. Quare ergo ita dicitur, nisi quia hic manifeste ostenditur non posse nos a diabolo tentari, nisi per illam animalem partem, quae quasi mulieris imaginem vel exemplum in uno ipso homine ostendit, de qua superius jam multa diximus? Quod autem etiam inter semen diaboli, et semen mulieris ponuntur inimicitiae, significatur semine diaboli perversa suggestio; semine autem mulieris, fructus boni operis, quo perversae suggestioni resistit. Et ideo observat ipse plantam mulieris, ut si quando in illicita labitur delectatio, tunc illam capiat: et illa observat caput ejus, ut eum in ipso initio malae suasionis excludat. CAPUT XIX.-- De poenis mulieri inflictis. 29. Jam de poena mulieris nulla quaestio est: manifeste enim multiplicatos dolores habet, atque suspiria in hujus vitae calamitatibus; et quod in doloribus pariat filios, quamvis et in ista visibili muliere compleatur, tamen ad illam secretiorem consideratio revocanda est. Nam et in pecoribus feminae cum dolore pariunt filios, et haec est in illis mortalitatis conditio potius quam poena peccati. Potest ergo fieri ut etiam in feminis hominibus mortalium corporum sit ista conditio. Sed hoc est magnum supplicium, quod ad istam corporum mortalitatem ex illa immortalitate venerunt. Verumtamen magnum sacramentum est hujus sententiae, quod nulla abstinentia fit a voluntate carnali, quae non habeat in exordio dolorem, donec in meliorem partem consuetudo flectatur. Quod cum provenerit, quasi natus est filius, id est ad bonum opus paratus est affectus per consuetudinem bonam. Quae consuetudo ut nasceretur, cum dolore reluctatum est consuetudini malae. Nam et illud quod post partum dictum est, Erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur; nonne multae ac prope omnes mulieres absentibus viris suis pariunt, et post partum se ad illos non convertunt? Quae autem superbae sunt mulieres, et dominantur viris, numquid post partum carent hoc vitio, ut viri earum dominentur? Imo quasi dignitatem sibi additam credunt, quod matres fiunt, et plerumque superbiores existunt. Quid sibi ergo vult, quod posteaquam dictum est, In doloribus paries filios, additum est, et erit tibi conversio ad virum tuum, et ipse tui dominabitur; nisi quia illa pars animae, quae carnalibus gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem gaudiis tenetur, cum aliquam malam consuetudinem volens vincere, passa fuerit difficultatem ac dolorem, atque ita pepererit consuetudinem bonam, cautius jam et diligentius rationi obtemperat tanquam viro; et ipsis quasi erudita doloribus convertitur ad rationem, et libenter servit jubenti, ne iterum in aliquam perniciosam consuetudinem defluat? Ista ergo quae videntur maledicta, praecepta sunt, si non carnaliter spiritualia legamus. Lex enim spiritualis est (Rom. VII, 14). CAPUT XX.-- De viri poena. 30. Item de sententia ista quae prolata est in ipsum virum, quid dicemus? Numquid forte divites, quibus provenit facillimus victus, neque in terra operantur, evasisse istam poenam existimandi sunt, qua dicitur: Maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos pariet tibi, et edes pabulum agri tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis? Sed certe illud manifestum est, quod nemo evadat istam sententiam. Hoc ipsum enim quod in hac vita quisque natus, difficultatem inveniendae veritatis habet ex corruptibili corpore (sicut enim Salomon dicit, Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]), ipsi sunt labores et tristitiae quas habet homo ex terra; et spinae ac tribuli sunt punctiones tortuosarum quaestionum, aut cogitationes de provisione hujus vitae: quae plerumque, nisi exstirpentur et de agro Dei projiciantur, suffocant verbum, ne fructificet in homine, sicut Dominus in Evangelio dicit (Marc. IV, 18, 19). Et quoniam necessitate jam per hos oculos et per has aures de ipsa veritate admonemur, et difficile est resistere phantasmatibus quae per istos sensus intrant in animam, quamvis per illos intret etiam ipsa admonitio veritatis; in ista ergo perplexitate, cujus vultus non sudet ut manducet panem suum? quod omnibus diebus vitae nostrae passuri sumus, id est hujus vitae quae transitura est. Et hoc illi dictum est, qui coluerit agrum suum, quia ista patitur donec revertatur in terram, ex qua sumptus est, id est, donec finiat vitam istam. Qui enim coluerit agrum istum interius, et ad panem suum quamvis cum labore pervenerit, potest usque ad finem vitae hujus hunc laborem pati: post hanc autem vitam non est necesse ut patiatur. Sed qui forte agrum non coluerit, et spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem terrae suae in omnibus operibus suis, et post hanc vitam habebit, vel ignem purgationis vel poenam aeternam. Ita nemo evadit istam sententiam: sed agendum est ut saltem in hac tantum vita sentiatur. CAPUT XXI.