Jump to content

De Noe et Arca

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Noe et Arca
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14


AmbMed.DeNoEtA 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Noe et Arca


227 CAPUT I.

Noe virum justum, qui ad renovandum semen hominum relictus fuit, omnium imitationi proponendum esse; ut et nos ab omni istius mundi sollicitudine, atque operibus iniquitatis requiescamus. 1. Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus. Nam cum ipsa prophetia (Hier. XVII, 9) dixerit nihil difficilius quam hominis interiora comprehendere, quanto magis difficile viri justi mentem cognoscere? Etenim quem Dominus Deus ad renovandum semen hominum reservavit, ut esset justitiae seminarium; dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus. Pudet filiis supervivere, taedet cum tot adversa audiamus charissimorum, lucem hanc carpere: ipsarum Ecclesiarum diversos fluctus tempestatesque vel praesentes subire, vel animo recipere, quis tam fortis ut patienter ferat? Et ideo nobis quoque affectanda haec requies fuit; ut dum Noe sanctum majore intentione consideramus, reficiamur et nos, sicut omne genus in illo requievit ab operibus suis atque moestitia.

2. Unde et Noe dicitur, quod Latine dicitur justus vel requies. Denique et parentes ejus dixerunt: Quia hic faciet nos requiescere ab operibus, et a tristitia, et a terra cui maledixit Dominus Deus (Gen. V, 29). Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus; nec remissio malorum, sed cumulus miseriarum. Verum si justi viri mentem consideres, advertas justitiam solam esse, quae aliis potius 228 nata est, quam sibi; non quod sibi utile est quaerat, sed quod omnibus: haec nos requiescere facit ab operibus iniquitatis, haec revocat a tristitia; quia dum ea quae justa sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, non dolemus gravem dolorem. Nihil enim est quod majoris doloris sit, quam culpae reatus. Requiescamus etiam ab omni cura terrenae conversationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus vexat doloribus, vitamque atterit.

CAPUT II.

Quid nomina filiorum Noe significent; quidve ordo quo illa recensentur? Id exemplo instructae aciei, ac naturae ipsius instituto exponitur. Denique cur in declarandis eorum generationibus invertatur ordo, fuse declaratur.

3. Huic vero tres filii nati, Sem, Cham, Japhet. Quae nomina significant bonum, et malum, et indifferens, ut et naturae gratia bonitatem habuisse, et malorum tentamenta ei nequaquam defuisse, et indifferentibus, hoc est, velut supellectili virtutum abundasse videatur. Qua ratione autem malum in medio posuerit, ratio evidens est; quia naturae bonum omnibus inest: nec quasi naufragos in lucem projicit, sed suffulsit et viribus; ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant: sed munit et vestit velut quibusdam tegumentis indifferentibus, quae sunt salus, valetudo bona, pulchritudo, impigritia, divitiae, gloria, generis claritudo; ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud inciudant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent. 4. Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium; ut inferiores in medio sint, dextera laevaque velut in cornibus validiores, per quos tota acies robur accipiat? Unde et quidam poeta Graecus ait: κακούς δ' ἐς 229 μέσσον ἔλασσεν (Homer., Iliad. Δ), hoc est, malos autem in medium inseruit. Ita ergo et natura quasi bonus dux, imperante Deo, quae nos ad hujus mundi praelia generare noverit; quae bona habet, primo ordine constituit; quae officiant, secundo; quae adjuvent, tertio: ut tamquam in medio inclusus hostis, geminatis quocumque se contulerit, opprimatur viribus; ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet. 5. Sed quia ubi generantur, hic ordo est: ubi autem generant, Japheth primo loco scribitur, tertio Cham; ideo ne contraria nos posterioribus dixisse quis arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est. Bonum quidem quod velut in quadam naturae nobilitate est, praecedit: malum autem sequitur; sunt enim cogitationes mentis contrariae, quae utique oriuntur postea. Haec quamdiu velut intus clausa sunt, nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis foventur, ne prodeant. Nam quamdiu in voluntate est malum, non in ἐντελεχείᾳ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere: cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare; tunc justa succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum jam ferventi malo non possit resistere. Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat; ut quasi laboranti cornui opem ferat, et eam partem aciei suscipiat quae plus laborat; virtus enim bellatoris difficilioribus locis est necessaria; sicut etiam boni custodis praesentia ibi frequentior, ubi muri fragiliores. Ac ne qua pars sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, tunc illud indifferens locum superiorem suscipit, velut deputante sibi eam partem perfectiori bono; nihil enim virtute perfectius. Indifferentia autem non habent robur validae virtutis, sed ejus augent et diffundunt gratiam. Unde Japheth dictus est, quod latitudo significatur Latine.

CAPUT III.

Secuturo diluvio universam generationem ideo abundasse filiorum procreatione; ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.

6. Nec solum sanctus Noe abundavit filiorum generatione; sed etiam universa se effudit quam maxime eo tempore generatio. Quod non otiosum videtur. Secuturo enim diluvio non debuit aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam diluvia absorbuerunt: ut quod fuit humani generis abundantia, divinae deputetur gratiae; quod diluvium 230 secutum est, nostris ascribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris avertimus Domini misericordiam. Sic et in posterioribus invenies, quod secuturam Aegypti sterilitatem praecessit totidem annorum fecunditas (Gen. XLI, 26 et 27). Principale est enim virtutis inchoare a beneficiis, et praeseminare gratiam. Unde et David ait: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Ps. c, 1). Praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae. Divinum est igitur quod bona praemittuntur, nostrum quod mutantur. 7. Ipse hoc declarat Deus dicens: Non permanebit spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI, 3). Spiritus sanctus spiritus sapientiae est, spiritus cognitionis. Habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel qui sacrum tabernaculum divino oraculo jussus est facere, ait Scriptura: Quia repletus est spiritu prudentiae et disciplinae (Exod. XXXI, 3). Hic ergo spiritus datur hominibus, sed non permanet. Qua autem ratione non permanet, causa proditur, quia caro sunt. Carnis enim natura disciplinae repugnat, quia voluptati obtemperat. Denique de solo Domino Jesu scriptum est: Super quem videritis Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat Spiritu sancto (Joan. I, 33). In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.

CAPUT IV.

Gigantibus qui vixerunt aetate Noe, similes esse homines cultui carnis suae studentes. Qui dicantur filii Dei; et quo pacto Deus dicatur irasci aut moveri: quare etiam irrationabilibus propter hominis peccatum deletis, Noe gratiam apud Deum invenerit.

8. Gigantes autem erant in terra in diebus illis (Gen. VI. 4). Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor: sed ex angelis et mulieribus generatos asserit, quos hoc appellat vocabulo, volens eorum exprimere corporis magnitudinem. Et consideremus, ne forte gigantum sint similes homines cultui studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes: sicut illi qui de terra secundum poeticam fabulam orti, mole corporis sui freti, feruntur habuisse contemptum superorum. An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes? Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur severitate. 9. Plerumque Angelos filios Dei vocat Scriptura; 231 quia ex nullo homine generantur animae. Itaque viros fideles filios suos dicere non est aspernatus Deus. Sicut ergo viri probabilis vitae filii Dei vocantur (Job I, 6): ita quorum carnalia sunt opera, hos filios dicimus carnis Scripturarum auctoritate (Ps. LXXXI, 6). Dicit enim Johannes Evangelista: Quia quotquot Dominum Jesum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12 et 13). Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent. Neque enim Deus cogitat sicut homines, ut aliqua ei nova succedat sententia; neque irascitur quasi mutabilis: sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam; tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam. 10. Minitatus est praeterea quod deleret hominem: Ab homine, inquit, usque ad pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli delebo (Gen. VI, 7). Quid laeserant irrationabilia? Sed quia propter hominem illa facta erant, eo utique deleto propter quem facta sunt, consequens erat ut etiam illa delerentur; quia non erat qui his uteretur. Sensu autem altiore illud manifestatur, quia homo mens est quae est rationis capax; homo enim definitur animal vivum, mortale, rationale. Principali igitur exstincto, etiam sensus omnis exstinguitur; eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum virtus defecerit. Ad condemnationem autem caeterorum, et ad expressionem pietatis divinae dicitur Noe apud Deum gratiam invenisse. Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur. Probati enim viri genus virtutis prosapia est; quia sicut hominum genus homines, ita animarum genus virtutes sunt. Etenim familiae hominum splendore generis nobilitantur: animarum autem clarificatur gratia splendore virtutis.

232 CAPUT V.

Terram iniquitate hominum fuisse corruptam; item omnis hominis tempus ante Dominum esse duplici modo intelligi: denique pro toto homine carnem sumi, cujus illecebris anima nostra corrumpitur.

11. Corrupta est autem terra coram Deo, et impleta est, inquit, iniquitate (Gen. VI, 11). Causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniquitas hominum terram corruperit. Unde et Dominus Deus ait: Tempus omnis hominis venit ante me, quia repleta est terra iniquitatibus suis (Ibid., 13). Tempus quidem omnium hominum in conspectu Dei, et in ejus voluntate est. Non enim, ut vulgo aiunt, fatale decretum alligatur: sed tamen specialiter hic dictum puto; quia in Evangelio Dominus redempturus hominum genus passione sui corporis, et emundaturus sanguine suo, sacramentoque baptismatis, ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1). Ergo quia in diluvio per arcam Noe servatae sunt reliquiae generis humani ad seminarium reparationis et renovationis futurae, ideo praemisit hic: Tempus omnis hominis venit; quia repleta est terra iniquitatibus suis. Hoc in figura; in veritate autem ait: Reliquiae per dilectionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5). Ideoque exclamat Apostolus dicens: Superabundavit peccatum, ut superabundaret et gratia (Rom. V, 20). 12. Corrupit, inquit, omnis caro viam suam (Gen. VI, 12). Carnem hic posuit pro homine terreno, in quo carnis illecebra viam ejus corruperit. Qui si intellexisset quod munus accepisset a Deo, non utique passus esset, ut caro obstaret animae virtutibus. Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant. Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit. Pulchre autem ait, quia homo viam naturae suae corrupit. Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis. Alii habent: Viam ipsius, hoc est, Dei. Hoc solet verbo Domini declarare.

CAPUT VI.

De constructione arcae, in qua humani corporis figura describitur; et cujus nidi singulas ejusdem corporis humani partes significant. Quomodo illae bitumine, ut firmiter sibi cohaereant, sint liniendae.

13. Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus aedificatione descriptam humani 233 figuram corporis. Quid est enim quod ait Deus: Fac igitur tibi arcam de lignis quadratis (Gen. VI, 14)? Quadratum certe hoc appellamus, quod omnibus bene consistat partibus, et conveniat sibi. Itaque et Deus auctor nostri corporis, naturaeque fabricator astruitur, et opus ipsum perfectum esse iis sermonibus significatur. Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur. Jam pedes, et manus, brachia, femora, et crura quadripartita quis non ipso visu advertat? Sunt autem pleraque eorum, et si non ejusdem longitudinis, aut latitudinis; tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat: longitudo prolixior quam latitudo sit, latitudo quam altitudo. Et sicut ligni arcae trina distantia est; siquidem trecentorum cubitorum longitudinem, et quinquaginta cubitorum altitudinem, et triginta cubitorum altitudinem servandam esse praescripsit: ita et in nostro corpore summa est, et media, et minima distantia. Summa secundum longitudinem, media secundum latitudinem, minima secundum altitudinem: totum tamen corpus attextum ex singulis membris quadratum videtur. Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus. 14. Quid etiam sibi vult quod ait: Nidos facies in arca (Ibid.), nequaquam silendum videtur. Naturaliter enim dictum arbitror, eo quod omne corpus nostrum attextum est sicut nidus; ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret, atque de principali nostro fundat se per artus singulos. Nidi quidam sunt oculi nostri, quibus se visus inserit. Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit, et velut in foveam altam dejicit. Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit. Nidus est quartus major caeteris hiatus oris, in quo nutritur, donec adolescat sapor; et unde vox evolat. In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate modulatur; et cum sit ipsa irrationabilis, rationabilem vocem exprimit. Nidus est hemicranium. Nidus est membrana illa quae cerebrum fovet, et intra cohibet. Nidi sunt viscera pulmonis et cordis. Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo: sanguinis autem et spiritus nidus est cor. Duo sunt enim ejus uteri: unus quo sanguinem velut quodam sinu suscipit, et transfundit in venas: alter quo rigatus ex illo superiori deducit in arterias jugi meatu. Ossa quoque validiora nidos habent. Sunt enim intus cavata, in quibus foraminibus est medulla. In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt. Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis. Unde puto et illum in Psalmo non solum mystice, sed etiam naturalitater dixisse: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos 234 suos (Ps. LXXXIII, 4). Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae. Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas. 15. Illinies, inquit, eam bitumine (Gen. VI, 14). Ex multis ossibus, nervisque, et caeteris aliis constat humanum corpus. Et foris igitur et intus apta compage connexum sibi adhaeret, et habitudine propria quam ἀφὴν Graeci dicunt, tenetur; ut intus clausus spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non evagetur: sed ad unitatem aptam et continentem, connexionemque validam cohibetur. Ideo bitumine constringi arca jubetur; est enim bitumen vehementis ad constringendum naturae. Unde graece dicitur νάφθα, παρὰ τοῦ συνάπτειν, quod disjuncta connectat, nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali unitate sibi credas convenire. Ob hanc causam intus et foris bitumine arca constringitur, ne connexio illa facile rumpatur.

CAPUT VII.

Arca Noe cum arca foederis comparatur; cujus dimensionibus denotari ostenditur singulas humani corporis partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.

