De Nuptiis et Concupiscentia ad Valerium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Nuptiis et Concupiscentia ad Valerium
EPISTOLA AD VALERIUM COMITEM
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

EPISTOLA AD VALERIUM COMITEM

DOMINO ILLUSTRI ET MERITO PRAESTANTISSIMO ATQUE IN CHRISTI DILECTIONE CARISSIMO FILIO VALERIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM

1. Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per compresbyterum Firmum duas, qui vir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus multa nobiscum de tua Excellentia colloquendo et veraciter insinuando qualem te in Christi visceribus 1 noverit non solum eas quas memoratus episcopus vel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse quaerebamur litteras vicit. Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non posses ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet 2, fieres praedicator. Quamquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine illustris et merito praestantissime atque in Christi dilectione carissime fili.

2. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam et eas ignorare non possetpropter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum, sed in Deo vivo et dives sis in operibus bonis 3, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quantae tibi curae sit, ne quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi, sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorumdem inimicorum saluti providus, infestus errori. Haec atque huius modi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supradictum fratrem plura et testatiora cognovimus.

3. Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam non in superficie, sed penitus nosset? de hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum, nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris. Quanto magis quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et advertere dignaris attentius et accipere gratius? Ab hac ergo epistola perge ad librum, quem simul misi, qui tuae Reverentiae et cur conscriptus sit et cur ad te potissimum missus ipse suo principio commodius intimabit.

LIBER PRIMUS

Pelagiani Augustinum accusant nuptias damnare hominesque diabolo tribuere.


1. 1. Haeretici novi, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter natis parvulis necessariam non esse contendunt, damnatores nos esse nuptiarum operisque divini, quo ex maribus et feminis Deus homines creat, invidiosissime clamitant, quoniam dicimus eos qui de tali commixtione nascuntur trahere originale peccatum, de quo Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 1, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, et per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius 2, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur. Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias, et tamquam opus Dei, hoc est hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite calumniantur nec advertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est Dei. Intentio igitur huius libri haec est, ut, quantum nos Dominus adiuvare dignatur, carnalis concupiscentiae malum, propter quod homo, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset, nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius 3.

Cur liber ad comitem Valerium mittatur.


2. 2. Cur autem ad te potissimum de hac re scribere voluerim, tres maximae causae sunt, quas breviter intimabo. Una est, quia donante Christo, magna tibi est observantia pudicitiae coniugalis. Altera, quia profanis istis novitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti. Tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus venisse cognovi, quod licet fide robustissima irriseris; bonum est tamen, ut etiam noverimus defendendo adiuvare quod credimus; et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecipit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra 4. Et apostolus Paulus, Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere 5. Ista sunt praecipue quae me compulerunt, ut in hoc volumine tecum haberem qualem Dominus dignaretur donare sermonem. Nam mihi numquam placuit cuiquam illustri viro, et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, praesertim non otiosa dignitate iam fruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter quam impudenter impingere. Si quid ergo tale nunc feci, propter eas quas commemoravi causas, dignanter ignosce et benivolum animum ad ea quae sequuntur intende.

Pudicitia coniugalis donum Dei est.


3. 3. Donum Dei esse etiam pudicitiam coniugalem beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius quidem sic, alius vero sic 6. Ecce et hoc donum esse dixit a Deo, etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat esse sicut se ipsum, tamen donum a Deo. Unde intellegimus, cum haec praecipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero dona Dei esse monstrantur, a quo petenda sint discitur, si non habentur, et cui sint agendae gratiae, si habentur, nostrasque voluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum valere, nisi divinitus adiuventur.

Pudicitia coniugalis infidelium.


3. 4. Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia coniugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum eius a quo acceperunt? an forte nec dona Dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis: Omne quod non est ex fide peccatum est 7? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide peccatum est. Cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae videntur ad coniugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quaerentes, vel sibi vel aliis, sive in his rebus quas vitiose concupiscunt humanas molestias devitantes sive daemonibus servientes, non peccata cohercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori.

Pudicitia coniugalis et verginitas non sunt verae nisi verae fidei mancipantur.


4. 5. Copulatio itaque maris et feminae generandi causa bonum est naturale nuptiarum. Sed isto bono male utitur, qui bestialiter utitur, ut sit eius intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis. Quamquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et coniugiorum quaedam quasi confoederatio custoditur et socialis nidificandi sollertia vicissimque ovorum dispertita tempora fovendorum et nutriendorum opera alterna pullorum magis eas videri faciunt agere, cum coeunt, negotium substituendi generis quam explendae libidinis. Quorum duorum illud est in pecore simile homnis, hoc in homine simile pecoris. Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi societate iungantur et ita invicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non vult, hoc tamen evidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque convertunt. Eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum 8, in usum iustitiae convertunt fidelium nuptiae. Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis saeculi filii nascuntur in Dei filios renascantur. Quapropter qui non hac intentione, hac voluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole gloriantur; etiamsi tanta sint observantia, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia coniugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quae per corpus operantur in animo habitent, quomodo vera ratione pudicum corpus adseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim qui longe se faciunt a te peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te 9, vera igitur pudicitia, sive coniugalis sive vidualis sive virginalis, dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur. Cum enim recto iudicio praeferatur nuptiis sacrata virginitas, quis non sobria mente christianus etiam non univiras christianas catholicas nuptas, non solum vestalibus, sed etiam haereticis virginibus anteponat? Tantum valet fides, de qua dicit Apostolus: Omne quod non est ex fide peccatum est 10; et de qua item scriptum est ad Hebraeos: Sine fide impossibile est placere Deo 11.