-- Quare post transgressionem Adam vitam vocaverit ipsam Evam: et de pellicearum tunicarum significatione. 31. Quem autem non moveat, quod post peccatum et sententiam judicis Dei vocat Adam mulierem suam, Vitam, quia vivorum ipsa sit mater, posteaquam meruit mortem, et mortales fetus parere destinata est; nisi quia illos fetus attendit Scriptura, quos cum in doloribus pepererit, fiet illi conversio ad virum suum, et ejus ipse dominabitur? De quibus fetibus superius dictum est. Sic enim est illa vita materque vivorum. Nam vita quae in peccatis est, mors appellari in Scripturis solet, sicut Apostolus dicit mortuam esse viduam quae in deliciis vivit (I Tim. V, 6): et mortui nomine peccatum ipsum significari legimus, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit in lavacro suo? Sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans haec eadem facit (Eccli. XXXIV, 30, 31). Pro peccato enim mortuum posuit, abstinentiam vero jejuniumque a peccato, tanquam baptismum, hoc est mundationem a mortuo: iterum autem redire ad peccatum, tanquam iterum tangere mortuum. Quare ergo non animalis illa pars nostra, quae tanquam viro debet obtemperare rationi, cum per ipsam rationem de verbo vitae recte vivendi sarcinam conceperit, appelletur vita; et cum parturitione abstinentiae, quamvis cum doloribus atque gemitibus, malae consuetudini resistens, bonam consuetudinem ad recte facta pepererit, mater vivorum vocetur, id est recte factorum; quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significari posse docuimus? 32. Nam illa mors, quam omnes qui ex Adam nati sumus, coepimus debere naturae, quam minatus est Deus, cum praeceptum daret ne arboris fructus ille ederetur; illa ergo mors in tunicis pelliceis figurata est. Ipsi enim sibi fecerunt praecinctoria de foliis fici, et Deus illis fecit tunicas pelliceas: id est, ipsi appetiverunt mentiendi libidinem relicta facie veritatis, et Deus corpora eorum in istam mortalitatem carnis mutavit, ubi latent corda mendacia. Neque enim in illis corporibus coelestibus sic latere posse cogitationes credendum est, quemadmodum in his corporibus latent: sed sicut nonnulli motus animorum apparent in vultu, et maxime in oculis, sic in illa perspicuitate ac simplicitate coelestium corporum omnes omnino motus animi latere non arbitror. Itaque illi merebuntur habitationem illam et commutationem in angelicam formam, qui etiam in hac vita cum possint sub tunicis pelliceis occultare mendacia, oderunt tamen ea et cavent flagrantissimo amore veritatis, et hoc solum tegunt, quod ii qui audiunt, ferre non possunt; sed nulla mentiuntur. Veniet enim tempus ut nihil etiam contegatur: nihil est enim occultum quod non manifestabitur (Matth. X, 26). Tamdiu autem in paradiso fuerunt isti, quamvis jam sub sententia damnantis Dei, donec ventum esset ad pelliceas tunicas, id est ad hujus vitae mortalitatem. Quo enim majore indicio potuit significari mors quam sentimus in corpore, quam pellibus quae mortuis pecoribus detrahi solent? Itaque cum contra praeceptum, non imitatione legitima, sed illicita superbia, Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem dejectus est. 33. Ideo sic illi lex divina insultat ore Dei; qua insultatione nos admonemur quantum possumus cavere superbiam. CAPUT XXII.-- Expulsio Adae quid allegorice. Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis ad scientiam cognoscendi bonum et malum. Quae ambigua locutio figuram facit: nam, factus est tanquam unus ex nobis, dupliciter intelligi potest: vel unus ex nobis quasi et ipse Deus, quod pertinet ad insultationem; sicut dicitur, unus ex senatoribus, utique senator: aut certe, quia et ipse deus esset, quamvis Creatoris sui beneficio, non natura, si sub ejus potestate manere voluisset, sic dictum est, ex nobis; quomodo dicitur, ex consulibus; aut, pro consulibus, qui jam non est. Sed ad quam rem factus est tanquam unus ex nobis? Ad scientiam scilicet dignoscendi boni et mali, ut iste per experimentum disceret dum sentit malum, quod Deus per sapientiam novit; et potestatem illam Omnipotentis quam pati noluit beatus atque consentiens, poena sua discat esse inevitabilem.