16. Alibi autem, hoc est, in Exodo etiam deauratur foris et intus arca illa (Exod. XXV, 11), quae in sanctis est mundi intelligibilis imitatrix imago. Sicut enim pretiosius aurum bitumine: ita illa quae in sanctis est arca, quam ista praestantior. Denique hic simpliciter ligna posuit: ibi autem ligna quidem, sed imputribilia comprehendit, declarans merita sanctorum. Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse, quod sanctorum statio stabilis et firma sit; quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia. Haec autem arca, utpote in diluvio, huc atque illuc motu impellebatur incerto; eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur. 17. Nec illud praetereundum quod cum dixisset: Et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine, et quinquaginta cubitorum latitudine, et triginta cubitorum altitudine, addidit: Colligens facies arcam, et in cubito consummabis eam a summo (Gen. VI, 15 et 16): ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis, et tamquam regale arcae adjungeret, ex quo cum sensus omnes ad caeteras partes corporis transfunderentur; tum maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae appositi providentia, prope totum orbis nostri statum desuper contuerentur. Ipsaque mens illic locata secundum plurimorum sententiam, et maxime Salomonis qui ait: Oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14): quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, 235 per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae. Ibi igitur summa nostrae salutis, ibi gratia. Inde custodia, inde etiam pulchritudo toti corpori acquiritur, quae primum in vultu vernat. Decet enim praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut visus major, ita splendor est. 18. Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem. Quam deformes sunt vultus caecorum! Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem? Tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent; ipsi enim sunt quidam mundi oculi. Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas. Pili ipsi qui orbem oculorum praetexunt, et velut quamdam aciem praetendunt, ne sorde aliqua vel pulveris caligine pupilla laedatur; et ipsi excipiunt si quid fuerit illatum quod oculum possit laedere. Si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia quae praetiosorum monilium specie velut intexta gemmis refulgent! 19. Aurium quoque ut necessarius usus, ita decora species: quas si quis truncaverit, toti vultui infert deformitatem. In quibus ita elaboravit opus suum natura; ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente feriat secreta capitis sonus. Denique saepe multos improviso clangore consternari videmus, et attonitos aut vocis alicujus aut tumultus sono expavescere. Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant. Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat. Vermiculi quoque si aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco tenentur. 20. Nares simae contra naturam videntur: jam si incisae fuerint, quomodo potest vita subsistere, sublato spirandi meatu; quemadmodum pecudis magis facies, quam vultus hominis aestimatur? 21. Capilli capitis quam grato amictu caput vestiunt, velut quidam aulae regiae stipatores; ne cerebrum aura laedat, aut imber feriat, aut sol adurat. Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi; et pro aetate, aut plerumque pro temporis et anni qualitate. In senibus grata canities, in pueris prodigiosa: delectat tonderi aestate pressius, hyeme indulgentius: mulieribus ornamento est coma, dedecori est viris. Denique Apostolus evidentius expressit hoc dicens: Nam ipse natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (I Cor. XI, 14, 15). 236 22. Quid de ipsa regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices, animique internuntii? Quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti quidem corpori vires ministrent, tum etiam modulatores sunt vocis ipsius? De quibus si qui ceciderint, vox claudicat. 23. Haec de capite prolixius diximus; quia oportuit sensus omnes in summo locari, unde omnia per reliquas partes officia dividerentur. Capiti autem nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia. Denique haec in nobis validiora quae propiora capiti, haec praestantiora. Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat. Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant; pedumque gressus qui etsi exiliores videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.

CAPUT VIII.

Per ostium e transverso in arca positum decenter exprimi partem corporis ignobiliorem; cui ex Apostolo honorem abundantiorem circumdamus. Hoc ipsum cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae accommodatur.

24. Pulchre autem addidit: Ostium ex adverso facies (Gen. VI, 16), eam partem declarans corporis per quam cibos egerere consuevimus; ut quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdaret. Quod multo gratius Scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur. Nam cum istud in Moysi scriptis sive ipse Socrates, sive Plato qui in Aegypto fuit, potuerit, vel legere, vel ab aliis percipere qui legerant; decoro motus invento ostium sibi apertum putavit, ut operatoris nostri consilium praedicaret: laudans eo quod id potissimum decori convenerit, ut ductus quosdam vel exitus cuniculorum nostrorum a tergo averteret; ne in purgationibus ventris conspectus noster offenderetur. At vero Apostolus: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus; et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent (I Cor. XII, 22 et 23). Sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur. Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis. 25. Quod pulchre etiam ad Ecclesiae membra Apostolus retulit (Ibid., 27 et seq). Quae enim inhonesta sunt nostra ac superflua, nisi luxuria, nisi lascivia? Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum 237 Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo; nonne is peccatorum remissione donatus, abundantiorem honestatem, quam ille catechumenus, cujus vita innocentior, habere aestimatur? Et ut Apostoli ipsius exemplo utamur, Judaeus erat, persecutor erat: vocatus ad gratiam Christi, coepit esse Apostolus. Et quia plus ei dimissum est, plus coepit diligere, abundantius caeteris apostolis laborare, vas electionis factus, doctor gentium missus. Nonne etiam apostolorum ipsorum plurimis uberiorem et honestiorem consecutus est gloriam, qui ante et inhonestus et ingloriosus fuit, cum persequeretur Ecclesiam Dei? Pauper iste debilis in Ecclesia ipse te redemit suis votis. 26. Et ut majora aperiamus mysteria, quid tam ignobile quam gentilis populus? Pauper, ut pote qui nulla haberet eloquia Dei, debilis et utroque pede claudus, qui nec in legem, nec in Evangelium credidisset, vocatus tamen credidit ei, baptizatus accepit gratiam. Itaque quia plus ei dimissum est, plus diligit. Remansit Judaeorum populus, licet uno pede claudus: quamquam et in ipsa lege claudicet. Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem. Iste qui ignobilis erat, adeptus omnia fidei titulo, tropaeo martyrum, Angelorum gloriatur consortio. Ergo Plato quod potuit, sermonis nitorem adhibuit: Apostolus autem qui habebat Dei spiritum, revelavit mysterium. Satis dictum est de ostio; quoniam qui retro erant, priores facti sunt.

CAPUT IX.

Per inferiora arcae nos edoceri ciborum receptacula minimi esse facienda; et hac occasione de intestinorum conformatione ac usu disputatur. Exoriri ex intemperantia diluvium, quodve adhibendum ei remedium sit, ostenditur.

27. Nunc illud quaeremus, quid sit quod ait Dominus: Inferiora arcae bicamerata et tricamerata facies (Gen. VI, 16). Inferiora quidem dicendo, advertimus quod pulchre nos sentire voluerit inferiori loco aestimanda ciborum receptacula, hoc est, ea viscera quae acceptum conficiunt cibum. Corruptibilis enim esca est: quod autem corruptibile non superioribus, sed inferioribus comparandum. Simul quia cibus deorsum fertur, cujus exigua portio viribus corporis, alimoniaeque proficit: reliqua vero pars alvo purganda deducitur; quia intestina sunt per quae descendunt ciborum superflua. 28. Ita operator noster instituit, ut non extenta a stomaco ad imum, sed sinuata sint ac reflexa; quo vitae nostrae usus propagaretur. Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora; et necesse esset jugiter esurire nos, jugiter epulari, aut deficiente alimentorum substantia deficere illico. Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo 238 paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam: nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido. Primum ergo indigentia est, et fames: deinde ex his sequeretur edendi sine intermissione continuatio. Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est; cum vacuatur, replendus? Tertium quid superat, nisi mors inter ipsos cibos epulasque permixta? Quomodo enim poterant diutius vitam procedere, simul edentes, et esurientes, et bibentes, sitientesque, et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant, statimque esurientes? Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia. Primum enim in stomacho quem plerique ventrem appellant superiorem, cibus conficitur: deinde coquitur in jecore, atque eo digeritur vapore. Succus ejus dividitur certis viscerum portionibus, ex quo omne corpus valescit. Quod satis juniorum incrementa, senum testificatur perseverantia. Reliquum cibi in ventrem defluit. quem omnes ventrem appellamus sine adjectione, plerique dicunt ventrem inferiorem; ex quo fimus necesse est qui plenus jam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transverso ostium. 29. Haec cum ita affabre naturali institutione ad Dei praeceptionem composita videantur; tamen si non edendi a nobis, agendique modus servetur, tamquam exuberantibus passionibus generatur diluvium, et quaedam totius labes corporis. Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat. Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur; quia velut chartae specie geminus eorum amictus asseritur: unus exterior quem continuum aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus: alius interior tamquam lateribus attextus; unde aiunt non totum solvi cum raditur. Nam si continuus esset interior, immedicabilis ejus scissura foret, illic per moram adjunctionum adhaerere ciborum reliquias. Quae si adjunctiones solvantur, transire semesos cibos, et potus defluos, hoc est hominis diluvium. 30. Unde mihi videtur per arcae hujus figuram voluisse Deum nos edocere, quemadmodum ab hoc speciali tuti simus diluvio. Corruptela enim diluvii causa est: ea ubi irrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum; ut totum corpus tanto et tam profundo vitiorum fluvio mergatur. Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit. Maximum ergo in hoc diluvio est remedium, ut justum 239 praeferas, eumque mandati coelestis exsecutorem eligas. Quis est justus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram? Cohibe orgo et tu omnes irrationabiles passiones tuas, omnesque sensus tuos menti subjice, animique imperiis assuesce. Evolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in vulgus libidinem; et per rationabilem mentem poteris etiam irrationabilia tua, et immunda peccata ab omni periculo diluvii liberare.

CAPUT X.

De tribus causis ob quas muta inanimantia per diluvium subjecta sint poenae, et quemadmodum sensus nostri peccato moriantur; ac Deus testamentum suum cum justo statuerit.

31. Quaecumque, inquit, sunt in terra, morientur (Gen. VI, 17). Quid utique muta deliquerant animantia? qua causa subjecta sunt poenae, quae peccandi sensum non habent? Sed quemamodum in bello cum imperator ab hoste occiditur, commoritur ejus exercitus, atque omnis comminuitur virtus militaris: sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia. Denique si quando est pestilentia, corrupto coeli tractu, prius ea quae sunt irrationabilia lues dira contaminat, et maxime canes, equos, boves; atque ea inficit quae cum hominibus conversari videntur: sic morbi vis etiam genus humanum implicat. Haec igitur prima causa, ut arbitror, justae assertionis. 32. Secunda illa, quia nemo accusat naturam, cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos videamus amputatis manibus et pedibus supervivere. Sed non eadem caeterorum membrorum est praerogativa, quae capitis; ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra: nec in eo aut operatoris providentia deseritur, aut substantiae humanae fragilitas redarguitur. Similiter ergo nemo nunc arguat, quia caput et principale quoddam caeterorum animalium homo est, quo moriente non debet mirum videri, si caetera commoriantur animalia. 33. Tertium illud est, quia rationis expertia non propter se, sed propter hominem generata sunt animalia; hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio. Denique gratiae hominis attribuit Propheta dicens: Omnia subjecisti sub pedibus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris (Ps. VIII, 8); quia propter ipsum illa omnia: alia propter utilitatem, alia delectationis gratia, alia voluptatis. Consequens ergo erat, ut cum deleretur homo a facie terrae 240 propter quem facta sunt, etiam ipsa pari delerentur occasu. Haec secundum simplicem lectionis expositionem. 34. Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt; quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior. Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia. Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat. Nemo enim gravius moritur, quam qui peccato vivit. Moriuntur in eo singulae passiones: moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae. Annon videtur mori, qui sibi libidinis telum impresserit, qui spontaneus in foveam mortis irruerit? Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis; laqueis autem labiorum suorum illigat eum. Moritur vox silentio, si non confiteatur Deo. Moritur multiloquio; quia scriptum est: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Moritur per iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis. Omnis namque postremo sensus moritur, si minister sit iniquitatis. 35. Et ideo quia terrena omnia moriuntur diluvio, solus autem justus in aeternum manet, ad ipsum dicitur: Statuam testamentum meum ad te (Gen. VI, 18); quia ipse divinae est haeres gratiae, ipse coelestis possessor haereditatis, beatissimorum consors bonorum. Et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent; nec cedit haereditas, donec vivit testator: Deus autem cum sit sempiternus, transfundit justis divinae haereditatem substantiae; et ipse non indigens donat sua sine ullo donationis dispendio, quem non gravant suorum consortes bonorum, magisque fruitur eo quo nos utimur. Denique Dominus Jesus pauper factus est, cum dives esset, ut nos illius inopia ditaremur: qui Testamentum utrumque suo consummavit sanguine; ut nos vitae suae cohaeredes, et mortis faceret haeredes, quo et vitae haberemus consortium, et mortis beneficium. Multum autem tribuit justo, dicendo: Statuam testamentum meum ad te; eo quod rationabilis et fidelis vir sit testamentum Dei. Ipse est enim haereditas, ipse possessio, in quo virtus divini testamenti est, in quo fructus judicii, in quo haereditas promissionis, de quo David dicit: Ecce haereditas Domini. filii merces fructus ventris (Ps. CXXVI, 3). Sed jam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.

241 CAPUT XI.

Virum justum sibi ac suis saluti esse; licet nonnumquam studium relaxanti obrepat error. Non semper justum esse apud Deum qui justus sit apud homines. Denique mentem inter passiones quasi patrisfamilias obire officium.