Concupiscentia carnis non de nuptiis sed de peccato est.


5. 6. Quae cum ita sint, profecto errant qui cum vituperatur libido carnalis damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de connubio sit, non de peccato. Nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit Deus dicens: Crescite et multiplicamini 12, nudi erant et non confundebantur 13? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent? An forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter advertunt, caeci creati erant prius homines sicut canes et, quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt visum? Absit hoc credere. Sed unde moventur qui hoc putant, illud est quod legitur: Sumens de fructu eius edit; et dedit viro suo secum, et ederunt. Et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant 14. Hinc est quod parum intellegentes opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos divina Scriptura testatur. Sed numquid et Agar ancilla Sarae, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos et vidit puteum 15, clausos prius oculos habuit? Aut illi duo discipuli post resurrectionem Domini in via cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus Evangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum 16? Quod ergo scriptum est de hominibus primis: Aperti sunt oculi amborum 17, intellegere debemus adtentos factos ad intuendum et agnoscendum quod novum in eorum corpore acciderat, quod utique corpus patentibus eorum oculis et nudum quotidie subiacebat et notum. Alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et volatilibus omnibus Adam clausis oculis nomina posset imponere 18, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi videndo non posset? Quomodo denique ipsa mulier ei demonstrata est, quando ait: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea 19? Postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut haec eum dicat non cernendo, sed palpando potuisse, quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum, de quo fuerat cibum sumptura prohibitum, vidisse quam esset speciosum oculis ad videndum 20? Erant itaque nudi et non confundebantur 21; non quia non videbant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quae videbant. Non enim dictum est: Erant ambo nudi et ignorabant, sed: non confundebantur. Quia enim nihil praecesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet.

Inoboedientia hominis Deo dignissima retributa inoboedientia carnis menti.


6. 7. Ibi homo primitus Dei lege transgressa aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris 22, et inoboedientiae suae malum sensit, quando sibi dignissime retributam inoboedientiam suae carnis invenit. Talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid videlicet sciendum, quod melius nesciretur. Tunc in se quippe sensit homo quod fecit, tunc a bono malum non carendo, sed perpetiendo discrevit. Iniustum enim erat, ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo ei qui non obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, cervicis et laterum, ut ad opera sibi congrua moveantur, positum in potestate est, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi autem ventum fuerit, ut filii seminentur, ad voluntatis nutum membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur, ut ea velut sui iuris libido commoveat, et aliquando non facit animo volente, cum aliquando faciat et nolente? Hincne non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem Deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium? Ubi autem convenientius monstraretur inoboedientiae merito humanam depravatam esse naturam, quam in his inoboedientibus locis, unde per successionem subsistit ipsa natura? Nam ideo proprie istae corporis partes naturae nomine nuncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt, ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur, et, quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.

Libido non pertinet ad naturam nuptiarum sed est malum adiunctum.


7. 8. Quia ergo nec isto adiuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant imprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. Discernitur autem non solum ratione subtili, verum etiam vulgatissimo iudicio naturali, quod et in illis apparuit hominibus primis et hodieque tenetur ab hominibus coniugatis. Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum; quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod vitat ubique conspectum et quaerit pudendo secretum. Proinde nuptiae quia etiam de illo malo boni aliquid faciunt, gloriantur, quia sine illo fieri non potest, erubescunt. Tamquam si quispiam pede vitiato ad aliquod bonum etiam claudicando perveniat, nec propter claudicationis malum mala est illa perventio, nec propter illius perventionis bonum bona est claudicatio, ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare, nec propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus.

Coniuges fideles proli consulentes et filios baptizaturi concupiscentia bene utuntur.


8. 9. Iste quippe est morbus, de quo Apostolus etiam coniugatis fidelibus loquens ait: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii sicut et gentes, quae ignorant Deum 23. Non solum igitur coniugatus fidelis vase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores adpetuntur alienae, sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tamquam prohibuerit Apostolus coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum, sed ut iste concubitus, qui nihil morbidae libidinis haberet adiunctum, si non praecedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet adiunctum, non sit voluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis. Quae voluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit de coniugio plenae felicitatis; si autem non provenerit, pax erit coniugibus bonae voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est coniugem suam, procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum, sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem frenat et cohibet neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritaliter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subiciat. Sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse coniugibus neminem oportet dubitare christianum, quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandae, non variandae appetitio voluptatis.

Patribus Veteris Testamenti concessa fuit numerositas coniugum ad multiplicanda prolem, non ad voluptatem variandam.


9. 10. Nam si Deo patrum nostrorum, qui etiam noster est, illa numerositas coniugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido iactaret, ita etiam sanctae feminae servissent pluribus singulae. Quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiae turpitudo compelleret, ut plures viros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet? Verumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas, sed unum et unam satis indicat ipsa prima divinitus facta coniugum copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius adtenderetur exemplum. Progrediente autem genere humano iunctae sunt quibusdam bonis viris bonae feminae, singulis plures. Unde apparet et illud dignitatis magis appetisse modestiam et hoc fecunditatis permisisse naturam. Nam et principatus magis naturaliter unius in multos quam in unum potest esse multorum. Nec dubitari potest naturali ordine viros potius feminis quam viris feminas principari. Quod servans Apostolus ait: Caput mulieris vir 24; et: Mulieres, subditae estote viris vestris 25; et apostolus Petrus: Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahae, dominum illum vocans 26. Quod licet ita sese habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem pluralitatem videamus in subditis, tamen plures feminae uni viro numquam licite iungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, coniux non potest esse, sed meretrix.

