De Natura Boni contra Manichaeos

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Natura Boni contra Manichaeos
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE NATURA BONI CONTRA MANICHAEOS LIBER UNUS


Deus summum bonum et incommnutabile; a quo caetera omnia bona spiritualia et corporalia.

1. Summum bonum, quo superius non est, Deus est; ac per hoc incommutabile bonum est, ideo vere aeternum et vere immortale. Caetera omnia bona non nisi ab illo sunt sed non de illo. De illo enim quod est, hoc quod ipse est; ab illo autem quae facta sunt, non sunt quod ipse. Ac per hoc, si solus ipse incommutabilis, omnia quae fecit, quia ex nihilo fecit, mutabilia sunt. Tam enim omnipotens est ut possit etiam de nihilo, id est ex eo quod omnino non est, bona facere, et magna et parva, et caelestia et terrena, et spiritalia et corporalia. Quia vero et iustus est, ei quod de se genuit, ea quae de nihilo fecit non aequavit. Quia ergo bona omnia, sive magna, sive parva, per quoslibet rerum gradus, non possunt esse nisi a Deo, omnis autem natura in quantum natura est, bonum est; omnis natura non potest esse nisi a summo et vero Deo: quia omnia etiam non summa bona, sed propinqua summo bono, et rursus omnia etiam novissima bona, quae longe sunt a summo bono, non possunt esse nisi ab ipso summo bono. Omnis ergo spiritus etiam mutabilis et omne corpus a Deo: et haec est omnis facta natura. Omnis quippe natura aut spiritus, aut corpus est. Spiritus incommutabilis Deus est. Spiritus mutabilis facta natura est sed corpore melior. Corpus autem spiritus non est, nisi cum ventus, quia nobis invisibilis est et tamen vis eius non parva sentitur, alio quodam modo spiritus dicitur.

Quomodo id possit ad corrigendos Manichaeos sufficere.

2. Propter eos autem, qui cum intellegere non possunt omnem naturam, id est, omnem spiritum et omne corpus naturaliter bonum esse, moventur spiritus iniquitate et corporis mortalitate, et ob hoc aliam naturam maligni spiritus et mortalis corporis, quam Deus non fecerit, conantur inducere: sic arbitramur ad eorum intellectum, quod dicimus posse perduci. Fatentur enim omne bonum non esse posse, nisi a summo et vero Deo: quod et verum est, et ad eos corrigendos, si velint advertere, sufficit.

Modus, species et ordo generalia bona in rebus a Deo factis.

3. Nos enim catholici Christiani Deum colimus a quo omnia bona sunt, seu magna, seu parva; a quo est omnis modus, seu magnus, seu parvus; a quo omnis species, seu magna, seu parva; a quo omnis ordo, seu magnus, seu parvus. Omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt; quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt. Haec itaque tria, modus, species et ordo, ut de innumerabilibus taceam quae ad ista tria pertinere monstrantur, haec ergo tria, modus, species, ordo, tamquam generalia bona sunt in rebus a Deo factis, sive in spiritu, sive in corpore. Deus itaque supra omnem creaturae modum est, supra omnem speciem, supra omnem ordinem. Nec spatiis locorum supra est sed ineffabili et singulari potentia, a quo omnis modus, omnis species, omnis ordo. Haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parva sunt, parva bona sunt; ubi nulla sunt, nullum bonum est. Et rursus ubi haec tria magna sunt, magnae naturae sunt; ubi parva sunt, parvae naturae sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. Omnis ergo natura bona est.

Malum est corruptio modi, speciei aut ordinis.

4. Proinde cum quaeritur unde sit malum, prius quaerendum est quid sit malum; quod nihil aliud est quam corruptio vel modi, vel speciei, vel ordinis naturalis. Mala itaque natura dicitur quae corrupta est: nam incorrupta utique bona est. Sed etiam ipsa corrupta, in quantum natura est, bona est; in quantum corrupta est, mala est.

Natura excellentioris ordinis etiam corrupta melior interdum inferiore etiam incorrupta.

5. Fieri autem potest ut quaedam natura, quae modo et specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior sit adhuc quam est incorrupta altera, quae minore modo et specie naturali inferius ordinata est. Sicut in hominum aestimatione, secundum qualitatem quae aspectibus adiacet, melius est utique corruptum aurum quam incorruptum argentum, et melius est corruptum argentum quam plumbum incorruptum. Sic et in naturis potentioribus atque spiritalibus, melior est etiam corruptus per malam voluntatem spiritus rationalis quam irrationalis incorruptus. Et melior est quilibet spiritus etiam corruptus quam corpus quodlibet incorruptum. Melior est enim natura quae cum praesto est corpori, praebet ei vitam, quam illa cui vita praebetur. Quantumlibet autem corruptus sit spiritus vitae qui factus est, vitam praebere corpori potest: ac per hoc melior illo est, quamvis incorrupto, corruptus.

Natura quae non potest corrumpi, summum bonum; quae potest, aliquod bonum est.

6. Corruptio autem si omnem modum, omnem speciem, omnem ordinem rebus corruptibilibus auferat, nulla natura remanebit. Ac per hoc omnis natura quae corrumpi non potest summum bonum est, sicut Deus est. Omnis autem natura quae corrumpi potest, etiam ipsa aliquod bonum est: non enim posset ei nocere corruptio nisi adimendo et minuendo quod bonum est.

Rationalium spirituum corruptio alia voluntaria, alia poenalis.

7. Creaturis autem praestantissimis, hoc est rationabilibus spiritibus, hoc praestitit Deus ut si nolint, corrumpi non possint, id est si obedientiam conservaverint sub Domino Deo suo ac sic incorruptibili pulchritudini eius adhaeserint: si autem obedientiam conservare noluerint, quoniam volentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in poenis. Tale quippe bonum est Deus, ut nemini eum deserenti bene sit. Et in rebus a Deo factis tam magnum bonum est natura rationalis, ut nullum sit bonum quo beata sit nisi Deus. Peccantes igitur in suppliciis ordinantur. Quae ordinatio, quia eorum naturae non competit, ideo poena est; sed quia culpae competit, ideo iustitia est.

Ex rerum inferiorum corruptione ac interitu pulchritudo universi.

8. Cetera vero quae sunt facta de nihilo, quae utique inferiora sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse, nec misera. Sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona sunt, nec esse quamvis minora et minima bona nisi a summo bono Deo potuerunt, sic ordinata sunt ut cedant infirmiora firmioribus, et invalidiora fortioribus, et impotentiora potentioribus, atque ita coelestibus terrena concordent tamquam praecellentibus subdita. Fit autem decedentibus et succedentibus rebus temporalis quaedam in suo genere pulchritudo, ut nec ipsa quae moriuntur, vel quod erant esse desinunt, turpent aut turbent modum et speciem et ordinem universae creaturae: sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamvis in eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo et moriendo transcurrant.

