Jump to content

De amore et dilectione Dei/III

Checked
E Wikisource

DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE LIBER III


De amore et dilectione aliarum rerum corporalium liber III.

Tractatu habito de amore et dilectione proximi, nunc videndum est deamore et dilectione aliarum rerum. Sciendum est quod res alie dicunturcorporales, alie incorporales. Corporales sunt que tangi et videri possunt,ut terra et aurum et argentum et vestes et pecunia et alie innumerabiles;incorporales vero que tangi et videri non possunt, ut iusticia, ius etratio, et servitia et iura et virtutes, de amore quarum tractari oportet.Sed in primis de amore et dilectione rerum corparalium tractaturi, et temporaliumtractabimus, postea de amore et dilectione rerum corporalium tractaturi.Tua igitur discretio cognoscat corporales res esse diligendas. Nam sicutcorpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia diutiusnon potest durare. Victus et vestitus corpori ita sunt necessaria, quodsine temporalibus rebus vita in hominis corpore nullatenus potest durare.

Per temporales enim res homo parentelas magnas facit adeo, ut in Pamphiliodicatur,

Dum modo sit dives cuiusdam nata bibulci,
Eligit mille quemlibet illa virum.
Alibi eciam dicitur,
Glorificant gaze privatos nobilitate,
Paupertas domum premit alta nobilitate.
Et Oratius dixit,
Et genus et formam regina pecunia donat.

Per temporales enim res acquirit homo magnam potentiam, ita quod regeset principes et fere quilibet homines eam sequantur et timeant. Temporalesinsuper res in tantum omnibus prosunt ut eis deficientibus efficiatur homopauper, mendicus, fur, latro, et fere omnia vitia acquirat. Et ut generaliteromnia conprehendantur quidam philosophus dixit, "Pecunia est regimen omniumrerum." Ut ergo homines tot et tantis bonis consolentur, nec tantis bonis opprimantur,malis opes temporales merito diligere possunt. Amor namque habendi valdebonus est, dum tamen modum non excedat. Unde quidam sapiens ait,

Est modus in rebus, sunt certi denique fines Quos ultra citraque nequid consistere rectum. Amorem habendi circa opes temporales et bona terre stringere oportet, nefiat immoderatus. Nam immoderatus amor habendi omnia mala vitia ad se trahit.Imoderatus enim amor habendi opes merito avaritia potest nuncupari; imoderatusinsuper amor habendi qui non extat in retinendo cupiditas potest dici,immoderatus enim deinque amor habendi potestatem super homines potest dicisuperbia. Per immoderatum namque amorem habendi efficitur homo fur, latro,gulosus, luxuriosus, cupidus, avarus, superbus, lusor, et omnibus malisvitiis inherens. Ut ergo huiusmodi mala vitia fugias, immoderatus amorhabendi penitus est fugandus, et igne ac ferro succidendus, totoque artifitioa corde tuo est penitus separandus. Moderate itaque et sine festinationeet quasi per alluvionem opes temporales sunt acquirende. Nam ut ait Salomon,"Qui festinat dictari non erit innocens." Et alibi, "Festinate divitiedestruentur." Et alibi eciam dicitur, "Substantia festinantia cito dilabitur,nec non et minuitur; que autem paulatim colligitur, multiplicabitur." Porro substantie iniustorum sicut fluvii siccabuntur, quia qui malecongregat, cito dispergit. Iustum iuditium est, ut que de malo proveniuntad malum proveniant, nec accedit ad bonum quod non procedit ex bono.

[Caput I.]

De acquirendis et conservandis opibus.

In acquirendis et conservandis opibus et retinendis vehementer studeas,tres comites pre oculis semper habendo, videlicet, Deum et conscientiamet bonam famam, vel ad minus duos, scilicet, Deum et conscientiam. Namcum a Deo bona cuncta procedant, merito Deus omnibus opibus est preferendus.Unde sapiens ait, "Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri insatiabiles."Opes enim secundum Domini et sanctorum eius mandata recte potes habereac possidere, ut ait Apostolus, "Estote quasi tristes, semper autem gaudentes:omnia possidentes, tamquam nichil habentes." Multos enim sanctos legimusdivitias magnas et multas habuisse, ut fuit beatus Iob; et eciam in evangeliolegitur de Ioseph ab Arimathia, qui nobilis erat decurio, vir dives etiustus, et discipulus Domini, ocultus tamen propter metum Iudeorum. Opesitaque acquiras et possideas, non tamen eis cor apponas. Unde prophetadixit, "Noli sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Divitiesi affluant, nolite cor apponere."

