De Spiritu et Littera

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Spiritu et Littera
412
editio: incognita
fons: incognitus


Caput I[recensere]

Occasio huius libri scribendi.

1. 1. Lectis opusculis, quae ad te nuper elaboravi, fili carissime Marcelline, De baptismo parvulorum et De perfectione iustitiae hominis, quod eam nemo in hac vita vel adsecutus, vel adsecuturus videatur, excepto uno Mediatore, qui humana perpessus est in similitudine carnis peccati sine ullo omnino peccato, rescripsisti te moveri eo, quod in posteriore duorum libro fieri posse dixi, ut sit homo sine peccato, si voluntas eius non desit ope divina adiuvante, sed tamen praeter unum, in quo omnes vivificabuntur [1], neminem fuisse vel fore, in quo hic vivente esset ista perfectio. Absurdum enim tibi videtur dici aliquid fieri posse, cuius desit exemplum, cum, sicut credo, non dubites numquam esse factum, ut per foramen acus camelus transiret, et tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile [2]; legas etiam duodecim milia legionum Angelorum pro Christo, ne pateretur, pugnare potuisse [3] nec tamen factum; legas fieri potuisse, ut semel gentes exterminarentur a terra, quae dabatur filiis Israel [4], Deum tamen id paulatim fieri voluisse [5]; et alia sexcenta possunt occurrere, quae fieri vel potuisse vel posse fateamur et eorum tamen exempla quod facta sint proferre nequeamus. Unde non ideo negare debemus fieri posse, ut homo sine peccato sit, quia nullus est hominum praeter illum, qui non tantum homo, sed etiam natura Deus est, in quo id esse perfectum demonstrare possimus.

Caput II[recensere]

Ut homo sit sine peccato munus est divinum.

2. 2. Hic fortasse respondeas ista, quae commemoravi facta non esse et fieri potuisse, opera esse divina, ut autem sit homo sine peccato ad opus ipsius hominis pertinere idque opus esse optimum, quo fiat plena et perfecta et ex omni prorsus parte absoluta iustitia, et ideo non esse credendum neminem vel fuisse vel esse vel fore in hac vita, qui hoc opus impleverit, si ab homine impleri potest. Sed cogitare debes, quamvis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque munus esse divinum atque ideo non dubitare opus esse divinum; Deus est enim qui operatur in vobis, ait Apostolus, et velle et operari pro bona voluntate [6].


Non multum erratur nec perniciose, si defenditur esse, fuisse, fore hominem omnino sine peccato.

2. 3. Proinde non multum molesti sunt et instandum est eis, ut, si possunt, ostendant ita esse qui dicunt vivere hic hominem sive vixisse sine ullo omnino peccato. Nam si testimonia Scripturarum, quibus existimo definitum nullum hominem hic viventem, quamvis utatur libero arbitrio, inveniri sine peccato, sicuti est: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [7], et cetera talia quisquam docere potuerit aliter esse accipienda quam sonant et demonstraverit aliquem vel aliquos sine ullo hic vixisse peccato, qui non ei non solum minime adversatus, verum etiam plurimum gratulatus fuerit, non mediocribus invidentiae stimulis agitatur. Quin etiam si nemo est aut fuit aut erit, quod magis credo, tali puritate perfectus et tamen esse aut fuisse aut fore defenditur et putatur, quantum ego iudicare possum, non multum erratur nec perniciose cum quadam quisque benivolentia fallitur; si tamen qui hoc putat se ipsum talem esse non putet, nisi revera ac liquido talem se esse perspexerit.


Acerrime resistendum est illis qui puttant sine adiutorio Dei humanam voluntatem posse iustitiam perficere aut ad eam proficere.

2. 4. Sed illis acerrime ac vehementissime resistendum est, qui putant sine adiutorio Dei per se ipsam vim voluntatis humanae vel iustitiam posse perficere vel ad eam tendendo proficere et, cum urgueri coeperint, quomodo id praesumant asserere fieri sine ope divina, reprimunt se nec hanc vocem audent emittere, quoniam vident quam sit impia et non ferenda. Sed aiunt ideo ista sine ope divina non fieri, quia et hominem Deus creavit cum libero voluntatis arbitrio et dando praecepta ipse docet quemadmodum homini sit vivendum et in eo utique adiuvat, quod docendo aufert ignorantiam, ut sciat homo in operibus suis quid evitare et quid appetere debeat, quo per liberum arbitrium naturaliter insitum viam demonstratam ingrediens continenter et iuste et pie vivendo ad beatam eamdemque aeternam vitam pervenire mereatur.

Caput III[recensere]

Gratia vera est donum Spiritus Sancti, quo in animo hominis fit delectatio et dilectio Summi Boni.

3. 5. Nos autem dicimus humanam voluntatem sic divinitus adiuvari ad faciendam iustitiam, ut praeter quod creatus est homo cum libero arbitrio praeterque doctrinam qua ei praecipitur quemadmodum vivere debeat accipiat Spiritum Sanctum, quo fiat in animo eius delectatio dilectioque summi illius atque incommutabilis boni, quod Deus est, etiam nunc cum per fidem ambulatur, nondum per speciem [8], ut hac sibi velut arra data gratuiti muneris inardescat inhaerere Creatori atque inflammetur accedere ad participationem illius veri luminis [9], ut ex illo ei bene sit, a quo habet ut sit. Nam neque liberum arbitrium quidquam nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via; et cum id quod agendum et quo nitendum est coeperit non latere, nisi etiam delectet et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur. Ut autem diligatur, caritas Dei diffunditur in cordibus nostris non per arbitrium liberum, quod surgit ex nobis, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis [10].

Caput IV[recensere]

Sine vivificante Spiritu doctrina legis littera est occidens.

4. 6. Doctrina quippe illa, qua mandatum accipimus continenter recteque vivendi, littera est occidens, nisi adsit vivificans spiritus. Neque enim solo illo modo intellegendum est quod legimus: Littera occidit, spiritus autem vivificat [11], ut aliquid figurate scriptum, cuius est absurda proprietas, non accipiamus sicut littera sonat, sed aliud quod significat intuentes interiorem hominem spiritali intellegentia nutriamus, quoniam sapere secundum carnem mors est, sapere autem secundum spiritum vita et pax [12]; velut si quisquam multa quae scripta sunt in Cantico canticorum carnaliter accipiat non ad luminosae caritatis fructum, sed ad libidinosae cupiditatis affectum. Non ergo isto solo modo intellegendum est quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat, sed etiam illo eoque vel maxime, quod apertissime alio loco dicit: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces [13]; et paulo post ait: Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit [14]. Ecce quod est: Littera occidit. Et utique non figurate aliquid dicitur, quod accipiendum non sit secundum litterae sonum, cum dicitur: Non concupisces, sed apertissimum saluberrimumque praeceptum est, quod si quis impleverit nullum habebit omnino peccatum. Nam hoc ideo elegit Apostolus generale quiddam, quo cuncta complexus est, tamquam haec esset vox legis ab omni peccato prohibentis, quod ait: Non concupisces; neque enim ullum peccatum nisi concupiscendo committitur. Proinde quae hoc praecipit bona et laudabilis lex est. Sed ubi sanctus non adiuvat Spiritus inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est caritatem diffundens in cordibus nostris, profecto illa lex quamvis bona auget prohibendo desiderium malum, sicut aquae impetus, si in eam partem non cesset influere, vehementior fit obice opposito, cuius molem cum evicerit maiore cumulo praecipitatus violentius per prona provolvitur. Nescio quo enim modo hoc ipsum, quod concupiscitur, fit iocundius, dum vetatur. Et hoc est quod fallit peccatum per mandatum et per illud occidit, cum accedit etiam praevaricatio, quae nulla est ubi lex non est [15].

Caput V[recensere]

Littera est ipsa lex quae prohibet malum.

5. 7. Sed totum ipsum apostolicae epistolae locum, si placet, consideremus et sicut Dominus adiuverit pertractemus. Volo enim, si potuero, demonstrare illud, quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat [16], non de figuratis locutionibus dictum, quamvis et illic congruenter accipiatur, sed potius de lege aperte quod malum est prohibente. Quod cum ostendero, profecto manifestius apparebit bene vivere donum esse divinum non tantum quia homini Deus dedit liberum arbitrium, sine quo nec male nec bene vivitur, nec tantum quia praeceptum dedit, quod doceat quemadmodum sit vivendum [17], sed quia per Spiritum Sanctum diffundit caritatem in cordibus eorum [18] quos praescivit ut praedestinaret, praedestinavit ut vocaret, vocavit ut iustificaret, iustificavit ut glorificaret. Hoc autem cum apparuerit, videbis, ut existimo, frustra dici illa tantum esse possibilia sine exemplo, quae Dei opera sunt - sicut de cameli transitu per foramen acus commemoravimus et quaecumque alia sunt apud nos impossibilia, apud Deum autem facilia - et ideo non inter haec humanam deputandam esse iustitiam, quod non ad Dei, sed ad hominis opus pertinere debeat, cuius perfectio, si est in hac vita possibilis, nullam esse causam cur sine exemplo esse credatur. Hoc ergo frustra dici satis elucebit, cum et ipsam humanam iustitiam operationi Dei tribuendam esse claruerit, quamvis non fiat sine hominis voluntate. Et ideo eius perfectionem etiam in hac vita esse possibilem negare non possumus quia omnia possibilia sunt Deo [19], sive quae facit sola sua voluntate sive quae cooperantibus creaturae suae voluntatibus a se fieri posse constituit. Ac per hoc quidquid eorum non facit, sine exemplo est quidem in operibus factis, sed apud Deum et in eius virtute habet causam qua fieri possit et in eius sapientia quare non factum sit; quae causa etiamsi lateat hominem, non se obliviscatur esse hominem nec propterea Deo det insipientiam, quia non plene capit eius sapientiam.


Lex occidit.

5. 8. Adtende igitur Apostolum ad Romanos explicantem satisque monstrantem quod scripsit ad Corinthios: Littera occidit, spiritus autem vivificat [20], sic magis accipiendum quemadmodum supra diximus, quoniam legis littera quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit; sciri enim facit peccatum potius quam caveri et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.

Caput VI[recensere]

Abundantia delicti per legem.

6. 9. Volens ergo Apostolus commendare gratiam, quae per Iesum Christum omnibus gentibus venit, ne Iudaei adversus ceteras gentes de accepta lege se extollerent, posteaquam dixit peccatum et mortem per unum hominem intrasse in genus humanum et per unum hominem iustitiam et vitam aeternam [21], illum Adam, hunc Christum apertissime insinuans ait: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia, ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem sic et gratia regnet per iustitiam invitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum [22]. Deinde opponens sibi ipse quaestionem: Quid ergo dicemus? inquit, Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit [23]. Vidit enim a perversis perverse posse accipi quod dixerat: Lex subintravit, ut abundaret delictum, ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia [24], tamquam dixerit propter abundantiam gratiae prodesse peccatum. Hoc diluens respondit: Absit atque subiecit: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? [25] hoc est: "Cum id praestiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud faciemus, si vivemus in eo, nisi ut gratiae simus ingrati?". Neque enim qui laudat beneficium medicinae prodesse morbos dicit et vulnera, a quibus illa hominem sanat, sed quanto maioribus medicina laudibus praedicatur, tanto magis vituperantur et horrentur vulnera et morbi, a quibus liberat quae ita laudatur. Sic laus et praedicatio gratiae vituperatio et damnatio est delictorum. Demonstranda enim fuerat homini foeditas languoris eius, cui contra iniquitatem suam nec praeceptum sanctum et bonum profuit, quo magis aucta est iniquitas quam minuta, quando quidem lex subintravit, ut abundaret delictum, ut eo modo convictus atque confusus videret non tantum doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adiutorem Deum, a quo eius itinera dirigantur, ne dominetur ei omnis iniquitas [26] et confugiendo ad opem misericordiae sanetur atque, ita ubi abundavit delictum superabundet gratia non peccantis merito, sed subvenientis auxilio.


Dominicae mortis et resurrectionis mysterio figuratus est vitae nostrae veteris occasus et novae exortus.

6. 10. Consequenter eamdem medicinam in passione et resurrectione Christi mystice demonstratam ostendit Apostolus dicens: An ignoratis, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra, non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul vivemus cum illo, scientes, quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu [27]. Nempe satis elucet mysterio dominicae mortis et resurrectionis figuratum vitae nostrae veteris occasum et exortum novae demonstratamque iniquitatis abolitionem renovationemque iustitiae. Unde igitur hoc tantum beneficium homini per litteram legis nisi per fidem Iesu Christi?


Caput VII[recensere]

Ad bona facienda homo non est sibi idoneus.

7. 11. Haec cogitatio sancta servat filios hominum in protectione alarum Dei sperantes [28], ut inebrientur ab ubertate domus eius et torrentem voluptatis eius potent quoniam apud ipsum est fons vitae et in lumine eius videbimus lumen, qui praetendit misericordiam suam scientibus eum et iustitiam suam his qui recto sunt corde. Neque enim quia sciunt, sed etiam ut sciant eum praetendit misericordiam suam; nec quia recti sunt corde, sed etiam ut recti sint corde praetendit iustitiam suam, qua iustificat impium [29]. Haec cogitatio non aufert in superbiam, quod vitium oritur, cum sibi quisque praefidit seque sibi ad vivendum caput facit. Quo motu receditur ab illo fonte vitae, cuius solius haustu iustitia bibitur, bona scilicet vita, et ab illo incommutabili lumine, cuius participatione anima rationalis quodammodo accenditur, ut sit etiam ipsa factum creatumque lumen, sicut erat Ioannes lucerna ardens et lucens [30], qui tamen unde luceret agnoscens: Nos, inquit, de plenitudine eius accepimus [31]: cuius, nisi illius utique in cuius comparatione Ioannes non erat lumen? Illud enim erat verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [32]. Proinde cum dixisset in eodem psalmo: Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae te manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare [33]. Hac quippe impietate, qua tribuit sibi quisque quod Dei est, pellitur in tenebras suas, quae sunt opera iniquitatis. Haec enim plane ipse facit et ad haec implenda sibi est idoneus. Opera vero iustitiae non facit, nisi quantum ex illo fonte atque ex illo lumine percipit, ubi nullius indigens vita est et ubi non est commutatio nec momenti obumbratio [34].


Paulus praedicator Dei gratiae.

7. 12. Ideo Paulus apostolus - qui cum Saulus prius vocaretur [35] non ob aliud, quantum mihi videtur, hoc nomen elegit, nisi ut se ostenderet parvum tamquam minimum Apostolorum [36] - multum contra superbos et arrogantes et de suis operibus praesumentes pro commendanda ista Dei gratia fortiter atque acriter dimicat, quia revera in illo evidentior et clarior apparuit, qui cum talia operaretur vehementer Ecclesiam Dei persequens, pro quibus summo supplicio dignus fuit, misericordiam pro damnatione suscepit et pro poena consecutus est gratiam, merito pro eius defensione praecipue clamat atque concertat nec in re profunda et nimis abdita non intellegentium et verba sua sana in perversum sensum detorquentium curat invidiam, dum tamen incunctanter praedicet donum Dei, quo uno salvi fiunt filii promissionis, filii beneficii divini, filii gratiae et misericordiae, filii Testamenti Novi. Primo, quod omnis eius salutatio sic se habet: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo [37]; deinde ad Romanos paene ipsa quaestio sola versatur tam pugnaciter, tam multipliciter, ut fatiget quidem legentis intentionem, sed tamen fatigatione utili ac salubri, ut interioris hominis magis exerceat membra quam frangat.

Caput VIII[recensere]

Nec lex nec eius observatio sufficit.

