Jump to content

De Principe/XXII

E Wikisource
 Capitulum XXI Capitulum XXIII 
DE IIS , QVI PRINCIPIBVS
ſunt à ſecretis.. Cap. XXII

N On eſt minimi momenti in miniſtrorum delectu habendo principis acre iudicium, cum ad eorum electíonem, de illius prudentia iudicium fiat. Prima enim omnium, quam de principe ducunt homines coniecturam, ab is potiſsimum capiunt, quos circum illum verſari cognoſcunt. Qui ſi rerum periti, et fide praediti ſunt, prudens et ipſe exiſtimari poteſt: quòd optimè nouerit eos iudicare fore viros idoneos, potueritque eos prudenter ſibi fideles retinere: ſecus autem ſi fuerint, nunquam non perperam de eo iudicari poterit. Primum enim erratum, quod admittit prínceps,in eorumque delectu habendo maximè cernitur. Nemo erat, qui Antonium Venafrum Pandolfi Petrucci Senenſium principis miniſtrum cognoſceret, non arbitraretur Pandolfum ſummae prudentiae virum, cum apud ſe talem retineret adminiſtrum. Caeterum cum triplex hominum ſit ingeniorum natura, vnum per ſe intelligit alterum, cum fuerit ei praemonſtratum, tertium, quod ne admonitum quidem, ne dum per fe, id praeſtare potevt. Primum illud maximè excellit: quod huic additur, excellit quidem: at quod tertium eſt, prorſus inutile. Neceſſe itaque erat vt Pandolfus, ſi non prímum, at certè ſecundum obtineret gradum. Quoties enim quis, ea quae fiunt, quaeque dicuntur, recta et praua ſuo quodam aſſenſu dijudicare poteſt, tametſi inueniendi, aut excogitandi rationem non habeat, ab adminiſtro tamen, quae gerantur rectè, turpiterve facile percipit, et illa quidem effert, haec verò deprimendo corrigit. Adminiſter deinde, cum illum falli poſſe diffidat, in ſua perſtat probitate. lam verò vt adminiſtri agnoſci poſsit ingenium, modus ille affertur minimè fallax: cùm illum ſibi magis deprehendis quam tibi proſpectum velle, quique in omnibus rebus gerendis ſuam quaerit vtilitatem, hic ſic comparatus, nunquam probi adminiſtratoris fungetur officio, nec vnquam illi fidere poteris. Qui enim alterius principatum in manu habet, nunquam de ſe, ſed de principis commodis cogitare debet: nec quid aliud, quàm quod in rem illius cadit, illi in mentem reuocare. Viciſsim principis eſt, quò illum virum in probitate contineat , de adminiſtratore ſuo cogitare, honoribus, et diuitijs ſibi illum deuinciendo, honorum item, atque obeundorum munerum communione iungendo, vt multiplici, tum honore, tum diuitiarum copia cumulato cauſam afferat, ne alios, aut honores, aut diuitias expetat, et quae illi ſunt obeunda multiplicia munera, adigant illum, vt rerum viciſsitudinem reformidet, cum ſine principis fauore cognoſcat ſe conſiſtere non poſſe. Cum igitur ſic fuerint comparati, et princeps, et miniſter, facilè alter alteri fidere poſſunt, ſecus autem, nunquam non pernicioſus fuerit, vel vni, vel alteri exitus.

 Capitulum XXI Capitulum XXIII