Non ergo debes cor vel animum apponere divitiis vel voluptatibus, queex occasione divitiarum oriuntur, quarum ocasione peccata sumunt initium.Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Animum voluptati indulgere initium estomnium malorum." Turpe est enim beatam vitam in auro vel argento reponere,quia ut ait Innocentius, "Opes non faciunt hominem divitem, sed egenum."Divitias ergo sub pedibus debes habere et non super capud, ut prophetadixit, "Omnia subiectisti sub pedibus eius, oves et boves universa, insuperet pecora campi." "Non divitias super capud," id est, non patiaris te avitiis superari. Avari enim divitias super capud et non sub pedibus haberedicuntur, quia se a divitiis permittunt superari. Et ut verius dicam, avarusimproprie dicitur habere divitias; non enim habet avarus divitias, seddivitie habent eum, et ita illum detinent alligatum, ut divitiis non possitgaudere, nec fructus ex eis habere. Ut Salomon ait, "Qui congregat divitias,fructus non capit ex eis." Et Cato dixit,

Eger dives habet nummos, sed non habet se ipsum. Ita certe habet avarus divitias sicut homo dicitur habere febres. Non enimproprie habet febres homo, immo febres habent hominem eumque detinent alligatum.Divitias autem acquiras et sub pedibus habeas, iustas tamen et bonas. Quiaut ait propheta, "Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas." Opes itaque temporales acquirere debeas cum tuo et alieno commodo, etnon cum incommodo alterius vel iactura. Nam ut lex dicit, "Naturale equumest neminem cum alterius iactura fieri locuplectiorem." Et Tullius DeOffitiis dixit, "Neque dolor, neque timor, nec mors, nec aliud quodextrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam, quam ex alienoincommodo suum augere commodum." Maxime de exiguitate mendici. Nam ut aitCassiodorus, "Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitatemendici."

Et ita debet esse commodum naturale, et non contra naturam. Debet eciamesse cum modo; conponitur enim "commodum" ex "com" et "modo". Nam ut idemCassiodorus ait, "Si commodum mensuram equalitatis excesserit, vim suinominis non habebit. Omnia enim decet sub certa ratione moderati; nec possuntdici iusta que nimia sunt." Debet eciam commodum esse pulcrum. Unde Senecadixit, "Turpe lucrum, ut dispendium, fugato;" pecunias enim illas volumusquibus libra iustitie suffragatur. Ut Cassiodorus dixit, qui eciam ait,"Aurum siquidem per bella querere nefas est, per maria periculum, per falsitatesobprobrium." In sua natura honesta sunt lucra, per que nemo leditur, etbene acquiritur, quod a nullis adhuc dominis abrogatur. Illa enim veralucra iudicamus, que integritate suffragante percipimus.

Acquiras ergo lucra cum honestate et socij utilitate. Nam ut eciam aliussapiens dixit, "Bona est societas quam commitatur utilitas." Vita ergoacquirere cum rapina vel alterius iactura si vis ut tua substantia dureatstabilisque permaneat. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Nulli vero, eciamcui rapina feliciter cessit, gaudium rati duravit in posterum." Et eciamsecundum leges, "Turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda." Taliter itaqueopes acquirere studeas, quod Deum in aliquo nullatenus offendas.

[Caput II.]

De conscientia bona in opibus et inopibus rebus.

Conscientiam autem bonam in acquirendis opibus et in omnibus aliis rebushabere debes, ita quod nichil acquiras quod tuam conscientiam ledat, velmentem tuam in aliquo offendat. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Corinthios,"Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre." Et quidam philosophusdixit, "Conscientiam potius quam famam intende." Falli enim poteris fama,conscientia numquam." Et alius dixit, "Cicatrix conscientie pro vulnereest." Et Seneca epistolarum dixit,

