| Capitulum XVII |
|
I Nitium itaque mihi ſumens ab ijs, quae inter iam dicta primum locum ſunt fortita, non negarim fore optimum, vt princeps habeatur liberalis: nihilominus ita liberalitate vti vt metuaris, ſanè obeſt. Nam ſi ex virtute, vtque par eſſet benignè quis cui gratificatur, id obſcurum íacebit, nec contrarij vitij infamia, ab eo decidet. Quapropter, vt apud homines beneficentiae nomen quis retineat, neceſſarium erit, vt nullius generis luxum omittat, adeò vt qui ſic fuerit comparatus princeps, nunquam non opes ſuas, et fortunas ſit profuſurus, adigeturque tandem (ſi beneficentiae nomen ſibi conferuatum velit) vt mírum in modum in ſuos populos grauem, ac moleſtum ſe exhibeat, nec non exactorem agat: tum demum omnia moliatur, quibus pecunias ſibi congerere poſsit.Inde initium ducitur, vt ſuis, qui ſuo parent imperio, maximè ſit inſenſus, atque ad inopiam redactus, in minore apud quoſcunque habeatur exiſtimatione, ſic, vt compluribus hac ſua liberalitate laeſis, paucis contra beneficio affectis, ad primum quodque incommodum permoueatur, atque vbi primum diſcriminis quid ſeſe offert, ſtatim pereat: id quod cum ipſe intelligat, et ab incepto deſiſtere cum velit, in id confeſtim auaritiae crimen incurrit, vt habeatur reſtrictus, et tenax. Proinde princeps ſi hac beneficentiae virtute (ſic vt omnibus perſpicua fiat) ſine detrimento vti non poteſt, ſi ſapiet, parſimoniae notam non reformidabit. Nam progreſſu temporis, cum perſpectum fuerit ex eius parſimonia abunde ſibi vectigalium ſuppetere, eum poſſerem ſuam ab ijs, qui bellum eſſent illaturi, tueri, non grauata multitudine res aggredi inſignes, tunc, ínquam, munificentior habebitur, adeò vt in omnes illos beneficus cenſeatur (qui penè infiniti ſunt) à quibus nihil ademerit: in reliquos autem, qui pauci ſunt, dicetur fuiſſe parcus, quòd in eos nihil contulerit. Aetate noftra nihil laude dignum vidimus eſſe factum, niſi ab ijs, qui perparci ſunt habiti, reliquos autem extinctos eſſe, Iulius II, Pont. Max. poſtquàm liberalitatis nomine ad pontificatum aucupandum ſatis ſuperque cognoſceret ſe fuiſſe perfunctum, illius conſeruationis poſtea ſecurus abijt Galliarum Regi bellum illaturus, totque bellis geſtis, nihil aut tributi, aut vectigalis extra ordinem quod eſſet, eſt vnquam imperatum: nam immoderatis ſumptibus ſubminiſtrauit eius diutina parſimonia. Hiſpaniarum qui nunc regnum obtinet, ſi magnificentiae nomine commendari voluiſſet, nunquam tot res gerere, victorijsque potiri potuiſſet. Proinde princeps ne ſuos diſpoliet, vtque ſeſe tueri, ac ſuftinere poſsit, ad pauperiem item, ſuique contemptum, aut ad rapacitatem ne adigatur, auaritiae crimen parui faciendum ducet. Nam vitiorum id eſt vnum, quo minimè impeditur dominandi ratio.
At fi quis C. Caeſarem diceret ſua liberalitate ad imperium perueniſſe, aliosque complures, quòd et eſſent, et haberentur liberales, ad altiſsimos honorum gradus fuiſſe euectos, dicerem te, aut eſſe iam principem, aut ad eum dignitatis gradum iter eſſe ingreſſum. In priore ratione haec tua liberalitas tibi foret fraudi, in altera neceſſarium ſanè eft, vt liberalis habearis. Caeſar autem ex ijs erat, qui ad Romanum imperium aſpirabat:verum eo occupato, ſi ſuperſtes fuiſſet, nec ſumptibus fuiſſet temperatum, totum illud imperium profudiſſet. Atque iterum ſi quis diceret multos extitiſſe principes, qui ſuis exercitibus res magnas geſſerunt, qui tamen illa beneficentia excelluerunt: dicendum eſt principem, vel de ſuis, vel de aliorum bonis ſumptus facere. Si primum, parcus eſſe debet: ſi ſecundum, neceſſe eſt vt nullam partem liberalitatis praetermittat. Atqui principi in expeditionem exercitus educenti (qui exercitus praeda, direptionibus, tributis ſint alendi) alienaque tractanti, neceſſaria eſt haec liberalitas; alioquin milites illum non ſequerentur. Quod autem non eſt tuum nec tui populi, id liberalius conferri poteſt: vti à Cyro, Caeſare, et Alexandro factum conſtat. Non enim id, quod de alienis bonis inſumis, tibi exiſtimationem adimit, imò cumulatiorem reddit: ſed à proprijs opibus abſumptis tibi detrimentum venit. Atque nihil eſt quod magis ſe ipſum conficiat, quàm liberalitas, qua inter vtendum facultatem vtendi amittis, atque ad egeſtatem redigeris, aut ad tui contemptum: vel ſi pauperiem iudicas vitandam, tunc ad rapinas te conuertis, atque ad odium tibi conciliandum. Iam verò quod omnium maximè principi eſt vitandum, illud eſt, ne aut neglectui, aut odio habeatur, ad quorum vtrunque beneficentia illum facilè impellit. Quare ſapientius eſt nomen perparci ſuſtinere (quod infamiam abſque odio parit) quam vt beneficus dicaris, velle raptoris nomine notari, quod quidem infamiam ſummo cum odio coniunctam contrahit.
| Capitulum XVII |
|