HORA VI. POMERIDIANA.

EX TYPOGRAPHIA JACOBI FEA
JUXTA ÆDEM SANCTI FRANCISCI A PAULA.
VERITATE, ATQUE DIVINITATE.
I. Profanis omnibus libris Pentateuchum longe antecellere non inficiabitur quicumque norit, quanta ejus antiquitas sit; quove fuerit scriptore exaratus; cujusmodi res complectatur; et qualem demum cum multiplici litteraturae genere habeat cognationem. Et compertum quidem est ipsi vetustate concedere prima Graeciae, Ægypti, Assyriae, Phaeniciae volumina, quae ad nos usque devenerunt. Non modo enim Homerus, Berosus, Manethon, Eratostenes, sed vel Sanchoniathon ipse posterior est Mose: quemadmodum Porphyrius apud Eusebium testatur; Bochartus autem atque Formontius certis momentis efficiunt, Volterio quantumvis contradicente[1].
II. Habes vero in Pentateuchi Scriptore Historicum, Poëtam, Legislatorem, Philosophum egregium. Rebus quippe gestis temporum scientiam ferme ubique consociavit utilissimum Historicis exemplum praeferens; ea edidit cantica, quae picturam referunt potius quam poësim; ejusmodi leges tulit, quae magno post se intervallo Athenarum, et Romae sapientiam relinquunt; de animis humanis, summoque Numine, non disputando sed velut decernendo, ea tradidit, quae vix conjectura assecuti Socrates et Plato immortale sibi nomen compararunt. Atque illiac certe Moses scribendi fecit exordium, quo nos ducit Newtonas, nempe a Deo terrarum orbem et caelestes creante projicienteque globos. Quae velut aequis censoribus rata, aut alibi a nobis excussa, commemorare hoc loco ad rem nostram satis habemus.
III.Quod si quemvis minus pingui natum Minerva scire delectat, quale
mortalium genus majorem hanc Patriam primo incoleret, et quibus ipse sit proto-Parentibus natus: nostra igitur maxime interest Mosaicos adire fontes, unde digressi nihil nisi immane dubitationis inscitiaeque cahos inveniemus. Illic enim occurrit vera hominis historia, quam elevare e nigro quarundam gentium colore, aut ex Americae incolis liberiores Philosophi perperam conantur[2]. Illic variorum populorum origo a Bocharto tam bene illustrata. Illic praeclarum pastoralis pacataeque vitae exemplar ductae a principibus orientalium viris in summa morum simplicitate castissimaque Religione. Illic denique vices populi, qui Christianae ac Mahumedanae gentis Parens aliquomodo habendus est.
IV. Si quid autem veteris litteraturae calles, magna te admiratione percellet singularis illa consensio, quae inter antiquarum gentium traditiones, Mithologiam, Historiam, atque Mosaica scripta intercedit, ut illa videantur plerumque ex his detorta, utraque vero sibi mutuam opem ferant: quemadmodum doctissimis antiquitatum investigatoribus animadversum est[3]. Et tamen multum abest, ut Huetium audiri posse putemus ad unum Mosem, ejusque conjugem aut sororem, ingens Deorum, Dearumque agmen referentem. Ac ne prorsus desiderari in Pentateucho existimes aut orationis praestantiam aut earum disciplinarum opes, quae maximo nunc sunt in honore, scias sublimis styli exempla illic vidisse Longinum; Homerum, docente cl. Pope eo divinorem esse, quo ad Mosem propius accedit, Wallerii ac J. A. De-Luc gravissimas esse sententias » pleraque naturalis terrarum Historiae » ingentiora facta in Mosaica Historia inveniri, nullum autem ipsi adversari; » Colorum seriem ex ordine prismatico in prioribus sacrorum Bibliorum voluminibus descriptam, fortuitam esse non posse, judicio Eduardi Delaval, sed profectam potius ab accurata rei cognitione[4].
V. Jamque magna quaedam praecepta est opinio de Pentateuchi veritate quae firmissimis insuper momentis vindicatur. Etenim ejus auctor nullo unquam nimio partium studio erga populares aut tribules suos Levitique ordinis homines tenetur. Familiae decus, propriamque vel rem vel gloriam numquam aucupatur, et praeclara facta sine verborum ornatu, et culpas nulla praetexta caussa describens. Quae in quatuor posterioribus libris ac majore Geneseos parte continentur, nosse facile potuit, vel ipsis subjecta oculis, vel monumentis testata: loca dico, ubi Patriarchae consederant, effossos puteos, lapidum acervos, sepulchra Majorum, cantica, aliaque id genus. Quae vero ante Diluvium contigisse feruntur, per paucas hominum generationes fuerant ad posteros transmissa, et jam tum notis aliquibus verisimillime signata. Atque haec, quippe a praesenti Israëlitarum statu plane aliena, cui bono Moses persequeretur, nisi cogeret veritatis amor? Denique fas minime fuit frequentissimam multitudinem in praesentibus potissimum rebus decipi, quas tanti intererat accurate expendere, nisi illa sensibus penitus destituta fingatur.
VI. Increduli tamen nihil intentatum relinquentes, ut sacrae Pentateuch Historiae adimant fidem, laudant in primis annales Babyloniorum, Ægyptiorumque libros ad centena usque annorum millia supra Mosaicam conditi orbis epocham progredientes. Atqui incredibilis ea vetustas posteriori solummodo aetate coepta est ab iis gentibus jactari, quum videlicet a Persis aut Graecis subactae nihil sibi restare viderunt, nisi ut insigni quadam nobilitatis laude compensarent quodammodo damna a victoribus illata. Artes vero, quibus ad illam venditandam usi sunt Berosus, ac Manethon, vel continenti serie percensentes Principum Regna, quae fuerant coaeva, vel ea cyclis potius enumerantes quam annis; artes, inquam, hujusmodi nullo sunt negotio detectae a Marshamo, Pezronio, Newtono, Orygnio, Gaugheto[5].