36. Intra, inquit, tu et omnis domus tua in arcam; quia te vidi justum coram me in generatione ista (Gen. VI, 18). Manifeste fides propheticae sententiae etiam hoc astruitur loco, quia stultus sibi soli stultus est, sapiens autem sibi et plurimis sapit (Prov. IX, 12). Itaque Noe justi merito etiam domus ejus in diluvio servatur. Sic in mari navigantes, et in bello exercitus, si illis non desit gubernatoris peritia, istis imperatoris prudentia, a periculo tuti sunt aliena ope. Sed quia boni imperatoris bonus exercitus est; ideo etiam in eo laudem justi intelligimus non praeteriri, qui talem instituit domum suam, ut virtutis fulgeret consortio; meritoque invenit salutem cognatio. Nec repugnat, quia postea aut filius, aut uxor offendit. Dormiebat justus, cum erraret filius (Gen. IX, 22 et seq.). Femina quoque utpote sexus fragilioris mole periculi turbata (Ibid. 19, 26), quae totum orbem divino incendio perire crederet, quid miraris si virum non potuit sequi, cum ipse justus ab angelis monitus vix evaserit? Quid autem mirum si homini obrepit error, aut se relaxat intentio? Argue ergo quia et justus inebriatus est. Sed haec loco suo reservanda arbitror (Infra, c. 29). 37. Nunc quod superest consideremus. Pulchre enim dixit: Quia vidi te justum coram me in generatione ista. Multi hominibus justi videntur, pauci Deo: aliter hominibus, aliter Deo. Hominibus secundum vitae speciem; Deo secundum puritatem animi, virtutis veritatem; homines quae foris sunt probant: Deus quae intus examinat. Perpense autem addidit: In generatione ista; ut neque superiores condemnaret, neque posteriores excluderet, recteque diluvium factum astrueret interitu generationis ejus quae non haberet consortium aequitatis. Haec secundum litteram. 38. Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua. Quod enim in anima mens, hoc anima in corpore. Si mens tuta est, tuta est domus, tuta anima: si anima incolumis, incolumis caro. Mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat, sermonem regit. Ideoque bene dicit Dominus justo, intra tu, hoc est, in teipsum intra, in tuam mentem, in tuae animae principale; ibi salus est, ibi gubernaculum; foris diluvium, foris periculum. Si autem intus fueris, et foris tutus es; quia ubi mens sui arbitra est, bonae sunt cogitationes, bonae sunt exsecutiones. Si enim nihil vitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt. Si studio sit castitas, cordi sit 242 temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis. Sobrietas enim mentis, medicina est corporis.

CAPUT XII.

Septena animalia munda utriusque sexus et bina immunda in arcam induci, quod septimus numerus sacer ac plenus sit, secus vero secundus. In nobis septenarium quoddam femineum esse, sed ad virilem conditionem ab erudito viro promoveri. Postremo humanam naturam designari contrariorum capacem.

39. Nunc consideremus qua ratione induci in arcam jubet a jumentis mundis septem et septem, masculum et feminam (Gen. VII, 2): ab immundis autem duo et duo, ut nutriatur semen in omnem terram. Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam; quia mundus et sacer septimus numerus. Nulli enim miscetur, nec ab alio generatur. Ideoque virgo dicitur, quia nihil ex se generat; meritoque tamquam materni exsors immunisque partus, et muliebris copulae, etsi hebdomas femineo nuncupetur vocabulo, virilis habet sanctificationis gratiam: Omnis enim masculus adaperiens vulvam sanctus Domino vocabitur (Exod. XXXIV, 19). Et in propheta habes: Effudit, et peperit masculum (Esai. LXVI, 7), id est, sanctum. Secundus autem numerus non est plenus, quia divisus. Quod autem non est plenum, vacuum habetur. Septimus autem numerus plenus, quia hebdomas, ut decas; et similis illius primi, quia facta est ad similitudinem illius qui est semper, a quo profluunt, et moventur quae sunt in omni genere virtutes. Haec naturalia. 40. De moralibus autem ut dicamus, non est dubium quod irrationabile animae nostrae in quinque sensus dividatur, et vocem, et generatorium, quae natura videntur esse feminea; quia sensus nostri in materialia et saecularia cito repunt. Unde claret eos mollioris naturae habere substantiam. Sed erudito et industrio viro munda omnia; quia sapientia exercitati viri et virtus firmamentum his virili transfundit judicio. Ergo prudentis et proposito gubernantis ex infirmioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur. Valida enim sapientis et fixa sententia est; non mutabilis, ut stulti et insipientis qui consilio nutat incerto, ut improbi qui non quod verum et justum sit eligit, sed quod sibi commodum velit, scindit a vero, secernit a justo. Justitia enim singulare est bonum, per se ipsa suo tanti spectatur pretio. Iniquitas vero velut dividua parit, nunc odio inflexa, nunc quaestu, et ea quae sunt dividenda confundit. Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens. 41. Sed fortasse quia munda et immunda induci 243 in arcam praecipi cernis animantia, jure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas. Nec ego abnuo irrationabilium quidem, mundorum tamen motuum aliqua esse semina et quasi principia in anima nostra, et eorum qui mundi non sint. Natura enim hominis contrariorum capax est, ut et malitiae in ea sit vis, et virtutis ingressus; meritoque in principio libri hujus qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam (Gen. II, 9). De quo ligno scientiae boni et mali praeceptum est non esse gustandum; eo quod mens nostra in qua est cognitio et disciplina, boni et mali recipit notionem. Itaque naturae opifex sicut ad propagandum, vel etiam reparandum genus animantia reservavit, ut universae terrae animantium semine replerentur: ita etiam corporis nostri terrenam substantiam vacuam non putavit passionum hujusmodi tamquam immundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam vice diluvii ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus. Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.

CAPUT XIII.

Cur ingresso Noe in arcam, post septem dies diluvium factum sit? Item cur Moyses dixerit illud quadraginta diebus et quadraginta noctibus duravisse; quave ratione quadraginta dies perseveraverit? Quo pacto in ipsa poenae comminatione divina misericordia eluceat. Post quae liberalis Noe obedientia consideratur.

42. Illud quoque studio est quaerere, quae causa est cur postea quam ingressus est Noe in arcam, et induxit animantia, post septem dies diluvium factum sit. Non enim otiosum videtur, quod non aut plures, aut pauciores interpositi sunt dies, sed tot quot in constitutione mundi fuerunt. Sex enim diebus factus est mundus (Gen. II, 2), septimo die requievit Deus ab operibus suis. Quo declaravit indicio ipsum esse auctorem mundi, atque diluvii. Mundum propter bonitatem suam condidit, diluvium fecit nostrorum merito delictorum. Admoniti sunt igitur homines vel ex numero dierum quibus mundus est conditus, quod conditorem suum non lacrymis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant. Ergo spatium dedit ad poenitentiam Dominus, magis volens ignoscere, quam punire; ut imminentis diluvii terrore suspensus, ad veniam cogeret postulandam; quo dum periculum futurae mortis horrescunt, impietati atque injustitiae renuntiarent. Secundum est, ut hinc quoque Domini supra modum misericordis clementiam colligamus; quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset 244 eos, voluit relaxare. Est enim Deus peccati immemor, virtutis remunerator, sicut ipse ait in propheta: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates, et memor non ero: tu autem memor esto. et judicemur: dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25). Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat. Exspectavit ergo et septimo die, ipso quo ab operatione requievit; ut si venia posceretur, sequeretur correctio, et ab indignatione requiesceret. 43. Istud quoque curae fuit non praetermittere, eo quod diluvium factum dixerit, quadraginta diebus, et addiderit, quadraginta noctibus (Gen. VII, 12). Scimus enim diem dici quem sol terram illuminans signat; noctem quam circumfusae tenebrae a claritate disterminant; et plerumque a nobis ita diem significari ut noctem non comprehendamus, plerumque ut complectamur. Significantes enim mensem tringinta dierum, significamus et noctes. Unde cum satis fuisset Moysi dixisse diluvium fuisse quadraginta diebus, cur addiderit, et quadraginta noctibus, quaeritur. Et aliqui ita acceperunt qui ante nos fuerunt, ut et virorum et mulierum factus diluvio interitus demonstraretur, diem ad virum referentes qui sit purior, similis lucis, noctem ad mulierem quae viro dormiente creata describitur (Gen. II, 21): simulque quia vir prior quasi auctor, qui virtutem moveat mulieris, atque in partus excitet: actu ille clarior publico; ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda. Consonans autem in utroque numerus periculi, quia peccata etiam consonantia; meritoque non distant spatia temporum, quia non distant merita delictorum. 44. Non mediocriter etiam scrutantur plerique qua ratione quadraginta dies diluvium fuerit. Et possumus dicere materialem numerum tristioribus, hoc est delendae creaturae deputatum: hebdomadam autem constitutioni totius mundi, hoc est, laetioribus. Sed fortasse referatur, quid quod etiam lex quadraginta diebus lata est (Exod. XXIV, 18), tot dies observavit Moyses in monte Sina, et demoratus est, cum praescripta Legis acciperet? Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta; ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi. Unde nunc jam non poenae praescripti sunt dies quadraginta, sed vitae; ut hoc numero jejuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem. Itaque per Domini resurrectionem quadragesimus dies jam non habetur novissimus, sed primus; atque inde vita 245 numeratur, ubi ante mortis numerus ad consummationem mundi et humani generis excidium computabatur. 45. Et delebo, inquit Dominus, omnem resurrectionem carnis a facie terrae. O coelestium pulchritudo verborum, si quis se a decoro intellectu piae mentis examinet! Indignatur Deus peccatis nostris, sed non obliviscitur pietatis. Minatur supplicium, sed non permittit excidium. Moderatur vindictam, revocat severitatem. Deleturum se dicit omnem carnem non a terra, sed a facie terrae. Florem decutit, redicem servat: sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur. Pulchre autem posuit, Delebo, tamquam litterarum apices qui delentur sine fraude librorum, et sine imminutione tabularum. Atramentum deletur, sed lignum manet. Delentur elementa, ut scribantur plerumque meliora. Atramentum tollitur, substantia non exterminatur. Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem. Delebo resurrectionem carnis a facie terrae, ut scribam in coelestibus resurgentes. Delebo de libro terrae, ut scribam in libro vitae. Deleantur, Domine meus, Domine, deleantur cito elementa ferri, ut scribantur elementa Christi. Aboleatur resurrectio terrena, ut coelestis gratia redundet. Veni, Moyses, praepara gremium, legem accipe, suscipe apices quos jam misericordia divina non deleat. Suscipe tabulas quas Dominus statuat in aeternum. Utinam ipse non frangas. Et ipsas mihi mea culpa sustulerat, nisi Dominus reddidisset. Jure quidem Moyses indignatus est, ne haberent divina privilegia, qui non deferrent obsequia. Sed puto quod non mihi eas, sed Judaeis fregeris. Fregisti Judaeis, recepisti mihi. Fractae sunt priores, ut posteriores manerent. Fregisti eas in pectoribus Judaeorum. Quid enim proderat ut tabulas tenerent, quarum praescripta tenere non possent? Ecce secundas tabulas dicunt se tenere, sed non tenent. Dicunt se legere divina elementa, sed non legunt (Deut. IX, 10). Digito Dei scriptas esse tabulas Moyses dicit: illi digitum Dei non legunt, ferrum legunt. Atramentum vident, spiritum Dei non vident. Sed Ecclesia nescit atramentum, spiritum novit. Ideoque Paulus novit scribere non atramento, sed spiritu Dei vivi (II Cor. III, 2 et 3). O sacrilegum ineptum populum Judaeorum! Homo spiritu Dei scribit, et homo sub lege nutritus, et illi volunt Deum atramento scripsisse, non spiritu. 46. Ergo ut ad superiora redeamus, delet Deus resurrectionem carnis, tamquam apicum scriptionem: quo declaratur quod superfluam hominum nativitatem propter impietatem ejus deleverit specie litterarum: substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet. Cui sententiae convenire etiam 246 illud videtur quod ait: Delebo, inquit, omnem resurrectionem carnis. Resurrectioni autem communi usu naturae contraria videtur esse purgatio; quia purgatione reciditur, et reprimitur resurrectionis luxuria. Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat. Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat. Haec secundum litteram. Quod autem ad altiorem pertinet sensum diluvii species typus est purgationis animae nostrae. Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum. 47. Et fecit, inquit, omnia Noe quae mandavit ei Dominus Deus (Gen. VII, 5). Justus mandata accepit, servus imperia. Hic amici censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit: ille qui nutat obsequiis, oneri servitutis addicitur. Denique et dominus Jesus dicit in Evangelio: Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Jam non dicam vos servos (Joan. XV, 14 et 15). Mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui valida charitate, sobrio consilio ea quae mandata sunt, exsequatur. Nec fefellit Dominum judicium suum, implevit justus universa, non partem, sed universa quae mandata sunt ei; et ideo Scripturae divinae accepit testimonium. Nec superfluum putes quia simul posuit Dominum et Deum; nam et Deus in Domino, et Dominus in Deo: sed ut Patris et Filii intelligas commune praeceptum. Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem: et qui hic vindicat prius in peccatores, ideo ante Dominum dixerit; quoniam vero postea, ut justi seminarium propagetur indulget, ideo Deum postea nominaverit. Denique facturus mundum Deus dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram. Et dixit Deus, fiat lux.

CAPUT XIV.

Diluvium verno tempore accidisse, ut magis eo cruciarentur homines; et sexcentesimo anno Noe, ut hominum interitus cum eorum creatione congrueret. Item per fontium abyssi, et cataractarum coeli ruptionem mentis atque corporis diluvium significari.

48. Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod sexcentesimo anno Noe, mense secundo, vigesima et septima mensis fit diluvium. Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit. Tunc ergo fecit diluvium, 247 quando dolor eorum major foret, qui in sua abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis Dei: Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur: non deest terra obsequiis suis, non bestiae desunt muneribus suis, quae solemnes solvuntur in partus, ut homini nihil desit: homo solus partibus suis deest, nescit auctorem suum a quo ei omnia ministrantur, negligit conditorem. Despicit homo remuneratorem suum, cum Deus opus suum non despexerit. Pereant cum homine omnia, propter quem nata sunt omnia. In suis divitiis consumatur homo, cum sua dote moriatur. Nihil ante hominem terra deliquerat, nullis erravit in fructibus: in homine solo se degenerasse cognoscit, spinas et tribulos pro fructibus ferens. Quod solum munus admirabile est, principale mentis interiit. Cur igitur omnia illa servantur? Ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne beneficium magis quam diluvium terra sentiret. Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut jaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur. Quod autem sexcentesimo Noe anno fit diluvium, illud videtur ostendere quia sexto die Adam creatus est. Idem numerus, hoc est, qui par dicitur, et in auctore et in reparatore servatur; quia fons sexagesimi et sexcentesimi sextus est numerus. Idem autem et primus et septimus mensis dicitur. Sed magis primum observare debemus; quod post diluvium verno tempore colendorum cura reparetur agrorum, et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere. Quo significatur numquam Deum eo numero vel tempore interitum hominum fuisse facturum, quo fecit exordium; nisi immanibus delictis esset offensus. Simul veniam temporis et numeri ratio promittit; quod etiam iratus admoneatur tam praecedentibus causis beneficiorum suorum, ut non penitus deleat eorum substantiam, quos ipse donavit. 49. Et rupti sunt omnes fontes abyssi, et cataractae coeli apertae sunt (Gen. VII, 11). Vim diluvii convenienter Scriptura expressit, dicens coelum et terram pariter esse commota, e quibus elementis constat istius mundi omne principium. Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum perurgetur. Haec secundum litteram. Quod autem ad altiorem pertinet sensum, coeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus. Magna igitur naufragia, quando mentis pariter et corporis sensuumque omnium turbo et procella miscentur. Diligenter dicta pensemus. Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem. Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica 248 est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant: etsi sensu lubrici, tamen quo minus turpes, aliquanto excusabiliores habentur. Cum autem venena mentis, et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem, vigoremque confundunt; atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae; tunc magnum est diluvium omnibus pariter ingruentibus passionibus: tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere. Inde erumpunt de corporis fonte terreni libido, temulentia, luxuria, postremo diversorum criminum prolapsiones, quae penitus et corporis robur et vigorem mentis effeminant.

CAPUT XV.

Per arcam a foris clausam et in aquis fluctuantem, corpus hominis corio tectum et variis motibus agitatum: per quindecim aquae cubitos queis montes superabantur, humanos sensus: denique per mortem omnis carnis, animae passionibus corruptae interitum adumbrari: superbos autem praecipue delendos cum justus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.

50. Et clausit Dominus a foris arcam (Gen. VII, 16). Sermo manifestus est secundum litteram. Claudenda fuit arca, et tuto sepienda munimine; ne eam vaga diluvii fluenta penetrarent. Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur. 51. Exundavit igitur aqua, et levavit arcam, et ferebatur super summum aquarum. Non immerito exundavit aqua, quando coeli cataractae apertae sunt, et de terra rupti sunt fontes aquarum et flumina. Quod magna emphasi dictum est. Ubi enim eruptio, ibi irrevocabilis effusio sit necesse est; nec retineri facilis ingentium prolapsio fluentorum. Manifestum est igitur quod scriptum est. Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore jactatur. 52. Illud quoque non praetermittendum arbitror, quia Scriptura non praeteriit, quantis numero 249 cubitis aqua super terram fuerit; quindecim enim cubitis super excelsos montes aquam fuisse dixit. Simplex itaque intellectus patet. Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obrumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum. Unde et Dominus per nationum credentium fidem veniens ad Ecclesiam suam, venit a Libano sicut ait Habacuc propheta dicens: Dominus a Libano veniet, a monte umbroso et opaco (Hab. III, 3). Ecclesia quoque venit a Libano, sicut habent Cantica Canticorum. Ita enim legimus: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano. Transibis et pertransibis a principio fidei, a cubilibus leonum, et montibus pardorum (Cant. IV, 8), quo gentiles populi, qui velut bestialium passionum graves patiebantur incursus, nunc altitudine fidei, et sublimitate devotionis meant. Per hos igitur montes Christus advenit, comprimens Evangelicis disputationibus feroces istius corporis motus, atque illam altitudinem cordis, et se extollentem superbiam obedientia et humilitate sui destruens: meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt, quos ante gravium diluvia passionum subruebant. De numero autem cubitorum sic quidam ante nos aestimaverunt, quod quinque sensus triplicem collectionem habeant; eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit. Ideo quinque sensus tripliciter aestimati sunt, vel secundum illud: Scribe tibi tripliciter (Prov. XXII, 20). Ego tamen commodius puto illud, ut sensus terreni hominis atque animalis et spiritalis accipiam, quos illa diluvii fluenta transcenderint. 53. Merito mortua est omnis caro quae movebatur. Quod et secundum litteram liquet, et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit. Commotio enim vitiosa non est nisi per affectus corruptionem. Movet enim voluptates caro, et ipsa voluptatibus commovetur. Talis autem commotio corruptelam creat. Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat. Cum enim vitiosae passiones mentem movent, corruptela generatur; cum excitant studia virtutum, disciplinae profectus est. Omnis igitur qui erat in arida, mortuus est: nec enim poterant non mori quos tanti diluvii unda demerserat. Hoc secundum scriptum seriemque verborum. Caeterum si allegoriam quaeras, non dubium est quia exemplo ligni aridioris quod simul ut lambere coeperit, ignis exurit: ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit. Unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, 250 ut prudentiae succo mens inebriata pinguescat; quo non facile diluvii corporalis cedat injuriae, atque arido incuriae situ evirata moriatur. Ideoque nos admonet Dominus a fonte sapientiae non recedere, pocula virtutis haurire; ne quis sole iniquitatis arescat, et procellam persecutionis sustinere non possit (Baruch. III, 20 et seq.). Scriptum est enim: Quod si in humido hoc faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? 54. Delevit, inquit, Deus omne quod erat super faciem terrae (Gen. VII, 23). Scripti evidens explanatio. Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat: quales describit Esaias Judeae filias, oculorum micantes nutibus, et alta se cervice jactantes (Esai. III, 16). Sunt enim hujusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina: qui solum quidem vestigiis pedum perstringant, toto autem se librent corpore, et inani suspendant examine: in priora gressu procedant, ad posteriora verticem reclinantes: coelum spectent, terram autem fastidiant, tamquam cervicis dolore suffixi, ut eam inclinare non possint. Hos igitur delevit de libro vitae Deus dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11): nec inter merita sanctorum commentis adhaerere facit coelestibus. 55. Omnibus igitur qui extra arcam fuerunt, interemptis, derelictus est Noe solus in arca cum iis qui cum ipso erant (Gen. VII, 23). Non indiget interpretatione sermo simplicior. Concurrit intellectus cum littera. Altior autem et interior significatio demonstrat justum virum, amatoremque sapientiae, tamquam arborem fructuosam, internecatis quae escam ejus solebantarrodere, comam obumbrare, coarctare processus ramorum, velut exsortem irrationabilium passionum solum remansisse cum suis. Sui autem sunt purae animi disceptationes, quae virtuti adhaereant. Et bene addidit in arca remansisse, quasi vix credibile amputatis corporalibus passionibus videretur eum adhuc versari in corpore: quo licet jam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reservabat: et velut incorporeus in corpore, superferebatur diluvio, non absorbebatur; corpus quidem gerens quasi in arcae positus interno, sed qui corpus ipsum, insuperabilis passionibus, quasi incorporeus, in medio tantorum motuum gubernaret.

CAPUT XVI.

Cur dictum sit: Memor fuit Dominus Noe, nulla ejus uxoris ac filiorum ejus facta mentione? Cur item bestiae prius, quam jumenta nominata sint; et qualis spiritus super terram inductus, ut aquae cessarent?

56. Memor fuit Dominus Noe, et bestiarum, et jumentorum (Gen. VIII, 1). Moventur plerique qua causa non dixerit Scriptor, quod etiam uxoris 251 et filiorum Noe memor fuit Dominus, cum bestiarum et jumentorum fuerit memor. Sed cum dixerit quod Noe memor fuerit, in auctore et praesule domus necessitudines ejus reliquas comprehendit. Simul exprimi videtur quidam reliquarum consensus necessitudinum. Etenim cum omnes invicem sibi chari sunt, una est domus: cum autem discrepant, separantur et scinduntur in plures domos. Ubi ergo charitas, ibi senioris nomine de quo pendent caeteri, domus omnis significatur: ut si quis arborem dicat, utique comprehendit et ramos: si quis ramum nominet, etiam fructus qui in eo sunt, pariter uno atque eodem sermone complectitur. 57. Nec illud otiosum quod primo dixit, quia memor fuit Dominus Noe, deinde bestiarum, postea jumentorum, hoc est, cur non ea animantia quae mitiora sunt, post hominem nominavit, sed ferociora. In quo videtur illa esse ratio, ut ea quae ferociora erant, utriusque partis vicinitate mansuescerent. Quod videtur etiam in illo versu poetico declarari: κακοὺς δ' ἐς μέσσον ἔλασσεν (Homerus, Iliad. Δ). Hinc enim etiam poeta usurpavit, ut dispositionem dimicaturi ita ordinaret exercitus; quo inferiores collocaret in medio, quo magis hinc inde a fortioribus juvarentur, et dimicationem utriusque partis assumerent. In his scriptis series manifestatur. Altiore autem sensu certum est quod justus in medio habet non in parte cogitationes cordis sui: et quoad carpit hanc vitam, habeat necesse est in corpore tamquam in illa arca bestias graves. Nulla enim mens est, nulla anima, quae non recipiat etiam malarum motus agrestes cogitationum. Itaque insipientis anima ferinos acuit motus, atque adolet venena serpentum: sapientis autem vigor mitigat et coercet. 58. Et induxit Dominus spiritum super terram, et cessavit aqua (Gen. VIII, 1). Non puto hoc ita dictum, ut spiritus nomine ventum accipiamus. Neque enim ventus poterat siccare diluvium. Alioquin cum mare ventis exagitetur quotidie, exinaniretur profecto. Nam quomodo non evacuaretur mare ventorum vi, cui cessisset toto diffusum orbe diluvium usque ad Herculis, ut aiunt, columnas, et mare Magnum tectis montium excelsorum verticibus exaestuans? Spiritus igitur divini virtute invisibili diluvium illud repressum esse non dubium est, coelesti operatione, non flatu. Unde scriptum est: Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 27 et seq.). Est ergo Spiritus cujus operationi cedere universa videantur, in quo coeli ipsius virtus sit, sicut scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6): qui Spiritus est creator universorum, sicut etiam Job dicit: Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4). 252

CAPUT XVII.

Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas: dinumerationem temporis quo sedit arca, initio anni, id est, verna tempestate coepisse ac desiisse diluvium; iisdemque numeris crevisse et decrevisse: ostium arcae reseratum, mentem per sensus naturam contemplando ad cognitionem Dei pervenire: demum emissionem corvi, culpae depulsionem ex anima ad quam exstinctis passionibus non revertitur.

59. Nunc consideremus quid sit quod ait Scriptura divina: Clausi sunt fontes aquarum, et cataractae coeli (Gen. VIII, 2). Nec obscurum arbitror. His enim causis minuitur diluvium quibus crevit. Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur. Debuerant claudi ea ex quibus diluvii origo manavit, ut ejus inciperet esse defectus. Hoc littera sonat. Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur: ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari. Principium enim medicinae est causas languoris incidere; ne diutius ea quae nocent, ad incrementum aegritudinis ministrentur. Quod nos etiam lex docet (Levit. XIII, 5 et 6); cum enim steterit lepra, ut jam non diffundatur, tunc ait mundam esse leprae stationem quamdam et mansionem. Quidquid enim praeter naturam movetur immundum est. Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat. Cessante incentivo culpae atque delicti salus tuta est, atque innoffensus vigor animae se refundit. 60. Et sedit, inquit, arca septimo mense, septima et vigesima mensis (Gen. VIII, 4). Nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius comprehensio est. Et primum omnium cavendum, ne quem septimi mensis repetitio crebra perturbet. Sic enim scriptum est, sexcentesimo anno secundum Hebraicam veritatem, mense vero primo, septima et vigesima die mensis coepisse diluvium: centum quinquaginta diebus fuisse infusionem aquarum, sedisse arcam in monte septimo mense, septima et vigesima mensis: postea minui coepisse aquas misericordia Dei, centum quinquaginta diebus diminutionem aquarum factam, postea apparuisse capita montium: deinde post quadraginta dies aperuisse ostium arcae sanctum Noe, dimissum corvum non revertisse, dimissam columbam revertisse vacuam, iterum post septem dies dimissam revertisse cum ramo olivae, tertio post septem dies dimissam non revertisse, tunc advertisse Noe quod aqua omnis recessisset. Ac sic annus conclusus 253 ostenditur sexcentesimo primo anno Noe, in secundo anno septima et vigesima mensis. Quod igitur ad explanationem apertam pertinet, eodem mense atque eodem die restituitur aequalitas terrae post diluvium, quo corrupta est incipiente infusione diluvii. Veris enim tempore omnis ager viret, et terra parturit fructus. Tunc incipiunt gemmare arbores, germinare fructus. Divitem ergo reformavit Dominus et restituit qualitatem. Mense igitur secundo, hoc est, aprili (primus enim mensis martius est quo habet justus natalem, quando noctium dierumque aequalitas aestimatur, hoc est, octavo, ut Romani putant, vel ut alii, quinto kal. April.); mense, inquam, secundo, hoc est, aprili, septima et vigesima mensis coepit diluvium. Ver igitur initium anni aestimatur, non secundum usum temporis, sed secundum naturae praerogativam; ut quia tunc spes anni inchoat, et incipit se fructus ostendere, tunc videatur anni esse principium. Septimus autem mensis secundum numerum is qui September dicitur, computatur; quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum jactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur; et ideo qui alia ratione primus putatur, diversa aestimatione septimus habetur. Tunc ergo sedit arca, hoc est, in mense septimo, septima et vigesima mensis super montem quadrati. Ex illo minui diluvium coepit. Simul considera quia eisdem numeris quibus aliqua incipiunt, resolvuntur; ut diluvium coepit secundo mense anni, septima et vigesima mensis: centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium: quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe: ita constat eodem numero quo cumulatum est, diluvium esse imminutum. Unde docet nos Scriptura ordinem esse servandum. 61. Quod autem ostium sit arcae quod aperuit justus, secundum corporis rationem supra dictum est. Secundum altiorem autem interpretationem illud dicendum videtur, quod corporis sensus velut ostiorum similes habentur. Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio. Ergo mens nostra per hos sensus respicere videtur, et maxime per visionem, quae omnibus sensibus corporis praestabilior aestimatur; quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere. 62. Per hanc igitur fenestram corvum primum 254 justus emisit. Quaerenda causa, nec tamen latet quantum ad litteram pertinet; quia plerique quasi annuntium futurorum corvum aestimant, et voces ejus observant, volatusque rimantur. Sensus autem altior significat quod mens justi quando mundare se incipit, quae tenebrosa sunt, et immunda, et temeraria primo a se repellit. Siquidem omnis impudentia, atque culpa tenebrosa est, et mortuis pascitur, sicut corvus: lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet. Et ideo tamquam emittitur et fugatur culpa, et separatur ab innocentia, ut nihil remaneat in viri justi mente tenebrosum. Denique egressus corvus non revertitur ad justum; quia fugitans omnis culpa est aequitatis, nec probitati videtur et justitiae convenire. Denique evasisse se credit injustus tamquam de vinculis, cum justus ab ejus se consortio separaverit, diluvii cujusdam et corruptelae familiaris, ut corvus qui cum siccitatem terrae nusquam inveniret, non reversus, est, sed remansit. 63. Considerandum etiam quare non regressum dixerit corvum, donec siccaret aqua a terra (Gen. VIII, 7), quasi vero postea sit regressus. Sed haec locutio familiaris est Scripturae divinae. Siquidem et in Evangelio habes scriptum de sancta Maria, quod non cognoverit eam Joseph donec peperit filium, cum utique nec postea cognoverit (Matth. I, 25). Deinde quae est locutio ista, ut diceret, donec siccaret aqua a terra, non terra ab aqua? Et quidem usus loquendi etiam hoc habere consuevit: tamen nonnulli ante nos aestimaverunt, eo quod immoderata quaedam videatur vis exprimi passionum hac locutione verborum; quia turbidis passionibus ac procellosis consummatur anima, deficientibus autem et velut arescentibus virtutem resumat. Non redit igitur culpae species in animam justi, quasi siccam et mortuam derelinquens, et cui jam nocere non possit.