8. 13. Inde sunt illa, quae supra commemoravi, inde est quod Iudaeum arguit eumque dicit Iudaeum cognominari et nequaquam id quod profitetur implere. Si autem tu, inquit, Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo et nosti voluntatem et probas distante instructus ex lege, confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege, qui ergo alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non adulterandum, adulteras? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur in gentibus [38], sicut scriptum est. Circumcisio quidem prodest, si legem custodias; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisionem reputabitur? et iudicabit quod ex natura est praeputium legem perficiens te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. Non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne, est circumcisio, sed qui in abscondito, Iudaeus est et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo [39]. Hic manifestavit quemadmodum dixerit: gloriaris in Deo. Nam utique si vere talis Iudaeus gloriaretur in Deo eo modo, quo postulat gratia, quae non operum meritis, sed gratuito datur, ex Deo esset laus eius, non ex hominibus. Sed ita gloriabantur in Deo, velut qui soli meruissent legem eius accipere, secundum illam vocem psalmi, qua dictum est: Non fecit sic ulli genti et iudicia sua non manifestavit eis [40]. Quam tamen Dei legem sua iustitia se arbitrabantur implere, cum magis eius praevaricatores essent. Unde illis iram operabatur [41], abundante peccato, quod ab scientibus perpetrabatur, quia et quicumque faciebant quod lex iubebat non adiuvante spiritu gratiae, timore poenae faciebant, non amore iustitiae. Ac per hoc coram Deo non erat in voluntate, quod coram hominibus apparebat in opere, potiusque ex illo rei tenebantur, quod eos noverat Deus malle, si fieri posset impune, committere. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem; quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adiuvante atque sanante. Ideo laus talium non ex hominibus, sed ex Deo est, qui per suam gratiam praestat unde laudentur, de quo dicitur: In Domino laudabitur anima mea [42], et cui dicitur: Apud te laus mea [43], non quales illi sunt qui Deum laudari volunt quod homines sunt, se autem quod iusti sunt.


Quatenus Pelagiani Deum agnoscant nostrae iustificationis auctorem.

8. 14. "Sed laudamus, inquiunt, et Deum nostrae iustificationis auctorem in eo quod legem dedit, cuius intuitu noverimus quemadmodum vivere debeamus", nec audiunt quod legunt: Quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram Deo [44]. Potest enim fieri coram hominibus, non autem coram illo qui cordis ipsius et intimae voluntatis inspector est [45], ubi videt, etiamsi aliud faciat qui legem timet, quid tamen mallet facere, si liceret. Ac ne quisquam putaret hic Apostolum ea lege dixisse neminem iustificari, quae in sacramentis veteribus multa continet figurata praecepta, unde etiam ipsa est circumcisio carnis, quam die octavo accipere parvuli iussi sunt [46], continuo subiunxit quam legem dixerit et ait: Per legem enim cognitio peccati. Illa igitur lex est, de qua postea dicit: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces [47]. Nam quid est aliud: Per legem enim cognitio peccati?


Caput IX[recensere]

Iustitia Dei manifestata per legem et prophetas.

9. 15. Hic forte dicat humana illa praesumptio ignorans Dei iustitiam et suam volens constituere [48] merito dixisse Apostolum: Quia ex lege nemo iustificabitur [49]; ostendit enim tantummodo lex quid faciendum quidve cavendum sit, ut quod illa ostenderit voluntas impleat ac sic homo iustificetur non per legis imperium, sed per liberum arbitrium. Sed, o homo, adtende quod sequitur. Nunc autem, inquit, sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas [50]. Parumne insonat surdis? Iustitia, inquit, Dei manifestata est. Hanc ignorant qui suam volunt constituere [51], huic nolunt esse subiecti. Iustitia, inquit, Dei manifestata est - non dixit: "iustitia hominis vel iustitia propriae voluntatis" - iustitia Dei non qua Deus iustus est, sed qua induit hominem, cum iustificat impium. Haec testificatur per legem et prophetas; huic quippe testimonium perhibent lex et prophetae: lex quidem hoc ipso, quod iubendo et minando et neminem iustificando satis indicat dono Dei iustificari hominem per adiutorium spiritus, prophetae autem, quia id quod praedixerunt Christi implevit adventus. Nam hinc sequitur et adiungit dicens: Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi [52], hoc est, per fidem, qua creditur in Christum. Sicut autem ista fides Christi dicta est non qua credit Christus, sic illa iustitia Dei non qua iustus est Deus. Utrumque enim nostrum est; sed ideo Dei et Christi dicitur, quod eius nobis largitate donatur. Iustitia ergo Dei sine lege, non sine lege manifestata. Quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata? Sed iustitia Dei sine lege est, quam Deus per spiritum gratiae credenti confert sine adiutorio legis, hoc est non adiutus a lege, quando quidem per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad eius misericordiam per fidem confugiens sanaretur. De sapientia quippe eius dictum est, quod legem et misericordiam in lingua portet [53], legem scilicet, qua reos faciat superbos, misericordiam vero, qua iustificet humilatos. Iustitia ergo Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt; non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei [54], non gloria sua. Quid enim habent, quod non acceperunt [55]? Si autem acceperunt, quid gloriantur, quasi non acceperint? egent itaque gloria Dei et vide quid sequatur: Iustificati gratis per gratiam ipsius [56]. Non itaque iustificati per legem, non iustificati per propriam voluntatem, sed iustificati gratis per gratiam ipsius; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem et sana voluntas impleat legem non constituta sub lege nec indigens lege.

Caput X[recensere]

Legis munus diversum pro iniustis et pro iustis.

10. 16. Iusto enim lex non est posita; quae tamen bona est, si quis ea legitime utatur [57]. Haec duo Apostolus velut inter se contraria connectens monet movetque lectorem ad perscrutandam quaestionem atque solvendam. Quomodo enim bona est lex, si quis ea legitime utatur; si etiam quod sequitur verum est: Sciens hoc, quia iusto lex non est posita? Nam quis legitime utitur lege nisi iustus? At ei non est posita, sed iniusto. An et iniustus, ut iustificetur, id est ut iustus fiat, legitime lege uti debet, qua tamquam paedagogo perducatur ad gratiam, per quam solam quod lex iubet possit implere [58]? Per ipsam quippe iustificatur gratis, id est, nullis suorum operum praecedentibus meritis - alioquin gratia iam non est gratia [59] -, quando quidem ideo datur, non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus, id est, non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus. Ille enim dixit: Non veni legem solvere, sed implere [60]; de quo dictum est: Vidimus gloriam eius, gloriam tamquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate [61]. Haec est gloria, de qua dictum est: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei [62], et haec est gratia, de qua continuo dicit: Iustificati gratis per gratiam ipsius [63]. Iniustus ergo legitime lege utitur, ut iustus fiat; quod cum factus fuerit, ea iam non utatur tamquam vehiculo cum pervenerit vel potius, ut supra dicta similitudine Apostoli utar [64], tamquam paedagogo cum eruditus fuerit. Quomodo enim iusto lex non est posita, si et iusto est necessaria, non qua iniustus ad iustificantem gratiam perducatur [65], sed qua legitime iam iustus utatur? An forte, immo vero non forte, sed certe sic legitime utitur lege iam iustus, cum eam terrendis imponit iniustis, ut cum et in ipsis coeperit insolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis et cumulo praevaricationis augeri, confugiant per fidem ad iustificantem gratiam et per donum spiritus suavitate iustitiae delectati poenam litterae minantis evadant? Ita non erunt contraria neque inter se duo ista pugnabunt, ut etiam iustus bona lege legitime utatur et tamen iusto lex posita non sit; non enim ex ea iustificatus est, sed ex lege fidei, qua credidit nullo modo posse suae infirmitati ad implenda ea, quae lex factorum iuberet, nisi divina gratia subveniri.


Exclusio superbiae.

10. 17. Ideo dicit: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei [66]. Sive gloriationem dixerit laudabilem, quae in Domino est, eamque exclusam, id est, non ut abscederet pulsam, sed ut emineret expressam - unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii; hinc est et illud in Psalmis: Ut excludantur hi qui probati sunt argento [67], hoc est, ut emineant qui probati sunt eloquio Domini. Nam et alibi dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum [68] - sive gloriationem vitiosam de superbia venientem commemorare, voluerit, eorum scilicet, qui cum sibi iuste videntur vivere, ita gloriantur, quasi non acceperint [69], eamque non per legem factorum, sed per legem fidei dicit exclusam, id est, eiectam et abiectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere et, ut perficiatur in dilectione iustitiae, non se aliunde consecuturum.

Caput XI[recensere]

Dei cultus in hoc maxime constitutus est ut anima ei non sit ingrata.

11. 18. Quae cogitatio pium facit, quia pietas est vera sapientia - pietatem dico quam Graeci θεοσέβειαν vocant -; ipsa quippe commendata est, cum dictum est homini, quod in libro Iob legitur: Ecce pietas est sapientia [70]. Θεοσέβεια porro, si ad verbi originem latine expressam interpretaretur, Dei cultus dici poterat, qui in hoc maxime constitutus est, ut anima ei non sit ingrata; unde, et in ipso verissimo et singulari sacrificio, Domino Deo nostro, agere gratias admonemur. Erit autem ingrata, si quod illi ex Deo est, sibi tribuerit praecipueque iustitiam, cuius operibus velut propriis et velut a semetipsa sibimet partis non vulgariter tamquam ex divitiis aut membrorum, forma aut eloquente ceterisque sive externis sive corporis sive animi bonis, quae habere etiam scelerati solent, sed tamquam de his quae proprie sunt bona bonorum quasi sapienter inflatur. Quo vitio repulsi a divinae stabilitate substantiae etiam magni quidam viri ad idololatriae dedecus defluxerunt. Unde idem Apostolus in eadem epistola, in qua vehemens defensor est gratiae, eum se dixisset esse Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitorem et ideo quod ad ipsum pertineret, promptum esse et his qui Romae essent evangelizare [71]: Non enim confundor, inquit, de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit [72]. Haec est iustitia Dei, quae in Testamento Vetere velata, in Novo revelatur [73]; quae ideo iustitia Dei dicitur, quod impertiendo eam iustos facit, sicut Domini est salus [74], qua salvos facit. Et haec est fides, ex qua et in quam revelatur, ex fide scilicet annuntiantium in fidem oboedientium. Qua fide Iesu Christi, id est, quam nobis contulit Christus, credimus ex Deo nobis esse pleniusque futurum esse quod iuste vivimus. Unde illi ea pietate, qua solus colendus est, gratias agimus.

Caput XII[recensere]

Superbiae effectus in homine.

12. 19. Nec immerito se Apostolus ex hoc articulo convertit ad eos cum detestatione commemorandos, qui vitio illo, quod superius memoravi, leves et inflati ac per se ipsos velut per inane sublati, ubi non requiescerent, sed fracti dissilirent, in figmenta idolorum tamquam in lapides deciderunt. Quia enim commendaverat pietatem fidei, qua Deo iustificati grati esse debemus, velut contrarium quod detestaremur subinferens: Revelatur enim, inquit, ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent, quia quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles, quia cognoscentes Deum non ut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium [75]. Vide quemadmodum non eos dixerit veritatis ignaros, sed quod veritatem in iniquitate detinuerint. Et quia occurrebat animo, ut quaereretur, unde illis esse potuerit cognitio veritatis, quibus Deus legem non dederat, neque hoc tacuit unde habere potuerint; per visibilia namque creaturae pervenisse eos dixit ad intellegentiam invisibilium Creatoris, quoniam revera sic magna ingenua quaerere perstiterunt, sic invenire potuerunt. Ubi ergo impietas? Quia videlicet cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis [76]. Eorum proprie vanitas morbus est, qui se ipsos seducunt, dum videntur sibi aliquid esse, cum nihil sint [77]. Denique hoc tumore superbiae sese obumbrantes, cuius pedem sibi non venire deprecatur sanctus ille cantator qui dixit: In lumine tuo videbimus lumen; ab ipso lumine incommutabilis veritatis aversi sunt et obscuratum est insipiens cor eorum [78]. Non enim sapiens cor, quamvis cognovissent Deum, sed insipiens potius, quia non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt. Dixit enim homini: Ecce pietas est sapientia [79]. Ac per hoc dicentes se esse sapientes, quod non aliter intellegendum est nisi "hoc ipsum sibi tribuentes", stulti facti sunt [80].


Ipsam voluntatem nostram Deus adiuvat et erigit gratiae spiritu.

12. 20. Iam quae, sequuntur quid opus est dicere? Per hanc quippe impietatem illi homines - illi, inquam, homines, qui per creaturam Creatorem cognoscere potuerunt - quo prolapsi, cum Deus superbis resistit, atque ubi demersi sint, melius ipsius epistolae consequentia docent [81], quam hic commemoratur a nobis. Neque enim isto opere hanc epistolam exponendam suscepimus, sed eius maxime testimonio demonstrare, quantum possumus, nitimur non in eo nos divinitus adiuvari ad operandam iustitiam, quod legem Deus dedit plenam bonis sanctisque praeceptis, sed quod ipsa voluntas nostra, sine qua operari bonum non possumus, adiuvetur et erigatur impartito spiritu gratiae, sine quo adiutorio doctrina illa littera est occidens, quia reos potius praevaricationis tenet quam iustificat impios. Nam sicut illis per creaturam cognitoribus Creatoris ea ipsa cognitio nihil profuit ad salutem, quia cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt dicentes se esse sapientes [82], ita eos, qui per legem Dei cognoscunt quemadmodum sit homini vivendum, non iustificat ipsa cognitio, quia suam iustitiam volentes constituere iustitiae Dei non sunt subiecti [83].

Caput XIII[recensere]

Lex operum et lex fidei.

13. 21. Lex ergo factorum, id est, operum, per quam non excluditur illa gloriatio, et lex fidei, per quam excluditur, quo inter se differant operae pretium est considerare, si tamen valemus advertere atque discernere. Cito enim quisque dixerit legem operum esse in Iudaismo, legem autem fidei in Christianismo, propterea quia circumcisio ceteraque opera talia legis sunt, quae christiana iam disciplina non servat. Sed quantum fallat ista discretio, iam diu quidem est ut molimur ostendere et acutis ad dignoscendum tibique potissimum ac talibus fortasse iam ostendimus; verum tamen, quoniam res magna est, non incongruenter in ea manifestanda pluribus etiam atque etiam testimoniis immoramur. Ipsam enim dicit legem, ex qua nemo iustificatur, quam dicit subintrasse ut abundaret delictum [84], quam tamen ne quisquam ob hoc imperitus argueret et sacrilegus accusaret, defendit eam dicens: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; sed peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione itaque accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam [85]. Dicit etiam: Lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem [86]. Ipsa est ergo littera occidens [87], quae dicit: Non concupisces [88], de qua item dicit quod paulo ante commemoravi: Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt; non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae eius propter propositum praecedentium peccatorum in Dei patientia, ad ostendendam iustitiam ipsius in hoc tempore, ut sit iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu [89]. Deinde subinfert unde nunc agimus: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei [90]. Lex ergo ista factorum ipsa est quae dicit: Non concupisces [91], quia per illam cognitio peccati est. Volo igitur scire, si quis mihi dicere audeat, utrum lex fidei non dicat: Non concupisces. Si enim non dicit, quid causae est, cur non in ea positi securi atque impune peccemus? Hoc enim et illi putaverunt Apostolum dicere, de quibus ait: Et sicut dicunt nos quidam dicere, faciamus mala, ut veniant bona, quorum iudicium iustum est [92]. Si autem dicit etiam ipsa: Non concupisces, sicut tam multa praecepta evangelica et apostolica testificari et clamare non cessant, quare lex factorum etiam ipsa non dicitur? Neque enim quia non habet opera veterum sacramentorum, circumcisionis videlicet atque ceterorum, ideo non sunt opera quae habet in sacramentis suis huic iam tempori congruis. Aut vero de operibus sacramentorum quaestio fuit, quando mentio legis ob hoc fiebat, quia per ipsam cognitio peccati est et ideo ex ea nemo iustificatur [93]? Unde non per illam exclusa est gloriatio, sed per legem fidei, ex qua iustus vivit [94]. Sed numquid et per istam non fit cognitio peccati [95], cum et ipsa dicat: Non concupisces?


Lege fidei nobis Deus donat ut faciamus quod lege operum iubet.