Sacramentum nuptiarum et divortium.


10. 11. Quoniam sane non tantum fecunditas, cuius fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cuius vinculum est fides, verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus coniugatis (unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam 27); huius procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiliter perseverent nec liceat excepta causa fornicationis a coniuge coniugem dirimi 28. Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur. Cuius sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri, in monte sancto eius 29, hoc est in Ecclesia Christi quibusque fidelibus coniugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminae vel ducantur uxores, nec sterilem coniugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege huius saeculi, ubi interveniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia (quod etiam sanctum Moysen Dominus propter duritiam cordis illorum Israelitis permisisse testatur 30) sed lege Evangelii reus est adulterii, sicut etiam illa, si alteri nupserit. Usque adeo manent inter viventes semel inita iura nuptiarum, ut potius sint inter se coniuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum coniuges permanerent. Denique mortuo viro cum quo verum connubium fuit fieri verum connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter viventes quiddam coniugale, quod nec separatio nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis, sicut apostatae anima velut de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet hoc autem qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii.

In coniugio Mariae et Ioseph tria bona nuptiarum fuerunt.


11. 12. Quibus vero placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter illos coniugale rumpatur; immo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierunt, quae carius concordiusque servanda sunt, non voluptariis corporum nexibus sed voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab Angelo dictum est ad Ioseph: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam 31. Coniux vocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu nec cognoverat nec fuerat cogniturus; nec perierat nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo et sanctius et mirabilius iucunda suo viro, quia etiam fecunda sine viro prole dispar, fide compar. Propter quod fidele coniugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater eius, sicut coniux matris eius, utrumque mente, non carne. Sive tamen ille pater sola mente sive illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis eius, non sublimitatis, infirmitatis, non divinitatis. Neque enim mentitur Evangelium, ubi legitur: Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 32. Et alio loco: Et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem 33. Item paulo post: Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 34. At ille ut ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum genuit praeter matrem, respondit eis: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse? Et rursus, ne hoc dicto parentes illos negasse putaretur, Evangelista secutus adiunxit: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos, et descendit cum eis et venit Nazareth, et erat subditus illis. Quibus subditus nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi Iesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 35? Cur ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, cuius formae parentes erant? Sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formae servi parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione coniuges essent. Unde et series generationum, cum parentes Christi connexione successionis commemorantur, usque ad Ioseph potius, sicut factum est, fuerat perducenda, ne in illo coniugio virili sexui utique potiori fieret iniuria, cum veritati nihil periret, quia ex semine David, ex quo venturus praedictus est Christus, et Ioseph erat et Maria.

11. 13. Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Iesum, fidem, quia nullum adulterium, sacramentum, quia nullum divortium.

Libido non est nuptiarum bonum, sed obscoenitas peccantium et necessitas generantium.


12. 13. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati 36, ut hinc etiam doceret omnem quae de concubitu nascitur carnem esse peccati, quandoquidem sola quae non inde nata est non fuit caro peccati, quamvis coniugalis concubitus, qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum, quia bona voluntas animi sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis voluptatem nec humanum arbitrium trahitur subiugante peccato, cum iuste redigitur in usum generandi plaga peccati. Huius plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque immunditiarum foeditatibus regnat, in connubiorum vero necessitudinibus servit. Ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedissequo tali honestas verecundatur. Non est igitur haec libido nuptiarum bonum, sed obscenitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo non coniuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt, si manserunt coniuges Ioseph et Maria, qui concumbere nec coeperunt?

Propagatio filiorum, quae in sanctis patribus officiosissima fuit, nunc iam non habet illam necessitatem.


13. 14. Haec enim propagatio filiorum, quae in sanctis patribus propter generandum et conservandum populum Dei, in quo prophetiam Christi praecedere oportuit, officiosissima fuit, nunc iam non habet illam necessitatem. Patet quippe iam ex omnibus gentibus spiritaliter gignendorum, undecumque carnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est: Tempus amplectendi et tempus continendi ab amplexu 37, per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum; illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu.

Tempus breve est: reliquum est ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint.


13. 15. Itaque et Apostolus, cum hinc loqueretur, ait: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non ementes, et qui utuntur hoc mundo, quasi non utantur; praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 38. Haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breviter dicam, sic existimo intellegenda. Hoc, inquit, dico, fratres: tempus breve est; non adhuc populus Dei propagandus est generatione carnaliter, sed iam regeneratione spiritaliter colligendus. Reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subiungentur, et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni, et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum iudicium, et qui emunt sic habendo possideant, ut amando non haereant, et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere; praeterit enim figura huius mundi. Volo vos, inquit, sine sollicitudine esse, hoc est: Volo sursum cor in his quae non praetereunt vos habere. Deinde subiungit et dicit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori 39. Atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat: Qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino, nec in his quae sunt mundi cogitent placere uxoribus, tamquam non habentes sunt. Quod ea facilitate fit, quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia divites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles, sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia viri boni sunt.

Ne in damnabilia flagitia corruatur intemperantia quaedam in coniugibus toleranda.


14. 16. Verum in coniugatis ut haec optanda atque laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est in fornicationes vel adulteria corruatur. Propter quod vitandum malum etiam illi concubitus coniugum, qui non fiunt causa generandi, sed victrici concupiscentiae serviunt, in quibus iubentur non fraudare invicem, ne temptet eos satanas propter intemperantiam suam; non quidem secundum imperium praecipiuntur, tamen secundum veniam conceduntur 40. Sic enim scriptum est: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum ad ipsum estote, ne vos temptet satanas propter intemperantiam vestram. Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 41. Ubi ergo venia danda est, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt non voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia et illud, quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim etiam iste concubitus, quo servitur concupiscentiae, sic agitur, ut impediatur fetus, quem postulant nuptiae.

