| Capitulum XIII |
|
DIsquisitis singulorum principatum rationibus, de quibus initio disserendum proposuimus, eorúmque tum boni, tum mali causis, aliqua ex parte perspectis: explicatis denique modis quibus multi eos consequi, ac retinere sunt conati, id mihi duntaxat fit reliquum, vt generatim ea perlustrem quae vel ad offendendum, vel ad sese defendendum spectare videntur, quaeque in corum quemlibet cadere possunt.
Dictum est supra necessarium fore, vt qui principem agit, probè firma habeat fundamenta, alioquin vt corruat necesse est: praecipua verò fundamenta, quibus imperia tum nuper, tum olim parta, et ex his quae mixta sunt, continentur, sunt bonae leges, et bona arma. Bonae autem leges esse non possunt, vbi bona non sunt arma: ac vbi bona vigent arma, ibi necesse eft, vt bonae etiam sint leges: quibus in praesentia praeteritis, de armis orationem instituam.
Arma igitur, quibus principes ditionem suam tuentur, dicuntur esse vel propria, vel mercede conducta, auxiliaria, aut mixta. Mercenaria et auxiliaría, inutilia sunt prorsus et periculosa. Imperio enim in armis mercenarijs constituto, qui praeest, nihil firmitatis, nihil securitatis habet: disiecta enim sunt ambitiosa, nullius difciplinae, nullius fidei, inter amicos acerrima, in hostes inertia, et ignaua, nullo Dei metu, nulla hominum fide tenentur: tandiu ruina profertur dum impressio prorogatur. Pacis quidem tempore illi ipsi, belli verò, hostes tui te dispoliant. Huius rei causa est, quòd neque beneuolentia, neque vlla causa in castris retinentur, quàm stipendiolo quodam, in quod satis non est ad eos impellendos, vt tua causa mortem sibi oppetendam putent. Cupiunt sanè in tuum exercitum allegi: at vbi est cum hostibus congrediendum, tunc aut fuga, aut discessu (te deserto) sibi consulunt, id sané nullo negotio persuadere possem. Nam Italiae praesens excidium aliunde patet non esse inuectum, quàm quòd mercenaria arma sequuta, in ipsis iam multis annis spem suam collocauerat: quae quidem non nihil retroactis temporibus vsui fuisse quibusdam, atque valida inter se videbantur quidem: at praepotente extero aliquo aduentante, tunc apertum fecerunt, quid virium haberent. Quapropter Carolo regi integrum fuit Italiam gypso occupare. Qui autem hominum errata eius mali causam fuisse afferebant, ij, quod res erat, affirmabant: sed tamen non illa erant, quae credebantur, verùm ea de quibus iam dixi. Et quoniam principum erant errata, luerunt et ipsi poenas.
Infelicitatem adhuc huius generis armorum, melius ostensam volo. Mercenarij duces aut sunt viri virtute praestantes, aut non: si virtute excellunt, iam eorum te fidei tutò committere neutiquam potes. Semper enim vel tui, cuius sub imperio degunt, vel aliorum praeter animi tui propositum oppressione, ad suam ipsorum amplitudinem augendam aspirabunt: sin vulgares, et ignaui, tunc te proculdubio in ruinam trahent.
Siquis excipiat hoc idem esse facturos quicunque iam arma tenent, siue ij mercenarij sint, siue non: Responderem arma vel tractantur à principe, vel ab aliqua Repub. Principis est ipsum praeire, atque imperatoris obire parteis: Reipub. verò suos ciues mittere: quorum siquem industria et virtute parum respondere videat, illum submouendum curet: si expectationem explet, tum legibus illum, ne officij fines transiliat, cohibeat. Atqui re ipsa cernitur, principes, ac Respublicas duntaxat armis instructas, maximos fecisse progressus: mercenaria autem arma, aut damnum, aut malum semper dedisse. Ad haec maiori cum difficultate Respub. suis armis munita adigitur, vt fui ciuis admittat imperium, quam quae extero milite vtitur. Roma et Sparta per multa secula armis instructae floruerunt, et liberae manserunt: Heluetij armatissimi sunt, et liberrimi, Cuius naturae antiquitus fuerunt arma conductitia, Carthaginenses nobis exemplo esse possunt: qui statim à primo contra Romanos confecto bello, parum abfuit quin à militibus, quos mercede conduxerant, fuerint oppressi, licet suos ciues copiarum haberent praefectos. Philippus Macedo à Thebanis post Epaminondae mortem creatus imperator, parta ex hostibus victoria, eorum libertatem sustulit. Mediolanenses, mortuo Philippo principe, decreuerumt stipendium contra Venetos Francisco Sfortiae, qui ad Carauagium deuictis hostibus adiunxit se illis, vt Mediolanenses suos dominos opprimeret. Eius pater Sfortia cum Ioannae Neapolitanorum reginae stipendia mereret, repente illam inermem deseruit, sic, vt ne regnum amitteret, in Aragoniorum regis sinum coacta fuerit sese conijcere. Siquis obijciat, Venetorum, atque Florentinorum imperium his armis retroactis temporibus fuisse propagatum, nec illud eorum praefecti in suam potestatem redegerints: repondeo Florentinos suam quandam fortunam in ea re fautricem habuiffe. Quandoquidem ex eorum ductoribus qui strenui essent, et à quibus sibi metuendum fuisset, nonnulli auersis praelijs sunt vsi, nonnullis fuit repugnatum, reliquos ambitio aliò deuoluerat. Qui infeliciter bellum administrauit, is fuit Ioannes Acutus: cuius fides amissa victoria cognosci non potuit: at nemo non fatebitur si victoriam reportasset, Florentinorum rem suo arbitratu fuisse adminiftraturum. Sfortiae perpetuò Brachiani sunt aduersati mutuo sese obseruantes. Franciscum ambitio totum in Galliam Cisalpinam pertraxit: Brachius verò contra sacerdotum Rempub. atque Neapolitanorum regnum se conuertit.
