| Capitulum XVI |
|
R Eliquum eſt, vt videamus, quae nam inſtituta principis eſſe debeant, quaeque vitae quotidiana conſuetudo cum ijs, qui ſuo addicti ſunt imperio, populis, et amicis. Et quoniam multos non ignoro in hoc genere ſcribendi operam dediſſe, vereor ne et ipſe ad ſcribendum animum de eiſdem rebus ſi intendam, id arroganter eſſe factum dicant, alienam praeſertim, ſi à communi aliorum ordine de hac re diſputationem inſtituam. Verùm cum animus ſit ea ſcribere, quae intelligenti vtilitatem afferant, magis conſentaneum viſum eſt, veritatem rei, quàm vel eius ſimulachrum, vel imaginem quandam ſequi. Et ſanè complures Reſpub. et principatus quoſdam animo effinxerunt, qui nunquam ſub aſpectum vllum venerunt, tantum abeſt vtre vera extiterint. Nam tantum abeſt ratio, qua homines viuunt, ab ea qua aequum eſſet vt viuerent, vt qui negligit quod fit, ſequuturus quod eſſet faciendum, is ſibi ruinam potius in addiſcendo accerſit, quàm quod ſuae ſaluti conſultum velit. Qui enim ſe virum bonum omnibus partibus profiteri ſtudet, eum certè inter tot non bonos periclitari neceſſe eſt. Neceſſarium eſt itaque principi, vt perceptum habeat (ſi ſe ſaluum velit) qua ratione poſsit eſſe non bonus, idque pro rei neceſsitate, in ſuum conuertat, vel non conuertat vſum. Qua propter poſthabitis, quae de príncipe duntaxat animo ſunt efficta, deque ijs quae vera ſunt diſſerens, dico omnes homines (cum de his eſt ſermo) principes praeſertim, quòd editiore in loco poſiti ſunt, harum rerum notari aliqua ſolere: vt alius liberalis, reſtrictus et tenax alius dicatur: quidam munificus, raptor alius: nonnulli crudeles, alij clementes: aliqui foedifragi, religioſi alij: partim effoeminati et molles, contra alij viri fortes et feroces: multi humani, ſuperbia tumidi alij: complures libidinoſi, caſtitate praediti nonnulli: in non paucis vitae integritas, fraus nocentiſsima in multis cernitur, moribus aſperi ſint quàm plurimi, facilitate et lenitate quidam ornati: nonnulli graues et ſeueri, ex contrario qui leues ſint, diſſoluti: pietatem colant multi, contrà ſunt qui illi plurimum aduerſantur, et his ſimilia.
Nemo non fatebitur ſcio, fore rem ſummis laudibus celebrandam, ſi omnibus his princeps eſſet ornatus, quae ex iam dictis bona exiftimantur. Verùm cum nec haberi, nec, aduerſante humanae vitae conditione, ſeruari poſsint, neceſſarium eſt vti ea prudentia, qua eorum vitiorum infamiam fugiat, quibus illi imperium adimi poſſet. Caueat etiam ab ijs, ſif ieri poſsit, quae nihilominus non auferrent: ſed ſi effici non poſsit, minore detrimento omitti poſſunt. Nec multum ſané laboret, ſi in eorum vitiorum infamiam incurrat, ſine quibus dominatum non facilè tueri poſſet. Nam ſi diligenter animo vfquequaque reputabitur, reperientur quaedam, quae virtutem prae ſe ferre dicantur, quae tamen ſi ſequaris, id tuo magno malo fiet: contrà verò nonnulla deprehendentur aſpectu vitioſa, quae ſi aſſumas, in tuam et ſecuritatem, et incolumitatem ſint reditura.
| Capitulum XVI |
|