Bona conscientia turbam advocat, mala et in solitudine anscia estet sollicita. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quidrefert neminem scire, cum tu scias? O te miserum iudico, si omittis hunctestem! Et alius dixit, Qui multarum habet potenciam rerum, primum debet purgare conscientiam,ut delicta que corigit non committat, vitet quod iudicat. Stultum enimest ut aliis velit quis imperare cum sibi ipsi imperare non possit. Et Seneca dixit, "Facilime bono fueris si vitaveris que vituperabis." EtCato dixit, Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse: Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Et eciam sanctus Bernardus dixit, Gazas congestas precellit mentis honestas. Et eciam filius Sirac ait, "Bona est substantia cui non est peccatum inconscientia; et nequissima paupertas in ore pii." Et eciam ut supra dixi,"Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri insaciabiles." Conscientia enim lesa propter male acquisita vel alia turpia et pessimafacit hominem timidum. Unde Seneca De Formula Honeste Vite dixit,"Nichil hominem timidum facit irreprehensibilis vite conscientia." Et quidamalius sapiens dixit, "Qui innocentem dampnat sententia, semper est reus,cum cotidie se punit conscientia." Unde quidam sapiens dixit, "Tutissimares est nichil timere preter deum." Unde eciam apostolus dixit, "Perfectacaritas foras mittit timorem."

Et certe magnam habet lesa conscientia. Unde quidam philosophus dixit,"Gravis est pena animi, quam pro factis penitet." Et alius dixit, "Nullamaior nequitie pena est quam quod suis et sibi aliquis displicet." Et aliusdixit, "Nichil est miserius, quam ut pudet, quod feceris." "Nocent enimscelera et si non sint deprehensa," ut Seneca dixit. Quare Seneca eciamait, "Tacitum tormentum ignominie conscientia." Et Cassiodorus dixit, "Quidenim acquiri putatur, ubi bona conscientia perditur?"

Et certe mala conscientia semper homines torquet. Bona vero nunquamsine spe premij manet, eodem Cassiodoro testante qui ait, "Nolite sinepremio credere que videntur ad bonam conscientiam pertinere."

[Caput III.]

De bona fama.

Famam vero bonam in amandis bonis et in aliis rebus omnibus servaredebes si potes, et eam omnibus opibus preferre. Est autem fama illese dignitatisstatus legibus ac moribus conprobatus in nullo diminuitur. Non ergo diminuidebet fama propter lucrum vel aliam rem. Nam scriptum est, "Lucrum cummala fama dampnum est appellandum." Quare Cassiodorus dixit, "Affectansfame commoda pecunie negligit augmenta." Et Salomon ait, "Melius est nomenbonus quam divitie multe." Et Seneca dixit, "Bona opinio hominum tutiorest pecunia." Et iterum, "Bona fama in tenebris bonum splendorem facit."Et iterum, "Cui omnes benedicunt, possidet populi bona." Et Cassiodorusdixit, "Est enim ingenium animi signum fame diligere commode." Et iterum,"Habunde cognoscitur quisquis fama teste laudatur." Et Salomon rursus dixit,"Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa." Et Apostolus ad Philippensesdixit, "Modestia vestra nota sit omnibus hominibus." Et postea subiunxit,"Quecumque bone fame sunt, hec cogitate." Et eciam in epistola ad Thimotheumdixit de episcopo, "Oportet autem illum et testimonium habere bonum etab hiis qui foris sunt." Et eciam Ihesus filius Sirac dixit, "Lux occulorumletificant animam; et fama bona inpinguat ossa." Et alibi, "Curam habede bono nomine; hoc enim magis permanebit quam mille thesauri magni etpreciosi." Et Salomon ait, "Super argentum et aurum, gratia bona."

Et si vis servare bonam famam, fuge voluptates et libidines. Unde Catodixit,

Si famam servare cupis, dum vivis, honestam, Fac fugias animo, que sunt mala gaudia vite. Nam et alius philosophus dixit, "Effugere cupiditatem, regnum est vincere."Et in tantum laudabilis est bona fama, ut a quodam philosopho dicatur,"Tacet omnis virtus, nisi fama late pateat." Et eciam alius dixit, "Probona fama maxima hereditas est." Et nota quod semper debet nova laus etfama oriri, ad hoc ut vetus duret. Unde quidam sapiens dixit, "Laus estubi nova oritur, vetus amiratur." Et si vis habere laudem famamque bonam, fugito lasciviam. Nam dixitquidam philosophus, "Lasciviam et laudem nulla concordia iungit." Famamintelligas bonam et frequentem que inducit gloriam. Gloria enim est frequensfama de aliquo cum laude, de qua dici consuevit, "Vita sine gloria mortisest socia." Quam gloriam adipiscuntur qui talia conantur facere,

