Jump to content

De Moluccis insulis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Moluccis insulis
1523

editio: Robert Wallisch
fons: incognitus

De Moluccis Insulis itemque aliis pluribus mirandis, quae novissima Castellanorum navigatio Serenissimi Imperatoris Caroli V auspicio suscepta nuper invenit, Maximiliani Transylvani ad Reverendissimum Cardinalem Saltzburgensem epistola lectu perquam iucunda.

[recensere]

1 Reverendissime ac illustrissime Domine, Domine mi unice, humillime me commendo. Rediit his diebus una ex quinque illis navibus, quas Caesar superioribus annis, dum Caesareae Augustae esset, in alienum et tot iam seculis incognitum orbem miserat ad inquirendum insulas, in quibus aromata proveniunt. Nam licet Lusitani Portugallenses ex aurea Chersonnesso, quam nunc Malacchem putamus, magnam vim eorum ad nos deferant, nihil tamen Indiae illae suae praeter piper gignunt. Reliqua enim ut cynamomum, gariophilum et myristicam nucem, quam muscatam, et operimentum eius, quem florem muscatae vocamus, ad suos Indos ex longinquis atque adeo nomine tantum cognitis insulis advehi certum est navibus nullo ferramento, sed palmarum foliis duntaxat compactis, quarum vela rotunda sunt (et haec quoque ex vimine palmarum contexta). Hoc genus navium iuncas appellant, unico tantum vento secundo aut adverso agi solitas.

2 Nec mirum, quum hae omnibus fere seculis nostris mortalibus incognitae fuerint. Nam quaecunque hactenus de aromatum huiusmodi nativo solo a priscis autoribus prodita legimus, partim prorsus fabulosa sunt, partim a veritate tam aliena, ut etiam regiones illae, ubi ipsi aromata gigni prodidere, ab iis oris, ubi nunc ea nasci compertum est, paulo minus distent quam nos ab eis seiungimur. Nam ut reliqua omittam, tradidit Herodotus, alioqui clarissimus autor, cynamomum in avium nidis reperiri, in quos volucres illud ex longissimis regionibus (et praesertim Phoenix, cuius nidum nescio quis unquam viderit) detulissent. Plynius vero, qui certius aliquid afferre posse sibi videbatur, quod iam ante aetatem suam tum Alexandri Magni tum aliorum classibus multa illustrata fuissent, tradit cynamomum gigni in Aethiopia Troglodytis connubio commixta, quum nunc compertum sit cynamomum longissime ab omni Aethiopia gigni, et maxime Troglodytarum (hoc est in speluncis subterraneis habitantium).

3 Nostris autem, qui nunc rediere, quibus nihil tam cognitum erat quam Aethiopia, necessarium fuerat, priusquam has insulas repererint et huc redierint, universum orbem idque sub amplissimo plerunque parallelo circuire. Quae navigatio cum et admirabilis habeatur et nostra superiorumve aetate ulla non modo non inventa, sed nec unquam tentata fuerit, statui et cursum eius et totius rei seriem Reverendissimae Dominationi Tuae quam verissime scribere. Curavi enim mihi et a duce classis et a singulis nautis, qui cum eo rediere, referri omnia diligentissime. Retulerunt autem et Caesari et aliis multis singula quidem ea fide et synceritate, ut non modo nihil fabulosi afferre, sed fabulosa omnia alia veteribus autoribus prodita refellere et reprobare narratione sua viderentur. Nam quis Monoscelos seu Scyopodas, Scyritas, Spitameos, Pigmaeos et multa huiusmodi monstra potius quam homines esse crediderit? Cum et a Castellanis in occidentem et a Portugallensibus per meridiem in orientem velificantibus tot loca ultra tropicum Capricornum quaesita, inventa lustrataque fuerint, ab his autem nostris reliquus universus orbis navigatione nunc peragratus sit neque tamen unquam de huiusmodi monstruosis hominibus certi quicquam audiri potuerit, credi debet ea omnia fabulosa et mendacia esse anilia nullo certo autore per manus quodammodo tradita. Sed ne ego, cui totus nunc orbis peragrandus est, in orationis meae exordio nimium digrediar, ad rem venio.

4 Cum hinc ante annos fere triginta Castellani in occidente, Portugallenses autem in oriente novas atque incognitas terras perquirere coepissent, ne alter alteri impedimento essent, partiti sunt duo hi reges inter se terrarum orbem summi pontificis (puta Alexandri sexti) auctoritate hac ratione, ut ab Insulis Hesperidum, quas nunc promontorii seu capitis viridis appellant, recta in occidentem trecentum sexaginta miliaria, quas leucas vocant, linea versus Arcticum et altera versus australem polum protenderetur, quoad rursus coirent orbemque in duas partes aequales dividerent; et quicquid incognitae terrae in parte orientali detegeretur, hoc Portugallensibus cederet, quicquid in occidentali, Castellanis. Hinc factum est, ut Castellani per meridiem in occidentem semper navigaverint et ibi continentem terram amplissimam, insulas vero maximas et innumeras auri et margaritarum aliarumque opum divites et nunc postremo ingentem urbem mediterraneam Tenosticam in lacu quodam Venetiarum more sitam invenerint. De qua multa et magna, vera tamen Petrus martyr memoriae prodidit, auctor circa rerum fidem quam elegantiam sermonis accuratior.

5 Portugallenses vero per meridiem littora Hesperidum et Icthyophagorum aethiopum, aequinoctialem et Tropicum Capricorni praetereuntes in orientem navigaverunt et multas maximasque prius incognitas insulas atque adeo Nili fontes et Troglodytas invenerunt. Illinc per Arabicum et Persicum sinus in Indiae littora intra Gangem, ubi nunc maximum emporium idem et regnum est Calicuticum, delati sunt. Hinc ad Taprobanen, quam nunc Zamataram vocant, navigarunt. Nam ubi Ptolemaeus, Plynius et reliqui Cosmographi Taprobanem posuere, nulla nunc est insula, quae ulla ratione ea esse aut credi possit. Inde ad auream Chersonnessum, ubi nunc Malaccha celeberrima urbs et maximum orientis emporium situm est, pervenerunt. Ex hac sinum magnum ingressi sunt ad Sinarum usque populos, quos nunc Schinas vocant, ubi candidam gentem et civilem satis repererunt Germanis nostris similem. Credunt Seres et Scythas Asiaticos eo usque protendi.

