Jump to content

De Principe/XVIII

E Wikisource
 Capitulum XVII Capitulum XIX 
QVO PACTO FIDES A PRINCIPE
sit seruanda. Cap. XVIII.

QVàm sit omni laude dignum in principe pactam fidem seruare, atque vitae integritatem sine vllo dolo malo retinere, nemo est qui non intelligat.

Verùm, cum sint duo genera decertandi, vnum iure legum, alterum per vim, cum illud proprium sit hominis, hoc belluarum, confugiendum ad posterius, si non satis est vti superiore. Proinde ne cessarium est, vt princeps rectum vtriusque, et belluae, et hominis vsum teneat. Inuolucro quodam haec pars principibus est à veteribus scriptoribus tradita, afferentibus Achillem, compluresque alios ex priscis illis principibus, Chironi Centauro educandos, atque in eius disciplinam fuisse creditos. In eo enim quòd praeceptorem mixti generis, et hominis, et belluae habuisse dicunt, nihil quàm principi fore necessarium docent vtriusque naturae vsum. Cum itaque principem magni referat belluinum ingenium scitè induere, ei tum vulpis, tum leonis mores assumendi erunt. Nam leo sibi à laqueis non cauet, lupos verò, vulpecula reformidat. Quo itaque laquei sentiantur, vulpeculam agere oportet: lupi verò quo deterreantur, leoninum ingenium est subeundum. Qui igitur leonis vestigijs simpliciter insistunt, ij sanè rem ipsam non tenent. Princeps propterea qui sapientia sit praeditus, debet ea promissa vitare, quae suis commodis contraria fore videt. Atqui, homines si probi fuissent omnes, praeceptum hoc planè fuisset inutile: verùm cum inprobi sint, diligenter eorum improbitas perfidiaque erit eludenda. Iam verò nunquam hominibus defuturae sunt causae, quibus in violatam fidem colorem inducant. In hanc rem ferè infinita possent recentiora proferri exempla, atque ostendere, quot pacis foedera, quot promissa, et conuenta fuerint perfidia irrita, et vana: Qui verò sagacior fuit, vt vulpinum ingenium melius exprimeret, ei felícius omnia ceciderunt.

Verùm hanc naturam plurimum refert, vt quis recte norit colore vestire, cum simulando, tum dissimulando: homines enim adeò simplices sunt, adeò praefentibus necessitatibus obsequentes, vt qui fallax, et simulationis artificio eruditus sit, statim sit habiturus qui se illi decipiendum tradat, quo magis tales homines cauendi erunt, eorumque artificium arte frustrandum.

Nolim Alexandri Sexti Pont. Max. recens exemplum silentio praeteritum. Is nihil quam mortalium impostorem egit, nihil quàm ad omnem militiam, et fraudem (quo hominum genus falleret) mentem suam exercuit. Atqui reperit subiectam quam tractaret materiam. In asseuerando autem qui magis fuerit efficax, aut qui speciosius iurarit iusiurandum, vicissimque qui minus praestiterit, nemo vnquam fuit: nihilo secius doli nunquam non commode ei cesserunt. Hanc enim fallendi artem, moresque hominum probe callebat. Proinde non est quòd princeps eas omnes superius descriptas virtutes ostentet: sunt enim aduersus tales dissimulandae saeepenumero, callideque tegendae. Quocirca ad omnem ventorum, et fortunae conuersionem versatile ingenium princeps habeat, est necesse, et (vt iam dictum est) ab eo, quod bonum evt, ne discedat: at si necessitas vrgeat, edoctus sit, et malum auertere.

In id itaque princeps acrem curam, diligentiamque omnem adhibeat, ne quid ex eius ore excidat, quod quinque illis iam numeratis partibus non sit refertum, atque ita conspiciendum, audiendum exhibeat, vt pietatem, fidem, integritatem, humanitatem, religionem sanctè colere videatur. Atqui nihil est, quod magis prae se ferre oporteat, qua postremam hanc virtutem: ferè ením homines magis specie et colore rerum, quàm rebus ipsis permouentur, et iudicant. Nam videndi facultas, omnes attingit, attrectandi verò, paucos duntaxat. Nemo non videt quid prae te feras, at pauci sunt qui, quod sis, sensu percipiant. Qui quidem pauci nec audent multorum opinioni, qui defendantur imperij maiestate, aduersari. In hominum autem, praesertim principum actionibus, vbi nullum habetur constitutum, ad quod vocentur iudicium, rerum euentum plerique obseruantes expectant. Vitam igitur princeps tueatur, curetque imperium conseruare: quibus autem id fiat rationibus, eae modò honesti speciem prae se ferant, nunquam non honore digna, laudibusque existimabuntur. Ducitur nanque captiuum perpetuò vulgus specie recti, et rerum euentu. et planè nihil quàm vulgus toto in orbe versatur. Illi verò pauci ibi locum obtinent, vbi plurimi non habent quo nitantur.

 Capitulum XVII Capitulum XIX