ut quales velint videri, tales sint. Quod si qui simulatione et inaniostentatione et ficto non modo sermone, sed eciam vultu stabilem se gloriamposse consequerentur, vehementer errant. Vera enim gloria radices agitatque propagatur, ut ait Tulius. Sic et modo falsa fama et falsus rumor cito dilabitur. Undequidam sapiens dixit, "Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterioriudicat de priori." Emuli certe bonis invident, et de eis talia suspicanturqualia facere consueverunt. Quia ut ait Cassiodorus, "Mens humana facilesuspicatur de quolibet illaque pertulit." Et ideo propter invidiam super bonos falsam famam quandoque inducunt.Unde quidam sapiens dixit, "Fieri non potest ut absque morsu emulorum vitehuius curricula quis pertranseat." Malorum enim solatium est bonos carpere,dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Unde quidamcum in interrogaretur quomodo faceret ut invidos non haberet, respondet,"Si nichil," inquid, "ex magnis rebus habueris, aut nichil feliciter gesseris."Nam sola miseria caret invidia, et intelligas gloriam vel famam veram,non vanam, que circa vanitates modum excedit. De qua dici consuevit,

Fama volat transitque modum, quocumque feratur,
Que cito mortales deprimit atque levat.

Unde quidam philosophus dixit, "Quem fama semel oppressit, vix aut nunquamrestituit." Et Augustinus dixit, "Qui negliget famam crudelis est." EtCato dixit, Luxuriam fugito, simul et vitare memento Crimen avaritie; nam sunt contrarie fame. Et alius auctor dixit, Quem semel horrendis maculis infamia nigrat, Ad bene tergendum multa laborat aqua. Nam si fama duravit, difficile postea aboletur vel tollitur. Ait enim quidamphilosophus, "Crimen sagitte est simile: facile enim infigitur, difficilevero extrahitur." Si vero famam non potest quin Deum offendas vel conscientiamtuam ledas, illam omnino omittere debes, et Deum et conscientiam fame preferre.Opes igitur bonas et Deo placentes acquiras, manibus operando et otia fugiendo,rationem in omnibus amplectendo.

[Caput IV.]

De operibus et labore manuum et negotiatione.

Manibus enim operari debes. Nam dixit Apostolus in epistola ad Ephesios,"Qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibussuis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem pacientibus."Et eciam in epistola prima ad Thimotheum dixit, "Nam corporalis exercitatio,non [sic] ad modicum utilis est." Et in epistola secunda ad Thesalonicensesdixit,

Hoc denuntiamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, et nihil operantes,sed curiose agentes. Hiis autem, qui huiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramusin Domino Ihesu Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent.

Et certe et in omni opere bono servanda est regula que dicit, quod benepotes facere noli differe. Provisio enim Dei adiuvat homines sine dilationeet pigritia laborantes. Quare in proverbio dictum est,
Dat Deus omne bonum, sed non per cornua taurum.
Unde eciam Panphilus,
Providet et tribuit Deus et labor omnia nobis,
Proficit absque Deo nullus in orbe labor.

Et propheta dixit, "Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, etbene tibi erit." Laborare itaque debes cum magna cura et diligenti operapigritiam fugiendo, sompnollenciam fugando, et otia repellendo, ut laboreset actus tui ad effectum perducantur. Nam ut Seneca in epistolis ait, "Nichilest quod non expugnet pertinax opera et intanta ac diligens cura." Bonasenim opes per agriculturam potes acquirere. Nam ut ait Tullius, "Omniumrerum, ex quibus aliquid acquiritur, nichil est melius agricultura." Potes eciam acquirere bonas opes et licitas negotiationes transferendores de locis in quibus habundant ad loca in quibus deficiunt, maxime admagnas civitates. Quamvis [sic] nam dixit quidam philosophus, "Fer messestuas ad magnas civitates quamvis vilius ibi vendere putes." In magnis enimlocis et divitibus melius est negotiari et uti atque morari quam in locisparvis atque pauperibus. Unde quidam philosophus dixit, "Ne moreris incivitate regis, dispensa cuius maior fuerit et redditus." Potes eciam acquirerebonas opes per acquisitiones et possessiones omnes pecudum et bestiarummaxime iuvenum et crescentium, et maxime in locis in pace constitutis.In rebus enim decrescentibus non est tam magnum lucrum. Inde quidam philosophusdixit, "Noli associari rei deficienti, et ne postponas te associari recrescenti."

