De amore coniugali/3.4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Epithalamium in nuptiis Eugeniae filiae

3.4
Fairytale left blue.png 3.3


IV.
Epithalamium
in nuptiis Eugeniae filiae
 

Rura iterum te, Hymenaee, vocant. Quid in urbe moraris?
Te lyra, te thiasi, te tua pompa manet;
en iterum laeta ad lusus et gaudia nota,
en vocat ad teneros Antiniana sales;
5
en tibi formosae texunt nova serta puellae,
et tibi non solita carmina voce canunt:
«Te molles violae, te purpurei hyacinthi,
te rosa et Assyrio sparsa liquore domus,
nos te ad delicias cultae invitamus, et ipsi
10
invitant thalami, compositusque torus.
Quid cessas, Hymenaee? Tibi sua basia quaeque,
amplexusque suos quaeque puella parat;
en tibi tractandas damus has sine labe papillas,
sponsa quoque ipsa tibi nuda videnda venit,
15
cui roseis diffusa genis nova purpura fulget
ac niveum in reliquo corpore candet ebur.
Talem Helenen sociae nudam videre puellae,
cum lavat ad fontis, blanda Theranna, tuos;
talis et in viridi visa est requiescere prato
20
nondum experta viri Laodamia torum.
Ipsa quiescebat; placidae circum ora Napaeae
mulcebant somnos, flabra ciente manu;
haec digitos, illa est tenerum mirata labellum,
fusus ut e niveo pectore candor eat,
25
dumque alia extremum femori subducit amictum
obstupuit raris conscia facta bonis.
Nec properas, Hymenaee? Nec est quod rura revisas?
Nec praefert sanctas Antiniana faces?
Nec teneras tibi blanditias, nec carmina bella,
30
ingeminat nec: Hymen o Hymenaee, Hymen?
Mollis Hymen, Hymenaee, Hymen, Hymenaee, venito;
en propera ad lusus, o Hymenaee, tuos.
Libat apis tenerum rorem, fluit Atticus ille
inde liquor, dulci cerea mella favo;
35
libat Hymen tenerum florem, inde et Acidalius ille
it liquor, in tepido munera grata toro.
En te septenae, felix Hymenaee, puellae
invitant cupido munera ad ista sinu,
en tibi Acidalium spondent ad munera florem;
40
ipse leges, ipsi diffluet ille liquor.
Illa, vides, ut blanda oculis utque innuit ore,
flammeolum ut gestit laeta videre tuum?
Illa, vides, quos docta modos, quae carmina cantet,
offerat ut flores in tua dona suos?
45
Haec tibi purpureum stringit lasciva labellum
atque ait: hunc rorem libo, Hymenaee, tibi.
Haec choreis tete in mediis suspirat, et aegro
ventilat ipsa tuas corde, Hymenaee, faces.
Haec tibi lacteolas, atque haec, atque illa papillas
50
nudat, et: has, inquit, nudo, Hymenaee, tibi,
has et delicias, haec oscula prima novosque
amplexus servo gaudia et illa tibi.
Fauste, veni, formose, veni, tibi nupta parata est
quaeque sinu veneres spiret et ore charin,
55
ore charin veneresque sinu, ast, ubi eburnea lectum
intravit, spiret tum tibi veris honor,
stillet et ambrosiae decus immortale, tibique
et Charitum et Veneris dona beata fluant.
Euge, veni, bone dive, veni, bone sancte, venito:
60
euge, venit sanctus, divus et ipse venit.
Nunc, age, culta quidem divo sis obvia mater,
et sanctum amplexu suscipe blanda tuo;
sparge rosam, da serta deo, dic et bona verba,
oreque cum fausto carmina fausta cane.
65
Tu quoque felicis jam nacta, Aurelia, taedas,
ad primos postis compta sororis ades;
hic Genium accipies, Genio sua munera fundes,
quaeque Cypros mittit quaeque Sabaeus ager.
Casta quoque ad thalamos dux ipsa Hymenaeon amatos
70
duc castum, casto qua cubat ore soror.
Flammeolum ut Genio nitet atque ut coccina vestis,
ut decet in molli socculus ipse pede,
quam gemma in digitis, ut sertum in fronte virescit,
ridet ut ipsa domus, tecta ineunte deo.
75
