Jump to content

De Principe/XXVI

E Wikisource
 Capitulum XXV
ADHORTATIO AD ITALIAM A
Barbaris liberandam. Cap. XXVI

QVamobrem perspectis omnibus, quae à nobis supra sunt exposita, animoque versanti, nunquid Italiae temporum cursus, talis esse nunc videretur, vt nouo aliquo principe ad honores excitato, aliqua adhuc subesse vim, et facultatem ostenderetur, qua cuipiam viro, virtute, et prudentia praestanti, occasionem offerret, vt aliqua inter illius gentis homines viuendi forma per illumstituta, cùm sibi honores, tum Italicae genti commune aliquod afferret emolumentum. Tot, tantaeque vtilitates visae sunt mihi, et opportunitates concurrere, vt quod aptius hoc extiterit tempus, planè ignorem. Atqui (vt dictum est) Mosis virtus vt perspicua fieret, necesse erat Israeliticum populum in Aegypto captiuum teneri: et vt Cyri magnitudo animi illustris esset, oportuit Persas Medorum saeuitia premi: ad illustrandam item Thesei excellentiam, magni referebat Atheniensium gentem vagam offendere, atque dispersam. Sic hoc tempore, quo Italici spiritus virtus aliqua excitata eluceret, operae pretium erat, Italiam eò miseriarum redigi, in quonunc miserrima iacet; atque duriori seruitio teneri, qua Hebraei, asperiori seruitute premi quàm Persae, longius, lautiusque dispergi, quàm Athenienses, nullo duce, nullo ordine, flagris caesa, bonis dispoliata, in parteis discissa, vndique excursa, atque omne calamitatum genus perpessa. Et quam ad hoc vsque tempus emicuit, qui hanc virtutem nonnihil spiraret, sic vt inde iudicium facilè fieri poterat, illum ad eam redimendam à Deo fuisse ordinatum, nihilominus perspectum est in summo illo suarum rerum cursu, quo pacto fuerit à fortuna tandem reiectus: sic, et vt ceu sine vita iacens, expectat, quis sibi dari possit, qui sua vulnera sanet: atque Cisalpinae Galliae direptionibus, incendijs, vastationibus, nec non Regni Neapolitani, Ethruriaeque expilationibus, et tríbutis sinẽ imponat, easque plagas curet, quae iam ex longo tempore, in fistulosum morbum abierunt. Iamque illam Deum Opt. Max. precantem cernimus vt alleget, quia praesenti Barbarorum immanitate, et insolentia se redemptam curet. Perspicitur etiam, quàm pronam, quàm paratam, quàm denique expositam se praebeat, vt ad aliquod vexillum conuolet, illud sequutura, modò qui illud proferat excitatum videat. Nec hoc quidem tempore quempiam circunspicit, quem huius redemptionis ducem, authoremque constitui posse speret, quàm illustrem tuam Mediceorum familiam: suarum cum virtutum splendore, et fortuna ita euecta sit, atque à Deo Opt. Max. Pontificiaeque Reipub. (cuius ipsa nunc principatum tenet) fauore sit illustrata. Idque illi nõ ad modum arduum esse poterit, si ob oculos eorum virorum, de quibus supra mentio facta est, res gestas, et vitae rationem expositam habebit. Et licet rari fuerint, et admirabiles, mortales tamen et ipsi fuerunt, atque minor hac se illis obtulit occasio. Quae enim aggressi fuerant egregia facta, nec iustiora nec faciliora extiterunt, nec ipse Deus sese illis amantiorem quam nobis exhibuit. Hîc iustitia summa est. Nam id bellum est iustum, quod est necessarium: et ea arma pietatem redolent, cum nulla alia in re, quàm in illis spes omnis vertitur. Hîc summa rerum dipositio est, quae maxima vbi cernitur, nulla difficultas, quae magna esse possit, inesse videtur, modò instituta et legum formam, ab ijs ducat esse petendam, quos tanquam finem, ad quem collimet, propositos habet. Ad haec, multa extra ordinem etiam sine exemplo hîc adsunt Dei Opt. Max. ductu, singulariter proposita. Aditus maris patet: nubes viae ducem se praestitit, pietas aquam effudit: manna caelitus effluxit, omnia tandem ad amplitudinem familiae tuae conuolant: quod reliquum est, suarum est partium: non omnia sibi agenda assumit Deus, ne nobis nostrum eripiatur arbitrium, nec ea pars gloriae, quae nobis obuenit.