13. 22. Quid igitur interest? breviter dicam. Quod operum lex minando imperat, hoc fidei lex credendo impetrat. Illa dicit: Non concupisces [96], ista dicit: Cum scirem quia nemo esse potest continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum, adii Dominum et deprecatus sum [97]. Ipsa est illa sapientia, quae pietas vocatur, qua colitur Pater luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum [98]. Colitur autem sacrificio laudis actionisque gratiarum, ut cultor eius non in se ipso, sed in illo glorietur [99]. Ac per hoc lege operum dicit Deus: "Fac quod iubeo", lege fidei dicitur Deo: "Da quod iubes". Ideo enim iubet lex, ut admoneat quod faciat fides, id est, ut cui iubetur, si nondum potest, sciat quid petat; si autem continuo potest et oboedienter facit, debet etiam scire quo donante possit. Non enim spiritum huius mundi accepimus, ait idem ipse constantissimus gratiae praedicator, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis [100]. Quis est autem spiritus mundi huius nisi superbiae spiritus, quo cor insipiens obscuratum est eorum [101], qui cognitum Deum non ut Deum gratias agendo glorificaverunt? Nec alio spiritu decipiuntur etiam illi, qui ignorantes Dei iustitiam et suam iustitiam volentes constituere iustitiae Dei non sunt subiecti [102]. Unde mihi videtur magis esse fidei filius, qui novit a quo speret quod nondum habet, quam qui sibi tribuit id quod habet. Quamvis utrique horum praeferendus sit qui et habet et novit a quo habeat, si tamen non se credat iam esse quod nondum est, ne incidat in vitium illius pharisaei, qui quamquam Deo gratias ageret ex his quae habebat, nihil tamen petebat dari sibi, tamquam nihilo indigeret ad augendam perficiendamve iustitiam [103]. His igitur consideratis pertractatisque pro viribus, quas Dominus donare dignatur, colligimus non iustificari hominem praeceptis bonae vitae nisi per fidem Iesu Christi, hoc est, non lege operum, sed lege fidei, non littera, sed spiritu, non factorum meritis, sed gratuita gratia.

Caput XIV[recensere]

Si gratia desit, tota lex divina littera est occidens.

14. 23. Quamvis itaque illos, quibus circumcisio persuadebatur, ita corripere atque corrigere videatur Apostolus [104], ut legis nomine eamdem circumcisionem appellet ceterasque eiusmodi legis observationes, quas tamquam umbras futuri iam nunc respuunt christiani id tenentes quod per illas umbras figurate promittebatur [105], tamen legem, ex qua neminem dicit iustificari, non tantum in illis sacramentis, quae habuerant promissivas figuras, verum etiam in illis operibus vult intellegi, quae quisquis fecerit iuste vivit; ubi est et illud: Non concupisces [106]. Atque ut hoc quod dicimus fiat planius, ipsum Decalogum videamus. Certe enim legem Moyses ministrandam populo accepit in monte, scriptam in lapideis tabulis digito Dei [107]. Haec decem praeceptis constringitur [108], ubi nihil de circumcisione mandatum est, nihil de victimis pecorum, quae nunc a christianis non immolantur. In illis igitur decem praeceptis excepta sabbati observatione dicatur mihi quid non sit observandum a christiano sive de non faciendis colendisque idolis aliisque ullis diis praeter unum verum Deum sive de non accipiendo nomine Dei in vanum, sive de honore parentibus deferendo sive de cavendis fornicationibus, homicidiis, furtis, falsis testimoniis, adulteriis, re aliena concupiscenda. Quid horum quisquam dixerit christianum non debere servare? An forte non istam legem, quae in illis duabus tabulis scripta est, litteram occidentem appellat Apostolus, sed illam circumcisionis aliorumque veterum iamque abolitorum sacramentorum? Sed quomodo id putabimus, cum in ea sit, Non concupisces, per quod mandatum quamvis sanctum et iustum et bonum fefellit me, inquit, peccatum et per illud occidit [109]? Quid enim aliud est: Littera occidit?


Ipsum decalogum Paulus reputat litteram occidentem.

14. 24. Quamvis evidentius eo ipso loco ad Corinthios, ubi ait: Littera occidit, spiritus autem vivificat [110], non aliam velit intellegi litteram quam ipsum Decalogum in illis duabus tabulis scriptum. Sic enim dicit: Quoniam estis epistola Christi ministrata per nos, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Confidentiam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti non litterae, sed spiritus. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Si autem ministratio mortis in litteris figurata lapideis facta est in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius quae evacuatur, quare non magis ministratio spiritus erit in gloria? Si enim ministratio damnationis gloria est, multo magis abundabit ministratio iustitiae in gloria [111]. Dici de his verbis multa possunt, sed postea fortasse opportunius. Nunc autem adverte quam dicat litteram quae occidit [112], cui velut e contrario vivificantem ingerit spiritum. Ea certe est ministratio mortis in litteris figurata lapideis et ministratio damnationis [113], quia lex subintravit, ut abundaret delictum [114]. Porro autem praecepta ipsa tam sunt utilia facienti atque salubria, ut nisi quis ea fecerit vitam habere non possit. An vero propter unum praeceptum, quod ibi de sabbato positum est, dictus est Decalogus littera occidens, quoniam quisquis illum diem sicut littera sonat, nunc usque observat, carnaliter sapit - sapere autem secundum carnem mors est [115] - et illa novem praecepta quae sic recte observantur, ut scripta sunt, non ad legem operum, ex qua nemo iustificatur [116], sed ad legem fidei, ex qua iustus vivit [117], pertinere putanda sunt? Quis tam absurde sentiat ministrationem mortis in litteris lapideis figuratam non dici ex omnibus decem praeceptis, sed ex uno solo quod ad sabbatum pertinet? Ubi ergo ponimus: Lex iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio [118], et: Usque ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset [119], et illud, quod iam totiens commemoravimus: Per legem cognitio peccati [120], maximeque illud, ubi evidentius expressit unde agitur: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces [121]?


Ipsa lex moralis littera est occidens secundum Paulum.

14. 25. Quem totum locum adtende et vide utrum quidquam propter circumcisionem vel sabbatum vel quid aliud umbratilis sacramenti, ac non totum propter hoc dicat, quod littera prohibens peccatum non vivificat hominem, sed potius occidit augendo concupiscentiam et iniquitatem praevaricatione cumulando, nisi liberet gratia per legem fidei quae est in Christo Iesu [122], cum diffunditur caritas in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis [123]. Cum enim dixisset: Ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae, quid ergo dicemus? inquit. Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine lege, adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccans peccatum per mandatum. Scimus enim, quia lex spiritalis est: ego autem carnalis sum venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio consentio legi, quoniam bona. Nunc autem iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non. Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati [124].


Litterae vetustas et spiritus novitas.

14. 26. Apparet igitur litterae vetustatem, si desit novitas spiritus, reos facere potius cognitione peccati quam liberare a peccato. Unde et alibi scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit dolorem [125], non quia ipsa lex malum est, sed quia mandatum bonum habet in littera demonstrante, non in adiuvante spirito. Quod mandatum si fit timore poenae, non amore iustitiae, serviliter fit, non liberaliter et ideo nec fit. Non enim fructus est bonus, qui de caritatis radice non surgit. Porro autem si adsit fides, quae per dilectionem operatur [126], incipit condelectari legi Dei secundum interiorem hominem [127], quae delectatio non litterae, sed spiritus donum est, etiamsi alia lex in membris adhuc repugnat legi mentis [128], donec in novitatem, quae de die in diem in interiore homine augetur [129], tota vetustas mutata pertranseat liberante nos de corpore mortis huius gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [130].

Caput XV[recensere]

Praecepti sabbati significatio.

15. 27. Haec gratia in Testamento Vetere velata latitabat, quae in Christi Evangelio revelata est dispensatione temporum ordinatissima, sicut Deus novit cuncta disponere. Et fortasse ad illud ipsum eius latibulum pertinet, quod in eo Decalogo, qui datus est in monte Sina [131], hoc solu in praecepto figurato occultatum est, quod ad sabbatum pertinet. Sabbatum autem dies sanctificationis est [132]. Nec vacat, quod inter omnia opera, quae fecit Deus, illic primo sanctificatio sonuit, ubi ab omnibus operibus requievit [133], unde nunc non est disserendi locus. Verumtamen, quod rei de qua agitur satis esse arbitror, non frustra illo die populus ab omni opere servili abstinere praeceptus est [134], quo significatur peccatum, nisi quia non peccare sanctificationis est, hoc est, muneris Dei per Spiritum Sanctum, quod in lege, quae duabus lapideis tabulis conscripta est [135], solum inter cetera in umbra figurae positum est, in qua Iudaei sabbatum observant, ut hoc ipso significaretur tempus tunc fuisse occultandae gratiae, quae Novo Testamento fuerat per Christi passionem tamquam scissione veli revelanda [136]. Cum enim transieris, inquit, ad Christum, auferetur velamen [137].

Caput XVI[recensere]

Utraque, lex et gratia, opus est Spiritus Sancti.

16. 28. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas [138]. Hic autem Spiritus Dei, cuius dono iustificamur, quo fit in nobis ut non peccare delectet, ubi libertas est, sicut praeter hunc Spiritum peccare delectat, ubi servitus, a cuius operibus abstinendum, id est spiritaliter sabbatizandum, est, hic Spiritus Sanctus, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris [139], quae plenitudo legis est, etiam digitus Dei in Evangelio dicitur [140]. Unde quia et illae tabulae digito Dei conscriptae sunt [141] et digitus Dei est Spiritus Dei, per quem sanctificamur, ut ex fide viventes per dilectionem bene operemur [142], quem non moveat ista congruentia ibidemque distantia? Dies enim quinquaginta computantur a celebratione Paschae, quae figurate occisione ovis per Moysen fieri praecepta [143] est in significationem utique futurae dominicae passionis, usque ad diem, quo Moyses legem accepit in tabulis digito Dei conscriptis, similiter ab occisione et resurrectione illius, qui sicut ovis ad immolandum ductus est [144], quinquaginta diebus completis congregatos in unum fideles digitus Dei, hoc est, Spiritus Sanctus, implevit [145].

Caput XVII[recensere]

Opera caritatis et ipsa caritas.

17. 29. In hac mirabili congruentia illud certe plurimum distat, quod ibi populus accedere ad locum, ubi lex dabatur, horrendo terrore prohibetur [146]. Hic autem in eos supervenit Spiritus Sanctus, qui cum promissum exspectantes in unum fuerant congregati [147]; ibi in tabulis lapideis digitus Dei operatus est, hic in cordibus hominum. Ibi ergo lex extrinsecus posita est, qua iniusti terrerentur, hic intrinsecus data est, qua iustificarentur. Nam: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces et si quod est aliud mandatum - quod utique in illis tabulis scriptum est - in hoc, inquit, sermone recapitulatur, in eo quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis caritas [148]. Haec non in tabulis conscripta lapideis, sed diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis [149]. Lex ergo Dei est caritas. Huic prudentia carnis non est subiecta; neque enim potest [150]; sed ad hanc prudentiam carnis terrendam cum in tabulis scribuntur opera caritatis, lex est operum et littera occidens praevaricatorem; cum autem ipsa caritas diffunditur in corde credentium [151], lex est fidei et spiritus vivificans dilectorem.


Deus propterea iubet, ut in nobis deficientes ad illum confugiamus.

17. 30. Vide nunc quemadmodum consonet ista discretio illis apostolicis verbis, quae paulo ante ob aliud commemorata et diligentius pertractanda distuleram. Manifestati, inquit, quoniam estis epistola Christi ministrata per nos, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [152]. Ecce quemadmodum ostendit, quia illud extra hominem scribitur ut eum forinsecus terrificet, hoc in ipso homine, ut eum intrinsecus iustificet. Carnales autem tabulas cordis dixit, non carnalis prudentiae, sed tamquam viventes sensumque habentes in comparatione lapidis, qui sine sensu est. Et quod paulo post dicit, quod non poterant intendere filii Israel usque in finem vultus Moysi et ideo eis per velum loquebatur [153], hoc significat, quia littera legis iustificat neminem, sed velamen positum est in lectione Veteris Testamenti, donec ad Christum transeatur et auferatur velamen [154], id est, transeatur ad gratiam et intellegatur ab ipso nobis esse iustificationem, qua faciamus quod iubet. Qui propterea iubet, ut in nobis deficientes ad illum confugiamus. Ideo vigilantissime cum dixisset: Confidentiam talem habemus per Christum ad Deum, ne nostris hoc viribus tribueretur, continuo commendavit unde agitur dicens: Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficiente nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti non litterae, sed spiritus; littera enim occidit, spiritus autem vivificat [155].

Caput XVIII[recensere]

Vetus Testamentum cessavit adveniente Dei maiore dono.

18. 31. Proinde quia lex, sicut alibi dicit, praevaricationis gratia posita est [156], id est, littera ista extra hominem scripta, propterea eam et ministrationem mortis et ministrationem damnationis appellat [157]; hanc autem, id est, Novi Testamenti, ministrationem spiritus et ministrationem iustitiae dicit, quia per donum spiritus operamur iustitiam et a praevaricationis damnatione liberamur. Ideo illud evacuatur, hoc manet, quoniam terrens paedagogus auferetur, cum timori successerit caritas; Ubi enim spiritus Domini, ibi libertas [158]. Hanc autem ministrationem non ex meritis nostris, sed ex misericordia esse sic dicit: Propter quod habentes ministrationem hanc sicut misericordiam consecuti non infirmemur, sed abiciamus occulta confusionis non ambulantes in astutia neque dolo adulterantes verbum Dei [159]. Hanc astutiam et dolum hypocrisin vult intellegi, qua volunt iusti videri superbi. Unde et in illo psalmo, quem ad huius ipsius gratiae testificationem commemorat idem Apostolus: Beatus, inquit, cui non imputavit Dominus peccatum neque est in ore eius dolus [160]. Haec est humilium sanctorum confessio, non se iactantium esse quod non sunt. Et paulo post: Non enim nosmetipsos, inquit, praedicamus, sed Iesum Christum Dominum, nos autem servos vestros per Iesum, quia Deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae gloriae eius in faciem Christi Iesu [161]. Haec est scientia gloriae eius, qua scimus ipsum esse lumen, quo tenebrae nostrae illuminantur [162]. Et idipsum adtende quemadmodum inculcet: Habemus autem, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei et non ex nobis [163]. Et paulo post, cum eamdem gratiam uberius in Domino Iesu Christo commendans usque ad illud veniret indumentum iustitiae fidei [164], quo induti non nudi inveniamur et propter hoc ingemescimus mortalitate praegravati habitaculum nostrum quod de caelo est superindui cupientes, ut absorbeatur mortale a vita, vide quid adiungat: Qui autem operatus est nos, inquit, in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus spiritus [165]. Et post pauca intulit: Ut nos simus iustitia Dei in ipso [166]. Haec est illa iustitia Dei, non qua ipse iustus est, sed qua nos ab eo facti.

Caput XIX[recensere]

Fides christiana de adiutorio gratiae.

19. 32. Nemo ergo christianorum aberret ab hac fide, quae sola christiana est, neque quisquam, cum verecundatus fuerit dicere per nos ipsos fieri nos iustos non hoc in nobis operante gratia Dei, quia videt hoc a fidelibus et piis ferri non posse cum dicitur, ad hoc se convertat, ut dicat ideo sine operatione gratiae Dei nos iustos esse non posse, quia legem dedit, quia doctrinam instituit, quia bona praecepta mandavit. Illa enim sine adiuvante spiritu procul dubio est littera occidens; cum vero adest vivificans spiritus, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi, quod foris scriptum lex faciebat timeri.


Ieremiae prophetia de gratia.

19. 33. Inspice hoc paululum et in eo testimonio quod per prophetam de hac te praeclarissimum editum est: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iuda Testamentum novum non secundum Testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti, quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc testamentum est quod ordinabo domui Israel: post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in cor illorum et in mente eorum scribam eas; et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque civem suum et unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce Dominum, quia omnes cognoscent me a minore usque ad maiorem eorum, quia propitius ero iniquitati eorum et peccata eorum non memorabor ultra [167]. Quid ad haec dicemus? Nempe in veteribus libris aut nusquam aut difficile praeter hunc propheticum locum legitur facta commemoratio testamenti novi, ut omnino ipso nomine appellaretur. Nam multis locis hoc significatur et praenuntiatur futurum, sed non ita, ut etiam nomen legatur expressum. Considera igitur diligenter quam differentiam inter duo testamenta, id est, vetus et novum, Deus esse testatus sit.