CAPUT XVIII.

Ut corvus malitiam, sic virtutem columba exprimit. Ad hanc recipiendam semper justum esse paratum ostendit Noe; idemque columbam septem aliis diebus retinens patientiam in corrigendo necessariam docet.

64. Nec illud vacuum, quod postea columba dimittitur. Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit. Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem. Virtus autem redit amans justorum consortia, et largiendae familiarior utilitati, quae conferat salutaria, et cavenda ea quae sunt nocitura, commoneat: sicut columba dimissa cum videret cessasse aquam, regressa est tamquam plena justitiae; ut ei a quo missa fuerat, nuntiaret quid adhuc cavere deberet, atque exspectando fructu meliore postea potiretur. Quod 255 autem columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi. Siquidem corvus ante dimissus, cum aliquanto videretur amplius exundare diluvium, visus est locum invenisse residendi. Et certe non est hujusmodi corvus ut aliae aves quae in aquis conversationem habere consuerunt. Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat: virtus autem prima statim specie visionis offensa regredi festinavit ad mentem animamque justi, quod illic diversorium sibi tutissimum sit locatum; eo quod alibi tamquam columba, ita hujusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit. Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas. 65. Itaque sicut justitia velut visendi gratia progressa paulisper, ad mentem optimam redire festinat, nec longius discedit a justo; ita etiam justus et studiosus virtutis ubi virtutem appropinquare cognoverit, gremium suae mentis expandit. Quid enim sibi vult quod vir, studiosus virtutis Noe extendens manum suscepit eam, et introduxit ad se? Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere. Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adjungere. Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis; ita ut quas morigeras sibi cernit, associet: ubi autem proposito suo viderit aliquorum recalcitrare naturam, velut ad hospitium familiare sibi revolat et recurrit, quam sapiens et industrius tamquam manu quadam mentis festinat excipere, omne cor aperiens suum quo etiam eam absentem tenebat. Numquam enim potest sapiens exsors esse propriae virtutis. 66. Quid praeterea sibi velit quod tenuit septem diebus aliis columbam, et iterum emisit eam; nisi ut advertas quod bonum sapientis, optimumque propositum semper sibi etiam alios adjungere studet, errantes emendare, corrigere vagantes? Si quem in principio resilire conspexerit, tamen commutandi ejus et corrigendi non desperet profectum. Sicut enim bonus medicus, etsi tempus medicinae non sit, tamen visitationis speculam ante praemittit; deinde non negligit justae exspectationis excubias, et paulisper passionibus cedens, opperitur facultatem medendi, quae cum fuerit oblata, suum non intermittit officium: ita ergo et sapiens verbis ac disputationibus, 256 tamquam medicus medicamentis, contrarias curare desiderat passiones. Et quia in omnibus remedio divini favoris utendum est; ideo septem exspectavit dies quibus mundus omnis describitur absolutus (Gen. II, 2), et operatori requies ministrata; ut ex illo auctore omnium sumeretur disciplina operationis humanae.

CAPUT XIX.

Columba quare dicatur ad vesperam regressa cum olivae ramo in ore: item unde aquas defecisse Noe cognoverit: tandem cur eadem columba post dies septem tertio emissa non reversa sit?

67. Regressa est igitur columba ad vesperam, habens folium oleae, et ramum in ore suo (Gen. VIII, 11). Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere; neque rursus tamquam sine lumine eam fuisse cognoscas, et quibusdam tenebris occultam, sed diurno candore fulgentem exspectasse usque ad occasum diei, et sic ad eum regressam, apud quem etiam vesperi tenebras habere non posset. Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit. Folium enim sine virgulto esse non poterat. Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas. Quid autem magis quam lumen familiare virtuti est? Folium ergo et ramulus insigne est correctionis; correctio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis, sed in iis qui spiritalem jam sermonem acceperint, germinare. In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen ejus effulgeat, maxime cum pacifica loquitur; quoniam hunc quoque ramulum pacem petentes praeferre consueverunt. Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit: et bonae doctrina virtutis aut ad industriam provocat, et invitat ad praemium bonae sibi conscium disciplinae, aut gerendae poenitentiae, et sequendae conversationis cupiditatem injicit peccatori. 68. Unde et praeterea cognoverit sanctus Noe quia defecerit aqua a terra, sicut scriptum est (Ibid.), considerandum videtur. Primo omnium secundum litteram, quia potuit intelligere utrum siccum, an humidum folium esset allatum. Deinde quoniam non est hujusmodi columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere. Sed utrum illud folium ante diluvium fuerit exortum, an tempore diluvii, contuendum est tibi. Si ante diluvium, vir justus gavisus est fructum de veteri 257 semine aliquem reservatum, et inde collegit misericordiae insigne divinae, quod jam diluvium removisset, quae fructum demonstraret, cui non potuissent nocere diluvia. Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent. 69. Sed hoc alta potius interpretatione collegit, quia Dominus Deus noster quamvis acerbis iniquitatis nostrae offensus esset erroribus; tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne. Unde et Esaias ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes essemus (Esai. I, 9), in alterius nomine civitatis exprimens caecitatis indicium, in alterius sterilitatem. Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes. Meritoque Dominus in hujusmodi specie civitatum amputavit magis humana vitia, quam puniendos homines judicavit. 70. Tertio dimittitur columba post septem dies, atque eadem non regreditur. Unde consideremus, ne id quod supra diximus inveniatur esse contrarium. Si verbo quidem columba, opere autem virtus non revertitur ad justum; ergo destitutus est justus, et defraudatus munere suo? Nequaquam. Numquam enim vir hujusmodi a virtute disjungitur, nec cum ex ore emittit justitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat: sed vice solis alios illuminat, cum radios suae lucis emittit. Ignis nempe calefacit appropinquantes, ita ut calorem naturae suae ipse possideat. Numquid deficit lux diei, cum totum mundum illuminat claritate? Habet inoffensum cursum suum, illibatamque naturam. Sic et ista in columbae specie virtus, cum adhuc ferveret diluvium, secundum avem tamen in terris, secundum virtutem in hominum passionibus revertitur ad justum; quia in iniquorum pectoribus virtus ut posset haerere, non potuerat invenire. Et ideo in illo secundo diversorio sui regrediens haeret atque requiescit. At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum; et cum aqua coelestis doctrinae exundet, potus exuberet, non putant esse potandum. Evangelium legitur, virtus exit de sermone 258 coelesti, tractat Sacerdos in Ecclesia. Sed ne forte intra arcam positus solus non possit audiri, interdum et egressus Ecclesiam, ubi Judaeus occurrerit, monet, exemplum affert coelestium Scripturarum. Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat. Si qui vero credideriut, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi Evangelium concupiscunt, nec satiantur assiduitate potandi. Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant. Quem fontem? Audi dicentem: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37 et 38).

CAPUT XX . Quod alio die imminuta aqua, alio siccata terra memoretur, eo significari justum Noe in duabus generationibus primum fuisse. Per denudationem arcae abdicationem corporeae delectationis exprimi. Quare primus vel secundus mensis, verni temporis dies dictus. Postremo difficultas de folio reperto dissolvitur.

71. In primo et sexcentesimo anno vitae Noe, primo die mensis imminutam aquam dicit a facie terrae; in secundo autem mense, septima et vicesima die mensis siccatam terram esse commemorat. Quid sibi vult illa adjectio de aquae imminutione, cum supputata ratio superior annum conclusisse videatur, qui annus a secundo mense incipit, et in secundum mensem anni alterius usque progreditur? Nisi forte hic justi formam declaratam velimus accipere; ut primus annus is fuerit, quo coepit diluvium, post sexcentesimum scilicet annus primus; primus iterum annus et primus mensis post sexcentesimum annum, quando imminuta est aqua a facie terrae: eo quod justus in peccatorum generatione quae propter delicta deleta est, virtute primus erat, et in secunda generatione, quae coepit post diluvium, et ordine, quia primus secundae generationis fuit, et merito primus evaserat. Recte enim ei honor defertur qui et primae generationis primus fuit et posterioris principium; qui meruerit et de illa evadere, et isti ad seminarium propagari. Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur. 72. Et denudavit, inquit, Noe tectum arcae (Gen. VIII, 13). Cum arcam sicut supra interpretati sumus (Supra, c. VI), pro specie corporis acceperimus, quid sit denudari corpus intelligamus secundum altiorem scilicet sensum. Caeterum liquet quemadmodum arca potuerit aperiri secundum litteram. Quid igitur tectum humani corporis sit quod clausum in diluvio 259 fuit, nisi forte delectationem accipiamus, quae operiebat hoc corpus nostrum, et quasi tegebat per illum Adae errorem? Et eo maxime tectis similis aestimatur; quia sensus omnis in capite, inde delectatio quae corpus omne subjectum habebat. Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit; ut non solum corpus a servitio dominatricis ignobilis liberaret, verum etiam ea quae erant incorporalia comprehenderet; quae enim non videntur aeterna sunt. Et ideo justus quem non videbat Dominum requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis. 73. Quod autem ait primum mensem vel secundum, eumque esse verni temporis diem, habes et alibi dictum: Hic mensis primus erit vobis in diebus anni (Exod. XII, 2). Qui enim in gratia primus post periculum, hic recte praerogativam primi mensis accepit. 74. Nec te autem moveat quod diximus supra folium in ramo repertum post diluvium potuisse generari (Supra, cap. XIX): etsi sub aqua plerumque herbae soleant germinare: tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo jubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus? Denique habes et in Genesi statim quod jusserit ut terra herbam pabuli germinaret, et lignum fructiferum cum fructu suo, et statim ejecit terra herbam pabuli, habentem semen secundum genus, et lignum fructiferum; et ille dies unus fuerit, quo haec Deus jussit aut fecit (Gen. I, 11). Ergo beneficii sui Deus non immemor, immemor autem nostrae iniquitatis, opus suum ejusdem qua coepit temporis quantitate reparavit.

CAPUT XXI.

Cur Noe ut exiret ex arca Dei praeceptum exspectaverit. Quomodo per ordinem quo idem cum suis ingressus atque egressus describitur, abstinentia generationis nec non ejusdem usus designetur? Demum quid ille ordo spiritali intellectu nos edoceat?

75. Et dixit Dominus Deus ad Noe: Exi de arca tu, et uxor tua, et filii tui (Gen. VIII, 16). Itaque recedente aqua et siccata terra exire potuit Noe de arca. Sed justus nihil sibi arrogat, sed totum se divino committit imperio. Et maxime qui coelesti fuerat imgressus oraculo, coeleste debuit, ut egrederetur, exspectare responsum. Verecunda enim justitia est; quia inverecunda iniquitas quae usurpat indebita, nec reveretur auctorem. 76. Nunc quaeramus qua ratione quamdiu ingrediebantur in arcam hic ordo fuit ingredientium, ut primo ipse ingrederetur et filii ejus; deinde ejus uxor, et uxores filiorum ejus: quando autem exierunt, commutatum sit. Nam scriptum est: Exivit ipse, et uxor ejus, et filii, et uxores filiorum ejus (Ibid., 18). Et littera quidem significat in ingressu 260 abstinentiam generationis, in egressu generationis usum. Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu. Aperte igitur velut ordine ipso ingressionis vocem quamdam justus emittit, tempus illud non esse concubitus, neque deliciarum, quo omnibus immineret interitus. Unde in Evangelio Dominus ait (Luc. XVII, 26 et 27), reprehendens quod temporibus Noe manducarent et biberent, uxores ducerent, et filias nuptum traderent; et ideo propter intemperantiam eorum supervenisse diluvium. Moeroris igitur tempus illud, non laetitiae erat. Et inde justus consortio non delectabatur uxoris, vel filii justi petebant copulam conjugalem. Quam enim indecorum, ut quo tempore viventes morerentur, tunc perituri generarentur? Postea autem recte ad seminarium caeterorum successit usus et cura conjugii, cum diluvium recessit. Itaque non viri cum viris, sed feminae cum viris exeunt; ut virilis in se interdicta permixtio, permissa autem virilis et feminei legitima sorte conjugii copula videretur. 77. Sensus autem altior hoc habet: ubi periculum est, viriles quaedam et fortiores disceptationes menti adhaereant, et eo se mens quasi quamdam tueatur sobolem filiorum, quo tempestatibus et gravioribus passionibus acies quaedam virilis occurrit. Decurso autem periculo, nihil obest si molliores cogitationes validioribus copulentur; non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia. Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem. Cum autem compressae fuerint cupiditates, et mens requieverit, tunc seminario quodam disceptationis accepto, virtutes possunt et bona opera germinari.