Paena peccanti naturae, ut recte ordinetur, constituta.

9. Qualis autem et quanta poena cuique culpae debeatur, divini iudicii est, non humani: quae utique et cum conversis remittitur, magna est bonitas apud Deum. Et cum debita redditur, nulla est iniquitas apud Deum, quia melius ordinatur natura ut iuste doleat in supplicio quam ut impune gaudeat in peccato. Quae tamen etiam sic habens nonnullum modum et speciem et ordinem, in quacumque extremitate adhuc aliquod bonum est. Quae si omnino detrahantur et penitus consumantur, ideo nullum bonum erit quia nulla natura remanebit.

Naturae coruptibiles, quia ex nihilo factae.

10. Omnes igitur naturae corruptibiles nec omnino naturae essent nisi a Deo essent, nec corruptibiles essent si de illo essent, quia hoc quod ipse est essent. Ideo ergo quocumque modo, quacumque specie, quocumque ordine sunt, quia Deus est a quo factae sunt; ideo autem non incommutabiles sunt, quia nihil est unde factae sunt. Sacrilega enim audacia coaequantur nihil et Deus, si quale est illud, quod de Deo natum est, tale velimus esse illud quod ab eo de nihilo factum est.

Noceri nec Deo potest, nec alii naturae nisi ipso permittente.

11. Quapropter nec naturae Dei noceri omnino potest, nec alicui naturae sub Deo noceri iniuste potest: quia et cum peccando iniuste aliqui nocent, voluntas iniusta eis imputatur. Potestas autem qua nocere permittuntur non est nisi a Deo, qui et ipsis nescientibus novit quid illi pati debeant quibus eos nocere permittit.

Omnia bona nonnisi a Deo.

12. Haec omnia tam perspicua, tam certa, si vellent advertere, qui aliam naturam inducunt, quam non fecit Deus; non tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta bona ponerent, et in Deo tanta mala. Sufficit enim, ut supra dixi, ad eorum correctionem, si velint attendere, quod eos etiam invitos cogit veritas confiteri, omnia prorsus bona non esse nisi a Deo. Non ergo ab alio sunt magna bona, et ab alio parva bona: sed et magna et parva bona non sunt nisi a summo bono, quod Deus est.

Bona singula seu parva, seu magna, esse a Deo.

13. Commemoremus ergo bona quanta potuerimus, quae dignum est ut Deo auctor tribuamus, et his sublatis videamus utrum aliqua natura remanebit. Omnis vita et magna et parva, omnis potentia et magna et parva, omnis salus et magna et parva, omnis memoria et magna et parva, omnis virtus et magna et parva, omnis intellectus et magnus et parvus, omnis tranquillitas et magna et parva, omnis copia et magna et parva, omnis sensus et magnus et parvus, omne lumen et magnum et parvum, omnis suavitas et magna et parva, omnis mensura et magna et parva, omnis pulchritudo et magna et parva, omnis pax et magna et parva, et si qua similia occurrere poterunt, maximeque illa quae per omnia reperiuntur, sive spiritalia sive corporalia, omnis modus, omnis species, omnis ordo, et magnus et parvus, a Domino Deo sunt. Quibus bonis omnibus qui male uti voluerit, divino iudicio poenas luet: ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla natura remanebit.

Parva bona in maiorum comparatione contrariis nominibus appellantur.

14. Sed in his omnibus quaecumque parva sunt, in maiorum comparatione contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis forma quia maior est pulchritudo, in eius comparatione simiae pulchritudo deformitas dicitur: et fallit imprudentes, tamquam illud sit bonum, et hoc malum; nec intendunt in corpore simiae modum proprium, parilitatem ex utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam, et caetera, quae persequi longum est.

In simiae corpore pulchritudinis bonum inesse, licet minus.

15. Sed ut quod dicimus intellegatur, et nimium tardis satis fiat, vel etiam pertinaces et apertissimae veritati repugnantes cogantur quod verum est confiteri, interrogentur utrum corpori simiae possit nocere corruptio. Quod si potest, ut foedius fiat; quid minuit, nisi pulchritudinis bonum? Unde tamdiu aliquid remanebit, quamdiu corporis natura subsistit. Proinde si consumpto bono natura consumitur, bona ergo est natura. Sic et tardum dicimus veloci contrarium: sed tamen qui se omnino non movet, nec tardus dici potest. Sic acutae voci contrariam vocem dicimus gravem, vel canorae asperam: sed si omnem speciem vocis penitus adimas, silentium est ubi vox nulla est: quod tamen silentium, eo ipso quod vox nulla est, tamquam contrarium voci solet opponi. Sic et lucida et obscura tamquam duo contraria dicuntur: habent tamen et obscura aliquid lucis, quo si penitus careant, ita sunt tenebrae lucis absentia, sicut silentium vocis absentia.

Privationes in rebus decenter a Deo ordinatae.

16. Quae tamen etiam privationes rerum sic ordinantur in universitate naturae, ut sapienter considerantibus non indecenter vices suas habeant. Nam et Deus certa loca et tempora non illuminando, tenebras fecit tam decenter quam dies. Si enim nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium; quanto magis ille quarumdam rerum privationes decenter facit, sicut rerum omnium perfectus artifex? Unde et in hymno trium puerorum, etiam lux et tenebrae laudant Deum 1; id est, eius laudem in bene considerantium cordibus pariunt.

Natura in quantum natura est, nulla mala.

17. Non ergo mala est, in quantum natura est, ulla natura; sed cuique naturae non est malum nisi minui bono. Quod si minuendo absumeretur, sicut nullum bonum, ita nulla natura relinqueretur, non solum qualem inducunt Manichaei, ubi tanta bona inveniuntur, ut nimia eorum caecitas mira sit; sed qualem potest quilibet inducere.

Hylen, quae rerum informis materies antiquis dicebatur, non esse malum.

18. Neque enim vel illa materies, quam antiqui hylen dixerunt, malum dicenda est. Non eam dico, quam Manichaeus hylen appellat dementissima vanitate, nesciens quid loquatur, formatricem corporum: unde recte illi dictum est, quod alterum deum inducat: nemo enim formare et creare corpora nisi Deus potest; neque enim creantur, nisi cum eis modus et species et ordo subsistit, quae bona esse, nec esse posse nisi a Deo, puto quod iam etiam ipsi confitentur. Sed hylen dico quamdam penitus informem et sine qualitate materiem, unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui dixerunt. Hinc enim et silva graece dicitur, quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. Nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei privationem cogitari vix potest. Habet enim et ipsa capacitatem formarum: nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. Porro si bonum aliquod est forma, unde qui ea praevalent, formosi appellantur, sicut a specie speciosi, procul dubio bonum aliquod est etiam capacitas formae. Sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat quod bonum sit capacem esse sapientiae. Et quia omne bonum a Deo; neminem oportet dubitare, etiam istam, si qua est, materiem non esse nisi a Deo.