Nec juvat in pyramidibus atque obeliscis Ægyptiacae antiquitatis argumenta quaerere, quando novimus a Peruvianis, ac Mexicanis Imperatoribus operosas aeque res nullo tanto temporis intervallo fuisse ad exitum perductas[6].
VII. Non est tutius apud Sinenses ab adversariis quaesitum effugium. Nam illa antiquitatum Sinicarum pars, innumera prope supra Fo-Hi complectens saecula, inter aniles fabellas est recensenda. A Fo-Hi vero (quem humano capiti dicunt serpentis corpus adjunctum habuisse, aut corpori humano bovinum caput, necnon testudinis dentes) ad Yao incerta est Sinarum historia. Quin et usque ad Guei-Lié-Vam, quadringentis ferme ante Christum annis imperantem, graves adhuc de ea Chronologia suspiciones a Premaro, Gobilio, Orignyo, De-Guignes, ipsisque Sinensibus litteratis moventur[7]; quorum si paullo majorem, quam Auctoris quaestionum in Encyclopediam[8], rationem habeamus, nemo nos, ut confidimus, opinionis temere antecaptae reprehendet. Et quamvis ab anno ante Æ. V. II. M.CLV., ad quem referri solet prima eclypsis in Chou-King descripta, Sinas ab hominibus habitatas fuisse ponamus, nihil inde adversus Historiam sacram colligi poterit, quoniam ejusmodi epocha in Nachoris aevum cadit.
VIII. Ab Historia civili ad naturalem descendere cogimur. Magni enim nominis scriptor Buffonius LXXV., minimum, annorum millia huic terrarum orbi tribuenda esse in epochis suis contendit. Tellus, inquit, quippe vitrea tota, simulque ad aequatorem prominens, fuit olim igne fusa, ac vitrefacta. Nempe eam irruentis cometae impetus a Sole avulsit. Aquae aliquando ad mille et quingentas hexapedas supra praesentem maris libellam globum hunc occuparunt adeo adhuc torrentem, ut tangi manu non potuisset. Tunc innumera procreata est piscium copia, e quorum spoliis con-
chyliisque universa calcaria res constat. Quam non igitur temporis diuturnitatem hujusmodi Telluris status postulat? Hanc theoriam impense amarunt erudituli Religionis osores, rati Mosaicam de orbis primordiis historiam ita prorsus labefactari.
IX. Sensit revera disertissimus auctor properandum sibi esse, ut gravem declinaret offensionem, quae Lectorum animis innasci facile poterat; ideoque Bolangerium, Wisthonum, Mailletum secutus, primos illos dies a Mose numeratos pro indefinitis temporum spatiis accipiendos esse docuit. Quae tamen interpretatio impar est illi systemati cum sacra creationis Historia conciliando. Quid vero? Tellus olim vitrefacta dicitur, quod in vitri naturam abire modo queat? Quanta porro dexteritas fuit cometae, ne ipsemet vitrificeret praecaventis, et duplici hunc globum simul donantis motu, et prohibentis, quominus is paullo post attractionis vi relaberetur in Solem! Piscium conchyliis calcaria res omnis elaborata, dum immensae marmoris moles ne eorum quidem vestigium referunt, et dum ovorum testa, quadrupedum, atque hominum ossa, necnon arborum cineres aut plane, aut majore ex parte calcarii sunt[9]? Itane praestabat in theoria undevis labante tot prodigere pulcherrimos orationis flores?
X. Nobis quidem semper visum est, non ita facile ope circini, et normae, nonnullisque arithmeticis notis condi Mundum posse. Si quid tamen de Orbis primordiis conjiciendo audere juvat, non est a Mose secedendum: quod Helvetiorum Plinius[10], Wodwardus, alii intellexerunt. Praetermissis eorum placitis, summi Suecorum philosophi Wallerii theoriam, quam sexagesimum is pressit in annum, opponi Incredulis fidenter posse putamus, quippe Physices, Historiaeque naturalis praesidiis munitam. Quibus autem minus probetur illa docti viri opinio, existimantis aquam esse primigenium terrestrium corporum principium: ii tamen, si sapiunt, tempera-
bunt certe ab ea contemnenda. Aliunde, etiam ea missa, probe adhuc ad tuendam Mosaicam narrationem potest in reliquis usurpari hypothesis Walleriana. Quum ecce Whitehurstius, et J. A. De-Luc, alia licet incedentes via, Historiam naturalem cum sacra amice componunt[11].
XI. Ante Buffonium Mailletus Tellurem ad quingenta annorum millia consenuisse scripsit[12]. Inquit enim non piscium modo corpora, sed navium fragmenta in Apennino, aliisque summis montibus reperiri; portus vero a mari paullatim secedere; in dies sensim decrescere aquas, nempe quinque aut sex pollicibus intra bis mille annorum intervallum; longissima proinde saeculorum serie opus fuisse, ut tantopere imminuerentur. Ipse vero doceri in primis a Mailleto vellem, quae tunc regio tulisset homines navibus jam utentes, dum aquae montium fastigiis imminebant? Idoneos etiam quorumdam, quibus ipse nititur, factorum testes poscerem, memorans eum praeceptae opinioni indulgere facilem fuisse in iis, quae de variis hominum speciebus vel mare incolentibus, vel uno solummodo pede, unaque manu instructis refert, Megasthenis, atque Damaichi fabellas aemulatus[13]. Quod si a Ravenna e. c., ac Foro Julii mare secessit, quantum hinc spatii deeruit, tantundem illinc occupavit. Quo vero commigrent aquae sensim inde abeuntes? In caelestes, ait, globos, quorum ea est vicissitudo, ut, veteribus identidem solutis, novi existant; quare Arcades Sole, et Luna priores fuisse dicuntur. Huc autem quum dicendo progressus est, possumus a disputando supersedere.