34. Et tunc ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, et viveret in aeternum, dimisit illum Deus de paradiso. Bene dictum est, dimisit, non, exclusit; ut ipso peccatorum suorum pondere tanquam in locum sibi congruum videretur urgeri. Quod patitur plerumque malus homo cum inter bonos vivere coeperit, si se in melius commutare noluerit: ex illa bonorum congregatione, pondere malae suae consuetudinis pellitur; et illi eum non excludunt reluctantem, sed dimittunt cupientem Quod autem dictum est, Ne porrigeret Adam manum suam ad arborem vitae, etiam haec ambigua locutio est. Loquimur enim sic, cum dicimus, Ideo te moneo, ne iterum facias quod fecisti, volentes utique ut non faciat: et iterum sic, Ideo te moneo, ne forte sis bonus, volentes utique ut sit; id est, moneo te, non desperans quod bonus possis esse. Sicut loquitur Apostolus, cum dicit: Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem (II Tim. II, 25), Potest ergo videri propterea homo in labores hujus vitae esse dimissus, ut aliquando manum porrigat ad arborem vitae, et vivat in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem, per quam vita aeterna recuperatur. Quamvis etiam si illo modo intelligamus, ne manum porrigat, et vivat in aeternum, non injusta poena est post peccatum interclusum esse aditum ad sapientiam, donec Dei misericordia mensuris temporum reviviscat qui mortuus est, et inveniatur qui perierat. Dimissus est ergo de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat; id est, ut in corpore isto laboraret, et ibi si posset collocaret sibi meritum redeundi. Moratus est autem contra paradisum in miseria: quae utique beatae vitae contraria est. Nam beatam vitam paradisi nomine significatam existimo. CAPUT XXIII.-- Cherubim et framea versatilis quid notent. 35. Posuit autem Deus Cherubim et flammeam frameam quae versatur, quae uno nomine versatilis dici potest, ad custodiendam viam arboris vitae. Sicut illi volunt qui hebraea verba in Scripturis interpretati sunt, Cherubim latine Scientiae plenitudo esse dicitur. Flammea vero framea versatilis, temporales poenae intelliguntur, quoniam tempora volubilitate versantur. Propterea et flammea dicitur, quia urit quodammodo omnis tribulatio. Sed aliud est uri ad consumptionem, et aliud est uri ad purgationem. Nam et Apostolus dicit: Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Sed iste affectus purgabat eum magis, quia de charitate veniebat. Et illae tribulationes quas justi patiuntur, ad istam pertinent flammeam frameam: Quoniam in igne probatur aurum et argentum, et homines acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 5). Et iterum: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Id. XXVII, 6). Quoniam ergo quem diligit Deus, corripit; et flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); sicut dicit Apostolus, Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem (Rom. V, 3, 4), et legimus et audimus, et credendum est arborem vitae, plenitudinem scientiae et flammeam frameam custodire. Nemo ergo potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas, id est per tolerantiam molestiarum, et scientiae plenitudinem. 36. Sed tolerantia molestiarum omnibus fere in hac vita subeunda est, tendentibus ad arborem vitae: plenitudo autem scientiae videtur paucioribus provenire; ut quasi non omnes qui perveniunt ad arborem vitae, per scientiae plenitudinem veniant, quamvis omnes tolerantiam molestiarum, id est flammeam frameam versatilem, sentiant. Sed si attendatur quod Apostolus dicit, Plenitudo autem Legis, charitas (Rom. XIII, 10); et videamus eamdem charitatem praecepto illo gemino contineri, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tanquam teipsum; in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40): sine dubitatione intelligimus ad arborem vitae non solum per flammeam frameam versatilem, id est per tolerantiam temporalium molestiarum, sed etiam per plenitudinem scientiae, id est per charitatem veniri; quia si charitatem, inquit, non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). CAPUT XXIV.-- Adam Christus, Eva Ecclesia. 