Jump to content

De Principe/XXIIII

E Wikisource
 Capitulum XXIII Capitulum XXV 
QVI FACTVM SIT NONNVLLOS
Italos principes, suo eiectos esse principatu. Cap. XXIIII

SI quae iam dicta sunt prudenter obseruentur, fiet, vt nouus princeps, antiquae videatur successisse haereditati, eáque ipsa statim illum securiorem, firmio remque in principatu constituent, quàm si in eo consenuisset. Non enim principis rerum administrationem intentiori animo obseruant homines, quam eius, qui haereditario iure imperat. Quae rerum procuratio, si virtute excellere conspiciatur, facilius homines sibi conciliat, magisque illos sibi deuincit, quàm ipsa stirpis antiquitas. Potius enim praesentibus, quam praeteritis rebus capiuntur homines: atque in ijs si commoda inueniunt, eorum fructu contenti, facilè conquiescunt: imò omnem defensionem pro principe suscipiunt, modò ipse caeteris in rebus sibi non deesse velit, Hoc modo duplicatam gloriam consequetur: tum quòd nouum principatum instituerit, tum quod eundem bonis legibus, armis, amicis, bonis denique institutis decorauerit, armaueritque: quemadmodum duplicatam ignominiam reportabit, qui principum sanguine natus, imperitia rerum illum amisit.

Nunc si qui sunt, qui velint eos principes, qui in Italia hac nostra aetate principatum amiserunt, considerare, vti Neapolitanum regem, Mediolanensium principem, et id generis alios animaduertes in eis communem quendam in parandis armis (vt supra fuit expositum) defectum. Deprehendetur praeterea eorum nonnullos multitudini fuisse inuisos: vel si illam amicam habuerunt, ab ijs tamen, qui potentiores essent, nesciuerunt se securos reddere. Nunquam enim sine harum rerum maxima imperitia, ea imperia amitti solent, quae tantum virium habeant, quantum sat est ad exercitum in aciem proferendum. Philippus Macedo (non Alexandri Magni pater, sed qui a T. Quinto superatus fuit) habebat non satis amplum principatum, ad Romanorum, et Graeciae totius magnitudinem, qui illum inuaserant: nihilominus cum esset vir bellicosus, multarum rerum vsu peritus, ad retinendos populos maximè idoneus, et qua se securum à potentioribus redderet rationis gnarus, plures annos contra eos bellum sustinuit: et licet nonnullarum ciuitatum possessionem amiserit, regnum tamen retinuit. Quapropter hi nostrae aetatis principes Itali, qui diu principatum tenuerunt, non est quod fortunam incusent, si illum amiserint, verùm suam ipsorum socordiam. Nam cum tranquillis temporibus de eius mutatione nunquam cogitarint (quod commune est omnium hominum vitium, qui tempestatem, dum tranquillitas adest, parui ducunt) aduersis temporibus irrumpentibus, nulla desensionis cura, fed turpi fuga sibi consulere cogitarunt: speraruntque populos, victorum insolentiae permotos fastidio, et se reuocaturos. Quod fanè consilium, cum caetera desunt, bonum est: at turpissimum videri debet ob id vnum, reliqua neglexisse remedia. Nuquam enim concidendum est ea spe, vt inuenturum putes, qui te postea erigat. Id quidem aut nunquam accidit, aut si fit, cum turpis sit tui illa defensio, nihil securitatis habet, nec à te pendet. Vnae illae defensio num bonae, certae, ac constantes sunt, quae à te, tuaque virtute prodeunt.

 Capitulum XXIII Capitulum XXV