XII. Brydonius, atque facundus Baillyus alia. Brydonius ex variis lavae stratis ad Catanam, quorum singulis sat crassum imminet stratum telluris, insignem quamdam XIV. M. annorum vetustatem significari putat. Similia
habent Ferberus, atque Dietrichius[14]. Addunt nonnulli post Hamiltonum, et Condaminium vulcanorum vestigia, ubivis ferme occurrere, idque ex basaltis fieri exploratum: qua posteriori de re id unum dicam, eam opinionem a cl. Le Sage, Ghettardo, Wallerio, aliisque refutari[15]. Illud vero prius facto ipso abunde refellitur. Etenim Herculani ad CXII. altitudinis pedes nonnisi vulcanica strata stratis vegetalis humi intercepta inveniuntur; at nondum XVII. saecula effluxerunt, postquam ea urbs mersa est lavis.
XIII. Baillyus autem e populo Tschouden (quem non alium ab Atlantico esse censet) ad Boream commorante antequam frigerent poli, omniumque gentium parente simul et Magistro, antiquitatem suadere conatur, quae adversus Mosaicos annales pugnat[16]. Verum, nisi certior ullus de eo populo amisso afferatur nuncius, non est cur de ipsius vetustate valde laboremus.
XIV. Modo de universali diluvio agendum est ex veteribus historiis aeque, ac praesentibus turbatae naturae monumentis testatissimo. Conchylia enim, quae ad ingentem altitudinem in montibus extant, eleganter, ut solet, ac vere Fontenellius Diluvii numismata appellat. Gesnerus, Needhamius, Scheuchzerus, Wallerius dicere non dubitant, summam quamdam orbis hujus conversionem aquis partam ex ipsius conspectu demonstrari: cl. Pallas, ut ipsemet testatur, inter absurda commenta diluvii historiam habendam esse duxerat, donec Siberiam perlustrans, et nactus Rhinocerontum, atque Elephantum cadavera pelle adhuc tendinibusque donata, quippe frigore concreta, coactus est subitam quamdam, atque universalem aquarum exundationem fateri[17]. Si qua autem tantae illius vicissitudinis adjuncta
Moses describit non ita facile hypothesibus explicanda, rogandi erunt adversarii, ut aliquid supremo Numini agendum adhuc permittant.
XV. Itaque tantopere licet exagitata Pentateuchi veritas undevis constat. Jam vero eorum multa, quae Moses praestitit, tribui naturae viribus non possunt. Moses igitur a supremo Numine missus, ipsiusque interpres fuit; ac propterea Pentateuchus est ejus opus, cui doctor, et fautor aderat Deus in condenda regendaque Hebraica Civitate. Miraculum edite, inquiebant Belgis Hottentotae, fatebimur nobis vos longe praestare. His minus necessarium ducimus in praesens addere quae de Pentateuchi vaticiniis vulgo solent in medium afferri; aut graves huc iterum revocare conjecturas, quas pro hujus codicis Divinitate sublimis offert, ac plane, iis temporibus, singularis doctrina Mosis de Divino Numine, de morum scientia, de civilis juris disciplina.
I. Domus Dei credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur, scite non minus, quam vere ait S. Augustinus[18]. Itaque Theologiae nostrae summa est Fides, Spes, Caritas, quae Theologicae Virtutes dicuntur, et sunt. Fide ad Deum accedimus, Spe jam ante adeptionem quodammodo tenemur, Caritate cum eo copulamur. Est autem Fides, inquit Paulus[19], sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium. Apostolicis hisce verbis insigniter abusus est Auctor Epistolarum de religione essentiali homini, quum Fidem esse dixit evidentem de divinitate, ejusque essentialibus attributis perceptionem, adeout, si illius essentiam spectes, ea nihil aliud sit, quam certitudo naturali cognitione nixa, quam nos de attributis supremi Entis assequi possumus. Verum nemo est, qui non videat, quo demum spectarit sua hac Fidei definitione anonymus auctor: eo certe, ut unacum Divina revelatione omnia Religionis nostrae mysteria de medio tolleret. Hoc impium illius consilium fuit; hoc etiam eorum omnium, qui quum Deistae vocari ament, aut Naturalistae, nostris hisce praesertim temporibus veluti agmine facto, in Divinam revelationem debacchantur.
II. Quare, quum tota quanta est Fides nostra Divinae revelationi innitatur, totis viribus enitendum nobis esse in hac nostra tractatione intelleximus, ut si fieri potest, impiorum hominum impetum coërceremus. Brevissime propterea ea ferme omnia, quae hoc loco a Scholasticis pertractari solent, perstringentes, ac studia nostra, conatusque pene omnes adversum Deistas, et incredulos convertentes, revelatae religionis vindicias viriliter suscipiendas esse duximus. Deistas vero quum dicimus, eos tantum in prae-
sentia intelligendos esse volumus, qui cetera ferme omnia nobiscum admittentes, doctrinam quamcumque divinitus datam inficiantur. Hi enim, inquit Clarkius, qui Deistas omnes in quatuor veluti classes tribuit[20], soli sunt, cum quibus est disputandum, ut veritatem Christianae Religionis, ejusque cum puriori rectae rationis lumine conformitatem fateri cogantur. Principio igitur statuimus, potuisse Deum aliquas veritates hominibus manifestare, eaque propter Divinam revelationem, absolute, ut ajunt, possibilem esse; hanc vero Divinam revelationem, quam possibilem dicimus, continere etiam posse veritates aliquas, seu mysteria, quae naturalem hominis intelligendi facultatem longissime superent.