Gratia data est ut lex impleretur.

19. 34. Cum dixisset: Non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti, vide quid adiunxit: Quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo [168]. Vitio eorum deputat, quod in testamento Dei non permanserunt, ne lex, quam tunc acceperunt, culpanda videatur. Ipsa est enim, quam non venit Christus solvere, sed implere [169], non tamen per eamdem legem iustificatis impiis, sed per gratiam; hoc quippe agit vivificans spiritus, sine quo littera occidit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus [170]. Ex hac promissione, hoc est, ex Dei beneficio, ipsa lex impletur, sine qua promissione praevaricatores facit vel usque ad effectum mali operis, si etiam repagula timoris concupiscentiae flamma transcenderit, vel certe in sola voluntate, si timor poenae suavitatem libidinis vicerit. Quod enim ait: Conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus, ipsius conclusionis utilitas dicta est. Nam conclusit ad quos usus, nisi quemadmodum alibi dicit: Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae postea revelata est [171]? Lex ergo data est, ut gratia quaereretur, gratia data est, ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur lex, sed vitio prudentiae carnis. Quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit. Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum [172]. Unde et in isto prophetico testimonio: Consummabo, inquit, super domum Israel et super domum Iuda testamentum novum. Quid est: Consummabo nisi "implebo" non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut eicerem eos de terra Aegypti [173]?

Caput XX[recensere]

Testamentum dicitur novum propter novitatem spiritus.

20. 35. Ergo illud Vetus erat, quia hoc Novum est. Unde igitur illud vetus, hoc novum, cum lex eadem impleatur per Testamentum novum, quae dixit in Vetere: Non concupisces? Quia ipsi, inquit, non perseveraverunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus [174]. Ergo propter veteris hominis noxam, quae per litteram iubentem et minantem minime sanabatur, dicitur illud Testamentum Vetus, hoc autem Novum propter novitatem spiritus, quae hominem novum sanat a vitio vetustatis. Denique adtende quod sequitur et vide quanta luce fiat perspicuum, quod sibi fidentes nolunt homines intueri. Quia hoc testamentum est, inquit, quod ordinabo domui Israel: post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in cor illorum et in mente eorum scribam eas [175]. Ecce est unde Apostolus ait, quod supra commemoravimus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis, quia non atramento, sed spiritu Dei vivi [176]. Nec ob aliud arbitror in eo loco Apostolum voluisse commemorare Testamentum Novum - ibi quippe ait: Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti non litterae, sed spiritus [177] -, nisi quia istam intuebatur prophetiam, cum diceret: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [178], quoniam hic dictum est: In cordibus eorum scribo eas [179], ubi nominatim promissum est Testamentum Novum.

Caput XXI[recensere]

Lex scripta in cordibus.

21. 36. Quid sunt ergo leges Dei ab ipso Deo scriptae in cordibus nisi ipsa praesentia Spiritus Sancti, qui est digitus Dei [180], quo praesente diffunditur caritas in cordibus nostris [181], quae plenitudo legis est et finis praecepti [182]? Nam quia Veteris Testamenti promissa terrena sunt [183], licet - exceptis sacramentis, quae umbrae erant futurorum [184], sicut est circumcisio et sabbatum et aliae dierum observationes et quarumdam escarum cerimoniae et multiplex sacrificiorum sacrorumque ritus, quae vetustati carnali lege iugoque servili congruebant - talia contineat praecepta iustitiae, qualia nunc quoque observare praecipimur, quae maxime duabus illis tabulis sine figura adumbratae significationis expressa sunt, sicuti est: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te, ipsum [185], tamen, quia in eo, sicut dixi, promissa terrena et temporalia recitantur, quae bona sunt huius corruptibilis carnis, quamvis eis sempiterna atque caelestia ad Novum scilicet Testamentum pertinentia figurentur, nunc ipsius cordis bonum promittitur, mentis bonum, spiritus bonum, hoc est, intellegibile bonum, cum dicitur: Dans leges meas in mente eorum et in cordibus eorum scribam eas [186]. Unde significavit eos non forinsecus terrentem legem formidaturos, sed intrinsecus habitantem ipsam legis iustitiam dilecturos.

Caput XXII[recensere]

Caritas et merces aeterna.

22. 37. Deinde addidit et mercedem: Et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum [187]. Hoc est illud, quod Deo ait ille: Mihi autem adhaerere Deo bonum est [188]. Ero, inquit, illis in Deum et ipsi erunt mihi populus [189]. Quid hoc bono melius, quid hac felicitate felicius, vivere Deo, vivere de Deo [190], apud quem est fons vitae et in cuius lumine videbimus lumen [191]? De hac vita dicit ipse Dominus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum [192]; id est, te et quem misisti Iesum Christum unum verum Deum. Hoc enim et ipse promittit dilectoribus suis, dicens: Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligitur a Patre meo. Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi [193], utique in forma Dei, in qua aequalis est Patri, non in forma servi [194], in qua se et impiis ostendebat. Tunc enim fiet quod scriptum est: Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini [195], quando ibunt sinistri in ignem aeternum, iusti autem in vitam aeternam [196]. Quae vita aeterna, sicut commemoravi, definita est ea esse, ut cognoscant unum verum Deum [197]. Hinc dicit et Ioannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [198]. Haec similitudo nunc incipit reformari, quamdiu homo interius renovatur de die in diem [199] secundum imaginem eius, qui creavit eum [200].

Caput XXIII[recensere]

Futurae vitae perfectio in verbis S. Pauli.

23. 38. Sed ad illius eminentiae perfectionem, quae tunc futura est, quid hoc aut quantum est? Si quidem Apostolus ad illa ineffabilia qualecumque adhibens de notis rebus exemplum parvulam aetatem virili comparavit aetati: Cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, quae parvuli erant deposui [201]. Cur autem hoc dixerit consequenter ostendens: Videmus, inquit, nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum [202].

Caput XXIV[recensere]

Futurae vitae perfectio in verbis Ieremiae.

24. 39. Proinde etiam per hunc Prophetam, cuius testimonium pertractamus, hoc additur, ut in eo merces, in eo finis, in eo perfectio felicitatis, in eo beatae aeternaeque vitae summa consistat. Cum enim dixisset: Et ero illis in Deum et ipsi erunt mihi populus, continuo addidit: Et non docebunt unusquisque civem suum et unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce Dominum, quia omnes cognoscent me, a minore usque ad maiorem eorum [203]. Nunc certe iam tempus est Testamenti Novi, cuius per Prophetam est facta promissio per haec verba, quae ex illa prophetia commemoravimus. Cur ergo adhuc dicit unusquisque civi suo et fratri suo: Cognosce Dominum? An forte non dicitur, cum Evangelium praedicetur et eius ipsa sit praedicatio, ut hoc ubique dicatur? Nam unde se Apostolus gentium dicit esse doctorem [204], nisi quia hoc fit quod ipse ait: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credunt quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante [205]? Cum ergo nunc ista praedicatio usquequaque crebrescat, quomodo tempus est Testamenti Novi, de quo Propheta dixit: Et non docebit unusquisque civem suum et unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce Dominum, quia omnes cognoscent me, a minore usque ad maiorem eorum [206]; nisi quia eiusdem Testamenti Novi aeternam mercedem, id est, ipsius Dei beatissimam contemplationem, promittendo coniunxit?


Gratia et praedestinatio.

24. 40. Quid ergo est omnes a minore usque ad maiorem eorum, nisi omnes pertinentes spiritaliter ad domum Israel et ad domum Iuda, hoc est, ad filios Isaac, ad semen Abrahae? Ipsa est enim promissio, qua ei dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen. Non enim qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen. Promissionis autem verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam et erit Sarrae filius. Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. De nondum enim natis neque qui aliquid operati fuerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori [207]. Haec est domus Israel vel domus Iuda propter Christum, qui venit ex tribu Iuda, domus filiorum promissionis, hoc est non operum propriorum, sed beneficii Dei. Hoc enim Deus promittit, quod ipse facit; non enim ipse promittit et alius facit, quod iam non est promittere, sed praedicere. Ideo: Non ex operibus, sed ex vocante [208], ne ipsorum sit, non Dei, ne merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum [209] atque ita gratia iam non sit gratia [210], cuius vehemens defensor est atque adsertor minimus Apostolorum, qui plus omnibus illis laboravit, non ipse autem, sed gratia Dei cum illo [211]. Omnes enim, inquit, agnoscent me [212]. Omnes: domus Israel et domus Iuda. Neque enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel, sed omnes quibus dicitur in psalmo: Pro susceptione matutina, hoc est, pro luce nova, Testamenti scilicet Novi: Universum semen Iacob, magnificate eum; timeat eum omne semen Israel [213]. Universum omnino semen, prorsus omne semen promissorum atque vocatorum [214], sed eorum, qui secundum propositum vocati sunt. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit [215]. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei tantum quod ex lege est - id est, quod ex Vetere Testamento venit ad Novum -, sed et ei quod ex fide est [216] - non sibi praemissa lege, ex fide autem Abraham, id est, imitatores fidei Abraham -, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, quia patrem multarum gentium posui te [217]. Omnes ergo hi praedestinati, vocati, iustificati, glorificati cognoscent Deum gratia Testamenti Novi, a minore usque ad maiorem eorum.


Promissam Dei contemplationem omnes simul accepturi sunt.

24. 41. Sicut ergo lex factorum, scripta in tabulis lapideis mercesque eius terra illa promissionis, quam carnalis domus Israel, cum ex Aegypto liberata esset, accepit, pertinet ad Testamentum Vetus, ita lex fidei scripta in cordibus mercesque eius species contemplationis, quam spiritalis domus Israel ab hoc mundo liberata percipiet, pertinet ad Testamentum Novum. Tunc fiet quod Apostolus dicit: Sive prophetiae, evacuabuntur, sive linguae, cessabunt, sive scientia, evacuabitur [218], illa scilicet parvulorum scientia, in qua hic vivitur, quae ex parte est per speculum in enigmate [219]. Propter hanc enim necessaria est prophetia, cum adhuc praeteritis futura succedunt; propter hanc linguae, id est, multiplicitas significationum, cum ex alio atque alio aliud atque aliud admonetur, qui nondum aeternam lucem perspicuae veritatis mente purgatissima contemplatur. Cum autem venerit quod perfectum est [220], et totum hoc quod ex parte est fuerit evacuatum [221], tunc verbum, quod adsumpta carne carni apparuit, ostendet se ipsum dilectoribus suis; tunc erit vita aeterna, ut cognoscamus unum verum Deum [222]; tunc similes ei erimus [223], quoniam tunc cognoscemus sicut et cogniti sumus [224]; tunc non docebit unusquisque civem suum aut fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent eum a minore usque ad maiorem eorum [225]. Quod multis modis intellegi potest: sive quia et illic quisque sanctorum tamquam stella ab stella differt in gloria [226] - nec ad rem quidquam interest, utrum a minore usque ad maiorem, sicut dictum est, an si a maiore usque ad minorem diceretur; quod similiter nihil interest, etiamsi minores intellexerimus, qui tantummodo credere, maiores autem, qui etiam intellegere, quantum in hac vita potest, lumen incorporeum atque incommutabile valuerunt -, sive minores tempore posteriores, maiores autem tempore priores intellegi voluit - simul enim promissam Dei contemplationem accepturi sunt omnes, quia et illi pro nobis meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur [227], et ideo velut priores repperiuntur minores, quia minus dilati sunt, sicut in illo evangelico denario per similitudinem dicitur, quem prius accipiunt qui posterius venerunt ad vineam [228] -, sive quolibet alio modo, qui me in praesentia forsitan fugit, minores maioresque accipiendi sunt.

Caput XXV[recensere]

Distantia Novi et Veteris Testamenti.

25. 42. Illud tamen, quantum potes, diligenter adtende, quod tanto molimine conor ostendere, cum Testamentum Novum Propheta promitteret non secundum Testamentum quod prius factum est populo Israel ex Aegypto liberato, nihil eum de sacrificiorum vel quorumque sacramentorum commutatione dixisse, quamvis et ipsa sine dubio fuerat secutura, sicut secutam videmus, quod multis aliis locis eadem prophetica Scriptura testatur, sed tantummodo istam commendasse distantiam, quod leges suas daturus esset Deus in mentem eorum, qui pertinerent ad hoc Testamentum, et eorum scripturus in cordibus - unde Apostolus sumpsit non atramento, sed spirito Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [229] - sempiternamque mercedem iustificationis huius non terram de qua pulsi sunt Amorrei et Cethei et aliae gentes, quae ibi commemorantur [230], sed ipsum Deum, cui adhaerere bonum est [231], ut bonum Dei, quod diligunt, Deus sit ipse quem diligunt, inter quem et homines nisi peccata non separant [232], quae non nisi per eamdem gratiam dimittuntur. Unde cum dixisset: Omnes enim cognoscent me a minore usque ad maiorem eorum, mox addidit: Quia propitius ero iniquitati eorum et peccata eorum non memorabor ultra [233]. Per legem ergo factorum dicit Dominus: Non concupisces [234], per legem fidei dicit Dominus: Sine me nihil potestis facere [235]; agebat enim de bonis operibus, hoc est de palmitum fructibus [236]. Cum igitur haec appareat distantia Veteris et Novi Testamenti, quod lex ibi in tabulis, hic in cordibus scribitur, ut quod ibi forinsecus terret, hic delectet intrinsecus, ibique fiat praevaricator per occidentem litteram, hic dilector per vivificantem spiritum, non ideo dicendum est, quod Deus adiuvet nos ad operandam iustitiam atque operetur in nobis et velle et operari pro bona voluntate [237] quia praeceptis iustitiae forinsecus insonat sensibus nostris, sed quia intrinsecus incrementum dat diffundendo caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis [238].

Caput XXVI[recensere]

26. 43. Videndum est autem quomodo dicat Apostolus: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis [239], ne videatur non esse certa distantia Novi Testamenti, quod leges suas Dominus in cordibus populi sui se scripturum esse promisit, quando quidem hoc gentes naturaliter habeant. Pertractanda igitur haec quaestio, quae non mediocris exorta est. Dicet enim aliquis: "Si Deus hinc discernit a Vetere Testamento Novum, quod in Vetere legem suam scripsit in tabulis, in Novo autem scripsit in cordibus, fideles Novi Testamenti unde discernuntur a gentibus, quae habent opus legis scriptum in cordibus suis, quo naturaliter quae legis sunt faciunt, quasi iam illo populo vetere potiores, qui legem accepit in tabulis, et novo populo priores, cui hoc praestatur per Testamentum Novum, quod his natura iam praestitit?".


Gentes quae habent legem scriptam in cordibus suis, sunt gentes quae credunt Evangelio.

26. 44. An forte eas gentes commemoravit Apostolus scriptam habere in cordibus legem, quae ad Novum pertinent Testamentum? Ad hoc enim unde venerit, intuendum est. Primo Evangelium commendans ait: Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivit [240]. Deinde loquitur de illis impiis, quibus propter superbiam nec cognitio Dei profuit, quia non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt [241]. Inde transit ad eos, qui iudicant et agunt talia, qualia condemnant, nimirum propter Iudaeos, qui de lege Dei gloriabantur, quamvis adhuc eos nominatim non exprimat, et ideo dicit: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. Non est enim personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [242]. His verbis hoc unde agitur subiungit et dicit: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt [243] et cetera quae iam supra commemoravi. Proinde non videtur alios hic significasse sub nomine gentium quam eos, quos nomine Graeci supra significabat, cum diceret: Iudaeo primum et Graeco. Porro si Evangelium virtus Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco [244], et ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci, gloria autem et honor et pax omni operanti bonum. Iudaeo primum et Graeco [245]; iste autem Graecus nomine gentium significatus est naturaliter quae legis sunt facientium et quae scriptum habent opus legis in cordibus suis, profecto ad Evangelium pertinent gentes, quibus lex in cordibus scripta est; eis quippe credentibus virtus Dei est in salutem. Quibus autem gentibus bene operantibus gloriam, honorem pacemque promitteret extra Evangelii gratiam constitutis? Quia enim personarum acceptio non est apud Deum et non auditores legis, sed factores iustificantur, ideo sive Iudaeus sive Graecus, hoc est, quilibet ex gentibus crediderit, salutem in Evangelio pariter habebit. Non enim est distinctio, sicut postea dicit: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei iustificati gratis per gratiam ipsius [246]. Unde autem factorem legis Graecum iustificari diceret sine gratia Salvatoris?