Esse vere, proprium Dei.

19. Magnifice igitur et divine Deus noster famulo suo dixit: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos 2. Vere enim ipse est quia incommutabilis est. Omnis enim mutatio facit non esse quod erat. Vere ergo ille est qui incommutabilis est. Cetera quae ab illo facta sunt, ab illo pro suo modo esse acceperunt. Ei ergo qui summe est, non potest esse contrarium nisi quod non est. Ac per hoc sicut ab illo est omne quod bonum est, sic ab illo est omne quod naturaliter est; quoniam omne quod naturaliter est, bonum est. Omnis itaque natura bona est et omne bonum a Deo est: omnis ergo natura a Deo est.

Dolor nonnisi in naturis bonis.

20. Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Hoc enim ipsum quod restitit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat. Sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est; cum ad deterius, inutilis. In animo ergo dolorem facit voluntas resistens potestati maiori; in corpore dolorem facit sensus resistens corpori potentiori. Sunt autem mala sine dolore peiora. Peius est enim gaudere de iniquitate quam dolere de corruptione: verumtamen etiam tale gaudium non potest esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum, sed iniquitas est desertio meliorum. Item in corpore melius est vulnus cum dolore, quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio dicitur: quam non vidit, id est non passa est mortua caro Domini, sicut in prophetia praedictum erat: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem 3. Nam vulneratum esse confixione clavorum et percussum de lancea 4 quis negat? Sed etiam ipsa quae proprie ab hominibus corruptio corporis dicitur, id est ipsa putredo, si adhuc habet aliquid quod alte consumat, bonum minuendo, crescit corruptio. Quod si penitus absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit, quia iam corruptio quod corrumpat non erit. Et ideo nec ipsa putredo erit, quia ubi sit omnino non erit.

Modica a modo dicta.

21. Ideo quippe et parva atque exigua iam communi loquendi usu modica dicuntur, quia modus in eis aliquis restitit, sine quo non iam modica sed omnino nulla sunt. Illa autem quae propter nimium progressum dicuntur immodica, ipsa nimietate culpantur. Sed tamen ipsa etiam sub Deo, qui omnia in mensura et in numero et pondere disposuit 5, necesse est utaliquo modo cohibeantur.

Modus an aliqua ratione Deo ipsi conveniat.

22. Deus autem nec modum habere dicendus est, ne finis eius dici putetur. Nec ideo tamen immoderatus est, a quo modus omnibus tribuitur rebus, ut aliquo modo esse possint. Nec rursus moderatum oportet dici Deum, tamquam ab aliquo modum acceperit. Si autem dicamus eum summum modum, forte aliquid dicimus; si tamen in eo quod dicimus summum modum intellegamus summum bonum. Omnis enim modus, in quantum modus est, bonus est. Unde omnia moderata, modesta, modificata, dici sine laude non possunt; quamquam sub alio intellectu modum pro fine ponamus, et nullum modum dicamus ubi nullus est finis. Quod aliquando cum laude dicitur, sicut dictum est: Et regni eius non erit finis 6. Posset enim dici etiam: non erit modus, ut modus pro fine dictus intellegeretur. Nam qui nullo modo regnat, non utique regnat.

Unde interdum dicatur malus modus, mala species, malus ordo.

23. Malus ergo modus, vel mala species, vel malus ordo, aut ideo dicuntur quia minora sunt quam esse debuerunt, aut quia non his rebus accommodantur quibus accommodanda sunt; ut ideo dicantur mala quia sunt aliena et incongrua, tamquam si dicatur aliquis non bono modo egisse quia minus egit quam debuit, aut quia ita egit sicut in re tali non debuit, vel amplius quam oportebat, vel non convenienter: ut hoc ipsum quod reprehenditur, malo modo actum non ob aliud iuste reprehendatur, nisi quia non est ibi servatus modus. Item species mala vel in comparatione dicitur formosioris atque pulchrioris, quod ista sit minor species, illa maior, non mole sed decore; aut quia non congruit huic rei cui adhibita est, ut aliena et inconveniens videatur: tamquam si nudus homo in foro deambulet, quod non offendit si in balneo videatur. Similiter et ordo tunc malus dicitur, cum minus ipse ordo servatur: unde non ibi ordo sed potius inordinatio mala est, cum aut minus ordinatum est quam debuit, aut non sicut debuit. Tamen ubi aliquis modus, aliqua species, aliquis ordo est, aliquod bonum et aliqua natura est. Ubi autem nullus modus, nulla species, nullus ordo est, nullum bonum, nulla natura est.

Testimoniis Scripturae probatur Deum esse incommutabilem. Filium Dei esse genitum, non factum.

24. Haec quae nostra fides habet, et utcumque ratio vestigavit, divinarum Scripturarum testimoniis munienda sunt: ut qui ea minore intellectu assequi non possunt, divinae auctoritati credant et ob hoc intellegere mereantur. Qui autem intellegunt, sed ecclesiasticis Litteris minus instructi sunt, magis ea nos ex nostro intellectu proferre, quam in illis Libris esse, non arbitrentur. Itaque Deum esse incommutabilem, sic scriptum est in Psalmis: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es 7. Et in Libro Sapientiae de ipsa Sapientia: In se ipsa manens innovat omnia 8. Unde et apostolus Paulus: Invisibili, incorruptibili soli Deo 9. Et apostolus Iacobus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio10. Item quia id quod de se genuit, hoc est quod ipse est, ita ab ipso Filio breviter dicitur: Ego et Pater unum sumus 11. Quia non est autem factus Filius, quippe cum per illum facta sint omnia, sic scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 12; id est, non est factum sine ipso aliquid.

Illud Evangelii: Sine ipso factum est nihil, male intellectum a nonnullis.

25. Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid intellegendum putant, et ad huiusmodi vanitatem propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum nihil in fine sententiae positum est. Ergo, inquiunt, factum est; et ideo quia factum est, ipsum nihil aliquid est. Sensum enim perdiderunt studio contradicendi, nec intellegunt nihil interesse utrum dicatur: Sine illo factum est nihil; an: Sine illo nihil factum est: quia et si illo ordine diceretur: Sine illo nihil factum est; possunt nihilominus dicere, ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. Quod enim revera est aliquid, quid interest utrum ita dicatur: " Sine illo facta est domus "; an: " Sine illo domus est facta ": dum intellegatur aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? Ita quia dictum est: Sine illo factum est nihil; quoniam nihil utique non est aliquid, quando vere et proprie dicitur: sive dicatur: Sine illo factum est nihil; sive: Sine illo nihil factum est, vel nihil est factum; nihil interest. Quis autem velit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum quod dixi: " Nihil interest ", possunt dicere: " Ergo interest aliquid ", quia ipsum nihil aliquid est? Hi autem qui sanum habent cerebrum, rem manifestissimam vident, hoc idem intellegi cum dixi: " Nihil interest ", quod intellegeretur si dicerem: " Interest nihil ". At isti si alicui dicant: "Quid fecisti? " et ille respondeat, nihil se fecisse: consequens est ut ei calumnientur dicentes: " Fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti "; ipsum enim nihil aliquid est. Habent autem et ipsum Dominum in fine sententiae ponentem hoc verbum, ubi ait: Et in occulto locutus sum nihil 13. Ergo legant, et taceant.