6 Et licet incertus quidam rumor pervagaretur Portugallenses in Orientem eo usque progressos, ut limitibus suis transcensis in Castellanorum terminos venerint, Malaccham et sinum magnum intra nostras fines contineri, omnia tamen dicta potius quam credita fuere, donec ante quadriennium Ferdinandus Magellanus Portugallensis (vir clarus et qui multis annis Portugallensium navium praefectus oras totius orientis peragrarat) in odium regis sui, quem in se ingratissimum querebatur, et Christophorus Haro (frater soceri mei, qui ex Ulyssipone, quam vulgo Lisbonam vocant, per suos multos annos in oriente illo et tandem cum Sinarum populis mercaturam fecerat ita, ut earum rerum magnum usum haberet – is quoque iniuria a portugallensi rege accepta se in Castellam patriam recepit) Caesari ostenderent nondum quidem satis compertum, utrum Malaccha Castellanorum finibus aut Portugallensium contineretur, propterea quod hactenus nulla certa longitudinum ratio inveniri potuisset. Satis tamen constare sinum magnum et Sinarum populos ad Castellanorum navigationem pertinere. Hoc item haberi longe certissimum insulas, quas Moluccas vocant, in quibus aromata omnia gignerentur et unde in Malaccham adveherentur, in occidente Castellanorum contineri posseque ad illas navigari et inde aromata facilius minoreque impensa et pretio tanquam ex nativo solo in Castellam deportari. Ratio navigationis erat, ut ex occidente subter inferius hemisphaerium in orientem usque navigarent.

7 Res pene ardua et vana visa est; non quod grave existimabatur recta ex occidente in orientem subter hemisphaerium vehi, sed quod incertum esset, utrum ingeniosa natura, quae nihil non summa cum providentia constituit, ita orientem ab occidente partim mari partim terra distinxisset, ut hoc itinere et navigationis cursu ad orientem perveniri posset. Non enim compertum erat, utrum illa ingens regio, quam terram firmam vocant, occidentale mare ab orientali disterminaret. Liquebat continentem illam ab austro in meridiem et inde in occidentem vergere; repertas etiam ad septentrionem regiones duas, quarum alteram Baccalearum (a novo genere piscium), alteram terram floridam vocant. Quae si terrae huic firmae coniungerentur, nequaquam ex occidente in orientem posse deferri, cum nihil de freto aliquo huius terrae, quod transiri posset, licet diligentissime magnisque laboribus perquisitum, nunquam tamen inventum esset. Per Portugallensium autem limites et orientem rem incertam et longe periculosissimam iudicabant. Qua de re Caesari et suis visum est eos quidem rem ut magnae spei, sic maioris difficultatis polliceri. Cumque uterque in diem duceretur, obtulit Magellanus sese iturum, Christophorus autem impensis suis et suorum classem instructurum, dummodo autoritate et auspiciis Caesaris navigare liceret. In quo dum obstinatius persisterent, paravit Caesar ipse classem quinque navium et huic Magellanus dux praeficitur. Mandata erant, ut ad littora terrae firmae versus austrum navigarent, donec illius regionis aut finem aut fretum aliquod invenirent, per quod ad odoriferas illas Moluccas perveniri posset.

8 Solvit itaque Magellanus die decimo Augusti Anno MDXIX quinque navibus ex Hispali. Unde paucis diebus ad insulas Fortunatas, quae nunc Canariae passim appellantur, ventum est. Ad Hesperidum inde insulas pervenere, a quibus cursum suum inter occidentem et meridiem versus continentem illam, quam supra memoravimus, cepere ac intra certos dies felici navigatione promontorium detexere, cui sanctae Mariae nomen inditum est. Ubi Iohannes Ruydias Solius navium praefectus, dum iussu regis Ferdinandi catholici littora huius continentis classe pervagaretur, ab Antropophagis, quos Indi canibales vocant, cum aliquot sociis suis comestus fuerat. Hinc nostri perpetuo cursu huius continentis littora legere, quae longissimo tractu in austrum (quam nunc plagam sub australi polo appellandam duco) et paululum ad occidentem vergentia protenduntur ita, ut Tropicum capricorni ad multos gradus transcenderint. Sed non tam facile quam dixi. Sunt enim ultimo Martii sequentis anni delati ad sinum, cui sancto Iuliano nomen imposuere.

9 Hic polum antarcticum 49 gradus et 1/3 supra horizontem suum illis elevatum tam ex altitudine et declinatione solis ab aequinoctiali (qua iam plurimum et plus quam altero quovis sydere nautae nostri utuntur) quam ex ipsius Antarctici altitudine deprenderunt. Longitudinem vero a Fortunatis insulis in occidentem 56 gradus tradidere. Nam cum prisci Cosmographi et praesertim Ptolemaeus longitudines locorum a Fortunatis insulis in orientem usque ad Cattigaram centum et octoginta gradibus metiretur et nostri quam longissime in occidentem navigaverint, coepere a fortunatis insulis per occidentem, ut debuere, usque ad Cattigaram alios 180 gradus designare. Tamen nostri nautae, propterea quod in tam longinqua adeoque a terra distante navigatione longitudini certa signa terminosque sibi praefigere designareque non possunt, potius mihi in longitudinum ratione hallucinari quam quicquam certi attulisse videntur. Attamen ea interim qualiacunque fuerint, donec certiora reperiantur, non prorsus rejicienda, sed admittenda existimo.

10 Sinus hic vastus videbatur et speciem freti referre. Quamobrem Magellanus praefectus duabus navibus sinus situm explorare iubet. Ipse reliquas in alto anchoris firmat. Post biduum relatum est sinum vadosum nec longius in terram praetendi. Nostri in reditu aliquot Indos ad littora conchylia legentes conspexere (Indos vocant omnium incognitarum terrarum indigenas). Erant procerae longitudinis, palmorum scilicet decem, ferinis pellibus tecti, fusciores quam regionis situs postularet. Ad quos dum aliquot ex nostris in terram egrederentur atque illis tintinnabula et chartas papyraceas depictas ostenderent, coepere nostros ad rude murmur et inconditum carmen circumsaltare, utque nostris sui admirationem facerent, demisere absque nausea sesquicubitales sagittas per guttur ad stomachi usque fundum. Quas protinus rursus extrahentes, quasi ea re fortitudinem suam ostentassent, gaudere visi sunt. Venere tandem tres tanquam legati et nostros signis quibusdam orarunt, ut secum longius in terram progrederentur, quasi essent eos omni hospitalitate excepturi. Mittit Magellanus cum his viros septem bene instructos, ut regionem et gentem diligenter, quoad possent, indagarent. Hi cum eis ad mediterranea regionis 7 miliaria profecti sunt.