Damnatio et actuum, qui procreationem impediunt, et abortus et filiorum expositionis.


15. 17. Sed tamen aliud est non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam, aliud carnis concumbendo adpetere voluptatem, sed non praeter coniugem, quod venialem habet culpam, quia, etsi non causa propagandae prolis concumbitur, non tamen huius libidinis causa propagationi prolis obsistitur sive voto malo sive opere malo. Nam qui hoc faciunt quamvis vocentur coniuges, non sunt nec ullam nuptiarum retinent veritatem, sed honestum nomen velandae turpitudini obtendunt. Produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur invitis. Oderunt enim nutrire vel habere, quos gignere metuebant. Itaque cum in suos saevit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret et si nihil valuerit, conceptos fetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere, aut si in utero iam vivebat, occidi ante quam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, coniuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere: aut illa est quodam modo mariti meretrix aut ille adulter uxoris.

Concupiscentiae carnali non serviatur, sed potius ipsa servire cogatur.


16. 18. Quia igitur nuptiae tales esse non possunt; quales primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse potuerunt, sint tales, quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum fuit nec post peccatum esse permissa est, quia necesse est in corpore mortis huius 42 ut sit, non ei serviatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem servire cogatur. Aut quia hoc tempus, quod iam esse diximus, continendi ab amplexu non habet huius officii necessitatem adiacente undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritaliter filiorum; illud potius excellentis continentiae bonum qui potest capere, capiat 43. Qui vero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat 44, et femina, si se non continet, nubat 45. Bonum est enim homini mulierem non tangere 46. Verum quia non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 47, restat, ut propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque virum suum habeat 48; ac sic infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quod enim ait Apostolus de feminis: Volo igitur iuniores nubere 49, hoc et de maribus dici potest: volo iuniores uxores ducere, ut ad utrumque sexum pertineat filios procreare, patres et matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.

Concupiscentia in nuptiis non est laudanda quia est ex antiquo peccato accidens malum.


17. 19. In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur: proles, fides, sacramentum. Sed proles, non ut nascatur tantum verum etiam ut renascatur; nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem; quis enim vir quamlibet impius vult adulteram uxorem? Aut quae mulier quamlibet impia vult adulterum virum? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi coniugis adulterium coniugi debet timere, non sibi et a Christo sperare fidei praemium, quam exhibet coniugi. Sacramentum vero, quod nec separati nec adulterati amittunt, coniuges concorditer casteque custodiant. Solum est enim quod etiam sterile coniugium tenet iure pietatis, iam spe fecunditatis amissa, propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis, qui laudare vult nuptias. Carnis autem concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum.

Propter concupiscentiam etiam de bonis nuptiis nascuntur filii baptismo regenerandi.


18. 20. Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum Dei non filii Dei, sed filii saeculi generentur, quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generant ex quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii saeculi huius generant et generantur 50. Ex quo itaque sumus adhuc filii saeculi huius, exterior homo noster corrumpitur 51, ex hoc et huius saeculi filii generantur nec filii Dei nisi regenerentur fiunt; sed ex quo sumus filii Dei, interior renovatur de die in diem 52. Quamvis et ipse exterior per lavacrum regenerationis sanctificatus sit et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur. Corpora vestra, inquit Apostolus, templum in vobis Spiritus Sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro 53. Hoc totum non solum propter praesentem sanctificationem, sed maxime propter illam spem dictum est, de qua idem alio loco dicit: Sed et nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi in nobismet ipsis ingemiscimus, adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri 54. Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum expectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur. Unde adiungit et dicit: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes; quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus 55. Non itaque per hoc quod expectamus, sed per hoc quod toleramus, carnales filii propagantur. Absit ergo, ut fidelis homo, cum audit ab Apostolo: Diligite uxores vestras 56, concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso debet dirigere audiens alterum Apostolum: Nolite dirigere mundum nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo, quia omnia quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transibit et concupiscentia eius; qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 57.

Non facili ratione indagatur nec sermone explicatur ortus filii peccatoris ex fidelibus parentibus.


19. 21. Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non Deo nascitur; Deo autem nascitur, cum ex aqua et Spiritu renascitur. Huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, quem generatio trahit. Ergo quod generatum est, regeneretur, quia non potest aliter, ut quod tractum est remittatur. Ut enim quod dimissum est in parente trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit. Haec invisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen vera, ut haberent aliquod visibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis divina providentia procuravit. Cur enim non credamus, propter hoc esse institutum, ut ex oliva nascatur oleaster? An credendum non est in aliqua re quae creata est ad usus hominum, Creatorem providisse et instituisse, quod ad generis humani valeret exemplum? Mirum est ergo quemadmodum a peccati vinculo per gratiam liberati, gignant tamen eodem vinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari; fatemur, mirum est. Sed quod latent fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia probaretur? Proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster, et ex oleae semine nonnisi oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet, ita gignitur et de carne peccatoris et de carne iusti uterque peccator, quamvis inter peccatorem et iustum plurimum distet. Gignitur autem peccator actu adhuc nullus et ortu novus, sed reato vetus: homo a Creatore, captivus a deceptore, indigens a redemptore. Sed quaeritur quomodo trahi possit captivitas prolis, etiam de parentibus iam redemptis. Et quia non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur: quasi et illud quod de oleastro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua invenit ratio vel explicat sermo. Sed hoc ab eo qui experiri voluerit, cerni potest; sit ergo in exemplo, unde et illud credatur quod cerni non potest.