Creaturas ex nihilo factas esse.

26. Quia ergo Deus omnia quae non de se genuit sed per Verbum suum fecit, non de his rebus quae iam erant sed de his quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit, ita dicit Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt tamquam sint 14. Apertius autem in Libro Machabaeorum scriptum est: Oro te, fili, respice ad caelum, et terram, et omnia quae in eis sunt. Vide et scito quia non erant ex quibus nos fecit Dominus Deus 15. Et illud quod in Psalmo scriptum est: Ipse dixit et facta sunt 16. Manifestum est quod non de se ista genuerit sed in verbo atque imperio fecerit. Quod autem non de se, utique de nihilo. Non erat enim aliud unde faceret, quod apertissime Apostolus dicit: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia 17.

Ex ipso et Deo ipso non idem significare.

27. Ex ipso autem non hoc significat quod De ipso. Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso. Non autem omne quod ex ipso est recte dicitur de ipso. Ex ipso enim caelum et terra quia ipse fecit ea, non autem de ipso quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus; sed filius de ipso, domus de terra et ligno. Sed hoc quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere. Deus autem ex quo omnia per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia quam ipse non fecerat adiuvari omnipotentiam suam.

Peccata non ex Deo, sed ex voluntate esse peccantium.

28. Cum autem audimus: Omnia ex ipso et per ipsum et in ipso 18, omnes utique naturas intellegere debemus quae naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant sed vitiant. Quae peccata ex voluntate esse peccantium multis modis sancta Scriptura testatur, praecipue illo loco quo dicit Apostolus: Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea, quoniam tu effugies iudicium Dei? An divitias benignitatis et patientiae eius et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam patientia Dei ad paenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 19.

Peccatis nostris Deum non inquinari.

29. Nec tamen, cum in Deo sint universa quae condidit 20, inquinant eum qui peccant de cuius sapientia dicitur: Attingit autem omnia propter suam munditiam et nihil inquinatum in eam incurrit 21. Oportet enim ut sicut Deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus.

Bona etiam minima et terrena esse a Deo.

30. Quia vero et minima bona, hoc est terrena atque mortalia ipse fecit, illo Apostoli loco sine dubitatione intellegitur ubi loquens de membris carnis nostrae: Quia si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 22. Etiam hoc ibi ait: Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit 23. Et: Deus temperavit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra 24. Hoc autem quod sic in modo et specie et ordine membrorum carnis laudat Apostolus in omnium animalium carne invenis, et maximorum et minimorum; cum omnis caro in bonis terrenis ac per hoc minimus deputetur.

Punire ac donare peccata peraeque ad Deum pertinere.

31. Item quia cuique culpae qualis et quanta debeatur poena, divini iudicii est, non humani sic scriptum est: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! 25 Item quia bonitate Dei donantur peccata conversis, hoc ipsum quod Christus missus est 26, satis ostendit. Qui non in sua natura qua Deus est, sed in nostra quam de femina assumpsit pro nobis mortuus est: quam Dei bonitatem circa nos et dilectionem sic praedicat Apostolus: Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis, nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius: multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 27. Quia vero etiam cum peccatoribus poena debita redditur, non est iniquitas apud Deum, sic dicit: Quid dicemus? Numquid iniquus Deus qui infert iram? 28 Uno autem loco et bonitatem et severitatem ab illo esse breviter admonuit, dicens: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate 29.

A Deo esse et ipsam nocendi potestatem.

32. Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sic scriptum est loquente Sapientia: Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram 30. Dicit et Apostolus: Non est enim potestas nisi a Deo 31. Digne autem fieri, in libro Iob scriptum est: Qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam propter perversitatem populi 32. Et de populo Israel dicit Deus: Dedi eis regem in ira mea Angelos malos non a Deo, sed peccando factos esse malos.

33. Iniustum enim non est ut improbis accipientibus nocendi potestatem, et bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus est ut iustus appareret 34, et Petrus tentatus ne de se praesumeret 35, et Paulus colaphizatus ne se extolleret 36, et Iudas damnatus ut se suspenderet 37. Cum ergo per potestatem quam diabolo dedit, omnia iuste ipse Deus fecerit 38; non tamen pro his iuste factis sed pro iniqua nocendi voluntate, quae ipsius diaboli fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis qui eius nequitiae consentire perseveraverint: Ite in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis eius 39.

33. Quia vero et ipsi mali angeli non a Deo mali sunt conditi, sed peccando facti sunt mali, sic Petrus in epistola sua dicit: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi detrudens tradidit in iudicio puniendos servari 40. Hinc Petrus ostendit adhuc eis ultimi iudicii poenam deberi, de qua Dominus dicit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 41, quamvis iam poenaliter hunc inferum, hoc est inferiorem caliginosum aerem tamquam carcerem acceperint: qui tamen quoniam et coelum dicitur, non illud coelum in quo sunt sidera, sed hoc inferius cuius caligine nubila conglobantur, et ubi aves volitant; nam et coelum nubilum dicitur, et volatilia coeli appellantur 42: secundum hoc apostolus Paulus eosdem iniquos angelos 43, contra quos nobis invidos pie vivendo pugnamus, spiritalia nequitiae in coelestibus 44 nominat. Quod ne de illis superioribus coelis intellegatur, aperte alibi dicit: Secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae 45.

Peccatum non est malae naturae appetitio, sed melioris desertio.

34. Item quia peccatum vel iniquitas non est appetitio naturarum malarum sed desertio meliorum, sic in Scripturis invenitur scriptum: Omnis creatura Dei bona est 46. Ac per hoc et omne lignum quod in paradiso Deus plantavit, utique bonum est 47. Non ergo malam naturam homo appetivit cum arborem vetitam tetigit; sed id quod melius erat deserendo, factum malum ipse commisit. Melior quippe Creator, quam ulla creatura quam condidit; cuius imperium non erat deserendum ut tangeretur prohibitum, quamvis bonum; quoniam deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra Creatoris imperium tangebatur. Non itaque Deus arborem malam in paradiso plantaverat, sed ipse erat melior qui eam tangi prohibebat.

Arbor Adamo vetita, non quia mala, sed quia homini bonum ut subditus sit Deo.

