| Capitulum XII |
|
NVnc de pontificio sacroque principatu nobis duntaxat reliquum est, vt differamus: quem difficultates omnes priusquàm possideantur circumsistunt. Aut enim virtutis, aut fortunae fauore quaeritur: harum tamen neutrius opera conseruantur. Institutis enim, quae iam in religione ipsa vetustate consenuerunt, continentur, quorum omnium vis et natura tanta est, vt suos principes, quomodocunque se gerant, aut vitam instituant, in imperio tueantur. Hi vni omnium dominatum habent, nec illum defendunt. Habent et qui subijciuntur populos, quorum tamen regendi cura nulla tanguntur. Eorum prouincias, indefensan cum sint, qui ab eis auferat nemo est. Populi item sub eorum administratione cum se neglectos sentiant, nihil morantur. Vt autem ab eis sese subtrahant, aut explicent, tantum abest vt cogitent, vtne possint quidem. Hi vni omnium itaque dominatus securi sunt, et felices.
Verùm cum canlesti quodam numine regantur, ad quod hominum mentes non attingunt, de illis loqui supersedebo. Deus enim ipse eos cum sublimes ferat, ac sustineat, arrogantian, ac temeritatis foret, si quis de ijs disquirere tentaret. Attamen siquis me roget, vnde nam pontificatus eò magnitudinis in profanis rebus euectus sit, cum ante Alexãdri quidem tempora omnes, qui in Italia essent potentatus, nec solùm qui hoc nomine dicerentur, sed et quaecunque minora regna, et reguli omnes nullius fere authoritatis in ijs rebus, quae profanae essent, parui eius rationem pendebant, quem tamen hoc quidem tempore Galliarum tantus rex, extimescato et quem ex Italia exturbare, et Venetis excidium inferre potuerit: quod sane omnibus, et si perspicuum est, aliqua tamen ex parte, eius memoria si renouetur, superuacuum fore non puto.
Antequam Galliarum rex in Italiam transmisisset, Pontificis imperio, Venetorum, Neapolitani Regis, Mediolensis principis, tum Florentinorum tenebatur Italia. Hi dominatus in eam omnium maximam curam omnes incumbere debebant, ne exterorum cuiquam in Italiam armato ingressus patêret: deinde ne eorum inter se quisquam maiores opes sibi vendicandas tentaret. In quos autem acriter animo intendendum erat, ij Pontifex erant et Veneti. Rem Venetam auertissent, si vna omnium inter se facta in eam cõiuratione, omnes, vti in Ferrariensi defensione, conspirassent. Quo autem Pontifex auocaretur, Romanorum procerum opera maximo sibi vsui fuisset. Illis enim in duas factiones diuisis, Vrsinorum scilicet, et Columniorum, semper inter eos turbarum causae, et offensionum excitabantur: atque cum ob oculos Pontificis illi arma inter se ferrent, rem Pontificiam imbecillam atque infirmam reddebant. Et quanquam Pontificum quis suscitaretur, qui acer (vti Xystus) et animi ingentis esset, nihilominus necque fortunae fauor, nèque rei gerendae vlla peritia ab his incommodis illum liberare potuerunt. Huius autem rei causa erat, Pontificum vitae breuitas. Decennium enim vitae, qua superstites erant, aequatum, vix ad alteram factionum deprimendam satis erat. Atqui eorum quiuis (exempli causa) Columnios ferè si extinxisset, alter statim prodibat Vrsinis insensus, qui eos erectos curabat, nec in tempore aderat, quo penitus illos extingueret. Id itaque causae erat, cur Pontificum vires in ijs rebus, quae profanae essent, parui apud Italicos príncipes pendebantur.
Emersit postea Alexander vj. qui vnus omnium, qui vnquam fuerunt pontifices, ostendit quantum et pecuniarum, et virium potentia, sacerdotum Resp. valeret, effecitque Valentinus tanquam instrumento, et Gallorum in Italiam oportuna transmissione abusus, ea omnia, quae in eiusdem Valentini rebus gestis superiori oratione examinanda suscepimus. Et licet Alexandri consilium non eò spectaret, quò pontificiam iurisdictionem proferret, nihilo secius quicquid gestum fuerat à principe Valentino, id totum ad amplificationem pontificij regni redundauit. Quod regnum post eius mortem, Valentino extincto, in eius labores omnes successit haeres.
Subijt deinde pontificatum Iulius, reperitque Rempub. pontificiam (quòd tota ei subacta esset Flaminia, et qui Romae effent primarij extincti iacerent, atque Alexandri verberibus factiones illae essent attritae) mirum in modum euectam. Nactusque est etiam aditum rationis congerendae pecuniae, quae ante Alexandri quidem tempora erat inusitata et noua: quae omnia Iulius non solùm sequutus est, verùm etiam obnixè curauit augenda, atque animo statuit Bononiam suo imperio adiungere, Venetos delere, Gallosque ex Italia protrudere. Quae omnia illi pulchrè cessêre ex sententia, ac maiore cum laude, quòd non ad priuatum quempiam, sed ad Remp. pontificiam locupletandam id totum curauit agendum. Parteis etiam Vrfinas, atque Columnias, in quo inuenerat statu, retinuit: inter quas licet esset, factionum ad res nouas qui se caput constitueret, tamen duo eos in officio retinebant: quorum alterum amplitudo sacrae Reipublicae erat, qua deterrebantur: alterum, quòd in amplissimi sacerdotij senatum neminem ex suis inter pontificios purpuratos haberent: qui quidem omnium inter ipsos motuum authores esse consueuêre: nec vnquam hae factiones conquiescent, dum purpureo galero insignes habebunt. Hi enim Romae, forisque partium studia fouent, quos defendereque ac tueri eius generis proceres adiguntur. Ab horum igitur ambitione, difcordiae, tumultusque inter illustres viros enascuntur. Leo itaque Pont. Max. hunc dominatum nactus est potentissimum, de quo spes omnibus subijt, vt si armis illum extulerunt alij, ipse tum morum integritate, tum pené infinitis virtutibus sublimem ferat, ac inter mortales augustum constituat.
| Capitulum XII |
|