CAPUT XXII.

Qua de causa Noe aram injussus Deo aedificavit; quidve Deo, et non Domino: quare etiam holocausta e bestiis ac volatilibus mundis obtulerit; et quid sit quod ait Dominus: Recogitans non adjiciam maledicere terram, etc.

78. Et aedificavit, inquit, Noe aram Deo (Gen. VIII, 20). Qua ratione supra Dominus admonuit quae faceret, et fecit Noe omnia: hoc autem quod non admonitus est fecerit, fortasse requiratur. Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur. Itaque nec dilationem passus est. Etenim grata animi virtus passionem dubitationis excludit: qui autem debitum gratiae ut a se exigatur exspectat, ingratus est. Quod autem aedificavit, inquit, Deo, et non dixit Domino, sed Deo; secundum nominis interpretationem, 261 non coacta videtur haec actio esse gratiarum quasi Domino; sed virtus justi morigera et grata quasi Deo. Quod imperiale est sequestravit; quod beneficii nominavit. 79. Et sumpsit a bestiis, et a volatilibus mundis, et obtulit, inquit, holocausta (Ibid.). Littera evidens est quod ea quae incontaminata sunt, debemus offerre, in quibus affectus reluceat offerentis. Altior autem interpretatio hoc habet, quod bestiae mundae videntur sensus esse sapientis; volatilia autem intellectus, qui sunt longe subtiliores atque leviores. 80. Nunc vero consideremus diligentius quid sit quod ait: Et dixit Dominus Deus: Recogitans non adjiciam maledicere terram propter opera hominum; quia permanet cor hominis diligenter super mala a juventute (Ibid., 21). Non ergo adhuc percuteret omnem terram, sicut fecit, omnibus diebus terrae. Etsi vindicaverat in hominum genus; tamen cognoverat quia vindicta legis ad timorem proficit, et cognitionem doctrinae, magis quam ad naturae commutationem, quae corrigi in aliquibus potest, in omnibus mutari non potest. Vindicavit ergo Dominus, ut timeremus: pepercit, ut reservaremur. Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati; simul quia si quis peccata cupiat saepius vindicare, asper magis quam censorius habetur. Ideoque dicit Dominus: Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat. Deinde cum dicit: Non adjiciam, ostendit quod allevet magis aerumnas hominum quam ingravet, sciens quod penitus peccata hominum auferri non queant. Tamquam in proverbio: Si quis reti subtili haurire cupiat aquam, sic qui malitiam ex pectoribus hominum conatur auferre. 81. Non adjiciam, inquit, maledicere terrae propter peccata hominum; quia permanet sensus hominis diligenter super mala a juventute. Vide quomodo studiose nos delinquere Deus significet, dicendo permanere super mala sensum hominis diligenter: quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod pejus est, studium non deesse. Ideo enim ait, diligenter, quasi solliciti simus, ne immunitas culpae nobis possit obrepere. Deinde non in unum malum dixit, sed super mala. Et, a juventute, addidit; ex illa enim aetate crescit malitia, licet alibi legerimus quod non sit sine peccato nec unius diei infans (Job. XIV, 5). Sed et infantia sine peccato non sit propter corporis infirmitatem, diligentia autem et studium peccandi incipiat a juventute; ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata 262 committere, et in criminibus glorietur. Apud plerosque enim innocentia pro ignavia, et culpa pro laude habetur. Ita se luxuria et deliciis et adulteriorum affectibus juvenes jactare consuerunt. Crescit ergo cum aetatibus culpa. Omne igitur genus hominum jam non consumendum declarat, cum dicit: Non adjiciam percutere omnem carnem: sed in parte vindicta servatur.

CAPUT XXIII.

Quod ait Dominus: Semen et messis, frigus et aestus non requiescent, ad litteram et moraliter explicatur.

82. Quid sit etiam quod ait: Semen et messis, frigus et aestus, hyems et aestas, die et nocte non requiescent (Gen. VIII, 22). Secundum litteram significat permansura manentibus secundum institutionem Domini, et statum suum temporibus incorrupta futura animalia, vel nemorosa omnia. Nam cum corrumpuntur tempora, corrumpuntur etiam illa quae temporibus suis quaeque gignuntur. Si autem confusio sit temporum, quomodo possunt confusione facta etiam ea quae sunt gignentia permanere? Ergo tempora sunt quae aut corrumpunt aut reservant, prout ipsa sui habuerint qualitatem. Ideoque annus ex contrariis ducitur, vere, autumno, aestate, hyeme, sicut harmonia cantilenae permixtis gravibus et acutis videtur consistere. Sic ergo et mundus iste ex contrariis continetur, aere et terra, igni et aqua. Nostra quoque corpora frigore et calore, humore et siccitate, quemdam naturae ordinem servant. Nam si naturalis ordo ac mensura confunditur, tunc necesse est sequatur interitus. Ergo certum ordinem temporum Dominus, remota confusione diluvii, ad perseverantiam mundi promittit futurum. 83. Altior autem sensus hoc habet, ut per semen intelligamus principium, per messem intelligamus finem. In utroque salutis est causa. Alterum sine altero imperfectum est; quia ubi principium est finis quaeritur, nec potest esse sublato fine principium, et finis in principium recurrit. Ergo semper in eadem recursurum dum in hoc mundo est, genus memorat humanum, ut cum incipit annus, finiatur: cum finitur, incipiat, non medio mundus tempore resolvatur. Ita et mens quando aliquid videtur incipere, ad finem usque contendat, et operis sui terminum quaerat. Quando finit aliquod opus, non quasi consummato opere ferietur: sed in alia recurrat opera, et semper incrementa virtutis exerceat; quando quidem videt quod in fructus suos semper terra revocetur, qui diversi aut vere et aestate, ut in partibus Orientis, aut aestate autumnoque nascantur, ut in partibus Occidentis. 84. Alio tempore terrarum seminaria partus suos edunt: alio autem tempore fructus arborum carpimus. Dividui ergo fructus sunt necessarii, 263 et voluptuarii: necessarii ex seminibus terrarum; at vero ex arborum fructibus voluptuarii. Itaque corpus nostrum tamquam vere, hoc est, aere, cibo pascitur naturali. Ἀέρ autem Graeco nomine, ver Latino dicitur. Ideo Scriptura de partibus Orientis, et maxime Aegypti per quam transivit Hebraeus, vel ex partibus Phoeniciae sumpsit exemplum. Anima autem voluptuariis, hoc est sapientiae fructibus alitur: cui iterum, ut corpori nostro contrarium frigus et aestus, ita timor et iracundia videntur adversa. Sed quia in corpore est, necesse est et iracundiam habeat et timorem, nec potest sine hac esse corporeae necessitate naturae. Et ideo mens sapientis moderamina justa dispensat; ne iram et timorem permisceat, et fiat confusio quaedam in animo illius atque diluvium. 85. Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam. Itaque et in timore tamquam in frigore potest esse illuminans virtus. Similiter et iracundiam potest reprimere temperantia; ut in timore aliqui non penitus resolvantur, et magis timorem dirigant ad opera virtutis. Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri. Rursus iracundia succensus divino commotionem timore modereris. CAPUT XXIV. De praerogativa potestatis hominibus in caetera animalia per benedictionem qua Noe cum suis donatus est, divinitus attributa. Et quomodo intelligatur Dominus eisdem hominibus in escam dedisse omnia reptilia, cum eorum quaedam venata sint.

86. Et benedixit Dominus Noe et filios ejus, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus: et timor vester et tremor erit omnibus bestiis terrae, et omnibus avibus coeli, et in omnibus quae moventur super terram, et in omnibus piscibus maris (Gen. IX, 1 et 2). Haec praerogativa potestatis in caeteris animalibus videtur hominibus attributa et in superioribus partibus. Sed eo loco ubi dixit quod Deus hominem fecit, dicitur: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus, et potestatem habete super pisces maris, et volatilia, et bestias terrae, et reptilia (Gen. I, 28). Quod eo admonui, ut intelligas geminam hominis generationem expressam: unam secundum imaginem Dei, alteram secundum figmentum de luto terrae. Denique illa creatio hominis de luto terrae videtur esse facta post mundum, postquam requievit Deus ab operibus suis. Sero quodammodo terrenae statuae figmentum gignitur. 264 Non erat pluvia super terram, nec homo terram operabatur. Tunc de limo terrae finxit Deus hominem, et insufflavit in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 5 et 7). Ille autem sexto die, quasi perfecto numero quo omnia conclusa sunt opera Dei, quasi perfecta operatione constitutus homo secundum imaginem Dei est, cui etiam iste comparatur qui in diluvio justus inventus est. Et ideo supra terrena omnia eum constituit Deus, sicut et illum ad imaginem Dei factum, quia uterque a terrenis vitiis temperabat. Ille qui ita generatus est, ut nihil terreno deberet contagio: iste qui et in periculis fuerat approbatus, et examinatus in passionibus, et repertus quod in confusione non fuisset obnoxius passioni. 87. Altior autem sensus habet quod justus magnitudine et multitudine virtutis augetur, atque doctrina; et replet terram, quasi cor quoddam in quo sit receptaculum intelligibilium. Ita nihil vacuum sapientiae esse patitur, quod insipientia possit invadere. Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis. Immitis enim et agrestis est omnis malitia, et inflatur aerio quodam tumore. Nec illud obscurum, quod reptilia quaedam lethalium quamdam habent speciem passionum, a quibus venenum quoddam menti videtur infundi. Omnibus ergo his imperat justus quibus non commiscetur: sed coercet ea, si mens ejus non delectatione, non cupiditate ducatur, non tristitia et timore frangatur; non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae hujus agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens hujusmodi passiones. 88. Sed quia subdidit statim: Omnia reptilia quae sunt viva, erunt vobis in escam (Gen. IX, 3); ne forte te moveat quia ante de reptilibus diximus venenatis, cognosce alia esse reptilia venenata, alia mansueta. De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur. Ergo venenatorum reptilium similes immundas in corpore accipe passiones, mansuetorum autem decoras. Omnis enim affectus qui est praeter deformis delectationis illecebram, passio quidem est, sed bona passio. Cupiditas mollior, et ira, et timor, hae noxiae animae passiones sunt; affectus autem innoxii, passiones bonae sunt. Et his vivendi quidam nobis usus ministratur, et causa: harum cibo utimur ad vitae gratiam, harum epulis delectamur.

265 CAPUT XXV.

An oleribus magis quam cornibus vescendum Dominus praeceperit; et quemadmodum nos munierit Moyses contra opiniones philosophorum de anima quorum varia placita referuntur: item qua ratione sit distinguendum inter animae partem rationalem et sensitivam; quidve anima sanguis dicatur?

89. Quid est etiam quod ait: Sicut olera pabuli dedi vobis omnia (Gen. IX, 3)? In quo et ii qui simpliciter intelligunt, ut non expendant sermonis examen, non nobis videntur esse contrarii. Sunt enim qui putant quod olera ad escam nobis Dei nutu attributa videantur, quo his magis quam carnalibus epulis uti debeamus: ego autem libenter his acquiescerem, ut generi hominum, ad parcimoniam magis et temperantiam, olerum usus inolesceret; nisi viderem ab his qui non libenter accipiunt, posse referri mihi quia non omnia olera escae hominum inveniantur accommoda. Deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit. Et ideo quod generale praeceptum est, ad portiunculam paucorum hominum derivare non possumus, omnibus enim hominibus hoc praeceptum datur. 90. Ideoque consideremus quid dixerit: Sicut olera, inquit, pabuli dedi vobis omnia, non olera omnia dedi vobis ad escam. Utantur igitur qui utuntur carne, tamquam oleribus, non ad distentionem, nec ad arvinam corporis, quam epulae carnis facere consueverunt. Sed quemadmodum et olera non omnia ad escae usum habilia sunt, ita etiam non omne vivum reptile accommodum ad usum epulandi. Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet; quae etsi non plena periculi, tamen vicina periculo est, et corruptela aliqua necesse est in totius succum se carnis infuderit. Plerique etiam sagittis venenatis transfigunt cervos et hujusmodi velocia animalia, et postea resecta quadam parte membrorum, reliquo corpore ad cibum utuntur. 91. Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta; atque ita his utamur tamquam reptilibus cogitationibus, ut agricola oleribus, quae licet obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris. Generale enim omnibus et commune praeceptum, non altiora indicit genera virtutum, quae utique paucorum sunt. Sed et si quis virtutum epulas fortiores sibi exhibere non possit, hujusmodi tamen habeat passiones, quae non noceant, sed delectent. 92. Ideo in principio sanctus Moyses informavit nos atque instruxit de insufflatione animae, 266 ut non laberemur opinionibus diversis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt. Plerique enim varia senserunt, ut Critias et ejus discipuli, sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam qua vivimus, quae est sensibilis, non illam animam quae rationabilis et intelligibilis interioris hominis aestimatur. Hippocrates autem etsi Critiae non improbavit ingenium, nec disputationem ejus redarguit; tamen sententiae non acquievit. Aristoteles ἐντελεχείαν dixit (lib. I de Anima, text. 29 et 30). Ignem alii esse voluerunt. Nos igitur hujusmodi divisionem teneamus; ut separemus quod est rationabile animae, cujus substantia divinus est spiritus, sicut ait Scriptura: Quia insufflavit in faciem ejus spiritum vitae (Gen. II, 7). Esse autem in ea nutrimentum quoddam vitale quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile. Illarum igitur et vitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam; licet etiam Scriptura dixerit: Anima totius carnis, sanguis est (Levit. XVII, 11 et seq.) Proprie igitur animam carnis sanguinem appellavit. In carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio. Tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat. Cum enim hoc loco animam sanguinem dixerit, utique significavit aliud esse animam, aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus vitalis: sed ipsum spiritum vitalem non per se tantum et sine sanguine usum afferre vivendi, sed commisceri sanguini; quia sunt quae vocantur arteriae velut receptacula spiritus, quae non solum aerem purum amplectuntur: sed etiam sanguinem, sed minorem longe sanguinis portionem. Gemina enim cum vasa sint, aliud est venae quae φλὲψ graece appellatur, aliud arteriae. Vena plus habet sanguinis, quam spiritus, hoc est, φλὲψ· arteria minus habet sanguinis, multo amplius spiritus. Jam temperatio pro diversitate naturae est hominum singulorum. 93. Altior autem sensus delectare te debet, qui significat sanguinem animam ideo dictum, quia sanguis calidus et ignitus est, sicut est virtus. Quicumque igitur studio fuerit virtutis accensus, et vaporem laudis assumpserit, omnes delicias ventris excludit. Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi rejicietis, quasi inhabilia spiritali cibo. Non enim carnem manducabat, hoc est, terrenum aliquod cogitabat, qui dixit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34), studia hominibus virtutis inspirans, et cupiditatem divinae cogitationis infundens. Ergo terrenae cogitationes et infirmae, quasi eviratae et sine usu sanguinis habentur. Et ille eviratus dicitur, qui sanguinis plurimum amiserit, etenim sanguinis effusione frigescit. Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae. Quisquis autem negligentior tamquam lubricum et aquosum vitae istius fuerit cursum secutus, quasi amissis vestigiis in uterum decidit et ventrem. Itaque ea quae sunt terrena desiderat, 267 cibi coelestis alienus: et qui non possit dicere: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Ideoque ut ad secretos provocaret, ait idem: Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Coloss. II, 21 et seq.).