Nemo factor legis nisi iustificetur.

26. 45. Neque enim contra se ipsum diceret, quod ait: Factores legis iustificabuntur [247]; tamquam per opera, non per gratiam iustificentur, cum dicat gratis iustificari hominem per fidem sine operibus legis [248] nihilque aliud velit intellegi in eo quod dicit gratis, nisi quia iustificationem opera non praecedunt. Aperte quippe alibi dicit: Si gratia, non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia [249]. Sed sic intellegendum est factores legis iustificabuntur, ut sciamus aliter eos non esse factores legis, nisi iustificentur, ut non iustificatio factoribus accedat, sed ut factores iustificatio praecedat. Quid est enim aliud "iustificati" quam "iusti facti", ab illo scilicet qui iustificat impium [250], ut ex impio fiat iustus? Si enim ita loqueremur, ut diceremus "homines liberabuntur", hoc utique intellegeretur eis, qui iam homines essent, accedere liberationem; si autem diceremus "homines creabuntur", non utique intellegeretur eos creari qui iam homines erant, sed ipsa creatione homines fieri. Ita si dictum esset "factores legis honorabuntur", recte non acciperemus nisi honorem illis qui iam essent factores legis accedere; cum vero dictum est factores legis iustificabuntur, quid aliud dictum est quam "iusti iustificabuntur"? factores enim legis utique iusti sunt. Ac per hoc tantumdem est, ac si diceretur "factores legis creabuntur", non quia erant, sed ut sint, ut sic intellegerent etiam Iudaei legis auditores indigere se gratia iustificatoris, ut possint esse factores. Aut certe ita dictum est iustificabuntur, ac si diceretur "iusti habebuntur", "iusti deputabuntur", sicut dictum est de quodam: Ille autem volens se iustificare [251], id est, ut iustus haberetur et deputaretur. Unde aliter dicimus: "Deus sanctificat sanctos suos"; aliter autem Sanctificetur nomen tuum [252]; nam illud ideo, quia ipse illos facit esse sanctos, qui non erant sancti, hoc autem ideo, ut quod semper apud se sanctum est, sanctum etiam ab hominibus habeatur, id est, sancte timeatur.


Novus Israel secundum spiritum.

26. 46. Si ergo gentes commemorans naturaliter quae legis sunt facientes et scriptum habentes opus legis in cordibus [253] illos intellegi voluit, qui credunt in Christum, quia non sicut Iudaei praemissa sibi lege veniunt ad fidem, non est cur eos conemur discernere ab his quibus Dominus per Prophetam promittens Testamentum Novum dixit leges suas se scripturum in cordibus eorum [254], quia et ipsi per insertionem, quam oleastro praestitam dicit, ad eamdem oleam, hoc est, ad eumdem Dei populum, pertinent [255], potiusque concordat prophetico etiam hoc apostolicum testimonium, ut hoc sit pertinere ad Testamentum Novum legem Dei habere non in tabulis, sed in cordibus scriptam, hoc est, intimo affectu iustitiam legis amplecti, ubi fides per dilectionem operatur [256], quia ex fide iustificat gentes Deus, quod Scriptura praevidens praenuntiavit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes [257], ut per hanc promissionis gratiam olivae insereretur oleaster et fierent fideles gentes filii Abrahae in semine Abrahae, quod est Christus [258], sectantes eius fidem, qui non accepta in tabulis lege nondumque habens ipsam circumcisionem credidit Deo et deputatum est illi ad iustitiam [259]. Ac sic tale erit hoc quod de eiusmodi gentibus dixit Apostolus, quod opus legis scriptum habeant in cordibus suis [260], quale est illud ad Corinthios: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [261]. Ita enim fiunt de domo Israel, cum praeputium eorum in circumcisionem deputatum, eo quod iustitiam legis non praecisione carnis ostendunt, sed cordis caritate custodiunt, quoniam si praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium eius, inquit, in circumcisionem deputabitur [262]? Et propterea in domo veri Israel, in quo dolus non est [263], participes sunt Testamenti Novi, quia dat Deus leges in mentem ipsorum et in cordibus eorum scribit eas digito suo [264], Spiritu Sancto, quo ibi diffunditur caritas [265], quae legis est plenitudo [266].

Caput XXVII[recensere]

Gratiae spiritus instaurat in nobis Dei imaginem.

27. 47. Nec moveat, quod naturaliter eos dixit quae legis sunt facere, non spiritu Dei, non fide, non gratia. Hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis. Vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia, propter quam Deo dicitur: Miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi [267]. Proinde naturaliter homines quae legis sunt faciunt; qui enim hoc non faciunt, vitio suo non faciunt. Quo vitio lex Dei est deleta de cordibus ac per hoc vitio sanato, cum illic scribitur, fiunt quae legis sunt naturaliter, non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [268]. Et ideo quia non est distinctio, egent gloria Dei iustificati gratis per gratiam ipsius [269]. Qua gratia in interiore homine renovato iustitia scribitur, quam culpa deleverat, et haec misericordia super genus humanum per Iesum Christum Dominum nostrum. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [270].


Non omni modo per peccatum deletum est in homine quod ibi per imaginem Dei impressum est, cum crearetur.

27. 48. Si autem hi, qui naturaliter quae legis sunt faciunt, nondum sunt habendi in numero eorum, quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum nec Deum verum veraciter iusteque colentium quaedam tamen facta vel legimus vel novimus vel audivimus, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, verum etiam merito recteque laudamus quamquam si discutiatur, quo fine fiant, vix inveniuntur quae iustitiae debitam laudem defensionemve mereantur.

Caput XXVIII[recensere]

28. 48. Verum tamen quia non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint - unde merito dici possit etiam in ipsa impietate vitae suae facere aliqua legis vel sapere, si hoc est quod dictum est, quia gentes quae legem non habent, hoc est, legem Dei, naturaliter quae legis sunt faciunt et quia huiusmodi homines ipsi sibi sunt lex et scriptum opus legis habent in cordibus suis [271], id est, non omni modo deletum est, quod ibi per imaginem Dei cum crearentur impressum est -, etiam sic illa differentia non perturbabitur, qua distat a Vetere Testamentum Novum, eo quod per Novum scribitur lex Dei in corde fidelium, quae per Vetus in tabulis scripta est. Hoc enim illic scribitur per renovationem, quod non omni modo deletum est per vetustatem. Nam sicut ipsa imago Dei renovatur in mente credentium per Testamentum Novum, quam non penitus impietas aboleverat - nam remanserat utique id quod anima hominis nisi rationalis esse non potest - ita etiam ibi lex Dei non ex omni parte deleta per iniustitiam profecto scribitur renovata per gratiam. Nec istam inscriptionem, quae iustificatio est, poterat efficere in Iudaeis lex in tabulis scripta, sed solam praevaricationem. Nam et ipsi homines erant et vis illa naturae inerat eis, qua legitimum aliquid animal rationale et sentit et facit; sed pietas, quae in aliam vitam transfert beatam et aeternam, legem habet immaculatam, convertentem animas [272], ut ex illo lumine renoventur fiatque in eis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [273]. Unde aversi obsolescere meruerunt; renovari autem nisi gratia christiana, hoc est, nisi Mediatoris intercessione, non possunt. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus [274]. A cuius gratia si alieni sunt illi de quibus agimus, qui secundum illum modum, de quo superius satis diximus, naturaliter quae legis sunt faciunt, quid eis proderunt excusantes cogitationes in die, qua iudicabit Deus occulta hominum [275], nisi forte ut mitius puniantur? Sicut enim non impediunt a vita aeterna iustum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cuiuslibet pessimi hominis invenitur. Verum tamen sicut in regno Dei velut stella ab stella in gloria differunt sancti [276], sic et in damnatione poenae sempiternae tolerabilius erit Sodomae quam alteri civitati [277] et erunt quidam duplo amplius quibusdam gehennae filii [278]. Ita nec illud in iudicio Dei vacabit, quod in ipsa impietate damnabili magis alius alio minusve peccaverit.


Non est apud Deum personarum acceptio.

28. 49. Quid ergo hinc Apostolus efficere voluit, quod iactantiam cohibens Iudaeorum, cum dixisset: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [279], continuo subiecit de his, qui legem non habentes naturaliter quae legis sunt faciunt [280]; si non illi sunt intellegendi, qui pertinent ad gratiam Mediatoris, sed illi potius, qui cum Deum verum vera pietate non colant, habent tamen quaedam opera bona in vita impia? An forte hoc ipso probandum credidit, quod supra dixerat, quia non est personarum acceptio apud Deum, et quod postea dixit, quia non Iudaeorum Deus est tantum, sed etiam gentium [281], quod quantulacumque legis opera naturaliter insita non invenirentur in eis, qui legem non acceperunt, nisi ex reliquiis imaginis Dei, quam non contemnit, cum in eum credunt, apud quem non est acceptio personarum [282]? Sed quod libet horum accipiatur, constat gratiam Dei promissam esse Testamento Novo etiam per Prophetam eamdemque gratiam in eo definitam, ut scribantur leges Dei in cordibus hominum [283] perveniantque ad eam cognitionem Dei, ubi non docebit unusquisque civem suum vel fratrem suum dicens: Cognoscere Deum, quia omnes cognoscent eum a minore usque ad maiorem eorum [284]. Hoc donum Spiritus Sancti est, quo diffunditur caritas in cordibus nostris [285], caritas non quaelibet, sed caritas Dei de corde puro et conscientia bona et fide non ficta [286], ex qua iustus in hac peregrinatione vivens ad speciem quoque perducitur post speculum et enigma et quidquid erat ex parte, ut facie ad faciem cognoscat, sicut et cognitus est [287]. Unam enim petiit a Domino et hanc requirit, ut habitet in domo Domini per omnes dies vitae suae ad hoc, ut contempletur delectationem Domini [288].

Caput XXIX[recensere]

Omnibus non tantum legem sed etiam gratiam Deus donat.

29. 50. Nemo itaque glorietur ex eo quod videtur habere, tamquam non acceperit [289], aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel ut legeretur apparuit vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est [290]. Porro autem si non gratis mortuus est, ascendit in altum, captivavit captivitatem et dedit dona hominibus [291]. Inde habet quicumque habet; quisquis autem inde se habere negat aut non habet aut id quod habet auferetur ab eo [292]. Unus enim Deus qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem [293]; quod non ad aliquam differentiam dictum est, tamquam aliud sit ex fide et aliud per fidem, sed ad varietatem locutionis. Alio quippe loco cum de gentibus diceret, hoc est, de praeputio: Praevidens, inquit, Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus [294]. Itemque cum de circumcisione loqueretur, unde erat ipse, nos, inquit, natura Iudaei et non ex gentibus peccatores scientes quia non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christo Iesu credimus [295]. Ecce et praeputium dixit iustificari ex fide et circumcisionem per fidem, si tamen circumcisio iustitiam fidei teneat. Sic enim gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem quae ex fide est - impetrando eam ex Deo, non ex se ipsis praesumendo -; Israel vero persequens legem iustitiae in legem non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed tamquam ex operibus [296], id est, tamquam eam per semetipsos operantes, non in se credentes operari Deum. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate [297]. Ac per hoc offenderunt in lapidem offensionis [298]. Nam quid dixerit: Quia non ex fide, sed tamquam ex operibus, apertissime exposuit dicens: Ignorantes enim Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti [299]. Et adhuc dubitamus, quae sint opera legis, quibus homo non iustificatur, si ea tamquam sua crediderit sine adiutorio et dono Dei, quod est ex fide Iesu Christi? et circumcisionem ceteraque talia suspicamur, quia etiam de his sacramentis aliis in locis talia quaedam leguntur? Sed hic utique non circumcisionem tamquam suam iustitiam volebant constituere, quia et ipsam Deus praecipiendo constituit. Nec de illis operibus hoc intellegi potest, de quibus Dominus eis dicit: Reicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis [300], quia persequens, inquit, legem iustitiae in legem non pervenit Israel [301]; non dixit: "persequens traditiones suas", id est "consectans". Haec ergo sola distante est, quia ipsum non concupisces [302] et cetera mandata sancta et iusta sibi tribuebant. Quae ut possit homo facere, Deus operatur in homine per fidem Iesu Christi, qui finis est ad iustitiam omni credenti [303], id est, cui per spiritum incorporatus factusque membrum eius potest quisque illo incrementum intrinsecus dante operari iustitiam [304]. De cuius operibus etiam ipse dixit, quia sine me nihil potestis facere [305].


Multa multitudo dulcedinis Dei.

29. 51. Ideo quippe proponitur iustitia legis, quod qui fecerit eum, vivet in illa [306], ut cum quisque infirmitatem suam cognoverit, non per suas vires neque per litteram ipsius legis, quod fieri non potest, sed per fidem concilians iustificatorem perveniat et faciat et vivat in ea. Opus enim, quod qui fecerit vivet in eo, non fit nisi a iustificato. Iustificatio autem ex fide impetratur, de qua scriptum est: Ne dixeris in corde tuo: quis ascendit in caelum? hoc est Christum deducere, aut: quis descendit in abyssum? Hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit? Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo. Hoc est, inquit, verbum fidei quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo, quia Dominus est Iesus, et credideris incorde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris [307]. In tantum iustus, in quantum salvus. Per hanc enim fidem credimus, quod etiam nos Deus a mortuis excitet: interim spiritu, ut in novitate eius gratiae temperanter et iuste et pie vivamus in hoc saeculo [308], post etiam carne nostra ad immortalitatem resurrectura, quod ei meritum spiritus facit, qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est, in iustificatione, praecedit. Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus [309]. Fide igitur Iesu Christi impetramus salutem et quantulum nobis inchoatur in re et quantum perficienda exspectatur in spe. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini salvus erit [310]. Quam multa multitudo, ait psalmus, dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus in te [311]! Ex lege timemus Deum, ex fide speramus in Deum; sed timentibus poenam absconditur gratia. Sub quo timore anima laborans, quando concupiscentiam malam non vicerit nec timor ille quasi custos severus abscesserit, per fidem confugiat ad misericordiam Dei, ut det quod iubet atque inspirata gratiae suavitate per Spiritum Sanctum faciat plus delectare quod praecipit, quam delectat quod impedit. Ita multa multitudo dulcedinis eius, hoc est, lex fidei, caritas eius conscripta in cordibus atque diffusa perficitur sperantibus in eum, ut anima sanata non timore poenae, sed amore iustitiae operetur bonum [312].

Caput XXX[recensere]

Non evacuatur per gratiam liberum arbitrium.

30. 52. Liberum ergo arbitrium evacuamus per gratiam? Absit, sed magis liberum arbitrium statuimus. Sicut enim lex per fidem [313], sic liberum arbitrium per gratiam non evacuatur, sed statuitur. Neque enim lex impletur nisi libero arbitrio. Sed per legem cognitio peccati, per fidem impetratio gratiae contra peccatum, per gratiam sanatio animae a vitio peccati [314], per animae sanitatem libertas arbitrii, per liberum arbitrium iustitiae dilectio, per iustitiae dilectionem legis operatio. Ac per hoc, sicut lex non exacuatur, sed statuitur per fidem, quia fides impetrat gratiam, qua lex impleatur, ita liberum arbitrium non evacuatur per gratiam, sed statuitur, quia gratia sanat voluntatem, quia iustitia libere diligatur. Omnia haec, quae velut catenatim connexi, habent voces suas in Scripturis sanctis. Lex dicit: Non concupisces [315]; fides dicit: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi [316]; gratia dicit: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat [317]; sanitas dicit: Domine Deus meus, esclamavi ad te et sanasti me [318]; liberum arbitrium dicit: Voluntarie sacrificabo tibi [319]; dilectio iustitiae dicit: Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine [320]. Ut quid ergo miseri homines aut de libero arbitrio audent superbire, antequam liberentur, aut de suis viribus, si iam liberati sunt? Nec adtendunt in ipso nomine liberi arbitrii utique libertatem sonare; Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas [321]. Si ergo servi sunt peccati, quid se iactant de libero arbitrio? A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est [322]. Si autem liberati sunt, quid se iactant velut de opere proprio et gloriantur, quasi non acceperint [323]? An ita sunt liberi, ut nec illum velint habere Dominum, qui eis dicit: Sine me nihil potestis facere [324], et: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis [325]?