[Caput V.]

De vitandis otio et sompno pigritia.

Otium omnino fugere debes. "Multam enim malitiam docuit occiositas,"ut dixit sapiens. Quare eciam ait, "Qui operatur terram suam saturabiturpanibus; qui autem sectabitur otium replebitur egestate." Per otia namquereplentur homines egestate, ut dictum est, et efficiuntur desides et pigriet luxuriosi et torpent homines, et ad omnia fere mala vitia dissoluuntur.Nam desides facti per otia non inveniunt tempus congruum ad laborandum.Frigore enim torpent, calore ad otia dissoluuntur. Quare dici consuevit,

Frigore torpemus, nos estus ad otia soluit,
Et sic desidibus tempus utrumque nocet.

Otia enim ita pigros faciunt homines, ut fere omnia sua negligant et incultarelinquant. Unde filius Sirac dixit, Per agrum pigri hominis transivi, per vineam stulti, eciam ecce totumoperuerant urtice, et superficiem cohoperuerant spine, et materia lapidumdestructa erat. Quod cum vidissem, apposui in animo meo, et exemplo didicidisciplinam. Parum, inquid, dormitabis, pauxilum manus conferes ut quiescas:et veniet quasi precursor egestas tua, et mendicitas quasi vir armatus.

Et alibi eciam dixit, "Usquequo, piger, dormis? Quando consurges a sompnotuo?" Inde est quod tanto consilium tribuit, dicens: Plus vigila semper ne sompno deditus esto!

Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.

Et Seneca dixit, "Stultum est sompno delectari et mortem querere; cum sompnussit assidua mortis imitatio." Et iterum idem dixit, "Nulliusmodi mihi diesper otium transit; partio noctem noctis studiis; vacuo sompno, sed subcuboet oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere et castigatos detineo."Et Salomon dixit, "Noli diligere sompnum, ne te egestas opprimat; aperioculos tuos, et saturare panibus." Et sompno fugato corpus excedendum est, et ita afficiendum, ut obedireconsilio rationeque possit in exercendis negotiis et in labore tollerando.Ut Tullius dixit, "Durius enim tractandum est corpus, ne animo male pareat."Ut Seneca dixit, "Contemptus enim corporis sui certa libertas est." Et:"Magna pars libertatis est venter bene commoratus." "Nemo enim liber estqui corpori servit." Ut idem dixit, "Honestum vile est cui corpus nimiscarum est." "Corpus hoc animi pondus est ac pena."

[Caput VI.]

De luxuria et luxurioso.

De luxurioso facto per otia, per Ovidium dictum est,

Otia si tollas, periere Cupidinis archus
Concepteque iacent et sine luce faces.
Et non solum fugiendo otia potes fugere luxuriam, sed eciam fugiendo ipsumactum luxurie. Unde dici consuevit,
Quali more Martis cedis victoria parchis,
Cede Venus cedit, insta magna improba ledit.
Est autem luxuria libidinose voluptatis appetitus, de qua eciam Cato dixit,
Cum te detineat Veneris dampnosa voluptas,
Indulgere gule noli, que ventris amica est.
Et aliter eciam diffinitur, "Luxuria est res appetibilis quam fugiendofugamus, et sequendo persequemur vincimurque ab ea. Et nota quod "Luxurianon tantum peccat, sed eciam publicat," ut Seneca in epistolis dixit. Quareeciam ait, "Nichil luxuria tua tibi in futuros annos intactum reservavit."Et eciam Ovidius dixit,
Intrat amor mentes usu, dediscitur usu.
Et de luxuria dicit quod notavi supra in titulo De Amicitia MalorumHominum Vitanda. Per otia insuper vitium inhertie consumit corpus.Unde Cato dixit,
Segnitiem fugito, que vite ignavia fertur;
Nam cum animus languet, consumit inhertia corpus.
Et eciam quidam philosophus dixit cuidam imperatori, "Indignareris, inquit,optaret si aliquis, ut inutiles manus ac pedes haberet: nunc autem cumomnia sint integra, quare eis uti non vis?"
Quare otium semper fugiendum est, nisi forte otium appelles quando legis,aliter enim morti otium conparatur. Ut Seneca in epistolis dixit, "Otiumsine litteris mors est et hominis vivi sepultura."