III. Desipit autem Baelius, desipiunt Increduli omnes, quum contendunt nihil supra rationem esse, quin etiam simul contra rationem sit; proptereaque quidquid humanam rationem excedit, eidem quoque adversari. Divina quippe revelatio nullas quidem ejus generis veritates, seu mysteria, quae recte institutae rationi repugnent, complecti potest; potest nihilominus aliquas nobis veritates proponere, quae licet nativas humanae intelligentiae vires superent, cum ratione tamen minime pugnent. Atque hujusmodi esse dicimus Fidei nostrae mysteria. Sed enim monemus ea duntaxat Deistarum argumenta hic nos diluenda suscipere, quibus illi generatim eorundem mysteriorum repugnantiam conantur ostendere.
IV. Quoniam ergo ambigendum non est, quin potuerit Deus utriusque generis veritates hominibus revelare, videndum jam, num haec earundem manifestatio necessaria nobis sit. Deistae naturae legem perfectam adeo praedicant, ut ad vitam recte, beateque instituendam omnia prorsus moralis principia, atque praecepta subministret, perspicuam vero ita, atque evidentem, ut omnibus, incultis licet, ac rudibus, obvia sit, nihilque propterea omnino esse, quod eidem adjici possit. Nos contra demonstra-
mus in ea, in qua nunc positi sumus, naturae conditione, legem, seu religionem naturalem, sive pro peculiari cujuscumque hominis ratione, sive pro ratione Philosophorum opera, ac studio exculta eadem accipiatur, satis non esse ad ea omnia, quae ad ipsam pertinent, cognoscenda, atque adeo Divinam revelationem hominibus maximopere necessariam esse. Quod si de iis veritatibus quaestio instituatur, quae naturali rationis lumine cognosci nullatenus possunt, ostendimus tantundem nobis opus esse, ut earundem notitia divinitus instruamur, quantum necesse habemus, tum certo constituere, qui cultus Deo exhibendus sit, tum certo nosse, qua via, atque ratione peccatorum suorum veniam abs Deo ipso consequi quisque possit.
V. Ex quo vero tantopere necessaria hominibus sit divina revelatio recte concludere se posse arbitrantur revelatae religionis indices, ean reapse nobis factam esse, quoniam providentissimus Deus in iis, quae necessaria sunt, deest nemini. At enim, quum earum una sit haec quaestio, quas facti esse dicimus, non metaphysicis rationibus, sed eo argumentorum genere dijudicanda est, quae moralia appellantur. Itaque quum Christianam Religionem existere nemo sit, qui audeat inficiari, doctrinam, quam Christiana Religio profitetur, Divinam esse iis omnibus argumentis, invictissimis sane, atque firmissimis, quae credibilitatis motiva dici solent, comprobamus. Verum quia tantum nobis temporis non fuit, ut singulatim omnia ab Incredulorum cavillationibus vindicaremus; idcirco cetera summatim veluti perstringentes, eorum unum dumtaxat rei nostrae comprobandae omnium fortasse accommodatissimum, ex Christi scilicet miraculis instructam diligentius expendendum suscipimus.
VI. Sed altius repetenda res est, ut id, quod nobis propositum est, validissime perficiamus. Miraculum, ait Angelicus[21], proprie dicitur, cum
aliquid fit praeter ordinem naturae. Sed non sufficit ad rationem miraculi si aliquid fiat praeter ordinem naturae alicujus particularis. Ex hoc ergo aliquid dicitur esse miraculum, quod fiat praeter ordinem totius naturae creatae. Hanc miraculi definitionem ut permultis aliis, quae circumferuntur praeponamus, non D. Thomae tantum auctoritas facit, verum etiam ipsa, quae in hominum animis indita, et quasi consignata est, miraculi notio. Jamvero, quum ipsis etiam fatentibus Deistis, quibuscum agimus, Deus omnipotens sit, atque liberrimus, veri autem nominis miracula omnium caussarum naturalium vires supergrediantur, quis ibit unquam inficias, Deum vera miracula facere posse, ipsumque solum propria virtute posse?
VII. Verum etsi tradita a nobis miraculi definitio ceteris omnibus aptior sit, atque validior ad incredulos homines revincendos; quia tamen non omnibus peraeque probatur, ne inde propterea elabendi ansam eripiant Deistae, continuo alterum constituendum esse ducimus, in quo omnes convenire necesse est, nimirum vera miracula ad impiam aliquam, aut falsam doctrinam confirmandam ita aliquando fieri non posse, ut ineluctabili deceptioni locus sit. Videlicet quum operatio miraculosa sit quoddam divinum testimonium indicativum divinae virtutis, et veritatis, ut inquit D. Thomas[22], contingere non potest, ita idem S. Doctor[23], quod aliquis falsam doctrinam annuntians vera miracula faciat, sic enim Deus esset falsitatis testis, quod est impossibile. Quaproter quaecumque demum malis spiritibus tribuatur vis, existimandum non est eos aliquando ita sibi ipsis relinqui, ut eorum ministerio in falsae doctrinae confirmationem miracula patrentur, quin Deus sua bonitate caveat, ne homines, si modo ipsi etiam velint, decipiantur. Nam si daemonibus, concludit Angelicus[24],
quorum est tota voluntas ad malum, aliqua potestas daretur faciendi miracula, Deus falsitatis eorum testis existeret, quod divinam bonitatem non decet.
VIII. Itaque quodcumque ex his verum sit (utrumque autem fortasse verissimum est, aut saltem postremum extra omnem dubitationem esse debet) Christianae Religionis doctrina non potest esse nisi divinitus revelata, modo Christus missionem suam a Deo patre, eamque doctrinam, quam Discipulis tradidit, tamquam ab ipso Patre acceptam verissimis, certissimisque miraculis confirmarit. Atqui rem ita esse invicte prorsus, atque evidenter demonstramus. Nedum vero ea omnia, quibus generatim Increduli splendidissimis Christi miraculis tenebras offundere conantur, refutamus argumenta; sed etiam speciatim praeclarissimum illud prodigium, quo Lazarum a mortuis excitavit, abs Woolstoni calumniis vindicamus.