Plaudamus Genio, sociae, Geniumque salutet
cuncta domus, Genio plaudat et omnis ager;
dicite io, domus omnis io, ager omnis et aer
dicat io, resonet longe Hymenaeus io,
faustus Hymen, formosus Hymen, felix Hymenaeus
80
laeta canant, felix et sine lite torus:
felici cum prole genus carumque nepotem
reddat avo, reddat pignora cara patri
Eugenia, et faciles ducat cum conjuge taedas,
quique amor est juvenum, sit quoque et ipse senum.
85
Nunc, age, felicis cultor non segnis agelli,
cui sonat apposito fistula blanda sono,
dic aliquid geniale deo, dic et bona nuptae;
nupta sono gaudet, carmine gaudet Hymen.»
«Ipse diem solem ad rapidum cum torreor aestu,
90
uxor adest gelidas et mihi portat aquas;
mox densas simul ad salices secedit uterque,
mecum Amor, at lateri conjugis haeret Hymen;
hic nos jungit Amor, lusus Hymenaeus Amori
monstrat, et ad partes hic venit hicque suas.
95
Nocte quidem tenue ad lumen dum vellera pecto,
torpet et hiberno frigore fessa manus,
hanc uxor refovetque sinu reficitque papillis;
somnus adest, lateri conjugis haeret Hymen;
Hic nos jungit Hymen, lassos mox repit in artus
100
somnus, init placidus pectora anhela sopor.
Muneris hoc, Hymenaee, tui est. Age, fistula, blandum
dic aliquid, quod rus quodque Hymenaeus amet.
Educit teneros foetus, fovet anxia nidum
mitis avis, fesso comparat ore cibum;
105
ast illi, ut tenues plumae increvere, relinquunt
et nidum et matris dulcia rostra suae:
ipsa suo natam in gremio fovet anxia mater,
educitque sinu sedulaque usque colit;
ast illa ut viditque virum sensitque hymenaeum,
110
linquit laeta domum matris et ora suae.
Munus et hoc Hymenaee tuum est: tibi luce puella
comitur et formae sedula quaerit opem,
nocte autem parat illecebras, parat oscula, dulcemque
amplexum et lusus deliciasque parat.
115
Ut tener aprico crescens hyacinthus in horto
ipse manu colitur, ipse rigatur aqua,
illum aurae tepidique fovent sub sole calores
guttaque, nocturno quae vaga rore cadit;
at postquam culto nituit spectatus agello,
120
ipse tener domini carpitur ungue sui;
sic tenera in molli crescit quae nata cubili
ipsa sinu matris, ipsa fovetur ope;
hanc et munditiae thalami comptusque decentes,
hanc juvat artifici purpura texta manu;
125
sed postquam incaluitque toro cupiitque hymenaeos,
hanc vir ab injecta vendicat ipse manu,
asserit et sibi jure suam atque Hymenaeon ad aram
clamat: io munus hoc, Hymenaee, tuum est,
munus et hoc, Hymenaee, tuum est. Age, candida, carmen
130
nunc itera atque sales, Antiniana, tuos;
te domini, te cura et agri studiumque puellae,
te moveant thalami jura et amicus Hymen.»
«Ne saevi, generose; tua est sine lite puella,
illa tibi placido est tota fovenda sinu;
135
neve nega, formosa, viro, quod dulce rogarit,
ipse quidem dulci dulcia mente petet.
Sit pax, sed sine lite tamen sint murmura; uterque
pacem amet et pacis murmura uterque sonet.
Ne pugna, mihi care; nihil pugnare necesse est,
140
concedet blandis victa puella jocis;
neve viro, mihi cara, tuo vestita repugna,
vestis obest rixae, rixa terenda joco est.
Ludite; sed medio in lusu pax saeviat, ut pax
rixa sit, ut rixae pax eat ipsa comes.
145
Jam ludunt, geminata sonant jam murmura; postes
claudite; adesto tuis, sancte Hymenaee, focis.
Vos, nuptae, quibus est conjux suus, ite, parate
gaudia vestra viris et sua dona toris.
Vos quoque, virgineus chorus innuptaeque puellae,
150
omnia felici dicite fausta die,
atque animo optatas jam jam praesumite taedas;
namque sua et vobis gaudia servat Hymen.»