[Caput VII.]

De pigritia.

Ita otia ergo fugias, ne piger efficiaris. Dixit Salomon, "Cogitationesrobusti semper in habundantia, omnis autem piger semper est in egestate."Et alibi, "Propter frigus piger arare noluit, mendicabit igitur egestate,et non dabitur ei." Et alibi, "Vult et non vult piger; anima autem operantiumimpinguabitur." Et alibi,

Dicit piger: Leena in via, in itineribus. Sint hostium voluitur incardine suo, ita piger in lecto suo. Abscondit manus suas sub ascellissuis, et laborat si ad os suum converterit. Sapientior sibi piger videturseptem viris loquentibus sententias. Et alibi, "Pigredo immittit saporem et anima dissoluta esuriet." Et licet piger per inherciam longam vitam duxerit, non tamen diciturvixisse. Unde Seneca in epistolis dixit, "Quid illum octuaginta anni iuvantper inhertiam exacti? Non vixit iste, sed in vita moratus est, nec seromortuus est, sed diu. Nisi forte sic vixisse eum dixeris, quomodo dicunturarbores vivere." Et alibi idem dixit, "Audaces fortuna iuvat, piger sibiipsi obstat."

Et licet dixerim otia penitus esse fugienda et tollenda, non tamen semperdebes esse in actu. Nam dixit Seneca De Formula Honeste Vite,

Non semper in actu sis: sed interdum animo tuo requiem dato: requiesautem ipsa sit plena sapientie, studiis: et cogitationibus bonis. Nam prudensnunquam otio marcet: aliquando animum remissum habet: nunquam autem solutumaccelerat tarda: perplexa expedit: dura mollit, ardua exequerit, scit enimquid qua via gredi debeat: et cito singula, ac distincte videt.

Et in Ovidio epistolarum dicitur,
Quod caret alterna requie, durabile non est;
Hec reparat vires fessaque membra novat.
Et in Catone dicitur,
Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.

Et Seneca dixit in epistolis, "In remedium cedunt honesta solatia, et quicquidanimum erexerit, et corpori prodere." Quare idem dixit, "Utrique reprehendendisunt, et qui semper inquieti sunt, et qui semper quiescunt." Opes bonas et divitias iustas si potes tantas honeste acquiras, ut exhis liberaliter vivendo dives reputeris. Nam ut ait Tullius, "Is divesest cui tanta est pars ut ad liberaliter vivendum ei sufficiat." Et ideodixi "honeste," quia non esset utile inhonestas divitias acquirere. Namut ait Tullius, "Quicquid honestum esset id utile esse, nec utile essequicquam quod non sit honestum, et nequid quod crudele sit id utile est."

[Caput VIII.]

De opibus utendis et eciam contempnendis.

Divitiis autem acquisitis sapienter eis utaris, fugiendo avaritiam,et tibi aliisque bene faciendo. Unde Cato dixit,

Utere quesitis opibus, fuge nomen avari,
Quid tibi divitie prosunt si pauper habundas.
Et iterum,
Utere quesitis, sed ne videaris abuti:
Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur.
Et iterum,
Utere queritis modice: cum sumptus habundat,
Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.

Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Que habes, non apud tetamquam aliena, sed pro te tanquam tua et dispenses et utaris." Et si inhiis bene prudens fueris ubique idem eris, et ut rerum ac temporum varietasexigit, ita te accommodes tempori, nec te in aliquibus mutes, sed potiusaptes, sicut manus que eadem est et cum in palmam extenditur et cum inpugnum restringitur. Et certe sicut nomen avari fugiendum est, ita et nomenprodigi. Unde Tullius dixit, Impertiendum est, sed diligenter et moderate; multi enim patrimoniaeffudere inconsulte largiendo. Quid autem stultius est quam, quod libenterfacias, curare, id ut diutius facere non possis? Atque sequuntur largitionemrapine; cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manus inferre coguntur.Ita, quod cum benivolentie conparande causa benefici esse volunt, non tantaassequuntur studia eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.Quamobrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperirenon possit, nec ita reseranda, ut omnibus pateat. Modus adhibetur isquead facultatem referatur. In proverbiis namque consuetudine venit, "largitionemfundum non habere." Causa largitionis est, si autem necesse est, aut utile. In hiis autem ipsismediocritatis regula optima est. "Avari tamen ignorant modum utendi pecunia,"ut Seneca epistolarum dixit. Modus autem divitiarum duplex est: "Primusest habere quod necesse est; secundus proximus quod satis est," ut idemdixit. Et certe avari ita claudunt suas pecunias sibi et aliis eas denegando,ut pocius dicantur sepulte quam ab illis habite vel possesse. Quare quidamsapiens reprehendit eos, dicens, Cur, homo, qui cinis es, per avaritiam sepelis es? Heri cur heres, eris tu non eris heres? Non ergo debes illis [sic] claudere vel sepelire, sed debes illis uti,non ad superfluitatem, vel ad delitias, sed ad utilitatem ne forte inducantdebilitatem corpori. Nam ut idem Seneca dixit, "Debilitatem nobis induxeredelitie." Velle ergo debes quod satis est, et ita habebis quod velles.Nam ut idem ait, quid vult habet, qui velle quod satis est potest, "Quicquidenim usum hominum excedit, pondus est supervacuum et grave ferenti." Si autem tantas possessiones acquirere non potueris, ut ad liberalitervivendum tibi sufficiant, secundum naturam vixeris, nunquam pauper eris.Si ad opinionem nunquam dives erit, dives erit. Dixit enim quidam philosophus,