37. Sed in hoc sermone pollicitus sum considerationem rerum factarum, quam puto explicatam: et deinde considerationem prophetiae, quae remanet explicanda jam breviter. Posito enim tanquam signo quodam manifesto quo caetera dirigantur, non diu nos, quantum arbitror, ista consideratio detinebit. Dicit enim Apostolus sacramentum magnum esse, quod dictum est, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una: quod ipse interpretatur subjiciendo, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Ergo quod per historiam impletum est in Adam, per prophetiam significat Christum, qui reliquit patrem, cum dixit: Ego a patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28). Non loco reliquit, quia Deus loco non continetur, neque aversione peccati, sicut apostatae relinquunt Deum; sed apparendo hominibus in homine, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Quod ipsum non commutationem naturae Dei significat, sed susceptionem naturae inferioris personae, id est humanae. Ad hoc valet etiam quod dicitur, Semetipsum exinanivit (Philipp. II, 7); quia non in ea dignitate apparuit hominibus in qua est apud Patrem, blandiens eorum infirmitati, qui cor mundum nondum habebant, unde videretur Verbum in principio Deus apud Deum (Joan. I, 1). Quid est ergo quod diximus, reliquit Patrem, nisi, reliquit apparere hominibus sicut est apud Patrem? Item reliquit et matrem, id est Synagogae veterem atque carnalem observationem, quae illi mater erat ex semine David secundum carnem, et adhaesit uxori suae, id est Ecclesiae, ut sint duo in carne una. Dicit enim Apostolus ipsum esse caput Ecclesiae, et Ecclesiam corpus ejus (Coloss. I, 18). Ergo et ipse soporatus est dormitione passionis, ut ei conjux Ecclesia formaretur, quam dormitionem cantat per prophetam dicens: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me (Psal. III, 6). Formata est ergo ei conjux Ecclesia de latere ejus, id est de fide passionis et Baptismi. Nam percussum latus ejus lancea, sanguinem et aquam profudit (Joan. XIX, 34). Factus autem, ut supra dixi, ex semine David secundum carnem, sicut Apostolus dicit (Rom. I, 3), id est tanquam de limo terrae, cum homo non esset qui operaretur in terra, quia nullus homo operatus est in Virgine, de qua natus est Christus. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Facies terrae, id est dignitas terrae, mater Domini virgo Maria rectissime accipitur, quam irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur (Joan. VII, 38, 39); ut quasi de limo tali homo ille fieret, qui constitutus est in paradiso, ut operaretur et custodiret, id est in voluntate Patris, ut eam impleret atque servaret. CAPUT XXV.-- Haeretici et Manichaei maxime, per serpentem designati. 38. Nam praeceptum quod accepit, nos accepimus in illo, quia unusquisque christianus non incongrue sustinet personam Christi, dicente ipso Domino: Quod fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Atque utinam frueremur, sicut est praeceptum, omni ligno paradisi, quod significat spirituales delicias; Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, sicut Apostolus dicit (Galat. V, 22, 23): et non tangeremus lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est non vellemus superbire de natura nostra, quae, sicut jam diximus, media est, ut decepti experiremur quid intersit inter simplicem fidem catholicam, et fallacias haereticorum! ita enim pervenimus ad dignoscentiam boni et mali. Nam oportet, inquit, etiam haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Etenim serpens ille secundum prophetiam, haereticorum venena significat, et maxime istorum Manichaeorum, et quicumque Veteri Testamento adversantur. Non enim aliquid manifestius praenuntiatum arbitror, quam istos in illo serpente, vel potius illum in istis esse vitandum. Nulli enim loquacius atque jactantius promittunt scientiam boni et mali; et in ipso homine, tanquam in arbore quae plantata est in medio paradisi, eam dignoscentiam demonstraturos se esse praesumunt. Et etiam illud quod dictum est, Eritis sicut dii, qui alii magis dicunt quam isti, qui per suam superbam vanitatem, eamdem superbiam persuadere conantes, affirmant animam naturaliter hoc esse quod Deus est? Et ad quos magis pertinet apertio carnalium oculorum, quam ad istos qui relicta interiore sapientiae luce solem istum, qui pertinet ad oculos corporis, adorare compellunt? Et omnes quidem haeretici generaliter scientiae pollicitatione decipiunt, et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum apertionem conantur adducere, ut interior oculus excaecetur. CAPUT XXVI.-- Serpens haereticus Manichaeus. Sed istis etiam corpora sua displicent, non propter poenalem mortalitatem, quam peccando meruimus; sed ita ut negent Deum esse corporum conditorem, tanquam apertis oculis carneis nuditas ista displiceat.