Propter originale peccatum parvuli nondum baptizati sub diaboli sunt potestate captivi.


20. 22. Non enim fides dubitat christiana, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos, qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos, qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum sub eiusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. Ad omnes namque pertinere non dubitamus aetates, illud de quo Apostolus loquitur beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae 58. Ab hac igitur potestate tenebrarum, quarum est diabolus princeps, id est a potestate diaboli et angelorum eius, quisquis erui cum baptizantur negaverit parvulos, ipsorum Ecclesiae sacramentorum veritate convincitur, quae nulla haeretica novitas in Ecclesia Christi auferre vel mutare permittitur, regente atque adiuvante capite totum corpus suum, pusillos cum magnis. In veritate itaque, non in falsitate, potestas diabolica exorcizatur in parvulis, eique renuntiant, quia per sua non possunt, per corda et ora gestantium, ut eruti a potestate tenebrarum in regnum sui Domini transferantur. Quid ergo in eis est, per quod in potestate diaboli teneantur, donec eruantur inde per sacramentum baptismatis Christi? Quid est, nisi peccatum? Non enim aliud invenit diabolus, unde posset humanam suo iuri mancipare naturam, quam bonam bonus auctor instituit. Nullum autem peccatum parvuli in sua vita proprium commiserunt. Remanet igitur originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi inde lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, et transeant in regnum redemptoris sui, frustrata potestate captivatoris sui, et data potestate, qua fiant ex filiis huius saeculi filii Dei.

Peccatum originale non oritur ex tribus nuptiarum bonis.


21. 23. Iam nunc si quodam modo interrogemus bona illa nuptialia, unde ab eis potuerit peccatum in parvulos propagari, respondebit nobis operatio propagandae prolis: Ego in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. Ad me namque pertinet illa benedictio Dei: Crescite et multiplicamini 59. Ad hoc opus bonum diversi sexus diversa membra sunt condita, quae quidem ante peccatum iam erant, sed pudenda non erant. Respondebit pudicitiae fides: Si peccatum non fuisset, quid me in paradiso securius esse potuisset, ubi nec stimularet mea nec alterius me libido temptaret? Respondebit etiam connubii sacramentum: De me ante peccatum dictum est in paradiso: Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una 60. Quod magnum sacramentum, dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia 61. Quod ergo est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen coniunctionis inseparabilis sacramentum. Quid horum est in nuptiis, unde peccati vinculum transiret in posteros? Nempe nihil; et certe his tribus bonis perfecte se haberet bonitas nuptiarum, quibus bonis etiam nunc bonae sunt nuptiae.

Libido et pudor ex peccato sunt.


22. 24. Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia, qua pudenda facta sunt, quae prius pudenda non fuerant, nonne respondebit se in membris hominis post peccatum esse coepisse? Et ideo legem peccati 62 verbis apostolicis nuncupatam, quod hominem sibi subditum fecerit, quia Deo suo subditus esse noluit, seque esse, de qua et primi coniugati tunc erubuerunt, quando pudenda texerunt 63, et nunc omnes erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt, neque huius operis testes audent habere vel filios, quos inde genuerunt? Cui verecundiae naturali Cynicorum error philosophorum mirabili impudentia reluctatus est, quandoquidem hoc, quoniam licitum esset honestumque, cum coniuge palam faciendum esse censebant. Unde merito immunditia huius impudentiae caninum nomen accepit; ex hoc quippe Cynici nuncupati sunt.

Concupiscentia carnis peccati vinculum generatione traicit in posteros.


23. 25. Haec omnino concupiscentia, haec lex peccati habitans in membris, cui lex iustitiae vetat oboedire dicente Apostolo: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato 64, haec, inquam, concupiscentia, quae solo sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati vinculum regeneratione traicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione solvantur. Nam ipsa quidem concupiscentia iam non est peccatum in regeneratis, quando illi ad illicita opera non consentitur, atque ut ea perpetrent a regina mente membra non dantur, ut si non fit quod scriptum est: Non concupiscas 65, fiat saltem quod alibi legitur: Post concupiscentias tuas non eas 66. Sed quia modo quodam loquendi peccatum vocatur, quod et peccato facta est et peccatum, si vicerit, facit; reatus eius valet in generato, quem reatum Christi gratia per remissionem omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo iubenti non oboediat, valere non sinit. Sic autem vocatur peccatum, quia peccato facta est, cum iam in regeneratis non sit ipsa peccatum, sicut vocatur lingua locutio, quam facit lingua, et manus vocatur scriptura, quam facit manus. Itemque sic vocatur peccatum, quia peccatum, si vincit, facit, sicut vocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat.

Vulnus a diabolo inflictum fecit hominem immundum et ei subiectum.


23. 26. Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo quidquid per illud nascitur cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat; non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi exDeo, sed vitium, quod non est ex Deo. Non enim propter se ipsam, quae laudabilis est, quia opus Dei est, sed propter damnabile vitium, quo vitiata est, natura humana damnatur. Et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur, quia et ipse diabolus spiritus immundus est et utique bonum, quod spiritus, malum, quod immundus, quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines, sive maioris, sive infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod immundi sunt. Qui ergo miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor maiori, quia homo angelo, nec tamen propter naturam, sed propter vitium, quia immundus immundo. Hic est fructus eius ex antiqua immunditiae stirpe, quam plantavit in homine, maiores quidem poenas ultimo iudicio, quanto est immundior, ipse passurus; verumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi velut principi auctorique peccati: quia nulla erit damnationis causa nisi peccatum.

