Jump to content

De Principe/XIIII

E Wikisource
 Capitulum XIII Capitulum XV 
QVID AD MILITIAE VSVM
habere principem conueniat. Cap. XIIII.

NIhil aliud itaque ob oculos sibi sftatuendum ducat princeps, nihil curae, nihil quo se exerceat artis, quàm bellum, quam militares ordines, quàm denique ipsam militarem disciplinam: Ea enim sola ars est imperantis. Est autem tantae virtutis, vt non folùm eos , qui è principum sanguine genus ducunt, sustineat, verùm et qui priuatae fortunae inter mortales habentur, ad eum gradum sublimes ferat. Contra verò perspicuum est, principes, qui magis delitias, quàm bellicas arteis procurarunt, principatum amisisse: eius autem amittendi prima causa est huius disciplinae neglectus, vti acquirendi, eiusdem est professio. Franciscus Sfortia armis instructus, è priuato fortunae statu in Mediolanensium principatum fuit euectus: cuius filij militiae molestias, atque incommoda detrectantes è principibus ad priuatam conditionem reciderunt. Nam inter alias malorum, quae te armis denudatum circumsistunt caufae, subest etiam illa, quae tui contemptum parit. Quod sanè ex ijs praecipua est turpitudinis nota, quae sunt principi (vt dicetur) summo studio effugiendae. Nullus enim proportionis modus inter armatum cadit, et inermem: nec etiam ratio ipsa patitur, vt qui inermis sit, securus inter armatos seruos versetur: quoniam fieri non potest, vt inter eos rectè agatur, in quorum alteris indignatio, in alteris suspicio resideat. Proinde nulla dignatione apud milites haberi potest princeps, qui militiae sit ignarus, quod ad alias (vt dictum est) infelicitates accedit: nec tutò se illorum fidei committere. Nunquam propterea cogitationem ab hoc belli studio auertendam existimet: et pacis quidem tempore acrius in eo, quàm belli sese exercere debet. Id autem duplici ratione efficere potest, reipsa scilicet, et animi cogitatione. Quod autem ad rei vsum attinet, praeter id, quòd quibus praeest ita retinere debet, vt probè sint ordinati, et exercitati, tum etiam venandi studijs iugiter: ipse incumbat: vt et corpus laboribus assuefaciat, et locorum naturam addiscat: tum quomodo assurgant montes: vallium item ora quo pacto aditum admittant: diffusi campi vti pandantur: fluminum praeterea naturam, et paludum intelligat, atque in hoc summam iudicet adhibendam curam. Quae cognitio duplicem affert vtilitatem, tum quòd explorata sibi pateat tota eius ditionis regio, ac meliorem notitiam praebeat, qua parte illa defendi possit: tum ex illius iudicio, et locorum vsu, facilè situm alium quempiam recenter speculandum sibi propositum, animo complecti potest. Nam qui in Etruria (verbi gratia) siti sunt colles, valles, camporum aequatae planities, flumina, et paludes, habent cum ijs, quae caeterarum sunt prouinciarum, similitudinem quandam: vt ex vnius prouinciae situ, in aliarum etiam cognitionem deuenire possit. Princeps autem qui hac careat, precipua denudatur qua parte belli Dux instructus esse debet: Quoniam haec hostem inuenire, castris locum capere, exercitum ducere, diem indicere pugnae: vrbes denique docet cum vtilitate, obsidione cingere. Philopomenis Achaeorum principis, inter alias quae à scriptoribus ei tribuuntur laudes, ea vna est, quòd pacis tempore nihi quàm de rebus bellicis animo obuersaret, atque campos cum amicis peragrans, saepius gradum sisteret, vnaque cum ipsis differeret. Eho quaeso inquiens, si forte collem hostes illum tenerent, nosque hîc cum exercitu consisteremus, vter nostrûm superior esset? Quo pacto seruatis ordinibus, tutò eos aggredi possemus? cupientibus item nobis pedem referre, quo id consilio esset agendum? Contra, si ipsi reuocare gradum vellent, qua ratione insequi possemus. Atque ita proficiscens, omnia, quae in exercitu casu euenire solent, illis proponebat, eorumque sententias intelligebat, suam afferebat, ac rationibus confirmabat: sic, vt ex hac iugi cogitatione nunquam posset inter ductandum exercitum aliquid aduersi casus sub oriri, cui ipse non haberet quo occurreret remedio.

Iam verò quod ad mentis agitationem spectat, principi euoluendae sunt historiae, in illisque praestantium virorum res gestas inspicere, quidque in bello gerendo consilij tenuerint: victoriae item, et detrimenti accepti causas disquirere, quo et has fugere, et illas imitari possit. Illud in primis faciundum curet, quod olim cuidam ex praestantibus viris facti tatum est, qui si quem ante sua tempora laudibus, et gloria ornatum audiuisset, cum sibi imitandum proposuit, illiusque semper, et res gestas et actiones apud se retinuit, quemadmodum Achillis Alexandrum magnum, Caesarem Alexandri, Cyri Scipionem imitatorem fuisse dicunt. Atqui à Xenophonte descriptam vitam quicunque legerit, facile inde intelliget in Scipionis vita, quantum ei ex imitatione illa gloriae accesserit, quámque in castitate, comitate, humanitate, et liberalitate Scipio ad ea, quae à Xenophonte de Cyro prodita sunt, seve conformauerit. Id generis modos rerum peritus princeps obseruare debet, nec vnquam tranquillo aut pacato tempore otiosam vitam traducere: verùm summo studio eos omnes in pretio habere, vt in rebus aduersis sibi vsui esse possint, atque fortuna reflante, ad omnes eius ictus declinandos, propulsandosque instructum se sentiat.

 Capitulum XIII Capitulum XV