Caput XXXI[recensere]

Quid sit potestas hominis.

31. 53. Quaeret aliquis, utrum fides ipsa, in qua salutis vel ad salutem connexionis huius, quam commemoravi, esse videtur exordium, in nostra constituta sit potestate. Quod facilius videbimus, si prius quid sit potestas aliquanto diligentius perspexerimus. Cum enim duo quaedam sint velle et posse - unde nec qui vult continuo potest nec qui potest continuo vult, quia sicut volumus aliquando quod non possumus, sic etiam possumus aliquando quod nolumus -, satis elucet et ipsis etiam vocabulis resonat, quod ab eo quod est velle voluntas, ab eo autem quod est posse potestas nomen accepit. Quapropter sicut qui vult habet voluntatem, ita potestatem qui potest. Sed ut potestate aliquid fiat, voluntas aderit. Neque enim dici solet quispiam potestate fecisse, si quid fecit invitus. Quamquam, si subtilius advertamus, etiam quod quisque invitus facere cogitur, si facit, voluntate facit; sed quia mallet aliud, ideo invitus, hoc est, nolens facere dicitur. Malo quippe aliquo facere compellitur, quod volens evitare vel a se removere facit quod cogitur. Nam si tanta voluntas sit, ut malit hoc non facere quam illud non pati, cogenti procul dubio resistit nec facit. Ac per hoc, si facit, non quidem plena et libera voluntate, sed tamen non facit nisi voluntate; quam voluntatem quia effectus consequitur, non possumus dicere potestatem defuisse facienti. Si enim cogenti cedens vellet facere nec posset, ei voluntatem affuisse licet extortam, sed potestatem defuisse diceremus. Cum vero ideo non faciebat, quia nolebat, erat utique potestas, sed voluntas deerat, quamdiu cogenti reluctando non fecit. Hinc est, quod etiam illi, qui cogunt vel qui suadent, solent dicere: "Quod habes in potestate, quare non facis, ut hoc malo careas?". Et qui omnino facere non possunt, quod ideo coguntur ut faciant, quia posse creduntur, solent excusando respondere et dicere: "Facerem, si esset in potestate". Quid igitur ultra quaerimus, quando quidem hanc dicimus potestatem, ubi voluntati adiacet facultas faciendi? Unde hoc quisque in potestate habere dicitur, quod, si vult, facit; si non vult, non facit.


Fides ipsa in nostra est potestate.

31. 54. Adtende iam illud quod excutiendum posuimus, utrum fides in potestate sit. De hac enim fide nunc loquimur, quam adhibemus, cum aliquid credimus, non quam damus, cum aliquid pollicemur; nam et ipsa dicitur fides. Sed aliter dicimus: "Non mihi habuit fidem", aliter autem: "Non mihi servavit fidem". Nam illud est "Non credidit quod dixi", illud "Non fecit quod dixit". Secundum hanc fidem, qua credimus, fideles sumus Deo; secundum illam vero, qua fit quod promittitur, etiam Deus ipse fidelis est nobis. Hoc enim dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittat temptari super id quod potestis [326]. De illa itaque fide quaerimus, utrum in potestate sit, qua credimus Deo vel credimus in Deum. Hinc enim scriptum est: Credidit Abraham Deo et deputatum est illi ad iustitiam; et: Credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides eius ad iustitiam [327]. Vide nunc utrum quisque credat, si noluerit, aut non credat, si voluerit. Quod si absurdum est - quid est enim credere nisi consentire verum esse quod dicitur? consensio autem utique volentis est -, profecto fides in potestate est. Sed, sicut Apostolus dicit: Non est potestas nisi a Deo [328]. Quid igitur causae est cur non et de ista nobis dicatur: Quid enim habes quod non accepisti? [329] Nam et ut credamus, Deus dedit. Nusquam autem legimus in sanctis Scripturis: "Non est voluntas nisi a Deo". Et recte non scriptum est, quia verum non est; alioquin etiam peccatorum - quod absit! - auctor est Deus, si non est voluntas nisi ab illo, quoniam mala voluntas iam sola peccatum est, etiam si desit effectus, id est, si non habeat potestatem. Porro cum voluntas mala potestatem accipit implere quo intenditur, ex iudicio Dei venit, apud quem non est iniquitas [330]. Punit enim etiam isto modo nec ideo iniuste, quia occulte. Ceterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens. Hoc est quod de quibusdam Apostolus ait: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis illorum, ut faciant quae non conveniunt [331]. Hinc et Dominus Pilato: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper [332]. Sed cum potestas datur, non necessitas utique imponitur. Unde cum David Saulis occidendi potestatem accepisset, maluit parcere quam, ferire [333]. Unde intellegimus malos accipere potestatem ad damnationem malae voluntatis suae, bonos autem ad probationem, bonae voluntatis suae.

Caput XXXII[recensere]

Fides qua creditur Deo commendatur ab Apostolo.

32. 55. Cum ergo fides in potestate sit, quoniam cum vult quisque credit et, cum credit, volens credit, deinde quaerendum est, immo recolendum, quam fidem tanta conflictatione commendet Apostolus. Non enim quodlibet credere bonum est; nam unde est illud: Fratres, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum qui ex Deo est [334]? Nec in laudibus caritatis quod dictum est: Omnia credit [335], sic accipiendum est, ut caritati cuiuspiam derogemus, si non quod audierit statim crediderit. Quid quod eadem caritas admonet non facile de fratre mali aliquid esse credendum et, cum tale aliquid dicitur, hoc ad se magis iudicat pertinere ne credat? Postremo ipsa: caritas, quae omnia credit, non omni spiritui credit ac per hoc omnia quidem credit, sed Deo, quia non dictum est: "Omnibus credit". Nulli itaque dubium est eam fidem ab Apostolo commendari, qua creditur Deo.


Fides quae salvat.

32. 56. Sed adhuc est aliquid discernendum, quoniam et illi qui sub lege sunt et timore poenae iustitiam suam facere conantur et ideo non faciunt Dei iustitiam [336], quia caritas eam facit, quam non libet nisi quod licet, non timor, qui cogitur in opere habere quod licet, cum aliud habeat in voluntate qua mallet, si fieri posset, licere quod non licet. Et illi ergo credunt Deo; nam si omnino non crederent, nec poenam legis utique formidarent. Sed non hanc fidem commendat Apostolus, qui dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater [337]. Timor ergo ille servilis est et ideo in illo quamvis Domino credatur, non tamen iustitia diligitur, sed damnatio timetur. Filii vero clamant: Abba pater, quarum duarum vocum una est ex circumcisione, altera ex praeputio, Iudaei primum et Graeci, quoniam unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem [338]. Cum autem clamant, aliquid petunt, et quid petunt nisi quod esuriunt et sitiunt? Et hoc quid est, nisi quod de illis dictum est: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [339]? Huc ergo transeant qui sub lege sunt, ut ex servis filii fiant, nec sic tamen, ut servi esse desistant, sed ut tamquam filii Domino et patri liberaliter serviant, quia et hoc acceperunt; dedit enim potestatem ille Unicus filios Dei fieri credentibus in nomine eius [340]; eosque admonuit petere, quaerere, pulsare, ut accipiant et inveniant et aperiatur eis [341], addens increpationem et dicens: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui est in caelis, dabit bona petentibus se [342]! Cum ergo virtus peccati lex inflammaverit aculeum mortis [343], ut occasione accepta peccatum per mandatum operetur omnem concupiscentiam [344], a quo petenda est continente nisi ab illo, qui novit bona data dare filiis suis? An forte nescit insipiens, quod nemo esse possit continens, nisi Deus det [345]? Hoc ergo ut sciat, ipsa indiget sapientia. Cur itaque non audit Patris sui spiritum dicentem per Apostolum Christi vel ipsum Christum, qui dicit in Evangelio suo: Petite, et accipietis [346]? Loquentem etiam in Apostolo suo et dicentem: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur illi, postulet autem in fide nihil haesitans [347]? Haec est fides, ex qua iustus vivit [348]; haec est fides, qua creditur in eum qui iustificat impium [349]; haec est fides, per quam excluditur gloriatio [350], sive ut abscedat qua in nobis inflamur sive ut emineat qua in Domino gloriamur [351]; haec est fides, qua impetratur largitas spiritus, de quo dicitur: Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus [352]. Ubi quidem quaeri adhuc potest, utrum spem iustitiae dixerit, quam sperat iustitia an qua speratur ipsa iustitia, quoniam iustus ex fide vivens sperat utique vitam aeternam [353]; itemque fides esuriens sitiensque iustitiam renovatione de die in diem interioris hominis [354] proficit in ea et sperat in ea satiari in vita aeterna, ubi fiet quod in psalmo de Deo dicitur: Qui satiat in bonis desiderium tuum [355]. Haec est fides, qua salvi fiunt, quibus dicitur: Gratia salvi facti estis per fidem et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur; ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus [356]. Postremo haec est fides, quae per dilectionem operatur [357], non per timorem, non formidando poenam, sed amando iustitiam. Unde ergo ista dilectio, id est caritas, per quam fides operatur, nisi unde illam fides ipsa impetravit? Neque enim esset in nobis, quantacumque sit in nobis, nisi diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis [358]. Caritas quippe Dei dicta et diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos, sicut iustitia Dei, qua iusti eius munere efficimur [359], et Domini salus, qua nos salvos facit [360], et fides Iesu Christi, qua nos fideles facit [361]. Haec est iustitia Dei, quam non solum docet per legis praeceptum, verum etiam dat per spiritus donum.

Caput XXXIII[recensere]

Unde sit voluntas qua creditur.

33. 57. Sed consequens est paululum quaerere, utrum voluntas illa qua credimus etiam ipsa Dei donum sit an ex illo naturaliter insito libero adhibeatur arbitrio. Si enim dixerimus eam non esse donum Dei, metuendum est ne existimemus invenisse nos aliquid, quod Apostolo increpanti et dicenti: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [362]? respondere possimus: Ecce habemus voluntatem credendi, quam non accepimus, ecce ubi gloriamur, quod non acceperimus. Si autem dixerimus etiam huiusmodi voluntatem non esse nisi donum Dei, rursus metuendum est, ne infideles atque impii non immerito se veluti iuste excusare videantur ideo non credidisse, quod dare illis Deus istam noluit voluntatem. Nam illud, quod dictum est: Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate [363], iam gratiae est, quam fides impetrat, ut possint esse hominis opera bona, quae operatur fides per dilectionem, quae diffunditur in corde per Spiritum Sanctum qui datus est nobis [364]. Sed credimus, ut impetremus hanc gratiam, et utique voluntate credimus; de hac quaeritur unde sit nobis. Si natura, quare non omnibus, cum sit idem Deus omnium creator? Si dono Dei, etiam hoc quare non omnibus, cum omnes homines velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire [365]?


Voluntas qua creditur est ex misericordia Dei.

33. 58. Prius igitur illud dicamus et videamus utrum huic satisfaciat quaestioni, quod liberum arbitrium naturaliter adtributum a Creatore animae rationali illa media vis est, quae vel intendi ad fidem, vel inclinari ad infidelitatem potest et ideo nec istam voluntatem, qua credit Deo, dici potest homo habere quam non acceperit, quando quidem vocante Deo surgit de libero arbitrio, quod naturaliter cum crearetur accepit. Vult autem Deus omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire [366], non sic tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes iustissime iudicentur. Quod cum fit, infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt, cum eius Evangelio non credunt, nec ideo tamen eam vincunt, verum se ipsos fraudant magno et summo bono malisque poenalibus implicant experturi in suppliciis potestatem eius, cuius in donis misericordiam contempserunt. Ita voluntas Dei semper invicta est; vinceretur autem, si non inveniret quid de contemptoribus faceret aut ullo modo possent evadere quod de talibus ille constituit. Qui enim dicit verbi gratia: "Volo ut hi omnes servi mei operentur in vinea et post laborem requiescentes epulentur, ita ut quisquis eorum hoc noluerit, in pistrino semper molat", videtur quidem quicumque contempserit contra voluntatem Domini sui facere, sed tunc eam vincet, si et pistrinum contemnens effugerit, quod nullo modo fieri potest sub Dei potestate. Unde scriptum est: Semel locutus est Deus, hoc est, incommutabiliter, quamquam et de unico Verbo possit intellegi. Deinde subiungens quid incommutabiliter sit locutus: Duo haec, inquit, audivi, quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, qui reddes unicuique secundum opera sua [367]. Ille igitur reus erit ad damnationem sub potestate eius, qui contempserit ad credendum misericordiam eius. Quisquis autem crediderit eique se a peccatis omnibus absolvendum et ab omnibus vitiis sanandum et calore ac lumine eius accendendum illuminandumque commiserit, habebit ex eius gratia opera bona, ex quibus etiam secundum corpus a mortis corruptione redimatur, coronetur bonisque satietur non temporalibus, sed aeternis, supra quam petimus et intellegimus [368].


In fide nostra laus misericordiae Dei.

33. 59. Hunc ordinem tenuit psalmus, ubi dicitur: Benedic, anima mea, Dominum et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia, qui satiat in bonis desiderium tuum [369]. Et ne forte haec tanta bona huius vetustatis, hoc est, mortalitatis, deformitas desperaret: Renovabitur, inquit, sicut aquilae iuventus tua [370]; tamquam diceret: "Haec, quae audisti, ad novum hominem et ad Novum pertinent Testamentum". Recole mecum eadem ipsa paululum, obsecro te, et inspice delectabiliter laudem misericordiae, hoc est, gratiae Dei. Benedic, inquit, anima mea, Dominum et noli oblivisci omnes retributiones eius [371]; non "adtributiones", sed retributiones, quia retribuit bona pro malis. Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis: hoc agitur in baptismatis sacramento. Qui sanat omnes languores tuos [372]; hoc agitur in hac vita fidelis hominis, dum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non quae volumus faciamus [373], dum alia lex in membris repugnat legi mentis, dum velle adiacet, perficere autem bonum non [374]; qui languores vetustatis, si perseverante intentione proficimus, de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quae per dilectionem operatur [375]. Qui redimit de corruptione vitam tuam [376]: hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat te in miseratione et misericordia [377]: hoc fit in iudicio, ubi cum rex iustus sederit in throno redditurus unicuique secundum opera eius, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato [378]? Ideo illic necessarium fuit commemorare miserationem et misericordiam Domini, ubi iam exigi debita et reddi merita sic possint videri, ut nullus esset misericordiae locus. Coronat ergo in miseratione et misericordia, sed etiam sic secundum opera [379]. Segregabitur enim ad dexteram, cui dicatur: Esurivi et dedistis mihi manducare [380], quoniam iudicium sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam [381], beati autem misericordes, quia ipsorum miserebitur [382]. Iam vero cum sinistri ierint in ambustionem aeternam [383], iusti autem in vitam aeternam, quia haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum [384], illa cognitione, illa visione, illa contemplatione satiabitur in bonis animae desiderium [385]. Hoc enim solum ei sat est, ultra non habet quod adpetat, quod inhiet, quod requirat. Nam desiderio huius satietatis ardebat, qui Domino Christo ait: Ostende nobis Patrem et sufficit nobis. Cui responsum est: Qui me vidit, vidit et Patrem, quia ipsa est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum [386]. Sed si ille, qui vidit Filium, vidit et Patrem, profecto qui videt Patrem et Filium, videt et Spiritum Sanctum Patris et Filii. Ita nec arbitrium liberum tollimus et benedicit anima nostra Dominum [387] non obliviscens omnes retributiones eius, nec ignorans Dei iustitiam suam volet constituere [388], sed credit in eum qui iustificat impium et vivit ex fide [389], donec ad speciem perducatur, fide scilicet quae per dilectionem operatur [390]. Quae dilectio diffunditur in cordibus nostris nec per sufficientiam propriae voluntatis nec per litteram legis, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis [391].

