| Capitulum XXI |
|
Q Vo tuto dominatum retinerent nonnulli principes, populos, qui in eorum ditionem concesserant, armis spoliarunt: Alij in factiones discissas vrbes continuerunt: inimicitias in sese fouerunt quam plurimi: arces item fuerun e qui extruxerint, vbi nonnulli suas iam extructas euerterunt. Nam pauci in id animum intenderunt, vt qui sibi initio principatus initi, suspecti essent, eos in suam ipsorum amicitiam adiungerent. Quare et si de his omnibus definita ferri sententia non potest, nisi ad praecipuam quandam horum principatuum formam deducatur quae effet tractanda quaestio, tamen perinde vniuersam de ijs orationem instituam, atque subiectae rei materia patietur.
Nunquam itaque est factum, vt qui nouus sit princeps, arma suis detraxerit; imo inermes nactus, semper armis instruendos curauit. Ea enim arma quibus instruuntur, iam tui iuris esse coeperunt. Qui tibi suspecti habentur, ij fideles euadunt: in fide autem qui hactenus perstiterunt, confirmantur. Iam quibus imperio praees, tui adhaerentes fiunt. Et quoniam quae in tuam potestatem cessit multitudo, vniuersa armari non potest, si de ijs, qui iam armis sunt instructi benemerearis, securius cum reliquis agere potes, et diuersitas illa inter administrandum, quam liberaliorem erga se agnoscunt, eos tibi deuinctos reddit, reliqui, qui sunt, excusationem pro te defendendo afferunt: iudicantes necessarium fore, vt qui periculorum plus subeunt et oneris, eos etiam videri plus iure meritos esse. Verùm cum illis arma detrahis, iam illis iniurius esse incipis, atque ostendis, quòd aními tui vel abiectione, vel in eos exigua fide illis omnino diffidas: quarum vtraque opinionum odium in te concitant. Cum autem sine armis esse nequeas, ad mercenariam militiam te conuertis, de qua, cuius virtutis esset, supra disseruimus. Quae et si bona esset, non ea tamen est virtute, quae te à praepotentibus hostibus, et ab ea quam suspectam habeas, multitudine tueri possit. Quocirca nouus princeps (vt dixi) in nouo, cui praeest, principatu nunquam non descripta ac disposita habebit arma. Harum rerum exemplis historiae penè omnes sunt refertae.
At principe noua aliqua prouincia aucto, quo veluti pars veteri suo adiungatur imperio, tunc necessarium est, vt sic parta prouincia, armis exuatur, in qua illi excipiantur, qui in ea occupanda fsui se sudiofos declararunt, qui quidem tamen temporis progressu et occasionibus, molles reddendi sunt et effoeminati, atque ita sese comparet princeps, vt totius ditionis arma in ijs militibus collocentur, qui proprij sint, et qui in veteri principatu vitam apud illum traducunt.
Maiores nostros, et qui sapientes habebantur, solitos dicere accepimus, Pistoriensium ciuitatem factionibus, Pisas verò arcibus retinendas esse. Hinc factum est, vt in nonnullis, quae eorum subsjciebantur imperio vrbibus, dissidia fouerint, quo earum possefsionem facilius retinerent. Rectè hoc factum esse poterat, dum Italia sursum deorsum quodãmodo ferebatur: at hoc tempore id praeceptum praefcribi posse non arbitror. Nam quòd dissidia aliquid commodi ex se vnquam pariant, certè non puto: imò necessarium est, vt ad hostium accessum, vrbes factionibus distractae, statim amittantur. Semper enim debilior pars viribus externis sese adiunget: cum altera nec tueri nec se sustinere possit. Veneti superioribus rationibus adducti(vt ego existimo) Guelforum factiones Ghibellinoru in ciuitatibus sui imperij alebant: et tametsi nunquam permittebant, vt in cædes faciendas irrumperent, nihilominus huiusmodi dissensiones fouebant, vt sic controuersijs occupati populi, haud in illos motum aliquem excitarent. Quod sane, vti postea patuit, exsententia illis non cessit. Nam ad castellum, quod Vaila appellatur fractis, statim partium altera audentior facta, omne imperium illis ademit. Hae rationes igitur administrandi, principis imbecillitatem arguunt: quandoquidem viribus potens imperium, nunquam id generis vrbium distractiones feret. Pacis quidem tempore duntaxat vsui esse possunt, cum per eas facilius, qui in tua sunt potestate, homines regi possint: at bellum si instet, tunc suam declarat id genus consilij fraudem. Haud dubiè superandis difficutatibus, et quae struuntur rebus aduersis, clari euadunt principes, ob id fortuna, cum aliquem, praesertim principem nouum euehendum curat, quique maiorem, quàm qui haereditario iure principatum tenet, necessitatem habet, hostes illi excitat, expeditiones parat: quo illas ex oblata occasione superet, atque quos ad ascendendum gradus hostes attulerunt, per eosdem altius euolare nitatur. Quare multi sunt, qui sentiunt, vt rerum peritus princeps, si quando occasio datur , astu aliquid inimicitiarum in se alere debeat, vt illis oppressis, maior illius nominis subsequatur et dignitas et amplitudo.