IX. Et quoniam Augustino adfirmante[25], illud quod die tertia in carne, in qua occisus fuerat, de sepulchro se reddidit vivum, superat etiam cuncta, quae fecit Christus, idcirco peculiariter quoque tanti prodigii veritatem in tuto collocamus; veruntamen itaut non illud inquiramus contra Spinosam, utrum necne Christi resurrectio allegorice intelligenda sit, sed illud tantum iis argumentis, quibus de alicujus facti certitudine indubie constare potest, adversus Woolstonum statuamus, Christum videlicet revera a mortuis resurrexisse. Ex quibus omnibus firmissime efficimus quod erat propositum, Christi scilicet doctrinam divinam esse; eaque propter, quum Christiana Religio doctrinam Christi profiteatur, existere in ipsa Christiana Religione doctrinam divinitus datam.
X. At si divina est Christiana Religio, vera etiam sit necesse est. Quis enim unum ab altero sejungere se posse arbitretur? Verum quia eadem
Christiana Religio tum in se spectari potest, tum cum aliis sectis, quas Antichristianas vocamus conferri, propterea illud etiam adversus Naturalistas demonstramus, Religionem scilicet Christianam non in se tantum evidenter credibilem esse, atque adeo evidenter quoque veram, sed etiamsi cum iisdem illa sectis comparetur; ita nempe, ut evidenter constet evidentia proprie dicta, extrinseca tamen, et quae credibilitatis solet appellari, eum rectissime agere, qui Fidem Christianam veram esse judicet, ceteras vero Antichristianas Religiones falsas, prudentique assensu prorsus indignas. Hanc autem comparationem potissimum instituimus cum Polytheismo, Mahumetismo, atque Deismo; nam ad Hebraicam religionem quod attinet, de iis doctrinae capitibus, in quibus vehementer adeo cum Christiana Religione pugnant Judaei, non est hic disserendi locus.
XI. His probe constitutis, tria sunt, quibus tanquam totidem corollariis rem nostram omnem contra Deistas absolvimus: hoc primum: veram Religionem revelatam unicam tantum esse, nec multiplicem esse posse: illud iterum, extra veram Religionem revelatam aeternam salutem consequi neminem posse: postremum denique, quod cum duobus aliis, ceterisque fere omnibus, quae hactenus posita sunt, conjunctissimum est, nemini, qui Christianam Religionem non susceperit, aeternae felicitatis praemium reponendum esse. Errant igitur, ac vehementer errant ii omnes, quos Indifferentistas, vel Latitudinarios proprie dictos, seu Latiores, aut etiam Moralistas vocare consuevimus, quum Religiones omnes uti aeque bonas, ac salutares habendas esse impie effutiunt. Quapropter Baelium, qui horum Indifferentistarum caussam pluribus egit, contendentem, tum eos, qui unum, verumque Deum coluerint eo modo, quo ipsi a se colendum esse existimaverint, licet omnem omnino Divinam revelationem rejecerint; tum alios, qui Paganismi erroribus implicati fuerint, modo ea accurate praestiterint, quae a se peragenda esse cognoverint, salutem aeternam consecuturos, Baelium, inquam, haec contendentem undique exagitamus.
XII. Fidei nostrae fundamento altissime posito, facile est totam Chri-
stianae, atque etiam Catholicae Religionis molem firmis omnino nexibus superstruere. Nos de ejusdem fidei actibus duntaxat disserentes, quoniam docente Apostolo[26], corde creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem, propugnamus in primis Fidem supernaturalem, atque explicitam in Deum gratiae auctorem ad aeternam salutem consequendam absolute necessariam esse, deinde vero interioribus Fidei actibus exteriorem etiam adjungendam esse ejusdem Fidei professionem. Duo autem sunt, quae ea de re nobis in sacris litteris observanda proponuntur, quorum altero jubemur, Christum coram hominibus confiteri, vetamur altero Christum aliquando negare. Quare dubitari haud potest, quin adfirmante praecepto teneamur Fidem aliquando exterius profiteri: negante vero unicuique vetitum sit Fidem ipsam aliquando exterius abnegare. Quoniam autem ea est negantis praecepti natura, ut quocumque tempore obliget, hinc nemini unquam licet Fidem exterius quacumque demum de caussa ejurare, etiamsi Fides ipsa interius retineatur in corde.
XII. Sed frustra Fides primae veritati innixa alterius vitae bona nobis detegeret, nisi eo usque assurgere posset Spes nostra, ut aeternam illam lucem, ac praemonstrata futurae gloriae praemia se certo consecuturam consideret. Quare quum per fidem, inquit D. Thomas[27], nobis innotescit, quod ad vitam aeternam possumus pervenire, eo quod ad hoc paratum est nobis Divinum auxilium, tum demum certissimam spem concipimus fore, ut omnipotens, ac beneficentissimus Deus, qui alterius vitae bona, aspera licet, atque ardua, credentibus simul revelavit, atque pollicitus est, promissa fidelissime persoluturus sit. Debet autem, ut cum magno Gregorio loquamur[28], debet profecto non solum in Spe esse securitas, sed etiam timor in conversatione, ut et illa certantes foveat, et
iste torpentes pungat. Porro Spei actus adultis omnibus praeceptos esse, quis unquam in dubium revocabit? Sed enim non defuerunt quidam Pseudomystici, qui aut pietatem, virtutemque simulantes, aut spiritualis vitae desiderio capti, perfectionis quemdam statum commenti sunt, in quo omne prorsus felicitatis nostrae desiderium, aeternaeque mercedis Spes abjicienda esset. Hos ut refellamus, statuimus Spei Christianae actus in Fidelibus omnibus, ipsisque etiam justis, qui Caritate perfecta instructi sunt, bonos esse, atque commendatione dignissimos.