Verùm ad id accedamus, quod nuper contigit. Imperium belli gerendi Florentini detulerunt Paulo Vitellio virọ insigni prudentia, qui ex priuata fortunae conditione, maximum sibi nomen pepererat: is si Pisas expugnasset, nemo inficias fuisset iturus Remp. Florentinorum eius imperium fuiffe subituram. Nam si in hostium parteis stipendia facturus transijsset, nullus erat euadendi locus: si verò eũ retinuissent, illius iussa capessere cogebantur. Venetorum si progressus examinentur, facilè quis intelliget eos tutifsimè, ac felicissimè tunc se praestitisse, cum ex Veneta gente collecti eorum exercitus, bella gerebant. Qui mos eis fuit antequã ad terrestres expeditiones sua studia conuerterent: quo quidem tempore patritiae gentis, et vrbanae plebis instructi armis, fortissimè se gesserunt. At vbi primùm terra bellum gerere cœperunt, hanc virtutem neglexerunt, moresque Italicos sunt sequuti: atque in continenti augendi imperij initio, tum quòd non ita longè Reipub. fines protulissent: tum etiam quòd in magna essent existimatione, non erat quod valde à suis praefectis foret sibi timendum: at propagatis imperij finibus, quòd Carmignola exercitus imperator factus est, tunc eius erroris specimen ceperunt. Nam cũ illum acerrimum ducem cognouissent, postquàm eius ductu, Mediolanensium regulum verberassent, illum verò remissiorem in bello gerẽdo factum cernerent, nullius amplius victoriae eo ductore se fore conpotes sunt rati. Quare ne quod partum fuerat totum periret, eum missum facere nec volebant, nec poterant. Vt tutos itaque ab eo se assererent, eum interfecerunt. Declararunt deinde suarum copiarum imperatorem Bartholomaeum Bergomatem, Robertum Seuerinatem, Comitem item Petilianum, et id generis alios: quibus ducibus metuendum erat, ne detrimentum citius, quàm emolumentum suae Reipub. importaretur. Id quod in eo, quod gestum evt ad Vailam bellum, accidit: vbi vnico cum hostibus congressu, id totum perijt, quod dccc. annis tot laboribus fuerat quaesitum. His enim armis lentae duntaxat, serae, ac exiguae fiunt rerum accessiones: at subitae et repentinae erumpunt iacturae, et calamitates.
Et quoniam his exemplis eò deuenimus, vt de Italia nobis esset sermo, quam Italiam multos annos his armis mercenarijs instructam, ac procuratam vidimus, de his altius disquirendo censui: si forte eorum, et origine, et progressu perspecto, consilia in melius referre discat.
Animo comprehensum velim, quòd vbi primùm Romanorum imperium ex Italia aliò translatum fuit, ac Pontifex in ijs quae profana erant maiorem in dies authoritatem sibi assumeret, tota Italia in plures dynastias disecta est. Celebriores enim vrbium in suos primarios, quibus antea Imperatorum fauore oppressae parebant, arma sumpserant: ad quod etiam pontificij, vt inde existimationem sibi in ijs quę sacra non erant compararent, opem ferebant. Ex his etiam nonnullae in ditionem, et dominatum suorum ciuium cesserunt. Ex quo cum Italiae rerum procuratio in manus, ac potestatem pontificiorum et nonnullarum Rerumpub. deuenisset, cumque huius generis homines, hicque ciues omnino rei bellica expertes, et ignari essent, coeptum est ab ipsis stipendia militibus persolui. Qui primus omnium huic militiae existimationem attulerit, is fuit Alberigus Comensis è Flaminia. Prodierunt ex huius disciplina Brachius, et Sfortia: qui sua tempestate rerum in Italua arbitri fuerunt. Hos reliqui omnes secuti sunt, qui ad haec nostra vsque tempora res bellicas in Italia procurarunt: quarum rerum bellicarum virtutem eo notabili exitu vidimus conclusam: vt Carolus Italiam percurrerit, Ludouicus diripuerit, Ferdinandus oppresserit, Heluetij deformauerint.
In eum finem hunc militandi morem inuexerant, vt sibi id nominis , atq existimationis conciliarent, quod peditum copijs detractum volebant: idque etiam est factum, quòd nullo imperio, nulláve ditione essent ditati, militarique duntaxat industria et conatu, foret sibi victus quaeritandus: peditum paucitas nihil nominis afferebat, copiosiorem exercitum alere non poterant. Quapropter tota res militaris in equitatum per eos abit: cuius duces mediocri numero, ali poterant, ac in honore retineri. Ita demum redijt res, vt in exercitu xx. millium hominum, vix duo millia peditum inuenirentur. In illud praeterea maxime incumbendum omni industria contenderant, vt à se, atque à militibus omnem laborem, et metum adimerent, ne vllae caedes fierent, capi tantummodo vtrinque liceret, et sine vllo pretio dimitti. In obiecta sibi oppida noctu tormenta bellica non emitterentur, nec item qui in oppidis essent, in tentoria iacerent. Castra praeterea nullo vallo, nulláve fossa cingebantur: nec illa hybernis temporibus habebantur. Haec autem omnia in eorum militaribus, atque ab ipsis inuentis institutis permissa erant: in eum nempe finem (vt dictum est) quo laborem, et vitae discrimen omne deuitarent: sic, vt per eos nunc Italia captiua iaceat, ac foedissimè deformata.
| Capitulum XIII |
|