Non est quòd quis admiratione ducatur, si Italorum, quos supra recensuimus, nemo potuít efficere, quod effectum dari nunc ab illustri tua familia quís sperare potest: tametsi in tot Italiae conuersationibus, et bellorum administrationibus militaris eius virtus extincta esse videatur. Quandoquidem id, inde adeò factum est, quod bellicae prisca illa instituta, et ordines, illis temporibus minimè congruerent, nec quisquam hactenus prodijt, qui noua sciret inuenire, quae constitueret. Nihil est, quod tantum nominis recens ad honores emergenti homini concilient, quantum nouarum legum constitutio, et bellica disciplinae nouarum rationum adinuentio. His enim probè firmatis, et praestantiam quandam prae se ferentibus, augustum illum, et suspiciendum reddunt. In Italia autem nulla deest facultas, quominus quaelibet viuendi forma introduci possit. Hic plurima in membris virtus, modò in ijs, qui capita esse dicuntur, non deesset. Singularia certamina, et qui armis fiunt singulares congressus, tanquam in speculo contemplari licet, quantum Itali caeteris omnibus praestent viribus, corporis agilitate, et animi praestantia. Sed tamen cum in aciem prodeundum est, nusquam apparent. Id autem quicquid est, totum ex capitum imbecillitate oritur. Qui enim rerum periti sunt, nemo est, qui ijs parêre velit, rerum et ipsi omnes multarum vsum se tenere arbitrantes. Nec hactenus extitit, qui et virtute, et fortuna eò magnitudinis, et authoritatis processerit, cui reliqui omnes loco cederent. Hinc fit, vt in tanto temporum cursu, in tot bellis per hos xx. annos elapsos gestis, nunquam non turpiter exercitus, siquando totus ex Italica gente fuisset conflatus, de se periculum fecerit. Hoc sanè testatur primò quod ad Tarrum flumen gestum est bellum: deinde ad Alexandriam, ad Capuam, Genuam, oppidum Vailam (quod appellant) Bononiam denique, et Mestrem, Si itaque sedet hoc animo illustri tuae familiae, vt eos viros virtute praestantes sequi velit, qui suas prouincias liberarunt, omhium primum illud ducat necessarium, tanquam omnium rerum gerendarum fundamentum, domesticam, ac propriam militiam esse comparandam. Nam qui magis ijs sint fidi, magisve certi, ac idonei profectò non est quod quis sperare possit. Et licet singuli boni sint, in vnum tamen coeuntes meliores fient, cum propríum, et germanum pricipem imperantem, seque honorantem, et conseruantem, sibi obtigisse intelligant. Quo igitur ab exteris se tueatur, permagni refert, vt ijs armis se instruendum comparet. Et quanuis Heluetiorum, et Hispanorum pedestres copiae, terrori multis esse videantur, nihilo secius nec ipsa in omnibus respõdent. Ob id medium siquis constitueret militiae ordinem, posset non modò illis obsisti, verum et superandas sperari. Equi tum impetum Hispani sustinere non possunt. Heluetij verò habent, quod timeant peditum copias, quando aequè ac ipsi peruicaces, suis copijs sese in certamine obuiam obsisterent. Qua in re perspectum est, et re ipsa constabit Hispanos Gallicum equitatum sustinere non posse, Heluetios autem ab Hispanorum pedestri exercitu fuisse fusos. Et licet huius postremi facti non ita integrum exemplum experientia constet, specimen tamen in praelio Rauennate perspicuum dedit: cum ab Hispanorum, et Germanorum (qui et ipsi eundem, quem Heluetij in acie ordine retinent) pedestri exercitu concursum est. Vbi Hifpanorum copiae, tum corporis agilitate expeditiores, tum clypeis protecti in aciem irruperant, sic, vt subeuntes conferti agminis praelongas hastas tuti eos ferirent, sine vllo, quod afferre possent Germani, remedio. Et nisi equitum turmae in eos impressionem fecissent, ad vnum omnes ferro absumpsissent. Noua igitur institui posset militaris disciplina, postquàm harum vtraque natio, ostenderunt quid cui deesset. Quae noua militandi ratio, equitatum sustineat, et peditatum non reformidet. Id autem non armorum genere, sed priscorum ordinum commutatione fiet.

Haec autem inter ea accensentur, quae recens ordinata, nouo principi cum existimationem, tum amplitudinem conciliant. Non est propterea quòd haec occasio è manibus effluat, vt tandem Italia suum cotempletur redemptorem. Nec facilè oratione assequi possem, quò a more, qua anhela vlciscendi siti, qua fidei constantia, qua animi pietate, qua lacrymarum vi excipiendus ab ijs prouincijs esset, quae tantam exterorum illuuiem tandiu sustinuerint. Quae portae illi clauderentur? Qui populi parêre recusarent? Quae inuidia seve opponeret? Quis ex Italica gente obsequium illi detrectaret? Non est, non est (inquam) cui hic foetidus barbarorum dominatus nauseam non faciat. Aggrediatur illustris tua familia nobile hoc opus, eo animo, eaque spe, qua omnes res iustae suscipi solent, vt sub eius insignibus haec patria nobilitetur, et eius auspicijs Petrarcae dictum verè contingat.

Virtus in barbaricum furorem,
Arma capiet, nec longum erit belli certamen
Nam antiqua uirtus
In Italicis animis nondum extincta iacet.

FINIS.
 Capitulum XXV