35. Ad hoc enim et prohibuerat ut ostenderet animae rationalis naturam, non in sua potestate sed Deo subditam esse debere, et ordinem suae salutis per obedientiam custodire, per inobedientiam corrumpere. Hinc et arborem quam tangi vetuit sic appellavit dignoscentiae boni et mali 48; quia cum eam contra vetitum tetigisset, experiretur poenam peccati et eo modo dignosceret quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum.

Nulla creatura Dei mala, sed ea male uti est malum.

36. Nam quis ita desipiat ut Dei creaturam, maxime in paradiso plantatam, vituperandam putet? Quando quidem nec ipsae spinae ac tribuli 49, quos peccatori in labore conterendo, secundum Dei iudiciariam voluntatem terra peperit, recte vituperentur. Habent enim et tales herbae modum et speciem et ordinem suum, quae quisquis sobrie consideraverit laudanda reperiet. Sed ei naturae ista mala sunt quam peccati merito sic coerceri oportebat. Non est ergo, ut dixi, peccatum malae naturae appetitio sed melioris desertio. Et ideo factum ipsum malum est, non illa natura qua male utitur peccans. Malum est enim male uti bono. Unde Apostolus damnatos quosdam divino iudicio reprehendit, qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 50. Neque enim creaturam reprehendit, quod qui fecerit, Creatori facit iniuriam, sed eos qui male usi sunt bono, meliore deserto.

Malis peccantium Deus bene utitur.

37. Proinde si custodiant omnes naturae modum et speciem et ordinem proprium, nullum erit malum. Si autem his bonis quisque male uti voluerit, nec sic vincit voluntatem Dei, qui etiam iniustos iuste ordinare novit; ut si ipsi per iniquitatem voluntatis suae male usi fuerint bonis illius, ille per iustitiam potestatis suae bene utatur malis ipsorum, recte ordinans in poenis qui se perverse ordinaverint in peccatis.

Ignis aeternus malos crucians non malus.

38. Nam nec ipse ignis aeternus, qui cruciaturus est impios, mala natura est, habens modum et speciem et ordinem suum, nulla iniquitate depravatum. Sed cruciatus est damnatis malus, quorum peccatis est debitus. Neque enim et lux ista, quia lippos cruciat, mala natura est.

Aeternus ignis dicitur, non sicut Deus, sed quia sine fine.

39. Aeternus autem ignis non sicut Deus aeternus, quod etsi sine fine sit non est tamen sine initio. Deus autem etiam sine initio est. Deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. Illa est autem vera aeternitas, quae vera immortalitas, hoc est illa summa incommutabilitas quam solus Deus habet, qui mutari omnino non potest. Aliud est enim non mutari, cum possit mutari, aliud autem prorsus non posse mutari. Sicut ergo dicitur homo bonus, non tamen sicut Deus de quo dictum est: Nemo bonus nisi unus Deus 51. Et sicut dicitur anima immortalis, non tamen sicut Deus de quo dictum est: Qui solus habet immortalitatem 52. Et sicut dicitur homo sapiens, non tamen sicut Deus de quo dictum est: Soli sapienti Deo 53. Sic dicitur ignis aeternus, non tamen sicut Deus cuius solius immortalitas ipsa est vera aeternitas.

Nec Deo noceri potest nec alii, nisi Dei iusta ordinatione.

40. Quae cum ita sint secundum catholicam fidem et sanam doctrinam, et intellegentibus perspicuam veritatem, nec naturae Dei nocere potest quisquam, nec natura Dei nocere iniuste cuiquam, vel nocere impune patitur quemquam. Qui enim nocet, ait Apostolus, recipiet id quod nocuit, et non est personarum acceptio apud Deum 54.

Quanta bona Manichaei ponant in natura mali, et quanta mala in natura boni.

41. Quod Manichaei si vellent sine pernicioso studio defendendi erroris sui, et cum Dei timore cogitare; non scelestissime blasphemarent inducendo duas naturas, unam bonam quam dicunt Deum, alteram malam quam non fecerit Deus: ita errantes, ita delirantes, imo vero ita insanientes, ut non videant, et in eo quod dicunt naturam summi mali, ponere se tanta bona, ubi ponunt vitam, potentiam, salutem, memoriam, intellectum, temperiem, virtutem, copiam, sensum, lumen, suavitatem, mensuras, numeros, pacem, modum, speciem, ordinem; in eo autem quod dicunt summum bonum, tanta mala, mortem, aegritudinem, oblivionem, insipientiam, perturbationem, impotentiam, egestatem, stoliditatem, caecitatem, dolorem, iniquitatem, dedecus, bellum, immoderationem, deformitatem, perversitatem. Principes enim tenebrarum et vixisse in sua natura dicunt, et in suo regno salvos fuisse, et meminisse, et intellexisse. Sic enim concionatum illi dicunt principem tenebrarum, ut neque ipse talia dicere, neque ab eis quibus dicebat audiri sine memoria et intellectu potuisset: et habuisse temperiem animo et corpori suo congruam, et virtute potentiae regnasse, et copias elementorum suorum ac fecunditates habuisse, et sensisse se invicem ac sibi vicinum lumen, et oculos habuisse, quibus illud longe conspicerent; qui utique oculi sine aliquo lumine lumen videre non poterant, unde recte etiam lumina nominantur: et suavitate suae voluptatis esse perfruitos, et dimensis membris atque habitationibus determinatos fuisse. Nisi autem etiam qualiscumque pulchritudo ibi fuisset, nec amarent coniugia sua, nec partium congruentia corpora eorum constarent: quod ubi non fuerit, non possunt ea fieri quae ibi facta esse delirant. Et nisi pax aliqua ibi esset, principi suo non obedirent. Nisi modus ibi esset, nihil aliud agerent, quam comederent, aut biberent, aut saevirent, aut quodlibet aliud sine aliqua satietate : quamquam nec ipsi qui hoc agebant, formis suis determinati essent, nisi modus ibi esset: nunc vero talia dicunt eos egisse, ut in omnibus actionibus suis modos sibi congruos habuisse negare non possint. Si autem species ibi non fuisset, nulla ibi qualitas naturalis subsisteret. Si nullus ordo ibi fuisset, non alii dominarentur, alii subderentur, non in suis elementis congruenter viverent, non denique suis locis haberent membra disposita, ut illa omnia quae vana isti fabulantur, agere possent. Dei autem naturam si non mortuam dicunt, quid secundum eorum vanitatem suscitat Christus? Si non dicunt aegram, quid curat? Si non dicunt oblitam, quid commemorat? Si non dicunt insipientem, quid docet? Si non dicunt perturbatam, quid redintegrat? Si non victa et capta est, quid liberat? Si non eget, cui subvenit? Si non amisit sensum, quid vegetat? Si non est excaecata, quid illuminat? Si non est in dolore, quid recreat? Si non est iniqua, quid per praecepta corrigit? Si non est dedecorata, quid mundat? Si non est in bello, cui promittit pacem? Si non est immoderata, cui modum legis imponit? Si non est deformis, quid reformat? Si non est perversa, quid emendat? Omnia enim haec a Christo, non illi rei praestari dicunt, quae facta est a Deo, et arbitrio proprio peccando depravata; sed ipsi naturae; ipsi substantiae Dei, quae hoc est quod Deus.

