Jump to content

De Principe/XVII

E Wikisource
 Capitulum XVI Capitulum XVIII 
DE CRVDELITATE , ET CLEMENTIA
atq; satiúsne sit amari quàm metui. XVII.

IAm ad alia corum, quae supra recensuimus deuenientes, vnicuique principi optabile foret, vt clemens, non crudelis haberetur: nihilominus cautio adhibenda est, ne hac abutatur clementia. Vasslentinus immanis existimabatur: eius tamen immanitas totam Flaminiam in integrum restituit, eamque in vnum collegit, atque ad pacem et fidem redegit. Quod sanè si probè confideretur, Florentino populo deprehendetur illum mitiorem fuisse: qui vt crudelitatis nomen effugerent, siuerunt Pistoriensium vrbem euerti. Parui itaque ducat princeps saeuitiae nomen, quo concordes suos in fide retineat. Paucissimis enim exemplis clementior eris, quàm qui nimia lenitate permittunt, vt rerum perturbationes sequantur: vnde caedes, aut rapinae nascantur. Totam enim multitudinem hae offendere solent, vbi illae animaduersiones, quae à principe proficiscuntur, praecipuum quendam, et singularem tantùm laedunt. Atqui inter alios principes, ille potissimum qui nouus est, fieri non potest vt inclementiae nomen effugiat, cum noui dominatus adeò periculis sint referti. Hinc Vergilius sub Didonis persona, ex nouitate regni inhumanitatem excusat. Res dura, inquit, et regni nouitas me talia cogunt moliri, et latè fines custode tueri. Nihilominus grauitatem quandam adhibeat, quominus temerè omnia credat, aut moueatur, aut sibi ipsi metum inijciat: verùm ita rerum administrationem prudentia et humanitate temperet, ne nimia confidentia incautum, aut diffidentia non ferendum efficiat.

Oritur ex hoc quaestio satiùsne sit amaris, quàm metui, an metui, quàm amari. Verumque dici posset fore necessarium: verùm difficile cum sit ambo simul coniungi, tutius eft (si altero est carendum) metui, quàm diligi. Nam de hominibus vniuersè haec affirmari possunt, eos ingratos esse, inconstantes, simulatores, periculorum fugitantes, lucri cupidi: dumque de eis benemereris, ac necessitas procul abest, tui omnes sunt studiosi, sanguinem pro te effundendum offerunt, fortunas, vitam, liberos. At ea premente, vt supra docuimus, confestim desciscunt: princeps verò, qui omni aliob apparatu nudus, eorum pollicitationibus verbotenus factis penitus nititur, in praeceps defertur: quandoquidem amicitiae, quae non animi magnitudine, et praestantia, sed pretio comparantur, debentur quidem meritis: at quo eas possideas, aut in tempore invsum tuum adhibere possis, minimè habetur. Homines praeterea minore respectu offendunt, qui studet, vt diligatur, quàm qui metuatur. Nam amor quadam officij lege continetur: at homines cum omni improbitate laborent, ad quamcunque proprij commodi leuem occasionem, illam perfringunt. Contra metus, formidine perpetua instantis poenae , nunquam non animo obuersans retinetur: ita tamen se metuendum exhibeat princeps, vt inde si beneuolentia non concilietur, odium tamen vitetur. Nam satis pulchrè cohaerere possunt, timeri, et in odio non esse: quod quidem nunquam non erit, si suorum ciuium, et populorum bonis abstineat, et mulierum pudicitia. Quod siquando in vitam alicuíus fuerit animaduertendum, id tunc ne vereatur facere, cum et facti ratio, et quae deceat manifesta purgationis caufa afferri potest.

Sed illud omnium maximè tenendum erit, vt fortunis alienis temperatum fuisse cognoscatur. Nam cítius parentum caedem obliuioni dant homines, quàm fortunarum suarum direptionem. Ad haec, eripiendi aliena nunquam non aderunt caufae. Qui etiam rapinis victitare incipit, perpetuo causas exquiret, quibus alienas opes occupet. Contrà, sanguinis effundendi rariores sunt caufae, citiusque praetereunt, atque deficiunt.

At principi iam in exercitu versanti, atque multitudinis procurationem habenti statuendum omnino est, vt inhumanitatis nomen pro nihilo ducat. Nam huius nominis expers, nunquam exercitum coniunctum, nec ad aliquid aggrediendum instructum retinere potest. Inter alia digna omni admiratione quae gessit Annibal, illud quoque recensetur, quòd cum copiofifsimum, peneque infinitis gentibus refertum duceret exercitum, in alienas terras militaturus, nulla vnquam aut inter se, aut in ipsum ducem fuerit suborta feditio; idque constanter in vtraque fortunae conditione tum aduersae, tum prospera fuisse factum. Quod sanè quam ab illa eius effera saeuitia aliunde proficisci non potuit: quae vnà cum caeteris eius virtutibus, in conspectu totius exercitus augustum, atque terribilem reddidit. Ad quam quidem rem, caeterae illi virtutes sine hac satis nõ fuissent. Caeterum scriptores parum consideratè has eius res gestas admirantur quidem, cum ex altera parte potissimam earum causam accusent. Ceteras autem illius virtutes ad id non suffecturas, facile est id in Scipione viro singularissimo perspicere, nec folùm eius tempesstate, verùm in omni rerum quae sciuntur memoria, cuius exercitus in Hivpanijs ab eo desciuerunt. Quae res aliunde non fuerat profecta, quàm ab ea, quaeli centiores, quàm militari disciplinae paresset, milites effecerat, lenitate nimirum eius nimia: id quod postea in senatu, à Fabio Maximo fuit illi exprobratum, Romanae militiae corruptorem illum appellante. Locrenses à Scipionis quodam legato euersos non vindicauit, nec de illius legati insolentia poenas sumpfit, quod omnino ex illius facilitate ingenij nascebatur: adeò vt illum excusandum quidam cum suscepisset, multos, inquit, esse homines, qui melius errata vitare, quàm aliorum errata corrigere ssent. Quod quidem ingenium temporis progressu violasset Scipionis et nomen, et gloriam, si cum eo inimperio retinendo perseuerasset: sed senatus decretis parenti, haec vitiosa eius affectio non solùm latuit obscura , verùm maximae gloriae fuit.

Vt autem eò nostra redeat oratio ad metum scilicet, et amorem, quo quis aut diligi, aut metui debeat, dico: cum homines ad arbitrium suum ament, metuant autem ad principis voluntatem, princeps, qui sapientia valet, eo, quod suae est, non alienae facultatis, niti studeat. Illud duntaxat omni diligentia curet, ne in aliorum odium, aut offensionem incurrat.

 Capitulum XVI Capitulum XVIII