De Rusticiano subdiacono

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Rusticiano subdiacono
Migne - XLIII
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

AuInAuH.DeRuSu 43 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

1. Adhuc moerens et dolens, fratres, sisto me Sanctitati vestrae: nec enim praeteriti casus (dicam mei, dicam vestri?) dolorem potui digerere. Ter conatus sum verbum, unde debitor sum, vobis subministrare; toties et meae et vestrae lacrymae conantis vocem suppresserunt: nec potui melius curas quibus premebar, quam ubertate lacrymarum explicare. Quid ergo fiet? Nunquamne meo, nunquam vestro luctui limes statuetur? Quoties me videbitis intrantem, non cessabitis pectora tundere, et gemitus dare? Quoties vos congregatos videro, in lacrymas ibo et suspiria? Tempus lugendi (Eccle. III, 4), et mihi et vobis circumscripserunt eloquia divina. Nec dolui, cum vos lacrymantes vidi (et ad Lazari recordationem flevit Dominus Jesus Christus; et qui eum flentem videbant Judaei dixerunt, Ecce quomodo diligebat eum! [Joan. XI, 35, 36] ); imo potius, si quid in lacrymis jucundum, si quid gratum esse potest, illud e vestris collegi: dicebam enim intra me, Ecce quomodo diligebant eum; qui patrem tanto affectu prosequebantur, eumdem dabunt et filio, qui eorum pater factus est; haeredem oneris facient haeredem amoris; qui succedit honori, succedet et charitati. Bonum ingredienti omen est, antiquae in pastorem dilectionis in ovibus signa videre. Fiet amoris translatio in cum cui facta est curarum collatio: nec mutato pastore cessabunt eum diligere, qui debet oves pascere, cujus vocem audient, et qui Deo teste, conscientia teste, paratus est cum adjutorio Domini pro ovicularum minima animam suam impendere et superimpendere. 2. Si quae ratio dolendi, si flendi; tota mea est, non vestra, non ejus, cujus tangimur desiderio. Solutus est ille, vinctus ego; stadium emensus, curro. In patria est, unde peregrinor: curas quas deposuit, in sinu meo reposuit. Clavum bene tenuit, de me quid fiet nescio: appulit, fluctuo. E littore videt iratum pelagus, furentes procellas: exclamo in mediis fluctibus, Salva nos, perimus (Matth. VIII, 25)! Et vere perimus, et vere periculum urget, et vere caput meum impellit, non meum tantum periculum, sed et vestrum; nam sine vobis salvus esse non possum. Vestrarum animarum jactura, mea est. Quidquid Domino meo de vobis perit, periculo meo perit: rationem sum redditurus, pellem pro pelle (Job II, 4). Misericordem Dominum habeo, sed rigidum computatorem: oviculas suas quotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit numerum, quem si non reddidero, ingens capiti meo periculum creatur. Videte, fratres, si sarcinam meam considerans a lacrymis possum temperare, si de gravi onere meo non mihi dolendum est. Pondus meum alleviate; faciet charitas vestra quod immane est mitius: et adjuvante Domino, et pastor et oviculae pascua invenient, et postquam in meridie cubaverint, accumbent cum Abraham, Isaac et Jacob (Matth. VIII, 11), ubi non erit sol, neque ullus aestus (Apoc. VII, 16), sed in umbra Domini pax et refrigerium, quando luctus noster vertetur in cytharam, et voces flentium in cantus exsultantium. 3. Caeterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, nascitur de perdito fratre dolendi occasio. Praecisum est a nobis membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles Domini ad castra Philistinorum, et de vase honoris factum est vas dedecoris. Intelligitis quid dico. Miser ille Rusticianus Mutigensis diaconus Sacramentum quod Ecclesiae debebat, abjecit, et ordinem suum infideli participatione polluit. Quid non feci, quos non adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem, et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit? Is prima et urgens fuit cura mea, qui nunc est dolor meus. Nolebam mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio, quem a satis longo tempore videbam tanquam fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Et licet ipse, exigentibus peccatis suis, a Domino deseri meruerit: doleo tamen quod de eo ad Dominum meum dicere non possum, Ecce me cum pueris quos dedisti mihi (Isai. VIII, 18). 4. Vobis omnibus notum scio, et tam bene scio, quia scio vestrorum multis moras quas hic trahebat, displicuisse. Quoties venerandus noster Valerius, me praesente, cum visceribus paternis dixit ad eum, Quid hic agis? Cur stationem tuam deseris? Cur presbytero tuo non collaboras? Cur Hipponem Mutigenae praefers, cui alligatus es? Et cum responderet se ad solitudinem minime idoneum clericatum, non monachatum iniisse, se nullos Mutigenae habere cum quibus versaretur; respondebat sanctus senex, Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem (I Cor. VII, 27): tua est Ecclesia Mutigensis, non nostra; ad eam nomen, non ad Hipponem dedisti: nonne saeculo renuntiasti? nonne amicis, nonne sanguini? Audiebat dicentem, sed male audiebat, qui dicenti non obsequebatur. Quid factum est? Cum satis festivus haberetur, indolisque ad scurrilitatem proclivioris, inter nugas saeculi, inter convivia, et compotationes diurnas, saepe etiam nocturnas, tandem defecit: exstinctus est spiritus timoris Domini: de luto in lutum provolvitur: alternis vicibus et alios invitans et ab aliis invitatus, et conviva et convivans, cum aeri quod contraxerat solvendo non esset, et a creditoribus urgeretur, et se quotidianis implicaret