XIV. Fidei, ac Spei actibus manuducimur veluti ad Caritatis actus eliciendos. Non enim potest, ait S. Thomas[29], in aliquid motus appetitivus tendere vel sperando, vel amando, nisi quod est apprehensum sensu, aut intellectu; per Fidem autem apprehendit intellectus ea, quae sperat, et amat. Similiter ex hoc ipso, quod homo sperat de aliquo, procedit ad amandum ipsum. Profecto totis omnino viribus diligendum esse Deum, qui audeat inficiari, is etiam neget necesse est primum, et maximum totius legis mandatum. Quamvis tamen id nemo apertis verbis negare ausus sit; dolendum nihilominus nonnullos Theologos novam, atque erroneam sententiam excogitasse, qua praecepto caritatis erga Deum sin minus verbis, re tamen ipsa sustollere visi sunt. Quorum propterea opinandi licentiam, quum eo potissimum recidat, ut velint Divino Caritatis praecepto non aliquem amoris actum formalem, ut ajunt, atque explicitum praeceptum esse, sed integram tantum mandatorum Divinae legis observantiam, ut comprimamus, pluribus evincimus interiorem affectum, et explicitum Caritatis actum necessarium esse hominibus ratione utentibus ad aeternam salutem adipiscendam.
I. Mysterium fidei, quo sub panis, vinique symbolis verum Christi corpus, et sanguis contineri creditur, antiquo Ecclesiae usu Eucharistia dictum est, sive ut innuatur mutatio donorum, in quibus gratiae actae sunt, quasi Eucharistica facta, sive ut in eo latens significetur Christus omnis gratiae auctor, et fons. Mysterium certe et propter summam sui excellentiam, et propter rei dignitatem nunquam sine maxima gratiarum actione (quod etiam ad nominis explicationem facit) ad Christi ipsius exemplum celebrandum.
II. Tantae rei in temporum plenitudine implendae significatio ab omni aetate praecessit. In lege naturae Melchisedechi sacerdotium typus sacerdotii Christi fuit, nusquam nisi in Eucharistiae institutione completus; quod et rerum, factique analogia, veterum Hebraeorum doctrina, constans traditio Patrum commonstrant. Malachias vero ultimus antiqui foederis Prophetarum ita novam oblatione, veteribus repudiatis, in omni loco a gentibus sacrificandam describit, ut qui ibi Eucharistiam non agnoscat, non aliud habere possit illustrius novae legis, novique sacerdotii signum.
III. Quod longius futurum antiqua visio prospexit, proxime ab se faciendum Christus edixit, quum Joannis 6. se daturum carnem, et sanguinem suum in cibum, et potum hominibus professus est. Nihil apertius, et confirmatius vel in ipsa repugnantium turba a Christo assertum fuit. Hinc mirum Calvinianos confessos ibi de coena sermonem esse ad fictitios, et imaginarios tropos, quibus veritas carnis, et sanguinis Christi negatur, detorsisse, quod est tam perspicue propositum. Lutherani vero, et si qui alii etiam e nostris olim affirmarunt nihil ejusmodi ad Eucharistiam pertinere, cum ipsa re, et communi veterum sensu refutantur, tum etiam vel ipsorum Magdeburgensium judicio, quibus ea probata sententia: hic demum videri Christum ob crassitiem Capharnaitarum orationem suam ad
coenam deflexisse, et quasi de ea, quam esset instituturus, prophetasse, qua partes coenae distincte, et aperte exprimuntur, et prius non sic fuerat locutus etc. Hist. Magdeburg. Cent. I. cap. de coena.
IV. Implevit autem Christus, quod promisit. Etenim in postrema coena corpus suum sub panis specie, sanguinem sub vini signo se Apostolis dare ad esum, et potum testatus est, iisdemque, ut idem in posterum facerent, auctor fuit, ita verba verbis, factum promissioni subjiciens, ut dubitari non possit, quin quidquid dixerat, fuerit impletum. Rem etiam confirmant trium Evangelistarum in ea re enarranda consensio, institutionis adjuncta, sufficienda typico paschati veritas, naturalis, et obvius, neque ulla de caussa turbandus verborum sensus, et alia id genus, quae si adhuc ad mysticas explicationes transferantur, ut signum rei signatae nomen accipiat, quod placet Calvinianis, nihil sit ultra in Scripturis, quod non possit ad arbitrarios sensus inflecti.
V. Christus ipse excitatus a mortuis imo et in caelum receptus, rem adhuc comprobavit luculentius, ut non modo de opere, quod perfecerat, non dubitaretur, sed nec de ejusdem stabilitate, quod scilicet in perpetuum volebat in Ecclesia obtinere. Idem enim ipse Paulum docuit, quae antea gesserat, atque ita porro, ut idem, quod tres Evangelistae, referat, et sic determinate, ac certo, ut, qui facto non aderat, Apostolus credat; nec id solum, sed etiam inde causam bis repetat, cur Corinthios idolorum culturae aliquo adhuc modo addictos, nec, uti par est, se in Domini mensa gerentes, ex ejusdem corporis, et sanguinis veritate coarguat. Argumentum omni exceptione majus, quo non solum summa, quae esse possit, fides rei conciliatur, sed simul ostenditur, quemadmodum nihil de propositae rei natura detrahat ejusdem Christi in coelos ascensus, post quem scilicet et eadem veritas a Christo tradita, et a Paulo ipso credita tam graviter Corinthiis inculcata est. Hinc nihil mirum, si quod tanta auctoritate propositum fuit, ab Ecclesia ad haec usque tempora, uti oportebat, fuerit religiosissime custoditum.