Ex concupiscentia, filia et matre peccati, quaecumque nascitur proles originali est obligata peccato.


24. 27. Quapropter natos non ex bono, quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene quidem utuntur nuptiae, de quo tamen erubescunt et nuptiae, reos diabolus parvulos tenet, quia, cum sint ipsae honorabiles in omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis, etiamsi torum habeant immaculatum non solum a fornicationibus et adulteriis, quae sunt flagitia damnabilia, verum etiam ab illis excessibus concumbendi, qui non fiunt causa prolis voluntate dominante, sed causa voluptatis vincente libidine, quae sunt in coniugibus peccata venialia; tamen, cum ventum fuerit ad opus generandi, ipse ille licitus honestusque concubitus non potest esse sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis. Qui certe ardor, sive sequatur sive praeveniat voluntatem, non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio movet membra, quae moveri voluntate non possunt; atque ita se indicat non imperantis famulum, sed inoboedientis supplicium voluntatis nec libero arbitrio, sed illecebroso aliquo stimulo commovendum et ideo pudendum. Ex hac carnis concupiscentia, quae licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, tamen naturae non accidit nisi de peccato, ex hac, inquam, concupiscentia carnis tamquam filia peccati et, quando illi ad turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum quaecumque nascitur proles, originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem sine ista concupiscentia Virgo concepit, propterea, quando nasci est in carne dignatus, sine peccato solus est natus.

Baptismus concupiscentiam non delet sed tantum de eius reatu liberat.


25. 28. Si autem quaeritur, quomodo ista concupiscentia carnis maneat in regenerato, in quo universorum facta est remissio peccatorum, quandoquidem per ipsam seminatur et cum ipsa carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati aut certe, si in parente baptizato potest esse et peccatum non esse, cur eadem ipsa in prole peccatum sit: ad haec respondetur dimitti concupiscentiam carnis in baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur. Quamvis autem reatu suo iam soluto manet tamen, donec sanetur omnis infirmitas nostra proficiente renovatione interioris hominis de die in diem, cum exterior induerit incorruptionem 67. Non enim substantialiter manet, sicut aliquod corpus aut spiritus, sed affectio est quaedam malae qualitatis, sicut languor. Non ergo aliquid remanet, quod non remittatur, cum fit, sicut scriptum est: Propitius Dominus omnibus iniquitatibus nostris 68, sed, donec fiat et quod sequitur: Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam 69; manet in corpore mortis huius carnalis concupiscentia, cuius vitiosis desideriis ad illicita perpetranda non oboedire praecipimur, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore. Quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, accedente etiam senectute multo maxime. Qui vero ei nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit, ut plerumque iam aetate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus admoveri minus valentibus turpius et procacius insanire non desinat.

Concupiscentia adhuc in baptizatis manens in peccatum non imputatur.


26. 29. In eis ergo, qui regenerantur in Christo cum remissionem accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique necesse est ut reatus etiam huius licet adhuc manentis concupiscentiae remittatur, ut in peccatum, sicut dixi, non imputetur. Nam sicut eorum peccatorum, quae manere non possunt, quoniam cum fiunt praetereunt, reatus tamen manet et, nisi remittatur, in aeternum manebit, sic illius concupiscentiae, quando remittitur, reatus aufertur. Hoc est enim non habere peccatum, reum non esse peccati. Nam si quisquam verbi gratia fecerit adulterium, etiamsi numquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius indulgentia remittatur. Habet ergo peccatum, quamvis illud quod admisit iam non sit, quia cum tempore quo factum est praeteriit. Nam si a peccando desistere hoc esset non habere peccata, sufficeret, ut hoc nos moneret Scriptura: Fili, peccasti? non adicias iterum; non autem sufficit, sed addidit: Et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur 70. Manent ergo, nisi remittantur. Sed quomodo manent, si praeterita sunt, nisi quia praeterierunt actu, manent reatu? Sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam illud maneat actu, praetereat reatu.

Desideria mala, quae ne ipsa sint velle debemus, ex concupiscentia oriuntur.


27. 30. Agit enim aliquid concupiscentia carnis et quando ei non exhibetur vel cordis adsensus, ubi regnet, vel membra velut arma quibus impleatur quod iubet. Agit autem quid nisi ipsa desideria mala et turpia? Non enim si bona et licita essent, eis oboedire prohiberet Apostolus dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 71. Non enim ait: Ad habenda desiderio eius, sed: Ad oboediendum desideriis eius, ut, quoniam sunt in aliis maiora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris 72 novitate profecerit, in hoc agonem iustitiae pudicitiaeque servemus, ne illis oboediamus. Ut tamen nec ipsa sint desideria, velle debemus, etiamsi in corpore mortis huius id obtinere non possumus. Hinc enim et alio loco idem Apostolus loquens velut ex suae personae introductione nos instruit dicens: Non enim quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio 73; id est concupisco, quia et hoc nollet facere, ut esset omni ex parte perfectus. Si autem quod nolo, inquit, hoc facio, consentio legi quoniam bona 74, quia hoc et illa non vult, quod et ego nolo. Non vult enim ut concupiscam, quae dicit: Non concupisces 75, et ego nolo concupiscere. In hoc itaque consentiunt voluntas legis et mea. Verum quia concupiscere nolebat et tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo serviebat, adiunxit atque ait: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 76.

Qui malum perpetrat, consentiens concupiscentiae carnis suae, reus est.


