![]() |
Capitulum XXVI ![]() |
HAud illud mihi obscurum est, eius sententiae complures esse, ac olim fuisse, ita rerum humanarum procurationem à fortuna omnino, ab ipsoque Deo teneri, vt ab hominum prudentia nulla ratione corrigi queat: imò nullo posse occurri remedio. Ob id exivtimari posset, in ijs rebus non multum laborandum esse, sed quò fortuna impellit, eò se ferri permittendum. Haec opinio maiori persuasione his nostris temporibus, propter rerum multiplicem conuersionem, recepta est, quodque nunquam non visae sint, quotidieque videantur mutationes, extra omnem humanam, quae capi posset, coniecturam. Hoc ego nonnunquam animo cum cogitassem, aliqua ex parte eò inclinaueram sententiae. Sed ne arbitrium nostrum extinguatur, eam opinionem sequor, vt alteram nostrarum rerum partem fortunae arbitratu iudicem procurari, alteram vel paulo minus nobis administrandam relinqui Fortunam enim montano flumini omnia prosternenti comparare soleo, quod cum praeceps fertur, in agros effunditur, arbores sternit, conuellitque domos: hinc terrae multum abripiens, aliò idem illud regerit: omnia item prae se agit, omnia eius conspectum fugitant, omnia illius furori cedunt, sublata omni qua posset ratione reprimi: nihilominus cum tali feratur ingenio, nihil impedit, quo minus homines pacatioribus temporibus, possint obicibus, aggeribusque prospicere, vt iterum exundans, canalibus defluat, aut impetu represso, tam effusé perniicioseque non feratur. Idem accidit de fortuna, quae vim suam exerit, vbi nulla adest ad resistendum instructa virtus: eò suos impetus conuertit, vbi nullos aggeres, nulla impedimenta, quibus sibi obuiam iri possit, nouit esse extructa. Iam vero Italiam harum conuersionum sedem, et quae his motum exciuit, si quis consideret, facilè intelliget illam vastam quandam, et sine aggeribus, sine obicibus desertam terram: quae, si qua deceret patria virtute suffulta effet, vti Germaniam, Hispaniam, Galliam cernimus haec inundatio, aut in illam non irrupisset, aut tot enormibus mutationibus, vt fecit, non redundasset. Atque de ratione qua fortunae obsisti possit , haec sint dita. Sed vt ad ea, quae speciatim dici possunt arctius orationem dirigam, dico, hunc, vel illum principem hodie videri feliciter agere, cras verò praecipitem ferri, cum tamen nec animum, nec ingenium mutatum videre possumus: quod ex ijs, quas fupra fusius disquisiuimus, causis primum proficisci arbitror, nimirum, quòd qui fortunae totus incumbit, is princeps ad illius conuersionem ruinam edit. Illum etiam felicem existimo, cuius in administrando consilia, temporum conditioni respondent: vicissimque infelicem illum puto, à cuius rerum gerendarum procuratione tempora discrepa revidentur. Constat enim homines in ijs rebus, quibus ad finem deducuntur (quem finem ob oculos propositum habent, nempe gloriam, et opes) non vna ratione deliberare. Nonnulli circumspectè quodam modo, alij impetu, complures vi, arte multi, sunt qui patienti animo, effraenato quàm plurimi, et vnus quisque his modis inter se repugnantibus eo peruenire potest. Alterum praeterea è duobus videmus, cui in agendo obseruatio est, quò destinauit peruenisse, alterum nequaquam. Vicissim, ex duobus alteris videmus vtrunque contrarijs studijs aequè felices fieri. Quae res aliunde non manat, quam à temporum conditione, quae cum eorum agendi modis vel consentit, vel repugnat. Hinc oritur quod iam dixi, duos aliquando fore, qui pugnantibus consilijs aliquid conantes, ad eundem penè exitum veniunt vtrique. Ex duobus item in quippiam aequè incumbentibus, alter ad finem deducitur, alteri