VI. Ita porro se se habuit res. Christus accepit panem (primam Eucharistiae conficiendae materiem), qui communiter eo nomine, et maxime in coena legali venire consuevit, triticeum nempe, ut praeter Hebraeorum in sua re doctrinam perpetua Ecclesiae fides tradit; quod quidem adeo ad rei necessitatem pertinere creditum est, ut subtracto frumento, seu tritico olim in Ecclesiis Libyae terribile, et incruentum sacrificium cessaverit. Concil. Chalced. act. 3. Etsi autem ejusmodi panis, quo ad Eucharistiam usus est Christus, azymus fuerit, qualis tantum ad coenam agni assumendus erat, quocumque tempore illa celebraretur; tamen, quod ad ejus veritatem attinet, nihil refert fermento imbutus sit, manente in utroque vera panis natura, quod etiam pervetusto Orientis, et Occidentis usu compertum est, licet cuique nunc conficienti omnino servandus sit propriae Ecclesiae ritus. Hinc absurde prorsus etiamnum ex Graecis nonnulli azymi usum apud nos obtinentem criminantur, qui ipsa Christi actione probatus est.
VII. Pani et altera materies adjecta est generali calicis vocabulo denotata, quo modo innuitur, quem tunc Christus ad Eucharistiam accepit, calicem non fuisse penes rem contentam a legali diversum, de quo dixerat Luc. 22. Non bibam de generatione vitis etc. Hinc Ecclesia adeo existimavit vinum ad Eucharistiam ex hac parte conficiendam pertinere, ut sine illo facta sacrificia, in re alia passim nulla, ficta, fallacia esse docuerit, eosque, qui ita agerent, in perniciosissima haeresi versari. Epiph. haer. 47., Chrysost. hom. 83. in Matth. etc. Quamquam autem Christus et aquam admiscuisse credatur, quod ex ritu etiam coenae legalis est; nulla tamen necessitate id fieri Eucharistiae, neque ex divino precepto, sed tantum ex Ecclesiae praescripto, et quidem ad Christi exemplum, et ob mysticas significationes, antiqua traditio docet.
VIII. Verba, quibus Christus Eucharistiam instituit, quod ad panem attinet, notissima sunt, nempe hoc est corpus meum, respectu calicis, hic est sanguis meus etc. vel calix sanguinis mei etc. vel ut alio, sed in re
persimili modo a Luca, et Paulo referuntur. Frustra ex Graecis, immo etiam ex Latinis nonnulli ad veram consecrationem preces insuper quaerunt Liturgiae. Verba Christi efficiunt id, quod significant. Hinc illae ad apparatum quidem, ad rei dignitatem, majestatemque commendandam requiruntur, non autem ut vere consecrent. Quum autem ea Christi verba omnino significent, quod exhibebat, corpus esse, et sanguinem suum; nulla est dubitatio, quin eorum virtute fiat conversio elementorum, idest totius substantiae panis, et vini in substantiam corporis, et sanguinis Christi, manentibus tantum rerum impressionibus, vel speciebus, quae idcirco conversio, ut eam adversus Lutheranos defendimus, convenienter, et proprie a Catholica Ecclesia transubstantiatio est appellata.
IX. Quamvis autem illorum verborum virtute donorum conversio solum in corpus, et sanguinem Christi fiat, non tamen inde impediuntur, quae necessario venire debent vi naturalis connexionis. Nunquam enim humana Christi natura sine divinitate fuit, nec vero subsistere vel ad momentum potuit. Rursus et in corpore glorioso humanae naturae partes distrahi nequeunt aut separatim existere ob virtutem vitae insolubilis. Quo fit, ut in resurrectione Christi, ubi corpus, ibi sanguis, et anima sit, ac vicissim, et simul cum omnibus praesentissima divinitas, qua universa sustententur, et sine qua nihil quidquam ejusmodi potest existere. Hinc propterea admirabili modo totus, et integer Christus in Eucharistia est; et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, ut ideo qui unam percipit, aut unius tantum speciei partem, totum ipsum percipere Christum credendus sit.
X. Ita vero instituit Christus Eucharistiam, ut simul sacrificium esset, et sacramentum; sacrificium quidem, dum consecratur, et offertur, et pro nobis datur idem ipsum: corpus, et sanguis, qui pro nobis oblatus in cruce. Quo fit ut licet ratio offerendi, utpote incruenta, diversa sit, idem tamen cum cruce sit sacrificium, quod et in ultima coena per anticipationem oblatum. Modus enim sacrificiorum ut in omni statu, ita et in hoc singulari ratione a Deo est, qui idcirco utcumque a Deo constitutus fuerit,
Hinc quaecumque superius de veritate Eucharistiae a veteribus praesignata sunt, ea omnia huc revocantur, etiam qua peculiari ratione sacrificium est.
XI. Sacramentum autem dicitur Eucharistia, quatenus consecrata est, atque adeo, dilapsa etiam sacrificii actione, manere intelligitur; sacramentum, inquam, quia sub visibili panis, et vini specie invisibile donum, nempe Christum ipsum nobis exhibet. In eo nihil de divino auctore, de signo sensibus subjecto, de gratiae promissione per conjunctionem cum Christo, quae adeo perspicua in Evangelio sunt, laborandum. Tantum affirmamus a certissima Scripturarum, et Patrum auctoritate desciscere Lutheranos, qui solum in usu coenae Christum praesentem constituunt, quum et ante ejusmodi usum se in Eucharistia adesse Apostolis apertissime significaverit, et aliunde quae semel consecrata sunt symbola, ut fert consecrationis natura, tandiu permanere intelligantur, quandiu res ipsa consecrata permanet, seu permaneret ibi substantia panis, et vini, si adesset.