CAPUT XXVI.

Pejorem bestiis esse qui fratrem, id est, ejusdem naturae consortem occiderit; majus tamen periculum a fratribus ipsis germanis metuendum; eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas. Unde morale dogma, cuique a propriis cogitationibus ac verbis cavendum. Qualis in fusi sanguinis auctorem comminatio: qui dictum de homine, ad imaginem Dei fecit eum: quidve addita vindictae causa nos doceat.

94. Denique hunc sensum esse posteriora approbant; sic enim ait: Etenim vestrum sanguinem, et animarum vestrarum exquiram de omnibus bestiis, et de manu hominis (Gen. IX, 5). Bestiali malitiae comparavit, imo etiam acervavit iniquitatem hominis ultra bestiarum feritatem, dicendo: De manu hominis fratris. Etenim bestiae nihil nobiscum habent commune naturae, nullo velut fraterno jure devinctae sunt. Si nocent hominibus, quasi extraneis nocent. Naturae jura non violant, germanitatis non obliviscuntur affectum. Ideo gravius homo peccat qui fratri insidiatur: et Dominus severius vindicaturum se esse promisit dicens: Sanguinem hominis de manu fratris ejus exquiram. An non frater est quem rationabilis naturae quidam uterus effudit, et ejusdem matris nobis generatio copulavit? Eadem enim natura omnium mater est hominum; et ideo fratres sumus omnes, una atque eadem matre generati, cognationisque eodem jure devincti. 95. Ideoque et Dominus fratrem appellavit et eum fratrem a quo sanguis fratris exquiritur, significans magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi jure sociantur. Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt. Deinde si fratri amplius collatum fuerit a parentibus, fratres alii indignantur magis, et gratiam a parentibus collatam parricidio auferre conantur. Ista magis bella suspecta, bella non civium tantum, sed singularum domorum. Illos ergo Dominus ad ultionis judicium comprehendit, quos magis insidiaturos sibi esse cognovit. 96. Tertium est quod in eo fratrem dixit, non 268 quod dignus pietatis nomine parricida sit: sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo justior sit vindicta scelesti. Ergo Dominus Deus noster ultionem promittit: ut vel sic frangatur metu, qui pietatis est oblitus; et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen judicium non possit evadere, sed majori et aeterno supplicio reservetur. 97. Altiore autem sensu hoc intelligimus, non solum ab extraneorum insidiis, verum etiam a nostris, hoc est, domesticis cogitationibus nobis cavendum. Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris. Ideoque ait: De multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Ergo hoc significari videtur non solum operis nostri, sed etiam sermonis qui est magis domesticus, rationem Domino esse reddendam. Et ideo diligentius considerandum, ne vel sermone, vel opere contrahamus offensam; quia sicut ore confessio fit ad salutem, sic ore fit lapsus ad mortem. 98. Qui effuderit, inquit, sanguinem hominis, pro sanguine hominis ejus, effundetur (Gen. IX, 6). Non erravit locutio, sed emphasis est, id est, exaggeratio facta verborum est, eo quod is qui effuderit sanguinem hominis, ipse quasi sanguis effundetur, quod spem ei posteritatis eripiat; quia sicut sanguis effusus in terram, hac atque illac spargitur, ita impiorum anima corporeae fragilitatis more solvatur (Job. XXXIII, 28); quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat. 99. Movet etiam plerosque quod dixerit: Ad imaginem Dei fecit hominem (Gen. IX, 6): et non dixerit: Ad imaginem meam, cum ipse sit Deus. Sed intellige et Patrem esse, et Filium esse. Et licet per Filium omnia facta sunt, tamen legimus quia Pater fecerit omnia, et fecerit per Filium, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24). Sive ergo Pater dicit, ad imaginem Verbi fecit: sive Filius dicit, ad imaginem Dei Patris fecit. Et ideo familiarem quamdam et domesticam Deo demonstrat hominis esse naturam, id est rationabilis hominis secundum quod ad imaginem Dei creati sumus; eaque causa inultum non esse apud Deum quod in domesticum animal sibi videat crudeliter et impie esse commissum. 100. Causa ergo vindictae addita facit, ut primum excludamus philosophorum quorumdam opiniones, qui negant Deum habere curam super homines: deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino judicio vindicandum sit; neque mortem ipsi vehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud Deum nullum esse contemptum.

269 CAPUT XXVII.

Promittitur diluvium numquam ejusmodi futurum esse, ut terram omnem corrumpat; idque ad animi passiones traducitur. In arcu qui dicitur ponendus in nubibus, non intelligendam iridem ostenditur, sed divinae virtutis intensionem ac remissionem.

101. Non erit, inquit, diluvium, ut corrumpat omnem terram (Gen. IX, 1l). Dubium videtur: utrum enim, diluvium non erit, intelligendum sit quod diluvium corrumpat terram; hoc enim diluvia facere consuerunt: an vero non erit tale diluvium quo terra omnis corrumpatur, quod posteriora aperiunt, cum dicit omnem terram non corrumpendam? Ostendit enim diluvia quidem esse futura, sed non talia quibus possit omnis terra corrumpi. 102. Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat. Et quidem non audeo dicere quia videtur Dominus statuere, quod nullius anima possit penitus interire. Quid enim de parricida dicimus? Quid etiam de homicida? Quid de adultero? Quid de praevaricatore? Quas ei partes animae ad veniam reservamus? Unde magis illud arbitror quod provocet Dominus Deus, ut etiam si quis leviores alias habeat passiones, non penitus divinam desperet gratiam, nec omnimodis victurum se esse diffidat. Sed etiam si est luxuriosus, nec potest studium vitare luxuriae, ab adulterio tamen studeat temperare; sit epulandi delectatio, non stuprandi sit. Etiam si nescio quis avarus qui aliena diripuit, ejecit pupillos, eliminavit viduas, vel postea tamen in poenitentiam regressus restituat quod abstulit. Denique Zachaeus ideo veniam meruit, quia non solum restituturum se, sed quadruplum promisit quibus aliqua sustulisset, pauperibus quoque medietatem sui patrimonii donaturum. 103. Consideremus etiam diligentius quid sit, quod ait: Arcum meum ponam in nube, et erit signum testamenti aeterni inter me et inter terram: et erit cum innubilavero nubes super terram, parebit arcus meus in nube, et memor ero testamenti mei (Gen. IX, 13 et seq.). Non enim sicut plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines esse, quo pluviarum signa aliqua declarentur, in quo colores diversi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine lucentium clariore figurantur: unde et pluvia futura significatur, eo quod inconstantia quaedam serenitatis versicolora specie demonstretur. Arcum hunc irim quidam appellant: sed absit ut hunc arcum Dei esse dicamus. Hic enim arcus qui iris dicitur, per diem videri solet, nocte non apparet. Etiam per ipsum diem, si obductus aer tetris nubibus fuerit, nec sic quidem videtur, ni forte cum graviores nubes se coeperint relaxare. 104. Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura 270 significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur; sed sit quaedam mensura, et quoddam divinae virtutis examen. Est ergo virtus invisibilis Dei quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro divina voluntate, misericordia, potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione, neque dirumpi nimia irruptione patiatur. Quam ideo in nubibus dicit poni, quia tunc maxime opus est divinae auxilio providentiae, quando agmina nubium in procellas tempestatesque coguntur. Ideoque dicit: Arcum meum ponam in nube, non sagittam ponam. Arcus enim instrumentum jaculandae sagittae est. Itaque non ipse arcus vulnerat, sed sagitta. Et ideo Dominus in nube arcum magis quam sagittam ponit, id est, non illud quod vulneret; sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat.

CAPUT XXVIII.

Enumeratis tribus Noe filiis, generationem Cham ideo prius esse memoratam, ut ejus peccatum amplificetur, et ex eodem profecta impia generatio demonstretur: quod moraliter de mala passione improbae passionis genitrice intelligendum.

105. Qua ratione autem cum supra tres filios Noe computaverit, Sem, Cham, Japheth (Gen. IX, 18), hoc loco unius comprehenderit medii filii generationem? Hoc est quod ait: Cham autem pater erat Chanaan: isti tres erant filii Noe (Ibid., 19). Et maxime cum illi duo justi, iste medius injustus. Injusti ergo prius generatio, quam justorum comprehenditur. Neque enim possumus negare quod scriptum est: sed ad coacervandum delictum ipsius addita ejus est generatio; quia cum haberet filium et pater esset, solus ipse patrem non cognovit, qui magis cognoscere debuisset. Et ideo improbum habere meruit filium, quia improbus fuerat patri. Simul significat ex illo Chanaan Chananaeos fuisse, qui post multas generationes a populo justo oppressi cesserunt in ejus possessionem. Auctorem ergo Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius hujus Cham qui impius in patre exstitit. 106. Altior autem sensus nominum interpretatione signatur. Cham enim calor est, Chanaan turbatio eorum. Qui enim calet, continuo movetur et perturbatur; ideoque evidentissime declaratur non tam hominem patrem hominum fuisse: sed passionem malam improbae passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc est, ab usu virtutis aliena.

271 CAPUT XXIX.

Quomodo Noe factus sit agricola; quodve inter agricolam et operatorem terrae discrimen: et quomodo carnem suam alter excolit, alter operatur? Quare idem Noe vineam primum plantaverit, id est, rem non necessariam, cum fontes ad potum sufficiant: cur etiam de illo scriptum: Et bibit de vino: ubi de gemina ebrietate; ac postremo de gemina animae nudatione disseritur.