Manichaeorum de Dei natura blasphemiae.

42. Quid istis blasphemiis comparari potest? Nihil omnino, sed si aliarum perversarum sectarum considerentur errores: si autem iste sibi error ex parte altera, de qua nondum diximus, comparetur, adhuc etiam multo peius et exsecrabilius in Dei naturam blasphemare convincitur. Dicunt enim etiam nonnullas animas, quas volunt esse de substantia Dei et eiusdem omnino naturae, quae non sponte peccaverint, sed a gente tenebrarum, quam mali naturam dicunt, ad quam debellandam non ultro, sed patris imperio descenderunt, superatae et oppressae sint, affigi in aeternum globo horribili tenebrarum. Ita secundum eorum sacrilega vaniloquia, Deus se ipsum in quadam parte a magno malo liberavit, et rursus se ipsum in quadam parte damnavit, quam liberare ab hoste non potuit, et tamquam de ipso hoste devicto insuper triumphavit. O scelestam et incredibilem audaciam, talia de Deo credendi, talia loquendi, talia praedicandi! Quod cum defendere conantur, ut in peiora irruant clausis oculis, dicunt malae naturae commixtionem facere ista, ut bona Dei natura tanta mala patiatur: nam ipsam apud se ipsam nihil horum pati potuisse vel posse. Quasi inde laudanda sit natura incorruptibilis, quia ipsa sibi non nocet, et non quia nihil ei noceri ab aliquo potest. Deinde si natura tenebrarum nocuit naturae Dei, et natura Dei nocuit naturae tenebrarum; duo ergo mala sunt quae sibi invicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens tenebrarum, quia et si nocuit, nolens nocuit: neque enim nocere, sed frui voluit bono Dei. Deus autem illam exstinguere voluit, sicut Manichaeus apertissime in Epistola ruinosi sui Fundamenti delirat. Oblitus enim quod paulo ante dixerat: Ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri, aut concuti possint; postea dixit: Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur. Ecce timuit labem ac vastitatem impendentem saeculis suis. Certe sic erant fundata super lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent? Ecce a timore nocere voluit vicinae genti, quam destruere et exstinguere conatus est, ut perpetua quies lucis incolis pararetur. Quare non addidit, et perpetuum vinculum? An illae animae quas in globo tenebrarum in aeternum configit, non erant incolae lucis, de quibus aperte dicit, quod errare se a priore lucida sua natura passae sint? ubi et nolens coactus est dicere, libera eas voluntate peccasse, qui non vult peccatum ponere nisi in necessitate naturae contrariae: ubique nesciens quid loquatur, et tamquam ipse iam inclusus sit in tenebrarum globo quem finxit, quaerens qua exeat, et non inveniens. Sed dicat quod vult seductis et miseris, a quibus multo amplius quam Christus honoratur, ut hoc pretio tam longas et tam sacrilegas eis fabulas vendat. Dicat quod vult, includat in globo tamquam in carcere gentem tenebrarum, et forinsecus affigat naturam lucis, cui de hoste exstincto quietem perpetuam promittebat: ecce peior est poena lucis quam tenebrarum, peior est poena divinae naturae quam gentis adversae. Illa quippe etsi in tenebris intus est, ad naturam eius pertinet in tenebris habitare: animae autem quae hoc sunt quod Deus, non poterunt recipi, sicut dicit, in regna illa pacifica, et a vita ac libertate sanctae lucis alienabuntur, et configentur in praedicto horribili globo: unde et adhaerebunt, inquit, iis rebus animae eaedem quas dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo, suis meritis id sibi conquirentes. Certe non est liberum voluntatis arbitrium? Videte quomodo insaniens quid dicat ignorat, et contraria sibi loquendo peius bellum contra se gerit, quam contra deum ipsius gentis tenebrarum. Deinde si propterea damnantur animae lucis, quia dilexerunt tenebras; iniuste damnatur gens tenebrarum, quae lucem dilexit. Et gens quidem tenebrarum lucem ab initio dilexit, quam etsi violenter, tamen possidere voluit, non exstinguere: lucis autem natura in bello tenebras exstinguere voluit; eas ergo victa dilexit. Quod vultis eligite: utrum necessitate compulsa ut diligeret tenebras, an voluntate seducta. Si necessitate, quare damnatur? si voluntate, quare Dei natura in tanta iniquitate deprehenditur? Si necessitate Dei natura coacta est diligere tenebras, victa est ergo, non vicit: si voluntate, quid iam miseri dubitant peccandi voluntatem tribuere naturae quam Deus ex nihilo fecit, ne tribuant eam luci quam genuit?

Mala ante mali commixtionem multa tribui naturae Dei a Manichaeis.

43. Quid, si etiam ostendimus, ante commixtionem mali, quam fabulose confictam dementissime crediderunt, in ipsa lucis natura, quam dicunt, magna mala fuisse? quid ad istas blasphemias addi posse videbitur? Illic enim fuit antequam pugnaretur, dura et inevitabilis pugnandi necessitas: ecce iam magnum malum antequam bono misceretur malum: dicant hoc unde, cum adhuc nulla esset facta commixtio. Si autem necessitas non erat, voluntas ergo erat: unde et hoc tam magnum malum, ut Deus ipse naturae suae nocere vellet, cui noceri ab hoste non poterat, mittendo eam crudeliter miscendam, turpiter purgandam, inique damnandam? Ecce quantum malum perniciosae et noxiae et immanissimae voluntatis, antequam ullum malum de gente contraria misceretur. An forte nesciebat hoc eventurum membris suis, ut diligerent tenebras et inimicae existerent sanctae luci, sicut ipse dicit, hoc est, non tantum Deo suo, sed etiam Patri de quo erant? Unde ergo hoc in Deo tam magnum ignorantiae malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum? Si autem hoc futurum sciebat, aut sempiterna in illo erat crudelitas, si de suae naturae futura contaminatione et damnatione nihil dolebat; aut sempiterna miseria, si dolebat: unde et hoc tantum malum summi boni vestri ante ullam commixtionem summi mali vestri? Ipsa certe particula naturae ipsius, quae in illius globi aeterno vinculo configitur, si hoc sibi imminere nesciebat, etiam sic erat in natura Dei sempiterna ignorantia; si autem sciebat, sempiterna miseria: unde hoc tantum malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum? An forte magna caritate gaudebat, quia per eius poenam perpetua quies caeteris lucis incolis parabatur? Hoc quam nefas sit dicere qui videt, anathemet. Sed si hoc saltem ita faceret, ut ipsa luci inimica non fieret, posset fortasse non tamquam Dei natura, sed tamquam aliquis homo laudari, qui pro patria sua vellet mali aliquid pati, quod quidem malum ad tempus posset esse, non in aeternum: nunc vero et illam in globo tenebrarum confixionem dicunt aeternam, et non cuiusque rei, sed naturae Dei; et utique iniquissimum et exsecrabile et ineffabiliter sacrilegum gaudium erat, si Dei natura gaudebat se tenebras dilecturam, et luci sanctae inimicam futuram. Unde hoc tam immane et scelestum malum, antequam ullum ex gente contraria misceretur malum? Quis tam perversam et tam impiam ferat insaniam, summo malo tribuere tanta bona, et summo bono, quod Deus est, tanta mala?