11 Ventum est in desertum et invium nemus. Hic erat tugurium humile admodum et ferarum pellibus coopertum. Duae erant in eo mansiones: in altera mulieres cum prole sua, in altera viri versabantur. Mulieres et infantuli tredecim et viri quinque erant. Hi hospites suos ferali apparatu, qui tamen illis regius videbatur, excepere. Occisum est animal, quod haud multum ab onagris differre videbatur. Huius carnes semitostas nostris apposuere nullo alio cibo neque potu apposito. Nostris noctu praeter morem sub pellibus cubare necessarium erat ob ingentem vim nivium et ventorum. Quare, priusquam dormirent, excubias disponunt. Idem et indi faciunt, qui ad focum horribile quid stertentes prope nostros strati erant. Quum illuxisset, nostri postulant, ut cum omni familia una secum ad naves reverterentur. Quod cum Indi illi diu negassent et nostri hoc imperiosius exigere coepissent, ingrediuntur viri ferale illud gynecium. Hispani arbitrati sunt eos cum uxoribus hanc transmigrationem consultare, cum interim aliis quibusdam horribilibus pellibus a planta pedis ad summum verticem tecti, facie variis coloribus infecta, arcubus et sagittis ad praelium terribili et stupendo hoc accinctu ornati et longe maioris quam antea staturae in aciem prodeunt. Hispani, qui ad manus deveniendum putabant, pixidem emitti iubent. Qui ictus etsi irritus fuisset, egregii tamen gigantes, qui paulo ante Iovem debellaturi videbantur, hoc sonitu adeo sunt deterriti, ut protinus de pace loqui coeptum sit. Summa erat, ut tres viri reliqua familia dimissa cum nostris ad naves redirent.

12 Itur itaque ad naves. Sed quum nostri non modo gigantulorum cursum, sed nec passus cursu aequare possent, duo ex iis ex itinere ad conspectum onagri procul in monte pascentis, quasi hunc insecuturi essent, fuga evasere. Tertius ad naves perductus, sed inedia, quam sibi Indorum more ex taedio indixerat, intra paucos dies extinctus est. Et licet praefectus navium ad tugurium illud remisisset, ut denuo unum aliquem gigantum eorum caperet, quem pro rei novitate Caesari afferret, nemo tamen inventus est, sed omnes una cum tugurio alio sese transtulerant. Unde liquet gentem illam quoque vagam esse, nec postea nostri, licet ad sinum illum per multos dies, ut infra memorabimus, permansissent, Indum amplius in littore illo conspexere. Sed nec tanti etiam quicquam in ea regione esse arbitrati, quo et mediterranea illius longius scrutari deberent, et quanquam Magellanus animadverteret longiorem mansionem illic inutilem esse, tamen – quia mare aliquot dies fluctuosum coelumque turbidum essent et terra illa continue ad austrum vergeret, ut quo magis progrederentur, eo regionem frigidiorem inventuri essent – discessus necessario de die in diem dilatus est, donec iam mensis Maius aderat, a quo illic asperrima hyems saevire incipit, atque adeo, ut iam in nostra aestate ibidem hyemandum esset.

13 Prospiciens autem Magellanus navigationem diuturnam fore, commeatum inter suos, quo longius copia eius suppeteret, parcius iubet distribui. Hispani ubi per aliquot dies rem aequanimiter tulissent, hyemis rigorem ac terrae quoque magnitudinem veriti orarunt tandem praefectum suum Magellanum, ut, quoniam animadverteret regionem illam perpetuo tractu in austrum protendi nec spem finis illius aut freti superesse, hyemem quoque saevam imminentem et multos inedia rerumque incommoditate extinctos – sese quoque legem illam sumptuariam, quam tulisset, diutius non posse sustinere. Caesarem autem nunquam eius animi fuisse, ut quicquam obstinatius tentari deberet, cui natura caeteraeque difficultates obstarent. Labores suos iam satis perspectos probatosque fore, quum eo usque provecti iam essent, quo nulla nunquam mortalium vel audacia vel temeritas progredi ausa fuisset. Posse autem facile stante ab austro vento intra aliquot dies, si meridiem versus velificarent, in mitiorem aliquam plagam deferri. At contra Magellanus, cui iam decretum erat aut mori aut coepta perficere, respondet sibi a Caesare cursum navigationis praescriptum, a quo neque posset neque vellet ulla ratione discedere, et propterea eo usque navigaturum, quoad terrae huius aut finem aut fretum inveniret. Quod etsi hyeme obstante in praesentia praestare non posset, in aestate tamen regionis illius rem facilem fore, siquidem ipsos tunc versus Antarcticum terrae huius tractum secuturos, quoad illius tota ea aestas unicus et perpetuus foret dies. Esse quoque, modo vellent, unde inediam et hyemis incommoditatem levare possent, siquidem lignorum magnam esse copiam, mare conchylia et pleraque genera piscium optimorum praebere, fontes ibi salubres, aucupium quoque et venationem subvenire multis. Panem vero et vinum neque hactenus defuisse neque deinceps defutura, dummodo ea ad necessitatem et tuendam salutem, non ad voluptatem et luxum dispensari patiantur. Nihil autem hactenus actum, quod aut admiratione dignum aut quo reditui necessitatem praetexerent, siquidem Portugallenses non modo quotannis, sed quotidie fere tropicum capricorni, cum in orientem penetrarent, nullo negotio ad duodecim usque gradus transcendere. Se autem quantula laude dignos existimandos, qui quatuor non amplius gradibus longius in austrum processissent? Sibi certe hoc statutum antea se extrema passurum quam Hispaniam cum ignominia repetiturum; credereque socios omnes aut saltem eos, in quibus generosus ille Hispanorum spiritus nondum prorsus esset extinctus, eiusdem quoque animi esse. Illud itaque duntaxat hortari, ut reliquum hyemis aequo animo sustinerent. Tanto fore huberiora praemia, quanto maioribus laboribus et periculis Caesari novum et incognitum aromatum atque auri divitem orbem aperuissent.