negatur. Hinc etiam bonorum vicissitudo deriuatur. Nam si cui in rebus suis procurandis, respectu, et sedato animo sese gerenti, tempora, et rerum status ita circumuoluatur, ut eius adminitrandi ratio cum illis consentiens sit bona, feliciter omnia contingent: at si tempora et res ipsae commutentur, et repugnent cum rerum procuratione, is statim perit: quoniam in agendo rationem ille non mutauit. Nec quisquam reperitur, qui ea prudentia sit praeditus, vt sciat cum hac temporum natura, vel congruere, vel consentire: tum quòd ab eo, ad quod natura vniuscuiusque impellit deuiare non potest, tum quòd non facilè sibi persuaderi patitur, vt rectum sit ab ea ratione discedere, in qua perpetuo cursu insistens, nunquam non secum feliciter sit actum. Quapropter, qui ex circumspectione agit, is dum tempus adest vt impetu feratur ad agendum,impelli non potest: hinc illius casus erumpit: quòd si cum temporum, et rerum conditione naturam illam lectam commutasset, eadem et fortuna perstitisset. Julius ii. Pont. Max. in vnaquaq re, quã suscepisset agendam, effrenatè se gessit, reperitque, et temporum, et rerum statum adeo cum eius agendi ratione consentientem, vt semper felicem exitum fuerit consequutus. Perpendatur inceptum illud primum de expeditione Bononiensi: Ioãnes Bentiuolus eius vrbis princeps adhuc viuebat, Veneti illam expeditionem aegrè ferebant, inter Hispaniarum aequè, ac Galliarum Reges de ea re sermones habebantur, ipse tamen ea, qua erat excitus, ferocia, praesens ad eam expeditionem conficiendam profectus est. Quo motu suspensos reddidit, ac ne quid rerum nouarum tentarent, in officio continuit et Hispanos, et Venetos, hos quidem metu, illos verò spe recuperandi totum regnum Neapolitanum. Parte alia , Galliarum Regem ad se traxit, qui Rex, cum videret illum iam ad arma paratum, cupiens in suam illum amicitiam adiungere, quò facilius Venetos opprimeret, existimauit fieri non posse, quin illum aperta afficeret iniuria, si suas ei denegasset copias. Iulius itaque ferox in illo motu, ad finem vsque perduxit, quae nemo vnquam Pontificum, quacunque humana prudentia perducere potuisset. Nam si aliquot profectioni ex vrbe Roma protraxisset dies, quoad scilicet omnia rite fuissent decreta, et sancita, vt sanè quiuis Pontificum iudicasset faciendum , omnem illius expeditionis felicem successum amisisset. Galliarum enim Rex, sexcentas commentus esset tergiuersandi vias, reliqui infinitis penè illum obruissent terroribus. Omittam reliquas eius res gestas, quae cum his prorsus si militudine quadam cohaerent, omnes ex animi voto ei contigerunt. Vitae autem breuitas impedimento fuit, quominus, quae ijs contraria subsequi potuissent, experiretur. Nam si in ea incidisset tempora, quibus accurata consideratione fuisset agendum, eius exitium pariter fuisset subsequutum. Quandoquidem nunquam ab eo, ad quod ingenio feroci impellebatur, recedendum putasset.
Stet itaque sententia, si cum fortunae vicissitudine pulchre consentit hominum obstinata in procurandis rebus ratio illa, et modus, felices dicentur. Contrà si cum illa dissidet, miseri sunt. Satius tamen esse iudico feroce esse, quam circumspectione duci. Fortuna nanque foemina est, et vt quis eam sibi subijciat,neceffe est vt fuste eam subagitet, atque instiget. Nemo non videt eam libentius ab ijs, qui ardentiores, quàm ab illis, qui in agendo frigidi sunt, pati se vinci. Proinde, quà foemina est, ea iuuenum amicitiam amplectitur. Minus enim rerum rationem habent et ad omnia sunt ferociores sic, vt et in ipsam etiam fidentiori animo imperium exerceant.
![]() |
Capitulum XXVI ![]() |