Caput XXXIV[recensere]

Etiam voluntatem credendi mysteriose Deus operatur in nobis.

34. 60. Haec disputatio, si quaestioni illi solvendae sufficit, sufficiat. Si autem respondetur cavendum esse, ne quisquam Deo tribuendum putet peccatum, quod admittitur per liberum arbitrium, si in eo, quod dicitur: Quid habes quod non accepisti [392]? propterea etiam voluntas, qua credimus, dono Dei tribuitur, quia de libero exsistit arbitrio, quod cum crearemur accepimus, adtendat et videat non ideo tantum istam voluntatem divino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est, verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus, ut velimus et ut credamus, sive extrinsecus per evangelicas exhortationes, ubi et mandata legis aliquid agunt, si ad hoc admonent hominem infirmitatis suae, ut ad gratiam iustificantem credendo confugiat, sive intrinsecus, ubi nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem, sed consentire vel dissentire propriae voluntatis est. His ergo modis quando Deus agit cum anima rationali, ut ei credat - neque enim credere potest quodlibet libero arbitrio, si nulla sit suasio vel vocatio cui credat -, profecto et ipsum velle credere Deus operatur in homine [393] et in omnibus misericordia eius praevenit nos [394], consentire autem vocationi Dei vel ab ea dissentire, sicut dixi, propriae voluntatis est. Quae res non solum non infirmat quod dictum est: Quid enim habes quod non accepisti [395]? verum etiam confirmat. Accipere quippe et habere anima non potest dona, de quibus hoc audit, nisi consentiendo ac per hoc, quid habeat et quid accipiat Dei est, accipere autem et habere utique accipientis et habentis est. Iam si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coartet, cur illi ita suadeatur ut persuadeatur, illi autem non ita, duo sola occurrunt interim quae respondere mihi placeat: O altitudo divitiarum [396] et: Numquid iniquitas apud Deum [397]? Cui responsio ista displicet quaerat doctiores, sed caveat, ne inveniat praesumptores.

Caput XXXV[recensere]

Haec est doctrina S. Pauli.

35. 61. Concludamus igitur librum aliquando, cuius tanta prolixitate utrum aliquid egerimus nescio; non apud te, cuius fidem scio, sed apud animos eorum, propter quos me scribere voluisti, qui non contra nostram, sed - ut mitius loquar et non dicam illius qui in suis Apostolis est locutus - certe contra tanti apostoli Pauli non unam sententiam, sed tam vehementem, tam intentam vigilemque conflictationem malunt suam defensitare sententiam quam eum audire obsecrantem per miserationem Dei et dicentem per gratiam Dei quae data est illi [398]: Non plus sapere praeter quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei [399].


Vita hominis in terra potest esse, sed non est, sine peccato.

35. 62. Tu autem quid mihi proposueris et quid tam longo disputationis huius opere effecerimus adverte. Movit te certe, quemadmodum dictum fuerit fieri posse, ut sit homo sine peccato, si voluntas eius non desit, ope adiuvante divina, quamvis nemo tam perfectae iustitiae in hac vita fuerit vel sit vel futurus sit. Sic enim hoc ipsum in illis prius ad te conscriptis libris proposui: "Si a me quaeratur, inquam, utrum homo sine peccato possit esse in hac vita, confitebor posse per Dei gratiam et liberum eius arbitrium, ipsum quoque liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona, pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum ut bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini convertatur atque ita Dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adiuvet etiam, ut possit fieri quod ostenderit" [400]. Tibi autem absurdum visum est sine exemplo esse rem, quae fieri potest. Hinc exorta est huius libri quaestio ac per hoc ad nos pertinebat estendere fieri posse aliquid quamvis desit exemplum. Hinc ex Evangelio et ex lege quaedam posuimus in sermonis huius exordio, sicut de cameli transitu per foramen acus [401] et de duodecim milibus legionum angelorum, qui potuerunt, si vellet, pugnare pro Christo [402], et de illis gentibus, quas Deus dicit potuisse se a facie populi sui semel exterminare [403], quae omnia facta non sunt. His addi possunt etiam illa quae leguntur in libro Sapientiae, quam multa posset nova tormenta Deus exerere in impios ad nutum sibi serviente creatura [404], quae tamen non exeruit; potest et de monte illo, quem fides in mare transferret [405], quod tamen nusquam factum vel legimus vel audivimus. Quisquis enim horum aliquid Deo dixerit esse impossibile, vides quam desipiat quamque adversus fidem Scripturae eius loquatur. Multa alia huiusmodi possunt occurrere vel legenti vel cogitanti, quae possibile Deo negare non possumus, quamvis eorum desit exemplum.


Sine exemplo est in hominibus perfecta iustitia in terra, et tamen impossibilis non est.

35. 63. Sed quia dici potest illa opera esse divina, iuste autem vivere ad nostra opera pertinere, suscepi estendere etiam hoc opus esse divinum et hoc egi libro isto loquacius forte quam sat est; sed contra inimicos gratiae Dei etiam parum mihi dixisse videor nihilque me tam multam dicere delectat quam ubi mihi et Scriptura eius plurimum suffragatur et id agitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur [406] et in omnibus gratias agamus Domino Deo nostro sursum cor habentes, unde a Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum est [407]. Nam si propterea non est opus Dei, quia per nos agitur, vel quia illo donante nos agimus, nec illud est opus Dei, ut mons transferatur in mare, quia per fidem hominum fieri posse Dominus dixit et hoc ipsorum operi adtribuit dicens: Si habueritis in vobis fidem tamquam granum sinapis, dicetis monti huic: tollere et mittere in mare, et fiet et nihil impossibile erit vobis [408]. Certe vobis dixit, non "mihi" aut "Patri"; et tamen hoc nullo modo facit homo nisi illo donante et operante. Ecce quemadmodum sine exemplo est in hominibus perfecta iustitia et tamen impossibilis non est. Fieret enim, si tanta voluntas adhiberetur quanta sufficit tantae rei. Esset autem tanta, si et nihil eorum quae pertinent ad iustitiam nos lateret et ea sic delectarent animum, ut quidquid aliud voluptatis dolorisve impedit, delectatio illa superaret; quod ut non sit, non ad impossibilitatem, sed ad iudicium Dei pertinet. Quis enim nesciat non esse in hominis potestate quid sciat nec esse consequens ut quod appetendum cognitum fuerit appetatur, nisi tantum delectet quantum diligendum est? Hoc autem sanitatis est animae.

Caput XXXVI[recensere]

Perfecte diligere Deum nunc nobis praecipitur, ut admoneamur quid fide exposcere et quo spem praemittere debeamus.

36. 64. Sed fortasse quispiam putaverit nihil nobis deesse ad cognitionem iustitiae, quod Dominus verbum consummans et brevians super terram [409] dixit in duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere nec ea tacuit, sed verbis peritissimis promisit. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua; et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum [410]. Quid verius his impletis impleri omnino iustitiam? Verum tamen qui hoc adtendit, etiam illud adtendat, quam in multis offendamus omnes [411], dum putamus Deo quem diligimus placere vel non displicere quod facimus; et postea per Scripturam eius sive certa et perspicua ratione commoniti, cum didicerimus quod ei non placeat, paenitendo deprecamur, ut ignoscat. Plena humana vita est documentis talibus. Unde autem minus novimus quid ei placeat, nisi quia et ipse minus notus est nobis? Videmus enim nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem [412]. Quis vero existimare audeat, cum eo ventum fuerit, quod ait: Ut cognoscam sicut et cognitus sum, tantam Dei dilectionem fore contemplatoribus eius, quanta fidelibus nunc est, aut ullo modo hanc illi tamquam de proximo comparandam? Porro si quanto maior notitia tanto erit maior dilectio, profecto nunc quantum deest dilectioni tantum perficiendae iustitiae deesse credendum est. Sciri enim aliquid vel credi et tamen non diligi potest; diligi autem quod neque scitur neque creditur non potest. At si credendo ad tantam dilectionem sancti pervenire potuerunt, qua certe maiorem in hac vita esse non posse Dominus ipse testatus est, ut animam suam pro fide vel pro fratribus ponerent [413], cum ab hac peregrinatione, in qua per fidem nunc ambulatur [414], perventum erit ad speciem, quam nondum visam speramus et per patientiam exspectamus [415], procul dubio et ipsa dilectio non solum supra quam hic habemus, sed longe supra quam petimus et intellegimus erit [416], nec ideo tamen plus esse poterit quam ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente [417]. Neque enim restat in nobis aliquid quod addi possit ad totum, quia si restabit aliquid, illud non erit totum. Proinde hoc primum praeceptum iustitiae, quo iubemur dirigere Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, cui est de proximo diligendo alterum consequens, in illa vita implebimus, cum videbimus facie ad faciem [418]. Sed ideo nobis hoc etiam nunc praeceptum est, ut admoneremur, quid fide exposcere, quo spem praemittere et obliviscendo quae retro sunt in quae anteriore nos extendere debeamus [419]. Ac per hoc, quantum mihi videtur, in ea quae perficienda est iustitia multum in hac vita ille profecit, qui quam longe sit a perfectione iustitiae proficiendo cognovit.


Iustitia minor huius vitae.

36. 65. Sed si dici potest quaedam iustitia minor huic vitae competens, qua iustus ex fide vivit [420], quamvis peregrinus a Domino et ideo per fidem ambulans, nondum per speciem, non absurde dicitur etiam ad istam pertinere ne peccet [421]. Neque enim si esse nondum potest tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plenae perfectaeque debetur, iam culpae deputandum est. Aliud est enim totam nondum adsequi caritatem, aliud nullam sequi cupiditatem. Quamobrem debet homo, quamvis longe minus amet Deum quam cum potest amare conspectum, nihil tamen appetere illicitum, sicut etiam in his quae adiacent sensibus corporis potest oculus nullis tenebris delectari, quamvis non possit in fulgentissima luce defigi. Verum ecce iam talem constituamus animam humanam in hoc corruptibili corpore, quae etsi nondum illa supereminentissima perfectione caritatis Dei [422] omnes motus terrenae libidinis absorbuerit atque consumpserit, tamen in ista minore iustitia ad illicitum aliquid operandum eidem libidini nulla inclinatione consentiat, ut ad illam vitam iam immortalem pertineat: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua [423]; ad hanc autem: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius [424]; ad illam: Non concupisces [425]; ad istam: Post concupiscentias tuas non eas [426]; ad illam nihil amplius quaerere quam in ea perfectione persistere, ad istam hoc quod agit in opere habere et illius perfectionem pro mercede sperare, ut per illam iustus sine fine vivat in specie, quam in ista desideravit, per hanc autem iustus vivat ex fide [427], in qua illam certo fine desiderat. His constitutis peccatum erit ex fide viventis aliquando alicui delectationi illicitae consentire non tantum in illis horrendis facinoribus et flagitiis perpetrandis, verum etiam in istis levioribus, ut vel aurem alicui voci, quae audienda non esset, vel linguam alicui, quae dicenda non esset, accommodet vel in ipso corde aliquid ita cogitet, ut mallet licitum quod male delectat et per praeceptum scitur illicitum; etiam ista quippe consensio est ad peccatum, quae utique fieret, nisi poena terreret. Tales iusti ex fide viventes non opus habent dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [428]? falsumque esse convincunt, quod scriptum est: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [429]? et illud: Si dixerimus quia peccatum non habemus, non ipsos decipimus et veritas in nobis non est [430]? et illud: Quia non est homo qui non peccabit [431]? et illud: Quia non est iustus in terra qui faciet bonum et non peccabit [432] - utrumque enim hoc testimonium non de praeterito dicit, id est "peccavit", sed de futuro, id est peccabit - et si qua alia in hanc sententiam sancta Scriptura commemorat? Sed quoniam haec falsa esse non possunt, illud esse consequens video, ut qualemlibet vel quantamlibet in hac vita potuerimus definire iustitiam, nullus in ea sit hominum qui nullum habeat omnino peccatum omnique homini sit necessarium dare ut detur illi, dimittere ut dimittatur illi [433] et, si quid habet iustitiae, non de suo sibi esse praesumere, sed de gratia iustificantis Dei et adhuc tamen ab illo esurire et sitire iustitiam [434], qui est panis vivus [435] et apud quem fons vitae [436], qui sic operatur iustificationem in sanctis suis in huius vitae temptatione laborantibus, ut tamen sit et quod potentibus largiter adiciat et quod confitentibus clementer ignoscat.


Inquirendum non est cur Deus in hac vita non operetur in homine omnimodam perfectionem.

36. 66. Sed inveniant isti, si possunt, aliquem sub onere corruptionis huius viventem, cui iam non habeat quod ignoscat: nisi tamen cum fateantur non doctrina legis data, sed etiam infuso spiritu gratiae, ut talis esset, adiutum, non cuiuscemodi peccati crimen, sed ipsius impietatis incurrent. Sane quamquam talem, si testimonia illa divina competenter accipiant, prorsus invenire non possunt, nullomodo tamen dicendum est Deo deesse possibilitatem, qua voluntas sic adiuvetur humana, ut non solum iustitia ista, quae ex fide est [437], omni ex parte modo perficiatur in homine, verum etiam illa, secundum quam postea in aeternum in ipsa eius contemplatione vivendum est. Quando quidem si nunc velit in quoquam etiam hoc corruptibile induere incorruptionem [438] atque hic inter homines morituros eum iubere vivere minime moriturum, ut tota penitus vetustate consumpta nulla lex in membris eius repugnet legi mentis [439] Deumque ubique praesentem ita cognoscat, sicut sancti postea cognituri sunt, quis demens audeat affirmare non posse? Sed quare non faciat, quaerunt homines nec qui quaerunt se attendunt esse homines. Scio quod sicut impossibilitas ita et iniquitas non est apud Deum [440]; et scio quod superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [441]; et scio quod illi, cui ne extolleretur datus erat stimulus carnis [442], angelus satanae, qui eum colaphizaret, semel et iterum et tertio deprecanti dictum est: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [443]. Aliquid ergo est in abdito et profundo iudiciorum Dei, ut etiam iustorum omne os obstruatur in laude sua et non aperiatur nisi in laudem Dei [444]. Hoc autem aliquid quis possit scrutari, quis vestigare quis nosse? tam sunt inscrutabilia iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius illi fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen [445].