14 Hac concione Magellanus suorum animos mitigatos erectosque esse existimans intra paucos dies nefaria foedaque seditione afflictus est. Nam vulgo inter navales socios coepere sermones de vetere atque aeterno Portugallensium Castellanorumque odio: Magellanum Portugallensem esse, nihil ab eo gloriosius patriae suae geri posse quam hanc classem cum tot viris perdere. Neque credendum, etiam si posset, Moluccas insulas reperire cupere, sed satis habiturum, si Caesarem aliquot annos vana spe possit circumducere. Interim novi aliquid eventurum, unde Castellani ab aromatum inquisitione prorsus avertantur. Neque item coeptum iter ad Moluccas illas beatas pertendere, sed ad externas aliquas nives ac glaciem et coeli perpetuam intemperiem. Magellanus his dictis mirifice irritatus corrigit socios, sed asperius aliquanto quam homini peregrino idque in regione longinqua praefecturam gerenti conveniret. Itaque facta conspiratione navem occupant regressum in Hispaniam apparantes. Ille cum reliquis, quos adhuc dicto audientes habebat, navigium illud invadit ducemque eius ac alios praecipuos supremo supplicio afficit – iis etiam, in quos iure id fieri non poterat, eam sortem subeuntibus. Erant enim regii quidam ministri, in quos nemo praeter Caesarem ipsum eiusve senatum capitali poena animadvertere iure potest. Nemo tamen pro tempore regni imperium detrectare ausus fuit, licet non defuere, qui adinvicem susurrarent Magellanum eo modo in reliquos ad unum omnes Castellanos saevitia grassaturum, donec sublatis universis e medio ipse cum paucis Portugallensibus suis eadem classe in patriam reverti posset. Altius itaque hoc odium pectori Castellanorum insedit.

15 Magellanus tamen, cum primum maris procellas et hyemis asperitatem mitescere animadvertit, solvit ex sinu divi Iuliani 24. Augusti. Utque antea multos dies terrae tractum in austrum vergentis fuerat secutus, conspectum est tandem promontorium, quod sanctae crucis appellavere. Ubi dum eos saevior tempestas ab oriente exorta deprenderet, una ex quinque navibus ad littora elisa est hominibus cum mercibus et armamentis salvis praeter servum unum Aethiopem, qui fluctibus obrutus et demersus fuit. Hinc tellus paulo inter orientem et austrum protendi visa est, quam dum more suo lustrare incipiunt, 26. Novembris fauces quaedam, quae speciem freti prae se ferrent, detectae sunt. Ingreditur eas Magellanus protinus cum universa classe. Ubi dum alios atque iterum alios sinus conspicit, iubet eos omnes diligenter navibus collustrare, si uspiam transitus pateret. Quas se ad quintum diem, quaecunque acciderent, in freti faucibus expectaturum praecepit.

16 Una ex his, cui ipsius Magellani ex fratre nepos Alvarus Meschita praefuit, per sinus ipsius refluxus iterum in mare, unde sinum ingressa fuerat, defertur. Hispani autem cum se longius a reliquis navibus distare considerarent, facta conspiratione de reditu, Alvarum praefectum navis suae in vincula conjiciunt ac iter suum septentrionem versus capiunt suntque tandem ad littora Aethiopiae delati. Inde, parato commeatu, octavo mense postquam a reliquis discesserant, in Hispaniam venere. Ubi Alvarum causam ex vinculis dicere faciunt, quasi ipsius maximo consilio atque suasu patruus Magellanus tanta saevitia in Castellanos usus fuisset.

17 At Magellanus, ubi aliquot dies ultra statutum tempus navim hanc expectasset et altera rediisset, quae nihil praeter sinum vadosum scrupulosque et rupes altissimas in littore comperisset, tertia vero navis nuntiaret sinum hunc maximum freti similitudinem habere (quum triduo navigantes exitum quidem nullum, sed quo latius progressi fuissent angustius maris spatium invenissent et eam altitudinem, cuius multis in locis nulla longitudine fundum attingere potuere – animadvertisse etiam ex aestu maris fluxum aliquanto quam refluxum vehementiorem. Inde illis quoque persuasum esse illac transitum in aliud aliquod pelagus patere), statuit per hunc vela ventis dare. Erat fretum hoc, quod quidem tunc fretum esse ignorabatur, latitudinis aliquando trium, aliquando duorum, nonnumquam decem aut quinque miliariorum italicorum vergebatque paululum in occidentem. Altitudo autem poli australis duos supra quinquaginta gradus inventa est. Longitudo vero eadem, quam ad sinum sancti Iuliani comperissent. Aderat iam mensis Novembris, noctem habebant paulo amplius horarum quinque. Nullos unquam mortales in littore conspexere. Visa fuit tamen nocte quadam ignium maxima a sinistro latere multitudo, ex quo coniecturam faciunt se ab incolis regionis illius fuisse conspectos. Magellanus autem, quod terram illam fragosam atque insuper aeternis frigoribus rigentem videret, indignum iudicabat in ea indaganda plures dies perdere. Quamobrem tribus tantummodo navibus continuo cursu in interiora freti vectus est, donec vicesimo secundo die, postquam in eo navigare coeperat, in aliud mare amplum atque vastum defertur. Longitudinem freti miliarium Hispanorum fere centum esse attestantur. Terram, quam ad dextram habuissent, continentem esse, quam diximus, haud dubium est. Ad sinistram autem non epirum, sed insulas esse existimant, quod aliquando ex latere illo in ulteriori littore maris repercussum et fremitum audivissent.