Si vis in hoc mundo tantum habere quantum sufficeret nature, non multadocebit te congregare; et si satisfacere cupido volueris animo, licet congregatisquecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis, sitis tamen semperardebit habendi. Non enim in rebus vitium est, sed in animo. Animus enim solet vocari dives,non archa. Quamvis enim plena sit, dum te inanem videbo, divitem non reputabo. Si enim te divitem facere vis, non pecunie est addendum, sed cupiditatidetrahendum. Unde Martialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabaturRupilius,


Audio te, Rupupili, de paupertate querentem,
Non quia nulla habeas, sed quia pauca tibi.
Sed dicit sapiens, quod nemo est pauper eo quod
Possideat pauca, sed quia plura velit.
Si paupertati assensum prebere studebis,
Si pro natura vivere, dives eris.
Aspicio, nudum quod te natura creavit,
Infans in mundum tu nichil intuleris.
Et Cato dixit,
Comoda nature nullo tibi tempore deerunt,
Si contemptus eo fueris, quod postulat usus.
Et alibi idem dixit,
Rebus et in censu si non est quod fuit ante,
Fac vivas contemptus eo, quod tempora prebent.

Leto animo paupertatem feras. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Honestaquod res est leta paupertas. Illa non est paupertas, si leta est: non quiparum, habet sed qui plus cupit, pauper est." Circa paupertatem itaquesic est disponenda res familiaris, ne paupertas tibi honerosa sit, auttu alicui. "Pauci tamen sunt qui consilio se suaque recte disponant," utidem dixit. Nisi ergo tam divitie quam amor divitiarum in culpa est. Animumitaque et cor tuum circa divitiarum amorem taliter conpescas ac domes,ut te ipso contentus sis. Nam qui sibi ipsi satis est, cum divitiis natusest. Unde Seneca dixit, "Qui cum paupertate convenit, dives est." Et alibi,"Eum esse locupletem, qui paupertati sue aptus est et parvo se divitemfacit." Et alibi, "Scire uti paupertate maxima felicitas est." Sic ergo animum tuum conprimas ac refrenes, ut tuo statu bonisque aDeo tibi prestitis contemptus permaneas. Alioquin si status tuus tibi displicuerit,semper maiora affectando semper in malo statu eris. Status enim hominissecundum animum iudicatur. Unde Seneca in epistolis, "Quid enim refert,qualis status tuus sit, si tibi videtur malus?" Miser namque est qui semiserum putat, nec est beatus qui se non putat. Ut Socrates ait, "Si ergores tua tibi non sufficit, tu parcendo fac, ut rei tue sufficias parcitas."Enim necessitatum est remedium et medicina dampnorum. Nam qui parte suadispendit, diu durant ei possessa. Ut quidam philosophus dixit, "Et patientiaanimi ocultas habet divitias." Nam magne sunt divitie non capere divitias,unde eciam Cato,

Ne tibi quid desit, queritis utere parce,
Utque quod est serves, semper deesse putato.
Et alibi,
Quod nimium est fugito, parvo gaudere memento:
Tuta puppis magis est, modico que flumine fertur.
Et alibi,
Despice divitias si vis animo esse beatus,
Quas qui suscipiunt, mendicant semper avari.
Et alibi,
Paupertatis honus pacienter ferre memento.
Et alibi,
Dilige denarium, sed parce dilige formam
Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere.