Turpitudines incredibiles a Manichaeo excogitatae in Deo.

44. Iam vero quod ipsam partem naturae Dei dicunt ubique permixtam in coelis, in terris, sub terris, in omnibus corporibus siccis et humidis, in omnibus carnibus, in omnibus seminibus arborum, herbarum, hominum, animalium: non potentia divinitatis sine ullo nexu incoinquinabiliter, inviolabiliter, incorruptibiliter omnibus rebus administrandis regendisque praesentem, quod nos de Deo dicimus; sed ligatam, oppressam, pollutam, quam solvi, liberari, purgarique dicunt, non solum per discursum solis et lunae, et virtutes lucis, verum etiam per Electos suos: hoc genus nefandissimi erroris quam sacrilegas et incredibiles turpitudines eis suadeat, etiamsi non persuadeat, horribile est dicere. Dicunt enim virtutes lucis transfigurari in masculos pulchros, et opponi feminis gentis tenebrarum; et easdem rursus virtutes lucis transfigurari in feminas pulchras, et opponi masculis gentis tenebrarum; ut per pulchritudinem suam inflamment spurcissimam libidinem principum tenebrarum, et eo modo vitalis substantia, hoc est, Dei natura, quam dicunt in eorum corporibus ligatam teneri, ex eorum membris per ipsam concupiscentiam relaxatis, soluta fugiat, et suscepta vel purgata liberetur. Hoc infelices legunt, hoc dicunt, hoc audiunt, hoc credunt, hoc in libro septimo Thesauri eorum (sic enim appellant scripturam quamdam Manichaei, ubi istae blasphemiae conscriptae sunt) ita positum est: Tunc beatus ille Pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula seu magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem, qua exuitur et liberatur ab impiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae vitalis substantiae. Itaque invisibili suo nutu illas suas virtutes, quae in clarissima hac navi habentur, transfigurat, easque parere facit adversis potestatibus, quae in singulis coelorum tractibus ordinatae sunt. Quae quoniam ex utroque sexu masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas virtutes partim specie puerorum investium parere iubet generi adverso feminarum, partim virginum lucidarum forma generi contrario masculorum: sciens eas omnes hostiles potestates, propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime capi, atque iisdem speciebus pulcherrimis quae apparent mancipari, hocque modo dissolvi. Sciatis autem hunc eumdem nostrum beatum Patrem hoc idem esse, quod etiam suae virtutes, quas ob necessariam causam transformat in puerorum et virginum intemeratam similitudinem. Utitur autem his tamquam propriis armis, atque per eas suam complet voluntatem. Harum vero virtutum divinarum, quae ad instar coniugii contra inferna genera statuuntur, quaeque alacritate ac facilitate id quod cogitaverint, momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naves. Itaque cum ratio poposcerit ut masculis appareant eaedem sanctae virtutes, illico etiam suam effigiem virginum pulcherrimarum habitu demonstrant. Rursus cum ad feminas ventum fuerit, postponentes species virginum, puerorum investium speciem ostendunt. Hoc autem visu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit, atque hoc modo vinculum pessimarum cogitationum earum solvitur, vivaque anima quae eorumdem membris tenebatur, hac occasione laxata evadit, et suo purissimo aeri miscetur; ubi penitus ablutae animae ascendunt ad lucidas naves, quae sibi ad vectationem atque ad suae patriae transfretationem sunt praeparatae. Id vero quod adhuc adversi generis maculas portat, per aestus atque calores particulatim descendit, atque arboribus caeterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur, et caloribus diversis inficitur. Et quo pacto ex ista magna et clarissima navi figurae puerorum ac virginum apparent contrariis potestatibus, quae in coelis degunt, quaeque igneam habent naturam; atque ex isto aspectu decoro, vitae pars quae in earumdem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam illa altissima virtus, quae in navi vitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac virginum sanctarum per suos angelos apparet his potestatibus, quarum natura frigida est atque humida, quaeque in coelis ordinatae sunt. Et quidem his quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum apparet: masculis vero, virginum. Hac vero mutatione et diversitate divinarum personarum ac pulcherrimarum, humidae frigidaeque stirpis principes masculi sive feminae solvuntur, atque id quod in ipsis est vitale fugit: quod vero resederit, laxatum deducitur in terram per frigora, et cunctis terrae generibus admiscetur. Quis hoc ferat? quis hoc credat, non dico ita esse, sed vel dici potuisse? Ecce qui docentem timent anathemare Manichaeum, et non timent credere haec facientem et haec patientem Deum!

Turpitudines quaedam nefariae de ipsis Manichaeis non immerito creditae.

45. Per Electos autem suos purgari dicunt eamdem ipsam commixtam partem ac naturam Dei, manducando scilicet et bibendo, quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri; quae cum ab Electis velut sanctis in refectionem corporis manducando et bibendo assumuntur, per eorum sanctitatem solvi, signari et liberari. Nec attendunt miseri, quam non incongrue de illis creditum sit, quod frustra negant, nisi eosdem libros anathemaverint, et Manichaei esse destiterint. Si enim, sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata pars Dei, et ab Electis manducando purgatur; quis non digne credat eos facere, quod inter virtutes coelorum et principes tenebrarum fieri in Thesauro suo legunt; quandoquidem et carnes suas de gente tenebrarum esse dicunt, et in eis ligatam teneri vitalem illam substantiam, partem Dei, credere atque affirmare non dubitant? Quae utique si solvenda est, et manducando purganda, sicut eos fateri cogit funestus error ipsorum; quis non videat, quis non exhorreat, quanta turpitudo et quam nefaria consequatur?

Epistolae Fundamenti nefaria doctrina.