18 Videt Magellanus continentem rursus recta ad septentrionem dirigi. Quamobrem iubet dimissa terra illa ingenti ad dextram navigationis cursum per vastum et ingens hoc pelagus (quod nescio an unquam nostras aut alienas naves conspexerit) rectam eam oram dirigere, ex qua Corus flare consuevit, hoc est inter occidentem et septentrionem, ea quidem ratione, ut tandem per occidentem in orientem ac rursus sub zonam torridam perveniret. Satis enim exploratum habuit Moluccas in remotissimo esse oriente et haud multum a linea aequinoctiali posse distare. Hic perpetuus cursus fuit neque ab eo unquam discessere, nisi quantum tempestatum et ventorum vis eos aliquando aliorsum declinare coegit. Ubi quadraginta dies hoc modo vehementi et ut plerunque secundo vento per altum delati fuissent ac nihil unquam nisi pontum et undique pontum conspexissent iamque rursus fere sub tropico capricorni navigarent, venere in conspectum insulae duae, exiguae tamen et steriles. Ad quas dum naves appellere conarentur, eas inhabitatas invenerunt. Ad eas tamen curationi et recreationi corporum (nam piscatio habebatur satis commoda) biduum consumptum est. Insulas tamen has infortunatas communi decreto appellant. Tum rursus inde solverunt pristino illo cursu et navigationis instituto.

19 Dumque iam trimestre supra dies viginti feliciter per altum hoc veherentur ac ingens maris spatium metiti essent vastiusque quam ullum humanum ingenium caperet, quod assidue fere magna vi ventorum acti essent consisterentque iam denuo citra aequinoctialem lineam, conspecta est eis tandem insula quaedam, ab indigenis, ut postea cognoverunt, Inuagana nominata. Qui dum propius accederent, compererunt altitudinem poli Arctici undecim graduum, longitudinem vero a Gadibus per occidentem 158 arbitrabantur. Protinus alias atque iterum alias insulas prospexere ita, ut se in archipelagum quendam ingentem delatos viderent. Ad Inuaganam ventum est, attamen insula inhabitata inventa est. Accedunt aliam, exilem licet, ubi duas Canoas Indorum conspiciunt (sic enim hoc genus navigii, quod peregrinum est, ab Indis nuncupari solet; est enim excissum cavatumque ex unico arboris trunco capitque unum vel ad summum alterum hominem). Indiciis ac signis, sicut muti cum mutis loqui solent, ab Indis scrutantur nomina insularum et undenam eis commeatus copia subministrari posset, cuius magna penuria praemebantur. Intelligunt illam, in qua fuerant, Inuaganam, ubi tunc essent, Acacan nuncupari, sed utranque inhospitam. Caeterum haud longe distare insulam, cui Selani nomen esset, quam et fere digito ostendebant. Eam habitatam et copiam omnium rerum, quae ad vitae necessitatem spectarent, in ea reperiri. Nostri aquatione in Acacan facta ad Selani tendunt. Deprehendit hic eos adversa tempestas, ut ad insulam illam naves appellere nequiverint. Quin ad Massanam aliam insulam deiecti sunt, ubi trium insularum agit rex.

20 Inde ad Subuth pervenere. Ampla haec est et ingens insula, ubi inito cum regulo foedere protinus in terram descendunt, ut sacra de more Christianorum facerent. Aderat enim festum resurrectionis illius, qui nos salvos fecit. Quare in littore ex navium velis et ramis sacellum atque in eo altare Christianorum ritu construunt patrioque more sacra faciunt. Accurrit regulus cum magna Indorum multitudine, qui omnibus peractis visi sunt hoc deorum cultu delectari, praefectumque atque aliquot ex praecipuis in tugurium reguli deducunt et ea, quae habebant, cibaria apponunt. Panis, quem sagum vocant, erat ex trunco seu ligno arboris haud multum a palmis dissimilis. Haec frustatim dissecta ac in sartagine oleo frixa panem hunc praebet, cuius particulam Reverendissimae Dominationi Tuae mitto. Potus erat humor, qui ex conscissis palmarum ramis defluere et manare solet. Aucupia quoque convivium ornabant. Reliqui fructus illius erant regionis.

21 Conspicit Magellanus in domo reguli quendam aegrum et iam prorsus extenuatum. Scrutatur, quisnam hic esset, de quo morbi genere torqueatur. Intelligit nepotem illius reguli et iam biennio vehementi febri laborasse. Iubet eum bono animo esse. Si modo Christo se devoveret, protinus salutem et pristinam valetudinem recuperaturum. Indus conditionem accipit cruceque adorata baptismum capit. Postridie se incolumem affirmat, surgit ex lectulo, ambulat, cibum sumit ut reliqui. Nescioquae insomnia Indis suis narrat. Quid multa? Regulus ipse cum Indorum duobus milibus supra ducentos baptizatur Christique nomen et religionem profitentur. Magellanus autem hanc insulam divitem auri et gingiberis esse considerans, praeterea omnibus circumvicinis insulis situ suo adeo opportunam, ut inde facile earum opes et terrae munera posset explorare – quapropter regulum Subuth adit illique persuadet, cum ipse dimisso vano atque impio deorum cultu se ad Christi religionem convertisset, aequum esse, ut reguli proximarum insularum eius iussui imperioque parerent. Statuisse se itaque hac de re legatos mittere et eos, qui minus dicto audientes forent, ad hoc armis cogere. Placet barbaro conditio. Legati mittuntur. Venit idem atque alter regulus et Subuthicum patrio more adorant.

22 Erat proxima insula Mauthan, cuius rex caeteris milite et armis praestabat. Ille recusat se eum adoraturum, cui imperare iam diu solitus fuisset. Magellanus, qui, quod coepisset, conficere cuperet, armari iubet quadraginta ex suis, quorum virtutem et in bello robur perspectum habuit, inque Mauthan cymbis transvehitur (proxima insula erat). Subuthicus regulus aliquot ex suis ei adiunxit, qui insulae situm et naturam locorum doceant et, si in rem esset, acie etiam decertent. Rex Mauthan nostros adventare prospiciens ad tria milia suorum in campum educit. Magellanus suos cum tormentis machinisque bellicis, licet paucis, in littore exponit et, quanquam se longe hostibus inferiorem numero animadverteret (gentem praeterea bellicosam, quae lanceis et aliis longioribus armis uteretur), satius tamen duxit cum eis acie decernere quam aut regredi aut Subuthico milite uti. Iubet itaque suos bono ac constanti esse animo neque terreri hostium multitudine, cum saepe visum esset cum alias tum proximis diebus in insula Iuacatan Hispanos ducentos aliquando ducentena et nonnumquam trecentena hominum milia acie fudisse. Subuthicis vero ostendit se non eos ad pugnandum, sed ad suorum fortitudinem et in bello robur spectandum adduxisse. Itaque impetu in hostes facto pugnatur acriter utrinque. Sed cum hostes numero nostros superarent et longioribus armis uterentur, quibus nostris multa incommoda inferrent, confossus est tandem ipse Magellanus. Reliqui autem, etsi nondum plane victi viderentur, amisso tamen duce pedem referunt. Quos hostes, qui in ordine retrocederent, insequi non audent. Revertuntur itaque Hispani amisso classis praefecto Magellano et aliis sociis septem in Subuth, ubi novum classis praefectum eligunt Iohannem Serranum, virum haud spernendum. Is protinus inita foedera cum Subuthico rege novis muneribus renovat ac Mauthan regem se devicturum spondet.