107. Et coepit Noe homo agricola esse terrae (Gen. IX, 20). Videtur quidem prima specie Adae illi qui de terra factus est, comparari Noe vir justus; quia et de illo scriptum est quod de paradiso ejectus coeperit operari terram (Gen. III, 23): de isto quoque quoniam egressus ex arca factus sit agricola. Et propemodum in utroque praecesserat quaedam forma diluvii, quia et Noe post diluvium, et Adam post mundi constitutionem secundum figmentum corporis. Nam ut mundus fieret, congregata est aqua in unam congregationem, ut videretur terra quae ante non poterat per aquarum confusionem videri. Ergo sicut ille primigenes magister terram videtur operatus, ita etiam egressus ex arca Noe seminationis et culturae auctor est factus. Haec putantur similia: sed si verba consideres quae jam vim sensus altioris exprimunt, aliud est operatorem terrae esse, aliud agricolam. Alius enim tamquam mercenarii, alius tamquam patrisfamilias loco fungitur. Denique Cain qui fratrem occidit, erat operarius terrae. Et ut scias quia operari terram magis servile quam liberum sit, maledicto parricidalis ejus operatio comprehenditur. Denique scriptum est: Quoniam operaberis terram, et non augebit virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris super terram (Gen. IV, 12). 108. Terra autem caro nostra est quam improbus operatur, bonus autem excolit. Ille quasi mercedem quaerat e terra; iste quasi bonae fructus capiat et gratiam disciplinae; ut magis fructiferum faciat agrum suum, et qui Domini possit respondere culturis, et indulgentiam cultoris ostendat. Operator autem quid aliud nisi escam tantummodo corporis sui quaerit, ventris magis usui studens, atque id solum explicare contentus, quod sibi prodesse possit ad victum? Ille vero alius fructuum utilitate pascitur. Quos fructus habeat justus agnoscis. Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas. Bonus ergo agricola habet continentiam, castitatem, ut si quae arbores cito curvantur in terram, et effusius germinant, eas velut quadam temperantiae suae falce succidat, ut abjiciant quod infirmum est, germinent quod decorum. 109. Quid est quod justus primum vineam plantat, et non aut triticum aut hordeum? Unde autem vinea post diluvium corruptionemque terrae? Sed de hoc supra diximus (Cap. 19 et 20); quia veris tempore etiam corruptarum radices vitium pullulare 272 potuerunt. Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit. Necessarii enim fructus sunt tritici et hordei, sine quibus non possumus vivere: vinum autem voluptuarium, et causa delectationis datum. Quod quia justus est, ideo sibi magis hoc quod secundum erat, quam quod primum est, vindicavit. Necessaria enim alimenta vivendi Deo detulit, quod erat. Superfluum autem vinum hominibus, et non necessarium. 110. Sed forte dicas ita sine potu non posse homines vivere, quemadmodum etiam sine cibo. Necessarius est ergo potus, sicut cibus: non abnuo. Siti utique necessarius a Domino constitutus: non repugno. Et ideo ad potum necessarium fontes et flumina convenit derivare, quae non utique manu hominis effecta, sed Domini Dei nostri jussu et operatione fluxerunt. At ne quia diximus operationem Domini, ad illud retorqueas quod operatio Cain videtur maledictiones habuisse; considera non operationem maledicti nomen accipere, sed quod scriptum est, operari terram. Qui enim operatur terram mercenarius est. Ille autem non mercenarius, sed Dominus, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Quid operatur hujusmodi operator? Audi: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34). 111. Et bibit, inquit, de vino, et inebriatus est (Gen. IX, 21). Non dixit, vinum bibit; neque justus vinum ebibit; sed de vino, hoc est, de ejus portione libavit. Ebriosi est omne absorbere vinum, et intemperantis evacuare quod sumpserit: continenti autem utendum mensura legitima est. Ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat, atque ejus supplantet vestigia, sensumque perturbet: altera quae mentem virtutis vaporet gratia, et omnem infirmitatem videatur avertere. Unde Apostolus ait: Vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Sicut enim isto bibendi moderamine vinum non infirmitati est, sed saluti, atque omnem infirmitatem allevat corporis: ita etiam ebrietas illa praeclara omnem infirmitatem carnis excludit, de qua scriptum est: Et poculum inebrians quam praeclarum est (Ps. XXII, 5)! quae sit ista ebrietas? Inebriamini, inquit, non vino in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18), sicut Apostolus dixit. Et secundum litteram igitur cautio est, et secundum altiorem sapientis gensum, laudatio est. Cautus est qui etsi nudatur, in domo tamen nudatur sua, ubi operimenta non desint, et quaedam tegmina ebrietatis; ut vitia sua norit abscondere. 112. Corporalia igitur nudum corpus tegunt, ut parietes et tecta: animae autem quae sint operimenta videamus. Sed tunc operimenta reperimus, si enudationem ejus discusserimus. Gemina autem nudatio sapientis. Gemino igitur amictu mens nostra vestitur, si aut peccatum imprudens admiserit; haec est enim enudatio velut 273 ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae temulentia quadam ignorantiae in vitium deducta labatur: aut rursus negligentiae et ignorantiae somno sepulta errorem suum non nesciat. Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia; ut etiam si in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne. Etenim plurimum interest utrum peccata sua jactare desideret. In altero enim turpis impudentia, in altero tolerabilis verecundia spem futurae correctionis ostendit. 113. Alia est autem denudatio animae, quia velut quamdam sarcinam corporis abjicit atque exuit, sicut sepulcrum quoddam carnis effugiens. Sepulcrum enim patens est guttur hujusmodi hominum, in quo sepulcro velut attumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diversis. Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.

CAPUT XXX.

Quare Cham tum dictus sit pater Chanaan, cum hic nondum esset genitus; et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.

114. Quaero nunc cur non simpliciter dixerit: Vidit Cham nudationem patris; sed: Vidit Cham pater Chanaan (Gen. IX, 22)? Utique Chanaan natus non erat: cur ergo nomen addidit filii; nisi ut et vitio auctoris deformaretur haereditas, et auctor filii nequitia gravaretur? Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium. Nec poterat fieri ut bonum generaret filium, qui ipse bono patri nequam, et filius et naturae et eruditionis degener exstitisset. Haec secundum litteram. 115. Quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis: nec solum erroribus, sed etiam iis quae ipsis videntur mala esse, etiamsi non sint. Nudum enim Noe se non sentiebat qui amictu erat indutus sapientiae. Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem. Et redopertus amictu sapientiae ac justitiae, mandatorum coelestium praevaricatione nudatus, nudum se vidit, et foliis operiendum putavit. Ridet igitur Cham nudatum patrem videns. Omnis nam que 274 improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae: verum etiam improbo laetatur affectu, tamquam sua ipse delicta correxerit. Mala mens ergo laetatur praeter propositum aliquid accidisse sapienti; cum utique corporis lapsus in vitio esse non debeat, etiamsi lapsus putetur, nisi animus quoque inclinetur in culpam. Postremo veniabilia judicentur hujusmodi errata, non odio prosequenda, non habenda ludibrio. Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur; eoque laetandum sibi, quod justo viro nec eruditio ipsius profuerit, nec justitia suffragata sit, nec ea quae secundum corpus sunt, habuerint prosperos cursus. Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt. Propterea insipientiae defensores videntur, qui virtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.

CAPUT XXXI.

Sem et Japheth pietas commendatur; et quid sit quod retrorsum dicuntur ambulasse, exponitur. Tum quomodo sobrius factus sit Noe. Denique cur Scriptura, cum prius Cham medium posuisset, eum nunc juniorem appellaverit.

116. Quid est quod Sem et Japheth imposuerunt vestimentum super humeros suos, et perrexerunt retrorsum, et operuerunt nudum patrem, et non viderunt nudationem ejus (Gen. IX, 23)? Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu. Siquidem etiam tacito vultu pietas frequenter offenditur. Unde etiam Romae vetus fuisse usus dicitur, ne filii cum parentibus et maxime puberes intrarent lavacrum. 117. Sensus autem altior hoc habet, quia insipiens praesentia tantummodo videt quae in oculis sunt, futura non respicit, praeterita non cogitat. Sapiens autem et praeterita recordatur, et futura considerat. Omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc est, praeterita spectat; nec naturae quodam usu impeditur: nihil vacuum, nihil nudum suorum patitur esse gestorum. Operit quae aliter gesta sunt amictu quodam et gratia vel praesentis operis, vel futuri; ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat. Unde et Apostolus superiora obliviscebatur, priora appetebat: sed obliviscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut tegeret superiora delicta, bonisque operibus obumbraret. Beati enim et illi quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1); id est, si tegantur bonis factis, et operiantur virtutum sequentibus disciplinis. 275 118. Et sobrius, inquit, factus est Noe a vino (Gen. IX, 24). Manifestum est ex ebrietate, intercedente somno, sobrios fieri homines: mens autem sobria est, quando et praeterita et futura cognoscit. Sobria ergo erat mens justi, etiam quando ebria putabatur. Est enim praeclarum poculum inebrians justos. Ille autem vere inebriatus erat, qui ridebat patrem. Qui enim neque praeteritam generationis gratiam, neque praesentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternae injuriae considerabat, vere ebrius erat; et quod putabat videre se, non videbat. Erat in illo profunda caecitas, qui patrem videre non poterat. Nam si vidisset patrem, non utique risisset. Neque enim ridendus, sed verendus est pater. Multo autem amplius mentem justi insipiens videre non poterat. Quomodo enim videbat, qui in eo putabat ebrietatis errorem, ubi erat perfectus sapientiae caeterarumque virtutum vapor? Sicut scriptum est: Vapor est enim virtutis Dei (Sap. VII, 25). Quando enim mens magis sobria est, quam tunc quando naturam omnium rerum, temporumque praesentium et futurorum ita spectat negotia, ut nulla in eo temporalis titubantia ebrietatis appareat? 119. Quaero etiam qua ratione cum ante medium dixerit inter filios Cham, nunc juniorem constituat. Sic enim scriptum est: Cognovit Noe omnia quae fecit ei filius junior (Gen. IX, 24). Numquid ante Scriptura in ordine generationis erravit? Non utique. Quid ergo? Contraria nunc scripta sunt? Non arbitror. Quomodo igitur solvitur, nisi juniorem non aetate, non tempore accipias: sed rudem sensu et in quadam intellectus infantia constitutum, qui provectioris doctrinam aetatis non hauserit, nec perceperit senile consilium? Cani enim quidam sunt sensus hominum. Et ideo inquit: Cum veneris ad seniorum concilium, claude os tuum (Eccli. XXXII, 13). Et alibi habet sententia: Discendum enim tibi prius est, quam loquendum (Ibid., 18, 19). Aures ergo paratas habe, ut aliquid de sapientium consiliis consequaris. Lingua reprimenda est, auditio praeparanda.

CAPUT XXXII.

Cur in benedictione Sem dictum fuerit: Benedictus Dominus Deus Sem; et cur hujus servituti non Cham qui peccavit, sed filius ejus addicatur? Ad extremum benedictio Japheth exponitur.

120. Benedicens filium suum Sem ait Noe: Benedictus Dominus Deus Sem; et erit Chanaan servus ejus (Gen. IX, 26). Et Dominum et Deum dixit, et specialiter Deum filii sui cui nomen Sem est; eo quod Deus justorum est, hoc est, Deus montium, non vallium, qui gratiam habeant virtutis excelsae. Deinde qua ratione cum filius ejus Cham peccaverit, non ipsum sed filium ejus servituti addixit? Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur. 276 Deinde quia qui doctrinae paternae discipulus esset filius, et pessimarum aemulus cogitationum, uno corpore uterque uteretur et mente, eademque malitia. Indifferenter igitur vel paternae, vel suae malitiae filius pretium luit; quoniam improbitatis commune consortium est. Quod igitur pro patris solvit improbitate, sine dubio et pro sua solvit, culpae ejus reus: vel certe diutius poena producitur, cum etiam ad filium usque pertendit, et successoris afflictio in tempora multa profertur. Hoc secundum litteram. 121. Caeterum non tam hic homines quam mores comprehenduntur, quorum in utroque una natura. Nam Cham calor, Chanaan commotio et inquietudo: qui autem calidus est, utique inquietus atque commotior est. In duobus igitur erat una passio, et unus affectus. Itaque cum alter addicitur, uterque damnatur. 122. Cum sanctus igitur Noe benedicens filium suum Japheth ait: Dilatet Dominus Japheth, habitet in domibus Sem, et fiat Chanaan servus ejus (Ibid., 27); diximus supra Japheth quasi indifferens bonum significari (Sup., cap. 2). Indifferentia autem latitudinem habet, quae est in salute, vigore, decore, fortitudine, divitiis, gratia, nobilitate, amicis, potestatibus, et caeteris. Sed haec licet indifferentia bona sint; tamen plerisque nocuerunt, qui ea non cum sapientia et justitia possederunt. Multos enim ebrios fecere divitiae, nobilitas et potestas superbos, pulchritudo luxuriosos, cujus suffragio alienae mentis corruperint castitatem. Ergo pro utentis affectu horum quae diximus, indifferentiae sunt, quorum usus aut virtutibus regitur; aut certe sine gubernatione virtutum fraudi esse incipiunt, quae possunt esse utilitati.

CAPUT XXXIII.

De CCCL annis quos Noe post diluvium vixisse traditur; tum de posteritate Japheth ad litteram ac moraliter.

123. Nunc quoniam post diluvium Noe dicitur (Gen. IX, 28) vixisse trecentis et quinquaginta annis, nequaquam praetereundum putamus. Nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cujus typo justus a diluvio liberatus est. In quinquaginta Jubilaeus est numerus remissionis quo Spiritus sanctus missus a coelo est, gratiam humanis pectoribus infundens. Perfecto igitur numero remissionis et gratiae justus curriculum vitae hujus implevit. 124. De generatione Japheth, inquit, Rhodus et aliae insulae sunt nationum (Gen. X, 5). Non immerito latitudo dicitur, quando etiam in alteram partem naturae, hoc est, maritimam generatio ejus processit. Vere enim tamquam latitudo non fuit eo contenta, quod in usum hominibus natura praescripserat, hoc est, terrae possessione: verum etiam introgressa est mare, et ad insulas usque processit. Hoc secundum litteram. 125. Secundum altiorem autem sensum, ea quae extra sunt, quae dicuntur bona, divitiae, potestates, 277 honores quasi diffunduntur latius; nec tantum his contenti sunt divites, quae in manibus et in conspectu sunt: sed longe lateque diffundunt suas cupiditates, dum aut pecuniarum compendium de ulterioribus quaeritur, aut honor a pluribus, aut potestas diffusior, aut cupiditas.

CAPUT XXXIV.

Qualis Cham illius improbi filius senior fuerit: et de filio Chus Nembroth gigante et venatore, cujus nomen exponitur, et a quo regnum Babylonis coepisse memoratur.

126. Nunc quaero qua ratione Cham illius improbi filium seniorem Scriptura fuisse memoraverit? Duo genera terrae, unum velut arenosum et pulverulentum, imo, ut expressius dicam, pulvis: aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est, terra solidior et profunda. Quid igitur improbus nisi pulverem generat, ex quo generatio esse non possit? Ideoque Propheta pulverem impiis comparavit dicens: Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Eo quod etiam secundum altiorem sensum infecunda sit impiorum anima, quae fructus utiles generare non possit.

127. Qua ratione etiam Chus Nembroth gigantem genuerit, qui erat venator ante Deum? 278 Unde dictum est: Sicut Nembroth gigas venator ante Deum (Gen. X, 9). Quid igitur aliud pulvis et arena generaret, nisi terrenum hominem; eo quod impius coelestibus terrena praeponat. Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt. 128. Altiore autem sensu illud significatur, quod qui terrenas diligit voluptates, eas sequitur, et putat his se posse ad Dei gratiam pervenire, et regnum coeleste hujusmodi erroribus deferendum, is adversum coelestia contumaci praeliatur affectu. Propterea et in proverbio est de eo qui deliquerit: Sicut Nembroth gigas venator ante Deum. Nembroth autem per interpretationem dicitur Aethiops. Color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei. Venatoris quoque usus in silvis, inter feras ac bestias conversatio ejus. Irrationabilis ergo miscetur irrationabilibus passionibus; et ea quae sunt malitiae agrestis atque praedurae venator hujusmodi explorare consuevit, atque his potiri atque delectari. Denique Nembroth hujus principium regni Babylon, hoc est, confusio; eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.