46. Nam et a quibusdam principibus gentis tenebrarum sic dicunt Adam primum hominem creatum, ut lumen ab eis ne fugeret teneretur. In epistola enim quam Fundamenti appellant, quomodo princeps tenebrarum, quem patrem primi hominis inducunt, ad ceteros socios suos tenebrarum principes locutus fuerit et egerit, ita scripsit Manichaeus: Iniquis igitur commentis ad eos qui aderant ait: Quid vobis videtur maximum hoc lumen quod oritur? Intuemini quemadmodum polum movet, concutit plurimas potestates. Quapropter mihi vos potius aequum est, id quod in vestris viribus habetis luminis praerogare: sic quippe illius magni qui gloriosus apparuit, imaginem fingam, per quam regnare poterimus, tenebrarum aliquando conversatione liberati. Haec audientes, ac diu secum deliberantes, iustissimum putaverunt id quod postulabantur praebere. Nec enim fidebant se idem lumen iugiter retenturos: unde melius rati sunt principi suo id offerre, nequaquam desperantes eodem se pacto regnaturos. Quo igitur modo lumen illud quod habebant praebuerint, considerandum est. Nam hoc etiam omnibus divinis scripturis arcanisque coelestibus aspersum est: sapientibus vero quomodo sit datum scire minime est difficile: nam coram aperteque cognoscitur ab eo qui vere ac fideliter intueri voluerit. Quoniam eorum qui convenerant frequentia promiscua erat, feminarum scilicet ac masculorum, impulit eos ut inter se coirent: in quo coitu alii seminarunt, aliae gravidae effectae sunt. Erant autem partus iis qui genuerant similes, vires plurimas parentum uti primi obtinentes. Haec sumens eorum princeps uti praecipuum donum gavisus est. Et sicuti etiam nunc fieri videmus, corporum formatricem naturam mali inde vires sumentem figurare: ita etiam ante dictus princeps sodalium prolem accipiens, habentem parentum sensus, prudentiam, lucem simul secum in generatione procreatam, comedit; ac plerisque viribus sumptis ex istiusmodi esca, in qua non modo inerat fortitudo, sed multo magis astutiae et pravi sensus ex fera genitorum gente, propriam ad se coniugem evocavit, ex ea qua ipse erat stirpe manantem; et facto cum ea coitu, seminavit, ut caeteri, abundantiam malorum quae devoraverat: nonnihil etiam ipse adiiciens ex sua cogitatione ac virtute, ut esset sensus eius omnium eorum quae profuderat formator atque descriptor; cuius compar excipiebat haec, ut semen consuevit culta optime terra percipere. In eadem enim construebantur et contexebantur omnium imagines, coelestium ac terrenarum virtutum, ut pleni videlicet orbis, id quod formabatur, similitudinem obtineret.

Turpitudines horribiles cogit perpetrare.

47. O monstrum scelestum! o exsecranda perditio et labes deceptarum animarum! Omitto quid sit, de natura Dei quod sic ligetur, haec dicere. Hoc saltem attendant miseri decepti et errore mortifero venenati, quia si per coitum masculorum et feminarum ligatur pars Dei, quam se manducando solvere et purgare profitentur, cogit eos huius tam nefandi erroris necessitas, ut non solum de pane et oleribus et pomis, quae sola videntur in manifesto accipere, sed inde etiam solvant et purgent partem Dei, unde per concubitum potest, si feminae utero concepta fuerit, colligari. Hoc se facere quidam confessi esse in publico iudicio perhibentur, non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romae christiano catholico audivi: et cum interrogarentur, cuius auctoritate scripturae ista facerent, hoc de Thesauro suo prodidisse, quod paulo ante commemoravi. Isti autem cum hoc eis obiicitur, solent respondere, nescio quem inimicum suum de numero suo, hoc est, Electorum suorum descivisse, et schisma fecisse, atque huiusmodi spurcissimam haeresim condidisse. Unde manifestum est, quia hoc etiam si isti non faciunt, de ipsorum libris hoc faciunt quicumque faciunt. Abiiciant ergo libros, si crimen exhorrent, quod committere coguntur, si libros tenent; aut si non committunt, mundius vivere contra suos libros conantur. Sed quid agunt, cum eis dicitur: Aut purgate lumen, de quibus potueritis seminibus, ut nec illud recusetis, quod vos non facere asseritis; aut Manichaeum anathemate, qui cum dicit in omnibus seminibus esse partem Dei, et concumbendo ligari; quidquid autem luminis, hoc est, eiusdem partis Dei ad escas Electorum pervenerit, manducando purgari: quid vobis suadeat videtis, et eum adhuc anathemare dubitatis? Quid agunt, inquam, cum hoc eis dicitur? Ad quas tergiversationes se convertunt, cum aut tam nefaria doctrina sit anathemanda, aut tam nefaria turpitudo facienda in cuius comparatione iam illa omnia mala quae intolerabilia paulo ante commemorabam, eos de natura Dei dicere, quod necessitate oppressa sit ut bellum gereret, quod aut sempiterna ignorantia secura erat, aut sempiterno dolore et timore sollicita, quando sibi veniret corruptio commixtionis et vinculum aeternae damnationis, quod denique gesto bello sic fuerit captivata, oppressa, polluta, quod post falsam victoriam sic futura sit in horribili globo in aeternum confixa et ab originis suae felicitate separata, tolerabilia videantur, cum per se ipsa, si considerentur, sustineri non possint?

Orat Augustinus pro Manichaeorum resipiscentia.

48. O magna patientia tua, Domine misericors et miserator, longanimis et multum misericors, et verax 55; qui facis oriri solem tuum super bonos et malos, pluis super iustos et iniustos 56; qui non vis mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat 57; qui partibus corripiens, das locum poenitentiae, ut relicta malitia credant in te, Domine 58; qui patientia tua ad poenitentiam adducis, quamvis multi secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizent sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii tui, qui reddis unicuique secundum opera sua 59; qui in qua die conversus fuerit homo a nequitia sua ad misericordiam et veritatem tuam 60, omnes iniquitates eius oblivisceris: praesta nobis, dona nobis, ut per nostrum ministerium, quo exsecrabilem et nimis horribilem hunc errorem redargui voluisti, sicut iam multi liberati sunt, et alii liberentur, et sive per sacramentum sancti Baptismi tui, sive per sacrificium contribulati spiritus et cordis contriti et humiliati 61, in dolore poenitentiae, remissionem peccatorum et blasphemiarum suarum 62, quibus per ignorantiam te offenderunt, accipere mereantur. Tantum enim valet praepollens misericordia et potestas tua et veritas Baptismi tui, clavesque regni coelorum in sancta Ecclesia tua 63, ut nec de illis desperandum sit, quamdiu in hac terra per tuam patientiam vivunt, qui etiam scientes quantum malum sit talia de te sentire vel dicere, propter aliquam temporalis et terrenae commoditatis consuetudinem vel adeptionem in illa maligna professione detinentur, si ad tuam ineffabilem bonitatem saltem increpati tuis correptionibus 64 fugiant, et omnibus carnalis vitae illecebris coelestem vitam aeternamque praeponant.