erroribus, et plurimis scandalum crearet, tandem a presbytero suo excommunicatus, ad Donatistas transfugit, et ab eorum episcopo non tantum exceptus, quod contra jus Ecclesiarum est; non tantum rebaptizatus est, quod impium est: sed etiam diaconus, quod maxime lugendum, factus est. 5. Haec ego cum primum accepi, aberat venerandus senex noster Valerius: sed commota viscera dilationem minime passa sunt. Ingemui, dolui, pro eo in conspectu Domini mei effudi animam meam. Et quia mihi a multis relatum fuerat, Macrobium episcopum donatistam, ad quem confugerat, virum esse pacificum, non longe a regno Dei et a concordia fratrum, qui si aliquos rebaptizaret, id invitus faceret: hunc litteris convenire statui, et quam obnixis precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono nostro Baptismum Christi non exsufflaret, nec iterum baptizaret, quem in nomine Dei et baptizatum et signatum fuisse non nesciret. Aegre litteras nostras admisit: sed tandem Maximi et Theodori, quibus illud negotii injunxeramus, precibus adactus est, ut eas recitari sineret, et ipse etiam legeret: quibus nihil aliud respondit, quam, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eisdem fidem quam postulaverint dare. Cumque de Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem inquirere. Et quia per litteras quas ad Macrobium dedi, rogabam ut responderet quae coram populo nostro legerentur; si vero recusaret, me nostras recitaturum, cum primum abessent milites; hodie, fratres, fidem meam libero, nullus adest qui possit turbas ciere, novi vos omnes ad concordiam et ad alienos amplectendos promptiores esse quam ut excitem, litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil conscientiam vestram lateat; sed apud Deum et homines innotescat, quam sincero corde, quam pacifico affectu, inspirante Domino rem tractaverim. Quod si postea perit frater noster, in sua, non in nostra conscientia peribit. Veniet Dominus, qui hos et me judicabit: veniet certe, frumentum asserturus, paleam dispersurus. Aquas nostras, quas tantopere formidant, ipse examinabit et coram omnibus manifestissime judicabit, an quas pollutas duxerint, ipse quoque habeat. Certe videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX, 37). Quid enim est aliud christianum rebaptizare, quam Dominum iterum pungere? Signum Regis accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est: quid aliud facis, qui talem bis baptizas, qui Regis signum exsufflas, qui crucem expungis, quam mortem Domini inanem et vacuam reddere, et universam salutis nostrae dispensationem ostentui habere? 6. Aqua nostra non est aliena, virgo est et sancta; in fontem nostrum descendit Spiritus, quos irrorat sancti sunt: videant qua temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos noverint. O sacrilegam novitatem! o vocem impiam! Sanctificavit Deus aquas in initio mundi per Spiritus incubationem, ex eis tot et tanta prodierunt miracula, quae de aquarum nostrarum sanctitate nos erudirent, et de veritate quorum umbrae erant, instruerent, et de regeneratione quam in aquis haurimus certos facerent; et eas alienas vocant, et ab his abstinent, et mendaces dicunt, et omnem eis fidem abrogant! Erit itaque verax aqua Primiani, quem tam immani anathemate percussistis, quem tantorum scelerum in vestro conventu reum judicastis; nec tamen quos baptizavit, iterum tinxistis: et Ecclesiae catholicae, columbae nostrae, sponsae immaculatae, infideles, impurae, mendaces aquae apud eos erunt? Dicent forsan: Mendaces erant qui Primianum innocentem damnarunt, et ideo ejus aquae mendaces non fuerunt. Sed quid dicent de Feliciano et Praetextato, qui Primianum damnaverunt, et ab illo tam grandi schismate discesserant? An quos baptizaverant, nova et recenti tinctione Ecclesiae suae pepererunt? Nequaquam. Feliciani et Praetextati aquae fideles qui postmodum coierunt, et adversus Ecclesiam catholicam insani foederis communione conspiraverunt; aquae vero nostrae infideles et profanae? O insana et perversa cogitatio! 7. Addunt etiam, Qui baptizatur a mortuo, quid est lavacrum ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Erratis, miseri, non intelligentes Scripturas. Non dicimus, Baptismum quo tingunt illi, quos velut mortuos a vivorum communione separamus, nihil esse; sed nihil prodesse, quamdiu inter mortuos vivitur. Tolle quod obest, jam prodest. Quod extra accepisti, proficiet cum intus fueris. Emenda baptizatum, sufficit: latens in semine virtus, incrementa sumet: Spiritum Dei ex alto induet; et qui in Christo per Baptismum sepultus fuerat, licet foris, postquam in Ecclesiae sinum admissus fuerit, et mortuos reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam fidelem, nec haereticorum contagiis pollutam: et paternam vocem ad cor audiet, Ecce filius meus, mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 24, 32): filius meus, quem obstetricantibus undis genueram, mortuus erat, quia de spiritu meo non vivebat; et revixit, quia abjecto mortuorum consortio, ad locum vitae rediit: perierat, quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat; inventus est, quia per salutarem tabulam, hoc est poenitentiam, tandem portui, hoc est, Ecclesiae redditus. Ut hoc de illis eveniat, fratres, quam obnixe possumus, a Domino petamus: ut quemadmodum unus est Baptismus, una aqua, una fides; sic etiam una charitatis professio, nec inter nos alia amplius audiatur, quam meliorum charismatum aemulatio.