23 Habuerat servum Magellanus ex insulis Moluccarum ortum, quem alias in Malaccha emerat. Hic Hispanam linguam absolute callebat et eo, alio adhibito interprete Subuthico, qui Moluccensis sermonis gnarus erat, nostri negotiabantur. Hic praelio Mauthensi interfuerat et exilia quaedam vulnera in eo acceperat. Qua de re cubabat toto die intentus valetudini. Serranus, qui nihil sine eo pertractare potuit, corripit hominem durioribus verbis. Eum scilicet non desiisse servum atque mancipium esse occiso Magellano, sed gravius servitutis iugum subiturum et asperrimis loris caesum iri, nisi officiosius demandata ministeria exequeretur. Servus hic ex his verbis ingens odium in nostros concipit. Dissimulata tamen ira post aliquot dies regulum Subuthicum adit. Docet insatiabilem esse Hispanorum avaritiam illisque hoc statutum et decretum, ut devicto Mauthano rege in ipsum postea saeviant et captivum abducant neque aliud rebus suis remedium adhiberi posse quam fraudem fraude praevenire. Barbarus omnia credit. Clam pacem cum rege Mauthan et reliquis facit et in nostrorum exitium conspirant. Vocatur ad solenne convivium praefectus Serranus cum reliquis omnibus praecipuis, qui numero 27 fuere. Hi nihil mali suspicati, quod Barbari omnia astute dissimulaverant, secure et incaute in terram tanquam ii, qui cum regulo cibum sumpturi essent, descendunt. Inter epulandum ab iis, qui in insidiis collocati fuerant, opprimuntur. Fit clamor undique. Nuntiatur protinus in navibus nostros occisos et in tota insula hostilia esse omnia. Prospiciunt ex navibus nostri pulcram crucem, quam in arbore posuerant, a barbaris magno furore in terram praecipitari et in frusta secari. At Hispani reliqui, qui in navibus manserant, de sociorum clade edocti maiores insidias verentur. Quapropter anchoris sublatis vela ventis ocyus committunt. Adducitur paulo post ad littora vinctus misere Serranus. Obsecrat, ut a tam dira captivitate redimatur. Se impetrasse, ut redimi liceret, modo de suis hoc fieri concedatur. Nostri, etsi ducem turpe hoc modo relinquere existimabant, tamen fraudem et insidias veriti in altum tendunt relicto Serrano misere ad littora lachrymante opemque atque auxilium suorum planctu ingenti lugubrique implorante.

24 Hispani duce sociisque amissis tristes anxiique navigabant non modo calamitate et sociorum clade perturbati, sed quod iam ad eam paucitatem et numerum essent redacti, qui ad tres naves gubernandas impar haberetur. Qua de re consilium ineunt et continuo communibus suffragiis nihil magis in rem esse decernunt quam una aliqua trium navium igni absumpta duas duntaxat asservare. Accedunt itaque proximam insulam, cui Cohol nomen erat, et armamentis in alias duas naves translatis tertiam hanc concremant. Inde ad insulam Gibeth deferuntur. Quam etsi auro ac Gingibere multisque aliis rebus felicem cognoscerent, diutius tamen ad eam non morandum censent, quod Indos illos nulla benevolentia ad se allicere potuerint. Armis autem decernere paucitas prohibebat.

25 Illinc ad Porne insulam tendunt. Duae in hoc archipelago insulae erant ingentes amplaeque. Quarum altera Siloli dicta est, cuius rex sexcentos liberos habebat, altera, quam diximus, Porne. Siloli maior est, quippe quae navigatione sex mensium ambiri vix possit, Porne autem trium. Sed quemadmodum illa vastior, ita haec et terrae felicitate beatior et urbis eiusdem nominis magnitudine clarior est. Sed cum Porne insulis caeteris, quas hactenus collustrassent, nobilior haberetur et unde caeterae bonos mores vitaeque cultum accipere videbantur, statui horum populorum mores et instituta paucis attingere.

26 Sunt omnes hi insulani Caphrae, hoc est gentiles. Solem et lunam deos colunt. Soli diei, lunae vero noctis imperium ascribunt. Illum marem, hanc foeminam dicunt atque hos caeterarum stellarum parentes vocant, quas omnes deos esse, minutos tamen, arbitrantur. Solem orientem certis carminibus salutant potius quam adorant, item lunam noctu fulgentem. A quibus liberos, foecundam pecoris foeturam, terrae huberes frutices aliaque id genus deposcunt. Caeterum pietatem ac iustitiam colunt et praecipue pacem atque otium amant, bellum vero maxime detestantur. Regem suum, dum paci studet, ut deum colunt. Cum belli cupidior fit, non quiescunt, donec hostium manu in acie ceciderit. Qui ubi bellum gerere statuit, quod raro fit, primus a suis in acie collocatur, ubi omnem hostium impetum sustinere cogitur. Neque strenue in hostem inferunt sese, nisi donec regem suum occisum intelligunt. Tunc enim primum pro libertate et futuro rege pugnare incipiunt, neque unquam apud eos visus est rex belli autor, quin in acie ceciderit. Qua de re raro bella gerunt, fines protendere iniquum putant. Omnibus autem praecipuum est studium, ne finitimos populos aut peregrinos iniuria lacessant. Verum si quando ipsi lacessiti fuerint, par pari referunt et, ne latius serpat, protinus ad concordiam spectant. Neque quicquam apud eos gloriosius esse poterit, quam si quis prior pacem petierit, neque item magis indecorum, quam in pace petenda praeventum esse. Foedum autem atque detestabile censent pacem petenti negare, etiamsi quis iniuria lacessitus fuerit. Namque in huius exitium finitimi omnes tanquam dirum atque impium protinus conspirant. Quo fit, ut omni fere tempore tranquillitate et otio fruantur. Nulla apud eos latrocinia, caedes etiam nulla.