28. 31. Multum autem fallitur homo, qui consentiens concupiscentiae carnis suae et quod illa desiderat decernens facere et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: Non ego operor illud 77, etiamsi oderit, quia consentit. Simul enim est utrumque: et ipse odit, quia malum esse novit, et ipse facit, quia facere statuit. Iam vero si et illud addat, quod Scriptura prohibet dicens: Neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato 78, ut quod facere statuit in corde, etiam corpore compleat, et ideo dicat: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 79, quia cum id decernit et facit, displicet sibi, tantum errat, ut nec se ipsum agnoscat, quando, cum ex toto ipse sit et corde statuente et corpore implente, adhuc se ipsum esse non putat.

29. 31. Qui ergo dicit: Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, si tantummodo concupiscit, verum dicit, non si cordis consensione decernit aut etiam corporis ministero perficit.

Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio.


29. 32. Deinde adiungit Apostolus: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 80. Hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum, quando desideria mala nulla sunt, sicut tunc perficitur malum, quando malis desideriis oboeditur. Quando autem sunt quidem, sed non eis oboeditur, nec malum perficitur, quia non eis oboeditur, nec bonum, quia sunt, sed fit ex aliqua parte bonum, quia concupiscentiae malae non consentitur, et ex aliqua parte remanet malum, quia vel concupiscitur. Ideo ergo Apostolus non ait facere bonum sibi non adiacere, sed perficere. Multum enim boni facit, qui facit quod scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas 81, sed non perficit, quia non implet quod scriptum est: Non concupiscas. Ad hoc ergo dixit lex: Non concupisces 82, ut nos in hoc morbo invenientes iacere, medicinam gratiae quaereremus et in eo praecepto sciremus, et quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari, et quo possit a nobis in illa immortalitate beatissima perveniri; nisi enim quandoque perficienduum esset, numquam iubendum esset.

Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.


30. 33. Deinde repetens Apostolus, ut amplius commendet sententiam superiorem, Non enim quod volo, inquit, facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et sequitur: Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum; quoniam mihi malum adiacet 83, hoc est: Invenio legem mihi esse bonum volenti facere quod lex vult; quoniam non ipsi legi, quae dicit: Non concupisces 84, sed mihi adiacet malum quod nolo, quia et nolens concupisco. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis 85. Ista condelectatio legi Dei secundum interiorem hominem de magna nobis venit gratia Dei. In ea quippe interior homo noster renovatur de die in diem 86, cum in ea proficit perseveranter. Non enim timor est torquens, sed amor libens. Ibi sumus veraciter liberi, ubi non delectamur inviti.

Concupiscentia carnem captivat quia commovet in illa desideria illicita, quibus non est oboediendum.


30. 34. Verum illud quod ait: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 87, ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. Quod autem dixit: Et captivantem me sub lege peccati, hoc est: sub se ipsa, quae est in membris meis, aut captivantem dixit captivare conantem, id est ad consentiendum implendumque cogentem, aut potius (quod non habet controversiam) captivantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati vocat, non utique in ea ullum illicitum desiderium, cui mens oboedire non debeat, commoveret. Quod autem non ait: Captivantem carnem meam, sed: captivantem me, hinc factum est, ut sensus hic alius quaereretur et acciperemus captivantem, velut dixisset: Captivare conantem. Sed cur non diceret: captivantem me, ubi vellet intellegi carnem suam? An non dictum est de Iesu, cum in monumento non fuisset caro eius inventa: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum 88? Num ideo non recte dictum est, quia non dictum est Carnem vel Corpus Domini mei, sed: Dominum meum?

Adhuc expectamus redemptionem corporis nostri, quia ex aliqua parte captivum est lege peccati.


31. 35. Quamquam paulo superius et ipse Apostolus quomodo recte potuerit de carne sua dicere: Captivantem me, satis evidenter aperuit. Cum enim dixisset: Scio enim quia non habitat in me, id ipsum exponens adiunxit et ait: hoc est in carne mea, bonum 89. Haec ergo captivatur sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est caro. Carnem autem nunc appellavit, ubi est morbidus quidam carnis affectus, non ipsam corporis conformationem, cuius membra non adhibenda sunt arma peccato 90, id est eidem ipsi concupiscentiae, quae hoc carnale nostrum captivum tenet. Nam quantum adtinet ad ipsam corporalem substantiam atque naturam, in viris fidelibus, sive coniugatis sive continentibus, iam templum Dei est. Attamen, si omnino nihil carnis nostrae captivum teneretur non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non imputetur, quod proprie lex peccati vocatur; tamen sub ipsa lege peccati, hoc est sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiva, quomodo esset verum, quod ait idem Apostolus: Adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 91? In tantum igitur adhuc exspectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captivum est sub lege peccati. Unde et hic exclamans ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 92. Ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, adgravat animam 93? Cum ergo id ipsum corpus iam incorruptibile recipietur, plena erit liberatio a corpore mortis huius, a quo non liberantur, qui sunt ad poenam resurrecturi. Ad corpus ergo mortis huius intellegitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit adversus spiritum 94, etsi mentem non subiuget, quia et spiritus concupiscit adversus carnem. Atque ita quamvis lex ipsa peccati captivum teneat aliquid carnis, unde resistat legi mentis, non tamen regnat in nostro licet mortali corpore, si non oboeditur desideriis eius. Solent enim et hostes, adversus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine et victi aliquid tenere captivum; quod in carne nostra quamvis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est, quia ipsa vitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata et tota immortalitate vestita, in aeterna beatitudine permanebit.

Gratia remissione omnium peccatorum reatum concupiscentiae dissolvit.