XII. Ex hoc autem patet, quemadmodum Christus non in sacrificio solum, consecratione peracta, sed etiam in sacramento omnino adorandus sit tam interiore, quam exteriore, ut inquiunt, latriae cultu, cujus rei caussa ipsius est ibi in sacrificio, et sacramento praesentia. Frustra Lutherani quidam in hac caussa repugnant. Christus ex generali Patris mandato adorandus est, ubicumque adest. Res etiam innumeris Scripturarum exemplis est comprobata. Agnoverunt id ex Lutheranis plures; Calviniani vero antiquiores plerique omnes, si quidem Christus credatur praesens in Eucharistia, omnino adorandum esse senserunt; quod etiam tam ratione juris, quam facti ex Romanae Ecclesiae doctrina sequi recentiores quidam aperte professi sunt. Hinc sibi ipsis contradicunt Lutherani, qui praesentem credentes non adorant, et Juriaeus, qui meliorem esse affirmat in hac re Lutheranorum non adorantium, quam Catholicorum adorantium caussam, cum certissimis religionis principiis repugnat, tum vero nihil habet vel in ipsa Lutheranorum caussa, in quo tuto possit, ipso eorumdem judicio, consistere.
XIII. Fructus sacrificii est, ut ejus oblatione peccata expientur, nobisque concilietur Deus, eaque simul obtineantur, quae ad salutem tam nostram, quam aliorum sunt; sacramenti autem finis, ut eo alamur ad vitam, quod significat ipse cibi, et potus, in quibus Eucharistia constituta est, ordo, et analogia. Qui sacrificium offert, de eodem etiam particeps fieri debet ex Christi praecepto, quod per symbolorum perceptionem fit; id, quod etiam efficitur totius ejusdem Ecclesiae nomine, cujus est minister; qua de caussa nullum apud nos privatum sacrificium est, quod dicunt Lutherani, sed omne habetur commune, quippe quod ad universam pertineat redemtam civitatem, quae simul cum sacrificio conjungitur, et offertur Deo. Interim quia quilibet debet vehementer optare cum Christo jungi, ita et de ejus sacramento nutriri, quod ejusdem Christi est. Ecclesia autem determinavit tempora, quibus id ipsum ex Dei mandato necessario praestandum sit. Etsi vero non conficientibus interdictus sit calicis usus, quod justis de caussis ab Ecclesia factum est, nullo ex adverso resistente Divino praecepto; tamen nihil fraudantur eo, quod ad utilitatem ex se pertinet sacramenti, in quo videlicet totus, et integer Christus sub utraque specie est.
XIV. Christus autem voluit hoc sacrificium, et sacramentum perfici, eoque ipsius mortem annuntiari, donec veniat, ut habetur ex Paulo 1. Cor. 11. Ergo et ab illo debuit ministrorum in Ecclesia se se proxime excipientium successio constitui; quod et in postrema coena factum est, dum id juris Apostolis, et eorum in Sacerdotio successoribus dedit, ut nimirum et sacrificium, et sacramentum possent efficere. Interea quod de eorum perpetuitate dixit Christus, et in illis maxime rerum adjunctis, in quibus videbatur illud supra omnem fidem esse, nos jam ad nostram usque aetatem productum videmus, et impletum; quod etiam maximam conciliare debet fidem aliis omnibus, quae de Eucharistia a Christo dicta sunt. Quod vero attinet ad congruum ejus ministerium, Ecclesia pro jure, quod habet, caeremonias statuit, quae ad rei dignitatem pertinere visae sunt, quarum cum multae ex Apostolica traditione descendant, tum vero nullae ex illis sunt, in quibus religio, et sanctitas non eluceat.
- ↑ Euseb. lib. I. c. 9., Bochar. Geogr. sacra lib. 2. c. 17., Fourm. Réflex sur l'origine liv. I. sect. I., La Bible etc.
- ↑ Hist. Phi. t. 6. Tel.
- ↑ Bohartus, Grotius, Clericus, Mazohius, Vossius, Formontius etc.
- ↑ Longin. de sub. dic. ge. sect. 7., Pope Elog. d'Om., Waller Theo. de la J. A. De-Luc. Hist. de la Ter. disc. 2., Delaval Ric. sper. sop. il camb. de'col.
- ↑ Mars. ca. Ægy. p. 23. et seq., Pezr. antiq. des tems etc. c. 13. Nevvt. Chron. p. 216. etc., Orig. Ch. Ægy. t. 2. sect. 4. c. I., Gaug. de l'orig. des loix etc. par. 3. dist. 3. etc.
- ↑ Acosta Hist. des Ind. occid. l. 6. c. 14., Hist. gene. des voyag. 13. p. 171. etc.
- ↑ Prem. Let. Edif., Gob. Hist. de l'Astr., Orig. loc. laud. c. 7., Detig. Hist. des Huns etc.
- ↑ Art. Chine.
- ↑ Waller, Morveaux etc.
- ↑ Scheuchzer.
- ↑ Rech. sur l'état de la Ter., Hist. de la Ter.
- ↑ Tel.
- ↑ Qui de Indis unoculis etc. scripserunt.
- ↑ Ferb. Let., Dietr. not.
- ↑ Le Sag. élem. de Miner. t. I., Wal. oper. laud. etc.
- ↑ Lett. á M. de Volt.
- ↑ De Font. Eloge de Leib., Ges. de Petrif. par. 2. c. 20. Need. Mém de l'Acad. de Prus. t. I. p. 166., Sch. Ph. sacr. p. 48., Wal. lo. laud., Pal. observ. sur les mont.
- ↑ Sermone 27.
- ↑ Hebr. XI.
- ↑ De reli. n. et r. cap. 2.
- ↑ I. par. quaest. 110. art. 4.
- ↑ Quaes. 6. de mirac. inter disput. art. 5.
- ↑ Quolibet 2. quaest 4. art. 6.
- ↑ Priori loco laudato.
- ↑ Tract. 91. in Joan.
- ↑ Ad Rom. 10.
- ↑ 2. 2. quaest. 17. art. 7.
- ↑ Lib. 29. Moralium cap. 9.
- ↑ I. 2. quaest. 62. art. 4.