39. Sed nihil vehementius istos designat et notat, quam quod dicit serpens: Non morte moriemini: sciebat enim Deus quoniam qua die ederitis, aperientur oculi vestri. Sic enim isti credunt, quod serpens ille Christus fuerit, et deum nescio quem gentis tenebrarum, sicuti affirmant, illud praeceptum dedisse confingunt, tanquam invideret hominibus scientiam boni et mali. Ex ista opinione etiam nescio quos serpentinos natos esse arbitror, qui serpentem pro Christo colere dicuntur, nec attendunt Apostolum qui ait: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur (II Cor. XI, 3). Hos ergo per istam prophetiam praefiguratos esse existimo. Seducitur autem verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed Christianus: qui si praeceptum Dei servare vellet, et ex fide perseveranter viveret, donec idoneus fieret intelligentiae veritatis, id est, si operaretur in paradiso, et custodiret quod accepit; non veniret in illam deformitatem, ut cum sibi displicet caro quasi nuditas sua, carnalia magis tegumenta mendaciorum, tanquam folia fici colligeret, quibus sibi faceret succinctorium. Hoc enim isti faciunt, cum de Christo mentiuntur, et ipsum mentitum esse praedicant; et tanquam abscondunt se a facie Dei, ad sua mendacia ab illius veritate conversi, sicut Apostolus dicit: Et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 4). 40. Et ille quidem serpens, id est ille error haereticorum, qui tentat Ecclesiam, contra quem incantat Apostolus, cum dicit, Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et sensus vestri corrumpantur; ille ergo error pectore et ventre serpit, et terram manducat. Non enim decipit, nisi aut superbos, qui sibi arrogantes quod non sunt, cito credunt quod summi Dei et animae humanae una eademque natura sit; aut desideriis carnalibus implicatos, qui libenter audiunt quod quidquid lascive faciunt, non ipsi faciunt, sed gens tenebrarum; aut curiosos, qui terrena sapiunt, et spiritualia terreno oculo inquirunt. Erunt autem inimicitiae inter istum et mulierem, et inter semen ejus, et semen mulieris, si pariat ista filios quamvis cum doloribus, et se ad virum suum convertat, ut ejus ipse dominetur. Tunc enim potest cognosci non aliam partem in nobis pertinere ad auctorem Deum, et aliam ad gentem tenebrarum, sicut isti dicunt; sed potius et illud quod regendi habet potestatem in homine, et illud inferius quod regendum est, ex Deo esse, sicut dicit Apostolus: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei; mulier autem gloria viri est. Non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro: etenim non creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum; propterea debet habere velamen mulier super caput, propter Angelos. Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 7-12). CAPUT XXVII.-- Adae lapsus et poena allegorice. 41. Laboret jam Adam in agro suo, et quod spinas et tribulos ei parit terra, intelligat non naturae esse, sed poenae; et hoc non nescio cui genti tenebrarum, sed divino judicio tribuat: quia moderamen justitiae est sua cuique tribuere. Ipse det mulieri escam coelestem, quam accepit a capite suo, qui est Christus: non ab illa accipiat vetitum cibum, id est haereticorum fallaciam cum magna pollicitatione scientiae, et quasi secretorum adapertionem, quo fiat ad decipiendum error ipse conditior. Haereticorum quippe superba et curiosa cupiditas in libro Proverbiorum clamat sub mulieris imagine, et dicit, Qui stultus est, divertat ad me: et inopes sensu exhortatur, dicens, Panes occultos edite libenter, et aquam dulcem furtivam bibite (Prov. IX, 16, 17). Et necesse est tamen, cum et illa quisque crediderit, praecedente libidine mentiendi, qua Christum mentitum esse credit, accipiat etiam tunicam pelliceam divino judicio. Quo nomine mihi videtur in prophetia significari non corporis mortalitas, quae significatur in historia, de qua jam tractatum est; sed de carnalibus sensibus attracta phantasmata, quae carnaliter mentientem divina lege consequuntur et contegunt: atque ita de paradiso, id est de catholica fide et veritate, dimittitur, habitaturus contra paradisum, id est eidem fidei contradicturus. Qui si aliquando se ad Deum converterit per flammeam frameam, id est per temporales tribulationes, sua peccata cognoscendo et gemendo, et non jam extraneam naturam, quae nulla est, sed seipsum accusando, ut ipse veniam mereatur; et per plenitudinem scientiae, quae est charitas, diligendo Deum, qui supra omnia est incommutabilis, et diligendo ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligendo proximum tanquam seipsum, perveniet ad arborem vitae, et vivet in aeternum. CAPUT XXVIII.