De Saeculi Istius Fine

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Saeculi Istius Fine
Saeculo III
editio: incognita
fons: incognitus

COMMODIAN DE SAECULI ISTIUS FINE

D at tuba caelo signum sublato leone,
E t fiunt subito tenebrae cum caeli fragore.

S ummittit oculos Dominus, ut terra tremescat,
A cclamat ut et audiant omnes in orbem:
E cce diu tacui sufferens tanto tempore uestra!
C onclamant pariter plangentes sero gementes,
U lulatur, ploratur, nec spatium datur iniquis:
L actanti quid faciet mater, cum ipsa crematur?
I n flamma ignis Dominus iudicabit iniquos:

I ustos autem non tanget ignis, sed immo delinquet.
S ub uno morantur, sed pars in sententia flebit.
T antus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant,
I n fulmine coeunt uenti, furit ira caelestis,
U t, quacumque fugit, impius occupetur ab igne;
S uppetium nullum erit, nec nauticae puppes:

F lamma tamen gentes Medi Parthique feruent
I n annis mille, ut feruunt corpora sanctis.
N am inde post annos mille gehennae traduntur,
E t fabrica cuius erant cum ipsa cremantur.