Jump to content

De Pascha (Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Pascha
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


MarBra.DePas2 72 Martinus Braccarensisc.520–580 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Pascha

I. Plerique mysterium Paschae enarrare voluerunt ex ratione supputationis in mense, et luna, et die: sed, sive scientiae, sive sermonis impossibilitate, id reliquerunt obscurius, quasi nihil inde dixissent. Scio enim multos scrupulosius interrogare solitos quare secundum morem Judaeorum ad lunae computationem diversis generibus Pascha celebremus, dicentes rectius sibi videri si dominicae passionis commemoratio agatur, ut unum anniversarium natalis diem observemus, sicuti a plerisque Gallicanis episcopis usque ante non multum tempus custoditum est, ut semper VIII Kal. April. diem Paschae celebrarent, in quo facta Christi resurrectio traditur. Placuit autem mihi, inquirenti curiose quid majores nostri secuti essent, aperte exponere.

II. Passio Christi redemptio est creaturae, de qua dies et luna concurrerent. Neque enim hoc sine Scripturae auctoritate. Ait enim Moyses: Mensis hic vobis initium mensium est: primus erit in mensibus anni (Exod. XII, 2). Quo verbo totum mensem ad natalis mundi diem consecravit. Ita majores nostri qui XI Kal. Apr. die natalem mundi invenerunt, mensem primum constituentes in XI Kal. Maias definierunt. Sic Pascha nec ante XI Kal. Apr. nec post XI Kal. Maias celebrare licebit. Sed cum in hoc mense et luna et dies convenissent, luna scilicet decima quarta et dies Dominica, tunc Pascha celebraretur. Sane quia rursus frequenter luna decima quarta cum Dominica die concurreret, extendi lunam septem dies maluerunt, dummodo diem Dominicam in resurrectionis laetitia retinerent. Ita quando sic dies venerit usque ad vicesimam primam lunam, propter Dominicam diem Pascha differimus semper, ut nec ante XI Kal. Apr. nec post XI Kal. Maias celebretur: sic inventum est, ut mensis et dies et luna in celebratione Paschae retineretur. VII. Prudenter igitur, magis ad lunam et diem, quam ad XI Kal. Apr. ad natalem mundi redigemur. Luna enim prima totas noctis illuminat tenebras, et Dominica dies resurrectio est dierum: ad initium enim rediit [ Forte, redit], et finem dierum renovat. Haec magis erunt in natalis laetitia, et in creaturae liberatione servanda, maxime cum intra primi mensis terminos retinentur. Rursum majorem diei religionem, quam lunae dicarunt. Decimam quartam enim lunam egredimur; diem autem nunquam egredimur, quia tota salus est in resurrectione diei. Dies autem Dominica et initium dierum habet et resurrectionem; propter quod in ipsa Dominus resurrexit; luna vero, licet usque ad vicesimam primam partem extensam [ An extensa?], non totam complet noctem: plurimum tamen noctis illuminat, et post se quidem relinquit tenebras, sed eas quae in ante sunt superat: in quo majores nostri maluerunt usque ad vicesimam quam ante decimam quartam Pascha celebrari. Quia relinquere tenebras post tergum melius est, quam antecedentes non posse superare. Itaque hac summa et hac conclusione, quae a majoribus constitutum est, Pascha neque ante XI Kal. Apr. nec post XI Kal. Maias posse celebrari. Cujus pinacis constituendi quae fuerit ratio, in quo mediocritas potuit, ediximus: per gratiam Salvatoris nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in saeculis, et in saecula saeculorum. Amen.