Jump to content

De Tulancingo

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Tulancingo
1922

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1923 p. 322

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE TULANCINGO*

DISMEMBRATIONIS DIOECESIS HUEJUTLENSIS

Inter negotia quae Apostolatus officii sunt propria, maximi est momenti consulere ut ecclesiasticae orbis circumscriptiones temporum rerumque necessitatibus apte respondeant. Ita enim catholici nominis regiones in dioeceses sunt distribuendae, ut praestantius verbo vitae ac sanctissimae nostrae religionis praeceptis fideles instituantur salutisque viam inire possint.

Optimo consilio itaque Ordinarii de Tulancingo semel ac iterum ab Apostolica Sede postularunt, ut in amphssimis suae dioecesis finibus nova cathedralis Ecclesia erigeretur. Ut autem nova dioecesis, trans montes in parte inferiore erigenda melius consisteret, hodiernus Episcopus innuit opportunum esse eidem dioecesi adiicere aliquot paroecias, quae ad dioeceses Tamaulipanam et Sancti Ludovici Potosiensis modo pertinent.

Nos autem, postquam res a Delegato Apostolico in Mexicana Republica mature perpensa fuerat et a Sacra Congregatione Consistoriali proposita, accedente consensu Ordinariorum Tamauhpani et Sancti Ludovici Potosiensis, habitis consiliis cum dilectis filiis Nostris S. R. E. Cardinalibus eidem Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis, oblatas preces benigne excipiendas censuimus.

Quapropter, suppleto, quatenus opos sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant, consensu, novam dioecesim, Huejutlensem nuncupandam, Apostolicae potestatis plenitudine, erigimus, cui has, quae sequuntur, vigintiseptem paroecias attribuimus: Huejutla, Platon Sanchez, San Felipe Orizatlan, Coacuilco, Yahualica, Huatzalingo, Tlanchinol, Pisaflores, Chapulhuacan, Tepehuacan, Canali, Zolotla, Xochicoatlan, Huatla, Chicoutepec, Xochiatipan, Ylamatlan, Zontecomatlan, Ixhuatlan, Metlaltoyuca, Pantepec, Jalpantepec, quae omnes a dioecesi de Tulancingo distrahantur; Tamazuncale, San Martin Chalchicuantla et Jilitla, quae a dioecesi Sancti Ludovici Potosiensis pariter distrahuntur; quibus adduntur aliae paroeciae vulgo Tantoyuca et Tempoal, quae usque adhuc ad dioecesim Tamaulipanam pertinuerunt.

Huius ita erectae dioecesis sedem atque cathedram episcopalem constituimus in urbe Huejutla, a qua nomen dioecesis mutuatur; et tum huic sedi, tum eius pro tempore Episcopis tribuimus honores, insignia, favores, iura ac privilegia, quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in America Latina iure communi vel legitima consuetudine pollent ac fruuntur. Quam cathedralem Ecclesiam suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Angelorum, eiusque pro tempore Episcopos iure metropolitico eiusdem Angelorum Archiepiscopi subncimus, reservata tamen Apostolicae Sedi facultate novam decernendi istius ecclesiasticae provinciae istiusque dioecesis dismembrationem, quoties in Domino id expedire visum fuerit.

Quod autem attinet ad dioecesis administrationem ac regimen, ad Vicarii capitularis, seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura ac onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones decernunt.

Ad clerum, autem quod attinet statuimus ut, simul ac huius dioecesis erectio facta fuerit, eo ipso presbyteri Ecclesiae illi adscripti censeantur, in cuius territorio legitime exstant, vel ob animarum curam, vel ob aliquod Ecclesiae officium.

Episcopalem mensam constituent Curiae episcopalis emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum haec nova dioecesis erecta est, praeberi solent.

Ordinarii erit parvum saltem Seminarium, iuxta Codicis dispositiones et normas a Sacra Congregatione de Seminariis traditas, quamprimum fieri poterit, instituere.

Insuper duo delecti iuvenes, aut in praesens saltem unus, huius dioecesis sumptibus, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe, non intermissa vice, mittantur.

Documenta autem et acta, quae hanc novam dioecesim respiciunt, a Cancellaria cuiusque veterum dioecesium, ex. quibus avellenda sunt territoria ipsius novae dioecesis, tradantur Cancellariae modo erectae cathedralis Ecclesiae.

Volumus denique ut fines huius novae dioecesis fidem sint ac fines paroeciarum, quas supra memoravimus et ex quibus ipsa constat.

Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet, quorum interest vel sua interesse praesumant, praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari debere; et si secus super his, a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.

Quibus omnibus ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda deputamus Eeverendissimum Dominum Titum Crespi, negotiis Sanctae Sedis in Mexicana Republica expediendis praepositum, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere eidem imposito ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex menses, a praesentibus Litteris acceptis computandos, mittendi authenticum exemplar exsecutionis peractae.

Volumus quoque ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, adhibeatur eadem prorsus fides, quae hisce Litteris Nostris adhiberetur, si originaliter exhibitae vel ostensae forent.

Non obstantibus regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibus que Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Nemini autem, ullo nunquam tempore, quae hisce Litteris Nostris dismembrationis, erectionis, evectionis, decreti, mandati, derogationis et voluntatis infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo secundo, die vigesima quarta mensis novembris, Pontificatus Nostri anno primo.

C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,

S. Congreg. Consistorialis Secretarius.

O. CARD. CAGIANO

S. R. E. Cancellarius.
Ludovicus Schüller, Protonotarius Apost.
Raphael Virili, Protonotarius Apost.
  • A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 322-335.