27 Nemini regem praeterquam uxoribus eius et liberis alloqui fas est, nonnisi eminus per cannas, quas auri illius apponunt; et quicquid volunt, per eas insusurrant. Post mortem homini nullum esse sensum dicunt, quod nec ullus ante natalem fuisset. Aedes habent exiles ex lignis et terra constructas partim rudere, partim palmatis frondibus coopertas. In urbe Porne viginti milia domorum esse certum habetur. Uxores ducunt, quot alere possunt. Cibo utuntur, quem aut aucupium aut piscatio praebet. Panem ex oryza conficiunt. Potum ex liquore, qui de conscissis palmarum, ut diximus, ramis stillat. Alii mercaturam in propinquis insulis faciunt, ad quas iuncis deferuntur; alii venationi, alii piscationi, alii agriculturae student. Vestes habent ex gossampino; animalia etiam fere omnia, quae apud nos sunt, praeter oves, bovem et asinum. Equi tamen perexigui et exiles sunt. Camphorae, gingiberis et cynamomi magnus apud eos proventus.

28 Inde nostri rege illo salutato et muneribus condonato ad Moluccas tendunt, quae illis ab eodem rege commonstratae fuere. Veniunt ad littora insulae Solo, ubi margaritas magnitudine ovorum turturum aut aliquando gallinarum intelligunt, quae tamen nonnisi in altissimo aequore expiscari possunt. Nostri huiusmodi unionem non attulere, quod anni tempus illorum piscationem non praebebat. Cepisse tamen ea in regione ostreum attestantur, cuius caro septem supra quadraginta librarum esset. Hinc facile crediderim tantae magnitudinis margaritas illic reperiri, cum satis constet uniones concharum partum esse. Et ne quicquam praetermittam, constanter nostri asserunt narravisse insulanos Porne regem gestare in diademate uniones duos ovi anserini magnitudine. Hinc ad insulam Gilonam ventum est, ubi homines conspexere auriculis longis atque adeo pendulis, ut humeros attingerent. Quae cum admodum admirarentur nostri, intelligunt ab indigenis haud longe distare aliam insulam, ubi homines essent non solum pendulis, sed adeo latis amplisque auriculis, ut, cum ex usu esset, altera earum universum caput contegeret. Nostri autem, qui non monstra, sed aromata quaererent omissis nugis recta ad Moluccas tendunt. Octavo mense, postquam praefectus eorum Magellanus in Mauthan occubuerat, ab eis repertae sunt.

29 Insulae sunt numero quinque, Tarante, Muthil, Thedori, Mare et Matthien nuncupatae, tum citra tum ultra tum etiam sub ipso aequinoctiali sitae. Alia Gariophilum, alia Myristicam nucem, alia cynamomum gignit. Vicinae sunt omnes, sed parvae atque angustae admodum. Reges Marmin paucis ante annis immortales animas esse credere coepere, haud alio argumento ducti, quam quod aviculam quandam pulcherrimam nunquam terrae aut cuiquam alii rei, quae in terra esset, insidere animadverterent, sed aliquando ex summo aethere exanimem in humum decidere. Et cum Mahometani, qui ad eos commercii causa commearent, hanc aviculam in paradiso ortam, paradisum vero locum animarum, quae vita functae essent, attestarentur, induerunt hi reguli Mahometi sectam, quod haec de hoc animarum loco mira polliceretur. Aviculam vero Mamuco Diata appellarunt. Quam adeo sancte religioseque habent, ut se ea reges tutos in bello existiment, etiamsi suo more in prima acie collocati fuerint.

30 Plebei autem Caphrae sunt et eisdem fere moribus et institutis, quibus insulanos Porne ostendimus. Sunt egentes admodum, utpote apud quos nihil praeterquam aromata proveniunt, quae cum venenis arsenico et Mercurio sublimato vulgo appellato ac linteis, quibus ut plurimum vestiuntur, libenter commutant (in quem vero usum his venenis utantur, nondum satis compertum est). Vivunt pane sagu et piscibus ac nonnunquam psittacis. Latent tuguriolis demissis admodum. Quid multa? Omnia apud hos humilia et sordida praeter pacem, otium et aromata. Quorum alterum et quidem pulcherrimum summumque bonum ingens mortalium iniquitas ex hoc nostro orbe ad eos relegasse videtur. Aromata vero tum avaritia tum insatiabilis gulae aviditas nos in ignoto etiam orbe illorum quaerere cogit. Adeo hominum protervia salubria quaeque haud longius satis nequit protrudere neque, quae luxus et libidinis, appetere.

31 Nostri vero Moluccarum situ diligenter inspecto et cuiusque insulae praeterea regulorum moribus exploratis ad Thedori accedunt, quod hanc copia Gariophili caeteris antecellere, regem vero prudentia et humanitate reliquis regibus praestare intelligebant. Paratis itaque muneribus in terram descendunt ac regem salutant, praebentque munera tanquam a Caesare missa. Ille muneribus benigne acceptis in coelum suspiciens, „iam,“ inquit, „biennium agitur, cum vos a maximo rege regum ad inquirendas has terras demissos e siderum ratione cognovi. Quare adventus vester tanto mihi gratior iucundiorque est, quanto astrorum significatione diutius mihi praescitus fuit. Et cum nihil huiusmodi evenire scio, quod non iamdiu fatorum et siderum decreto statutum sit, non is ero, qui aut fatis aut siderum significationi adversari moliar, sed volens libensque posthac deposito regio fastigio me tantummodo regis vestri nomine huius insulae procurationem gerere existimabo. Quare naves in portum subducite et reliquos socios in terram tuto descendere iubetote, ut nunc tandem post tam longam maris iactationem totque rerum pericula secure terrae benignitate frui et corpora curare possitis. Neque aliud existimate quam vos in regis vestri regnum venire.“ His dictis rex deposito diademate singulos amplectitur et, quae terra illa alimenta habebat, afferri iubet. Nostri hac re laetati ad socios redeunt ac, quae acta sunt, renuntiant. Hi hac regis comitate et benevolentia laetati insula potiuntur.