Nacti sunt maiorem fidem et vtilitatem principes, praesertim noui in ijs , qui in principatu ineundo iudicabantur suspecti, quam in ijs, quibus maximè initio confidebant. Pandulfus Petruccius Senensium princeps, per eos magis principatum administrabat, quos suspectos habuit, quàm per quosuis alios. Verùm de hac rerum administrandi ratione, quòd ex subiectae rei natura varia sit, haudquaquam fusius differere possum. Illud duntaxat dictum velim: si homines, qui initio principatus hostes fuerunt, eius generis sunt, vt quo se sustineant auxilio indigeant, nunquam non principi factu perquam facile fuerit, eos sibi amicos conciliare: ipsi verò eo magis coguntur principi inseruire, quo opinionem de se iniquè conceptam, factis delendam esse cognoscunt. Ita fit, vt maior inde fructus ad principem redeat, quam ab ijs, qui nimia fecuritate illi in seruiens res illius negligunt.
Caeterum postquam res ipsa postulat, praetermissum nolim, quominus in memoriam reuocem principi, cui nuper prouincialium fauore parta est aliqua prouincia, vt probe consideret, quae causa impulerit, vt ei fauerent, atque studium illud in se, nisi à natura quadam propensione profectum esse cognoscat (sed quòd tantùm illa rerum prior administrandi ratio non placeret) negotij plurimum & difficultatis erit, eos in amicitia retineri posse: vt enim illis satisfaciat, fieri non poterit. Atque huius rei causa per ea exempla, quae ex vetustis & recentioribus rebus colligi solent, probė perspecta & examinata, longè facilius eos prínceps intelliget in suam amicitiam pertrahi posse, qui in primo illo dominatu quiescebant, et qui propterea hostes in se fuerunt, quam eos, qui quod illis displicebat, in suam amicitiam inclinarunt, atque ad eam prouinciam occupandam studium suum omne, et fauorem ei praestiterunt.
Consuetudo inualuerat apud principes, ut quo tutius principatum retinerent, arces erigerent, quae tanquam habenis et fraenis compescerentur illi, qui in se aliquid molirentur: atque ad repentinum quemque impetum securum haberent, quò se reciperent, perfugium. Equidem consilium hoc, quod iam peruetustum et vsitatum sit, improbatum nolim. Nihilo secius aetate nostra vidimus Nicolaum Vitellium, duas, quae Tipherni erant arces, vt ditionem illam retineret, diruisse, Guidus Vbaldus Metaurensium princeps,in principatum vnde à Valentino fuerat eiectus, restitutus, omneis illius prouinciae arces funditus euertit. Illis enim sic euersis , existimauit difficilius prouinciam illam iterum amitti posse. Bentiuoli, Bononiam recuperatam cum redijssent, eadem consilia sunt sequuti. Ex temporum itaque conditione, arces sunt, vel non sunt vsui: si qua autem in parte quid boni inde ad te redit, in altera maximè laedunt. Hoc sane sic examinari licet.
Principi, qui populos suos magis quam externos timet, arces funt erigendae: at qui ab externis magis, quàm à populis metuit, ab eo praetermitti debent. Plus enim bellorum intulit, illaturum est Sfortianorum familiae, Mediolani à Francisco Sfortia extructum castrum, quam quoduis aliud in eo dominatu admissum erratum. Proinde pro pugnaculum quouis alio firmius illud est, multitudinis odio carere. Nam qui in odium populi incurrit, tametsi munitissimas possideat arces, eum tamen liberare non possunt. Populis enim cum iam arma ceperint, nunquam deerunt qui suppetias ferant exteri. Nunquam aetate nostra obseruatum est, principum cuiquam eas profuisse, praeter vni Caterina Foroliuiensium dominae eo tempore, quo Hieronymus eius vir fuerat interfectus. Potuit enim per illam, quam retinebat arcem, popularem impetum effugere, subsidium Mediolanensium expectare, et ditionem vniuersam recuperare. Temporum etiam talis erat tunc conditio, vt alienus princeps non posset auxilio esse populo, veruntamen nec ei profuit, cum in illam Valentinus impressionem fecisset, ac populus ei infestus, extero principi est adiunctus. Qua re securius illi fuisset tunc temporis, et prius in popularem offensionem non incurrere, quàm arces possidere.
His itaque perspectis, probabo equidem, cum qui arces condunt, tunc qui de illis non admodum laborabunt: accusabo tamen eos, qui illis confisi, parum aut nihil ducunt populari odio premi.
| Capitulum XXI |
|