-- Per epilogum singulas refellit Manichaeorum calumnias. 42. Quid habent ergo isti, quod in his litteris Veteris Testamenti reprehendant? Interrogent secundum morem suum, et respondeamus sicut Dominus donare dignatur. Quare fecit Deus hominem, inquiunt, quem peccaturum sciebat? Quia et de peccante multa bona facere poterat, ordinans eum secundum moderamen justitiae suae, et quia nihil oberat Deo peccatum ejus: et sive non peccaret, mors nulla esset; sive quia peccavit, alii mortales de peccato ejus corriguntur. Nihil enim sic revocat homines a peccato, quemadmodum imminentis mortis cogitatio. Sic eum faceret, inquiunt, ut non peccaret. Imo ipse hoc faceret; sic enim factus est, ut si noluisset, non peccaret. Non admitteretur, inquiunt, diabolus ad ejus mulierem. Imo ipsa ad se diabolum non admitteret; sic enim facta est, ut si noluisset, non admitteret. Non fieret, inquiunt, mulier. Hoc est dicere, non fieret bonum: quia et ipsa utique aliquod bonum est, et tantum bonum, ut Apostolus eam gloriam viri esse dicat; et omnia ex Deo. Iterum dicunt: Quis fecit diabolum? Se ipse; non enim natura, sed peccando diabolus factus est. Vel ipsum, aiunt, non faceret Deus, si eum peccaturum esse sciebat. Imo, quare non faceret, cum per suam justitiam et providentiam multos de malitia diaboli corrigat? An forte non audistis apostolum Paulum dicentem, Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20)? et de seipso dicit, Et ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus Satanae qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Ergo, inquiunt, bonus est diabolus, quia utilis est? Imo malus in quantum diabolus est; sed bonus et omnipotens Deus est, qui etiam de malitia ejus multa justa et bona operatur. Non enim diabolo imputatur, nisi voluntas sua, qua conatur facere male, non Dei providentia, quae de illo bene facit. CAPUT XXIX.-- Confert Ecclesiae dogmata cum Manichaeorum erroribus. 43. Postremo, quoniam cum Manichaeis nobis de religione quaestio est, quaestio autem religionis est, quid de Deo pie sentiatur, quoniam negare non possunt in miseria peccatorum esse genus humanum; illi dicunt naturam Dei esse in miseria: nos negamus, sed dicimus eam naturam esse in miseria, quam de nihilo fecit Deus, et ad hoc venisse non coactam, sed voluntate peccandi. Illi dicunt naturam Dei cogi ab ipso Deo ad poenitentiam peccatorum: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam Deus fecit de nihilo, posteaquam peccavit cogi ad poenitentiam peccatorum. Illi dicunt naturam Dei ab ipso Deo accipere veniam: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam fecit Deus de nihilo, si se a peccatis suis ad Deum suum converterit, accipere veniam peccatorum. Illi dicunt naturam Dei necessitate esse mutabilem: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam Deus fecit de nihilo, voluntate esse mutatam. Illi dicunt naturae Dei nocere aliena peccata: nos negamus, sed dicimus nulli naturae nocere peccata, nisi sua; et Deum dicimus tantae bonitatis esse, tantae justitiae, tantae incorruptionis, ut neque peccet, neque ipse alicui noceat, qui peccare noluerit, nec ipsi aliquis qui peccare voluerit. Illi dicunt esse naturam mali cui Deus coactus est naturae suae partem dare cruciandam: nos dicimus nullum malum esse naturale , sed omnes naturas bonas esse, et ipsum Deum summam esse naturam, caeteras ex ipso esse naturas: et omnes bonas in quantum sunt, quoniam fecit Deus omnia bona valde, sed distinctionis gradibus ordinata, ut sit aliud alio melius; atque ita omni genere bonorum universitas ista compleatur, quae quibusdam perfectis, quibusdam imperfectis, tota perfecta est, quam Deus effector conditorque ejus justo moderamine administrare non cessat; qui omnia bona facit voluntate, nihil mali patitur necessitate. Cujus enim voluntas superat omnia, nulla ex parte quidquam sentit invitus. Cum ergo illa illi, et nos ista dicimus, unusquisque eligat quid sequatur. Ego enim, quod bona fide coram Deo dixerim, sine ullo studio contentionis, sine aliqua dubitatione veritatis, et sine aliquo praejudicio diligentioris tractationis, quae mihi videbantur exposui.