  1. 1 Cor 15, 22.
  2. Cf. Mt 19, 24. 26.
  3. Cf. Mt 26, 53.
  4. Cf. Deut 31, 3.
  5. Cf. Iud 2, 3.
  6. Phil 2, 13.
  7. Ps 142, 2.
  8. Cf. 2 Cor 5, 7.
  9. Cf. Io 1, 9.
  10. Cf. Rom 5, 5.
  11. 2 Cor 3, 6.
  12. Rom 8, 6.
  13. Rom 7, 7.
  14. Rom 7, 11.
  15. Cf. Rom 4, 15.
  16. 2 Cor 3, 6.
  17. Cf. Rom 5, 5.
  18. Cf. Rom 8, 29-30.
  19. Cf. Mc 10, 27.
  20. 2 Cor 3, 6.
  21. Cf. Rom 5, 12. 21.
  22. Rom 5, 20-21.
  23. Rom 6, 1-2.
  24. Rom 5, 20.
  25. Rom 6, 2.
  26. Cf. Ps 118, 133.
  27. Rom 6, 3-11.
  28. Cf. Ps 35, 8-11.
  29. Cf. Rom 4, 5.
  30. Io 5, 35.
  31. Io 1, 16.
  32. Io 1, 9.
  33. Ps 35, 11-13.
  34. Cf. Iac 1, 17.
  35. Cf. Act 13, 9.
  36. Cf. 1 Cor 15, 9.
  37. Rom 1, 7.
  38. Cf. Isa 52, 5; Ez 36, 20.
  39. Rom 2, 17-29.
  40. Ps 147, 20.
  41. Cf. Rom 4, 15.
  42. Ps 33, 3.
  43. Ps 21, 26.
  44. Rom 3, 20.
  45. Cf. Prov 24, 12.
  46. Cf. Lev 12, 3.
  47. Rom 7, 7.
  48. Cf. Rom 10, 3.
  49. Rom 3, 20.
  50. Rom 3, 21.
  51. Cf. Rom 10, 3.
  52. Rom 3, 22.
  53. Cf. Prov 3, 16.
  54. Rom 3, 22-23.
  55. Cf. 1 Cor 4, 7.
  56. Rom 3, 24.
  57. 1 Tim 1, 8-9.
  58. Cf. Gal 3, 24.
  59. Rom 11, 6.
  60. Mt 5, 17.
  61. Io 1, 14.
  62. Rom 3, 23.
  63. Rom 3, 24.
  64. Cf. Gal 3, 24.
  65. Cf. 1 Tim 1, 8.
  66. Rom 3, 27.
  67. Ps 67, 31.
  68. Ps 11, 7.
  69. Cf. 1 Cor 4, 7.
  70. Job 28, 28.
  71. Cf. Rom 1, 14.
  72. Rom 1, 16-17.
  73. Hab 2, 4.
  74. Ps 3, 9.
  75. Rom 1, 18-23.
  76. Rom 1, 21.
  77. Cf. Gal 6, 3.
  78. Ps 35, 10.
  79. Iob 28, 28.
  80. Rom 1, 22.
  81. Cf. Rom 1, 26-27; Iac 4, 6; 1 Pt 5, 5.
  82. Rom 1, 21.
  83. Rom 10, 3.
  84. Cf. Rom , 3, 20; 5, 20.
  85. Rom 7, 7-8.
  86. Rom 7, 12-13.
  87. Cf. 2 Cor 3, 6.
  88. Rom 7, 7.
  89. Rom 3, 20-26.
  90. Rom 3, 27.
  91. Rom 7, 7.
  92. Rom 3, 8.
  93. Cf. Rom 3, 20.
  94. Cf. Rom 3, 27; 1, 17.
  95. Cf. Hab 2, 4 ss.
  96. Ex 20, 17.
  97. Sap 8, 21.
  98. Cf. Iac 1, 17.
  99. Cf. 2 Cor 10, 17.
  100. 1 Cor 2, 12.
  101. Cf. Rom 1, 21.
  102. Rom 10, 3.
  103. Cf. Lc 18, 11-12.
  104. Cf. Rom 2, 17-29.
  105. Cf. Col 2, 17.
  106. Ex 20, 17.
  107. Cf. Ex 31, 18; Deut 9, 10.
  108. Cf. Ex 20.
  109. Cf. Rom 7, 11-12.
  110. 2 Cor 3, 6.
  111. 2 Cor 3, 3-9.
  112. Cf. 2 Cor 3, 6.
  113. Cf. 2 Cor 3, 7. 9.
  114. Cf. Rom 5, 20.
  115. Cf. Rom 8, 6.
  116. Cf. Rom 3, 20.
  117. Cf. Rom 1, 17; Gal 3, 11; Hebr 10, 38; Habac 2, 4.
  118. Rom 4, 15.
  119. Rom 5, 13.
  120. Rom 3, 20.
  121. Rom 7, 7.
  122. Cf. Rom 7, 25.
  123. Cf. Rom 5, 5.
  124. Rom 7, 6-25.
  125. Eccle 1, 18.
  126. Cf. Gal 5, 6.
  127. Cf. Rom 7, 22.
  128. Cf. Rom 7, 23.
  129. Cf. 2 Cor 4, 16.
  130. Cf. Rom 7, 25.
  131. Cf. Ex 24, 12.
  132. Cf. Ex 20, 11.
  133. Cf. Gen 2, 3.
  134. Cf. Ex 20, 10.
  135. Cf. Ex 24, 12.
  136. Cf. Mt 27, 51.
  137. 2 Cor 3, 16.
  138. 2 Cor 3, 17.
  139. Cf. Rom 5, 5.
  140. Cf. Rom 13, 10; Lc 11, 20.
  141. Cf. Deut 9, 10.
  142. Cf. Gal 5, 6.
  143. Cf. Ex 12.
  144. Isa 53, 7.
  145. Cf. Act 2, 1-4.
  146. Cf. Ex 19.
  147. Cf. Act 2, 1.
  148. Rom 13, 9-10.
  149. Rom 5, 5.
  150. Cf. Rom 8, 7.
  151. Cf. Rom 5, 5.
  152. 2 Cor 3, 3.
  153. Cf. 2 Cor 3, 7. 13.
  154. Cf. 2 Cor 3, 16.
  155. 2 Cor 3, 4-6.
  156. Gal 3, 19.
  157. Cf. 2 Cor 3, 7. 9.
  158. 2 Cor 3, 17; cf. Gal 3, 24.
  159. 2 Cor 4, 1-2.
  160. Rom 4, 8; Ps 31, 8.
  161. 2 Cor 4, 5-6.
  162. Cf. Io 1, 5.
  163. 2 Cor 4, 7.
  164. Cf. 2 Cor 5, 2-4.
  165. 2 Cor 5, 5.
  166. 2 Cor 5, 21.
  167. Ier 31, 31-34.
  168. Ier 31, 32.
  169. Mt 5, 17.
  170. Gal 3, 21-22.
  171. Gal 3, 23.
  172. Rom 8, 3-4.
  173. Ier 31, 31-32.
  174. Ex 20, 17.
  175. Ier 31, 33.
  176. 2 Cor 3, 3.
  177. 2 Cor 3, 6.
  178. 2 Cor 3, 3.
  179. Ier 31, 33.
  180. Cf. Lc 11, 20.
  181. Cf. Rom 5, 5.
  182. Cf. Rom 13, 10.
  183. Cf. 1 Tim 1, 5.
  184. Cf. Col 2, 17.
  185. Rom 13, 9.
  186. Ier 38, 33.
  187. Ier 38, 33.
  188. Ps 72, 28.
  189. Ier 38, 33.
  190. Cf. Rom 6, 11.
  191. Cf. Ps 35, 10.
  192. Io 17, 3.
  193. Io 14, 21.
  194. Cf. Phil 2, 6-7.
  195. Isa 26, 10.
  196. Cf. Mt 25, 46.
  197. Cf. Io 17, 3.
  198. 1 Io 3, 2.
  199. Cf. 2 Cor 4, 16.
  200. Cf. Col 3, 10.
  201. 1 Cor 3, 11.
  202. 1 Cor 3, 12.
  203. Ier 38, 33-34.
  204. Cf. 1 Tim 2, 7.
  205. Rom 10, 14.
  206. Ier 38, 34.
  207. Rom 9, 7-13.
  208. Rom 9, 12.
  209. Cf. Rom 4, 4.
  210. Cf. Rom 11, 6.
  211. Cf. 1 Cor 15, 9-10.
  212. Ier 38, 34.
  213. Ps 21, 1. 24.
  214. Cf. Rom 8, 28.
  215. Rom 8, 30.
  216. Rom 4, 16.
  217. Rom 4, 17.
  218. 1 Cor 13, 8.
  219. Cf. 1 Cor 13, 9. 12.
  220. 1 Cor 13, 10.
  221. Cf. 1 Cor 13, 8-9.
  222. Cf. Io 17, 3.
  223. Cf. 1 Io 3, 2.
  224. Cf. 1 Cor 13, 2.
  225. Ier 38, 34; cf. Hebr 8, 11.
  226. Cf. 1 Cor 15, 41.
  227. Cf. Hebr 11, 40.
  228. Cf. Mt 20, 8-12.
  229. 2 Cor 3, 3.
  230. Cf. Ios 12.
  231. Cf. Ps 72, 28.
  232. Cf. Isa 59, 2.
  233. Ier 38, 34.
  234. Ex 20, 17.
  235. Io 15, 5.
  236. Cf. Io 15, 1-5.
  237. Cf. Phil 2, 13.
  238. Cf. 1 Cor 3, 7; Rom 5, 5.
  239. Rom 2, 14-15.
  240. Rom 1, 16-17.
  241. Cf. Rom 1, 21.
  242. Rom 2, 8-13.
  243. Rom 2, 14.
  244. Rom 1, 16.
  245. Rom 2, 8-10.
  246. Rom 3, 22-24.
  247. Rom 2, 13.
  248. Cf. Rom 3, 24. 28.
  249. Rom 6, 11.
  250. Cf. Rom 3, 24; 4, 5.
  251. Lc 10, 29.
  252. Mt 6, 9.
  253. Cf. Rom 2, 14-15.
  254. Cf. Ier 38, 33.
  255. Cf. Rom 11, 24.
  256. Cf. Gal 5, 6.
  257. Gen 22, 18.
  258. Cf. Gal 3, 8. 16.
  259. Gen 15, 6; Rom 4, 3.
  260. Cf. Rom 2, 15.
  261. 2 Cor 3, 3.
  262. Rom 2, 26.
  263. Cf. Io 1, 47.
  264. Cf. Ier 38, 33; Hebr 10, 16.
  265. Rom 5, 5.
  266. Rom 13, 10.
  267. Ps 40, 5.
  268. Rom 5, 12.
  269. Cf. Rom 3, 22-24.
  270. 1 Tim 2, 5.
  271. Cf. Rom 2, 14-15.
  272. Ps 18, 8.
  273. Ps 4, 7.
  274. 1 Tim 2, 5.
  275. Cf. Rom 2, 14-16.
  276. 1 Cor 15, 41.
  277. Cf. Lc 10, 12.
  278. Cf. Mt 23, 15.
  279. Rom 2, 13.
  280. Rom 2, 14.
  281. Cf. Rom 3, 29.
  282. Cf. Col 3, 25.
  283. Cf. Ier 38, 33.
  284. Ier 38, 34.
  285. Cf. Rom 5, 5.
  286. Cf. 1 Tim 1, 5.
  287. 1 Cor 13, 12.
  288. Cf. Ps 26, 4.
  289. Cf. 1 Cor 4, 7.
  290. Gal 2, 21.
  291. Ps 67, 19; Eph 4, 8.
  292. Cf. Lc 9, 18; 19, 26.
  293. Rom 3, 30.
  294. Gal 3, 8.
  295. Gal 21, 15-16.
  296. Rom 9, 30-32.
  297. Phil 2, 13.
  298. Rom 9, 32.
  299. Rom 10, 3-4.
  300. Mt 15, 3; Mc 7, 9.
  301. Rom 9, 31.
  302. Ex 20, 17.
  303. Cf. Rom 7, 12.
  304. Cf. 1 Cor 3, 7.
  305. Io 15, 5.
  306. Cf. Lev 18, 5.
  307. Rom 10, 6-9.
  308. Cf. Tit 2, 12.
  309. Rom 6, 4.
  310. Ioel 2, 32; Rom 10, 13; Act 2, 21.
  311. Ps 30, 20.
  312. Cf. Rom 5, 5.
  313. Cf. Rom 3, 31.
  314. Cf. Rom 3, 20.
  315. Ex 20, 17.
  316. Ps 40, 5.
  317. Io 5, 14.
  318. Ps 29, 3.
  319. Ps 53, 8.
  320. Ps 118, 85.
  321. 2 Cor 3, 17.
  322. 2 Pt 2, 19; cf. Io 8, 34.
  323. Cf. 1 Cor 4, 7.
  324. Io 15, 5.
  325. Io 8, 36.
  326. 1 Cor 10, 13.
  327. Gen 15, 6; Rom 4, 3. 5.
  328. Rom 13, 1.
  329. 1 Cor 4, 7.
  330. Cf. Rom 9, 14.
  331. Rom 1, 24.
  332. Io 19, 11.
  333. Cf. 1 Reg 24, 26.
  334. 1 Io 4, 1.
  335. 1 Cor 13, 7.
  336. Cf. Rom 6, 14.
  337. Rom 8, 15.
  338. Rom 3, 30.
  339. Mt 5, 6.
  340. Io 1, 12.
  341. Cf. Mt 7, 7.
  342. Mt 7, 11.
  343. Cf. 1 Cor 15, 56.
  344. Cf. Rom 7, 8.
  345. Cf. Sap 8, 21.
  346. Mt 7, 7; Lc 11, 9.
  347. Iac 1, 5-6.
  348. Cf. Rom 1, 17.
  349. Cf. Rom 4, 5.
  350. Cf. Rom 3, 27.
  351. Cf. 1 Cor 1, 31.
  352. Gal 5, 5.
  353. Cf. Rom 1, 17.
  354. Cf. Mt 5, 6; 2 Cor 4, 16.
  355. Ps 102, 5.
  356. Eph 2, 8-10.
  357. Cf. Gal 5, 6.
  358. Cf. Rom 5, 5.
  359. Cf. Rom 3, 24.
  360. Cf. Ps 3, 9.
  361. Gal 2, 16.
  362. 1 Cor 4, 7.
  363. Phil 2, 13.
  364. Cf. Gal 5, 6; Rom 5, 5.
  365. Cf. 1 Tim 2, 4.
  366. Cf. 1 Tim 2, 4.
  367. Ps 61, 12-13.
  368. Cf. Eph 3, 20.
  369. Ps 102, 2-5.
  370. Ps 102, 5.
  371. Ps 102, 2.
  372. Ps 102, 3.
  373. Cf. Gal 5, 17.
  374. Cf. Rom 7, 23. 18.
  375. Cf. Gal 5, 6.
  376. Ps 102, 4.
  377. Ps 102, 4.
  378. Cf. Prov 20, 8-9; Mt 16, 27.
  379. Cf. Ps 61, 13.
  380. Mt 25, 35.
  381. Iac 2, 13.
  382. Mt 5, 7.
  383. Cf. Mt 25, 46.
  384. Io, 17, 3.
  385. Cf. Ps 102, 5.
  386. Io 14, 8-9.
  387. Cf. Ps 102, 2.
  388. Cf. Rom 10, 3.
  389. Cf. Rom 1, 17; 4, 5.
  390. Cf. Gal 5, 6.
  391. Cf. Rom 5, 5.
  392. 1 Cor 4, 7.
  393. Cf. Phil 2, 13.
  394. Cf. Ps 58, 11.
  395. 1 Cor 4, 7.
  396. Rom 11, 33.
  397. Rom 9, 14.
  398. Cf. Rom 12, 1. 3.
  399. Rom 12, 3.
  400. De pecc. mer. et rem. 2, 6, 7.
  401. Mt 19, 24.
  402. Mt 26, 53.
  403. Cf. Deut 31, 3; Iud 2, 3.
  404. Cf. Sap 16, 24.
  405. Cf. Mc 11, 23.
  406. Cf. 2 Cor 10, 17.
  407. Iac 1, 17.
  408. Mt 17, 19; Lc 17, 6; Mc 11, 23.
  409. Cf. Isa 10, 23; Rom 9, 28.
  410. Mt 22, 37. 39.
  411. Cf. Iac 3, 2.
  412. 1 Cor 13, 12.
  413. Cf. Io 15, 13.
  414. Cf. 2 Cor 5, 7.
  415. Cf. Rom 8, 25.
  416. Cf. Eph 3, 20.
  417. Cf. Mt 22, 37. 39.
  418. Cf. 1 Cor 13, 12.
  419. Cf. Phil 3, 13.
  420. Cf. Rom 1, 17; Gal 3, 11.
  421. Cf. 2 Cor 5, 6-7.
  422. Cf. 1 Io 4, 16.
  423. Deut 6, 5.
  424. Rom 6, 12.
  425. Ex 20, 17.
  426. Eccli 18, 30.
  427. Cf. Rom 1, 17.
  428. Mt 6, 12.
  429. Ps 142, 2.
  430. 1 Io 1, 8.
  431. 3 Reg 8, 46.
  432. Eccli 7, 21.
  433. Cf. Lc 6, 37-38.
  434. Cf. Mt 5, 6.
  435. Cf. Io 6, 51.
  436. Cf. Ps 35, 10.
  437. Cf. Rom 10, 6.
  438. Cf. 1 Cor 15, 53.
  439. Cf. Rom 7, 23.
  440. Cf. Rom 9, 14.
  441. Cf. Iac 4, 6.
  442. Cf. 2 Cor 12, 7.
  443. 2 Cor 12, 9.
  444. Cf. Rom 3, 19.
  445. Rom 11, 33-36.