32 Ubi cum aliquot diebus regia munificentia fuissent recreati, inde ad reliquos reges legatos mittunt ad insularum copias explorandas et regulorum animos conciliandos. Tarante proxima erat, et haec quoque minima est insula, quippe quae paulo ultra sex miliarium Italicorum ambitum habet. Est huic proxima Matthien et ea exilis. Hae tres Gariophali magnam copiam gignunt, sed longe uberiorem in quartum annum. Arbores hae non nisi in abruptis rupibus provenire solent et ita densantur, ut plerunque lucum faciant. Arbor haec tum foliis tum crassitudine tum ipsa etiam altitudine lauro simillima est. Gariophilum, quem vulgo a similitudine clavum nominant, nascitur ex summis singulis ramusculis. Corolla primum, tum in ea flos haud alius quam mali aurei prodit aciesque seu cuspis ipsa Gariophili summo stipiti insidet, donec paulatim in longum exurgens mucronem efficit. Rubescit primum, mox sole tostum nigrescit. Huius arboris sylvas inter se, quemadmodum nos vineas, indigenae partitas habent. Gariophilon siris condunt, donec alio a mercatoribus transferatur.

33 Quarta insula Muthil haud caeteris maior. Haec cynamomum gignit. Arbor haec surculosa et alioqui sterilis siccitate gaudens simillima est arbori, quae malum fert punicum. Huius cortex ad solis calorem dehiscens a ligno avellitur et paululum ad solem detostus fit cynamomum. Huic propinqua est alia insula, quae Badam appellatur, Moluccensibus insulis maior ampliorque. In ea Myristica nux nascitur. Cuius arbor procera amplaque est, arbori, quae nucem iuglandem fert, admodum similis. Neque haec nux aliter quam iuglans producitur gemino protecta operimento: pulvinati primum calycis; sub hoc tenuis membrana, quae reticulatim nucem amplectitur (haec apud nos Muscatae flos, ab Hispanis Macis vocatur, nobile atque salubre aroma); alterum operimentum ligneum est putamen ut avellanae, cui, quam diximus, ipsa nux inest muscata. Gingiber vero passim in singulis insulis huius archipelagi nascitur. Aliud seminatim, aliud sponte provenit. Sed, quod seminatur, nobilius est. Herba similis illi, quae crocum fert, et eo modo eius radix fere nascitur, quae Gingiber est.

34 Nostri ab regulis singulis benigne suscepti fuere et exemplo regis Thedori sese Caesaris imperio ultro submisere. At Hispani, qui non nisi unam atque alteram haberent navim, statuere de singulis quidem aliquid afferre, sed naves Gariophilo onerare, quod huius et anno illo uberior proventus fuisset et huius generis aromatis maiorem copiam naves capere possent. Impletis itaque Gariophilo navibus et literis muneribusque a regibus ad Caesarem acceptis discessum parant. Literae plenae erant fidei atque observantiae. Munera erant enses Indici aliaque id genus, sed praecipuum Mamuco Diata, hoc est avicula dei, qua se in praelio tutos invictosque putant. Harum quinque missae fuere. Unam impetravi a praefecto navis, quam reverendissimae Dominationi Tuae mitto, non quod se ea ab insidiis et ferro tutam putet, ut illi perhibent, sed quod eius raritate et pulchritudine delectetur. Mitto quoque et cynamomi et muscatae et Gariophili aliquid, ut cognoscat nostra aromata iis, quae Veneti et Portugallenses afferunt, non modo non deteriora, sed nobiliora, quod recentiora sunt.

35 Nostri dum ex Thedori solvissent, ecce altera navis (et maior quidem) vitio facto aquam hausit ita, ut ad Thedori regredi necessum fuerit. Hispani dum hoc incommodum non nisi magno negotio et in multorum dierum spatio posse tollere animadverterent, convenere, ut altera navis ad promontorium Cattigara, inde per altum quam longe posset a littoribus Indiae veheretur, ne a Portugallensibus conspici posset, donec promontorium Africae, quod ultra capricorni tropicum protenditur et cui bonae spei Portugallenses nomen indidere, in conspectum veniret, quod inde haud difficilis in Hispaniam esset navigatio. Altera vero navis, cum primum refecta esset, rursus per archipelagum vastumque illum oceanum ad littora illius continentis, quam supra memoravimus, cursum caperet, donec eam oram reperiret, quae e regione Darienis esset, ubi angusto admodum terrae spatio australe illud mare ab occidentali, in quo Castellanorum sunt insulae, disiungitur.

36 Solvit itaque denuo ex Thedori navis altera et citra aequinoctialem ad duodecim gradus vecta promontorium Cattigarae, quod Ptolemaeus longe etiam ultra aequinoctialem protensum arbitratus est, non invenere. Sed postquam ingens maris spatium demensi essent, ad promontorium bonae spei, inde ad insulas Hesperidum delati sunt. Et cum haec navis longa hac navigatione concussa aquam admitteret, non potuere nautae, quorum iam multi etiam rerum et navigationis incommoditate perierant, exhauriendae sentinae satagere. Quapropter in unam insularum, quae sancti Iacobi nuncupatur, descenderunt, ut servos emerent. Nostri autem dum pecuniam nautarum more non haberent, Gariophilum pro servis offerunt. Qua re per Portugallenses, qui in illa insula magistratum gerunt, intellecta tredecim ex nostris in vincula coniecti sunt. Reliqui in numero decem et octo erant.

37 Hac rei novitate territi dimissis sociis continuo in Hispaniam tendunt. Quo decimosexto mense, postquam ex Thedori discessere, salvi atque incolumes sexto Septembris ad portum Hispali propinquum pervenere – digniores profecto nautae, qui aeterna memoria celebrentur, quam qui cum Iasone ad Colchidem navigarunt Argonautae. Navis autem ipsa multo dignior, ut inter sidera collocetur quam vetus illa Argo. Haec nanque ex Graecia duntaxat per pontum vecta est, nostra vero ex Hispali austrum versus, indeque per universum occidentem perque inferius hemisphaerium in orientem penetrans rursum in occidentem remeavit.

38 Reverendissimae Dominationi Tuae me humillime commendo.

Datum Vallisoleti die XXIIII Octobris MDXXII.

Eximiae, Reverendissimae ac Illustrissimae Dominationis Tuae Humillimus et perpetuus servitor

Maximilianus Transylvanus