31. 36. Subiungit autem Apostolus et dicit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 95. Quod sic intellegendum est: Mente servio legi Dei non consentiendo legi peccati; carne autem servio legi peccati, habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. Denique quid post haec intulerit adtendamus. Nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu 96. Etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis et captivum aliquid tenet in corpore mortis huius, nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Iesu. Audi, quare. Lex enim spiritus vitae, inquit, in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 97. Liberavit, quomodo? nisi quia eius reatum peccatorum omnium remissione dissolvit, ut quamvis adhuc maneat et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non imputetur.

Concupiscentia omnes aeterni supplicii debitores facit, nisi eius reatus remittatur.


32. 37. Haec itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum imputetur. Id est, ut etiam reatus eius cum illa sit, quae teneat aeterni supplicii debitorem. Hoc enim traicit parens in prolem carnalem, quod est ipse carnaliter natus, non quod spiritaliter est renatus, quia id ipsum, quod carnaliter natus est, quamvis reatu soluto non impediat fructum eius, tamen tamquam in semine olivae latet, etiamsi propter remissionem peccatorum nihil oleo nocet, ei scilicet vitae, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est a chrismate, iustus ex fide vivit 98. Hoc autem quod in parente regenerato tamquam in oleae semine, sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur; profecto in prole nondum regenerata, velut in oleastro, cum reatu habetur, donec etiam illic eadem gratia remittatur. Ex quo enim Adam ex olea tali, in qua nec semen erat eius modi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccando conversus est, quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio naturae, totum genus humanum fecit oleastrum, ita ut (quemadmodum nunc in ipsis videmus arboribus) si quid inde in oleam gratia divina convertit, ibi vitium primae nativitatis, quod erat originale peccatum de carnali concupiscentia traductum et adtractum, remittatur, tegatur, non imputetur, unde tamen oleaster nascatur, nisi et ipse in oleam eadem gratia renascatur.

Concupiscentia, quamvis remissa et tecta, habet vim quamdam occultam unde novi peccatores nascuntur.


33. 38. Beata itaque olea, cuius remissae sunt iniquitates et cuius tecta sunt peccata, beata, cui non imputavit Dominus peccatum 99. Sed illud quod remissum est et tectum est et non imputatur, donec fiat in aeternam immortalitatem plena mutatio, habet vim quamdam occultam, unde seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem Dei agricoltura remittatur, tegatur, non imputetur. Non erit autem omnino aliquid vel in carnali semine vitiosum, cum eadem regeneratione, quae nunc fit per sacrum lavacrum, usque in finem cuncta mala hominis purgante atque sanante, eadem caro, per quam facta est anima carnalis, fiet etiam spiritalis ipsa 100, nullam legi mentis resistentem concupiscentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. Sic enim accipiendum est, quod ait idem Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipsa gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi 101. Sic, inquam, hoc accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis et verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur, non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur, non ut baptisma quotiens peccatur, totiens repetatur, sed quia ipso quod semel datur fit, ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodesset vel ante baptismum paenitentia, nisi baptismus sequeretur, vel postea, nisi praecederet? In ipsa quoque oratione dominica, quae quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur: Dimitte nobis debita nostra 102, nisi ab eis, qui baptizati sunt, diceretur? Itemque eleemosynarum largitas et beneficientia quantalibet cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni caelorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam aut aliquid eius modi 103, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum erit nisi baptizatorum?

Mundatio Ecclesiae a Christo peracta erit perfecta in saeculo futuro.


34. 39. Ac per hoc non solum omnia peccata, sed omnia prorsus hominum mala christiani lavacri sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi non in isto saeculo, sed in futuro, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi. Nam qui modo eam talem esse dicunt et tamen in illa sunt, quoniam et ipsi fatentur se habere peccata, si verum dicunt, profecto, quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis Ecclesia maculam;si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habet in eis Ecclesia rugam. Si autem se dicunt habere ista, non ipsam, ergo se non esse membra eius nec se ad corpus eius pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur.

Beatus Ambrosius peccati originalis traiectionem concupiscentiae commixtionis corporum iam tribuerat.


35. 40. De hac autem concupiscentia carnis, quam curavimus a nuptialibus bonis prolixa disputatione distinguere propter novos haereticos, qui cum haec reprehenditur calumniantur, quasi nuptiae reprehendantur, ut scilicet eam tamquam bonum naturale laudando suum pestiferum dogma confirment, quo adserunt prolem, quae per illam nascitur, nullum trahere originale peccatum: de hac ergo carnis concupiscentia beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cuius sacerdotali ministerio lavacrum regenerationis accepi, sic breviter est locutus, cum exponens Isaiam prophetam carnalem Christi nativitatem insinuaret: "Ideo", inquit, "et quasi homo per universa temptatus est et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato; omnis enim homo mendax 104 et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers etiam huius modi conceptionis" 105. Numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum bonitatem ac non potius istorum haereticorum quamvis tunc nondum apparentium vanitatem huius suae sententiae veritate damnavit? Quod ideo commemorandum putavi, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat: "Beatus Ambrosius episcopus, in cuius praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere" 106. Paeniteat ergo eum, quod sensit adversus Ambrosium, ne paeniteat eum quod sic laudavit Ambrosium. Habes librum et molestia longitudinis et difficultate quaestionis quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, quibus particulis temporum te invenire potuit aut potuerit otiosum. Quem profecto, quantum me Dominus adiuvare dignatus est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas, non tibi ingererem inter publicas tuas, nisi ab homine Dei, qui te familiarius novit, audissem, quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni vigilanter impendas.