Nam ut ait Seneca in epistolis, "Maiore tormento pecunia possidetur quamqueritur." Quare non debes capere divitias, sed eas contempnere, ita uttibi causam malorum non prebeant. Nam idem Seneca dixit, "Divitie suntcausa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant."Si vis ergo habere divitias, contempne illas. Nam ut idem Seneca dixit,"Brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. Nam contempnerealiquis omnia potest, omnia habere nemo potest." Cupiditas ergo divitiarum penitus repellitur. Quare Tullius eciam dixit,"Non est autem consentaneum qui metu non frangitur, eum frangi a cupiditate,nec qui invictum se a labore prestiterit vinci a voluntate." Quamobremet hec videnda et pecunie fugienda est cupiditas. Nichil enim tam angustianimi tamque parvi est quam amare divitias; nichil honestius magnificentiusquequam pecuniam contempnere. Si habes ad benefitientiam libertatemque ferre,magnus est ille iudicandus qui cor suum taliter cohercet, ut in divitiisnon ex audatia pauper sit. Et eciam secundum Senecam in epistolis,

Magni animi est magna contempnere ac mediocria malle quam nimia. Eoquod superflua nocent. Sicut segetem nimia sternit ubertas, sic rami honerefranguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Quare mediocritas magis circa divitias et paupertas optanda est quam nimietasvel magnitudo. Unde Salomon ait in Proverbiis, "Mendicitatem et divitiasne dederis mihi, Domine." Si ergo habes paupertatem, pacienter tollera; si divitias, illas tibisubice. Unde quidam sapiens dixit, "Et mihi res, et non me rebus subicereconor." Sic ergo animum tuum et cor tuum et mentem tuam vincas, ut licetpecunia quandoque careas, non tamen pecunia et divitie resurant. Dixitenim Tullius De Officiis, "Malo virum qui pecunia egeat, quam pecuniamque viro." Nam ut dixit quidam philosophus, "Pecunia si uti scias, ancillaest; si nescis, domina." Unde Oratius dixit,

Imperat aut servit collecta pecunia cuique. Pecunie ergo imperare oportet non servire. Pecunia certe et omnis res quantumin se est bone sunt, quia hominum causa facte sunt et create sunt. Undeait Apostolus in epistola ad Timotheum, "Omnis creatura Dei bona," respectutamen possidentium eas quandoque mala et male dicuntur, nam si a bono hominepossideantur, bone sunt; si autem a malo et malitioso et misero hominepossideantur, male dicuntur, nam et vinum modice sumptum bonum est, ebriosoautem et superflue biberi malum est. Unde Cato dixit,

Que potu peccas, ignoscere tu tibi noli,
Nam crimen nullum vini est, sed culpa bibentis.

Et ideo servare debes Cassiodori dictum qui ait, "Facilius est ut accusette sitis quam recuset ebrietas." Ebrius enim extra briam est, id est: extramensuram et pro absente reputatur. Et ideo Seneca dixit, "Absentem leditqui cum ebrio litigat." Quare vinum non est malum, sed ebrietas; et pecunianon est mala, sed nimius amor et cupido pecunie. Et certe sicut idem solin eodem instanti in diversis diversa operatur, quia ceram liquefacit,terram autem obdurat et siccat, et humores solvit, ita pecunia ab avaropossessa illum cruciat, largum vero decorat, proditorem ad paricidium etproditionem et ad omnia fere mala incitat. Unde quidam philosophus dixit,"Pecunia avaro supplitium est, profuso decus, paricidium proditori." Sicet Apostolus ad Timotheum dixit, "Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiaest: hiis autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus est Dei." Sic eciam eloquentia in sapiente homine valde bona est, in insipientevero pessima. Unde sapiens dixit, "Eloquentia sine sapientia gladius estin mane furiosi." Et virtus in sapiente bona est, in insipiente vero pessima.Unde sapiens dixit, "Virtus sine sapientia temeritas imputanda." QuareMartialis dixit,

Virtutis studio nimium, Crisippe, laboras,
Virtus absque modo nomen habet vitii.

Sic eciam omnes dies boni sunt, ut in Genesi legi quando divisit Deus lucema tenebris et diem a nocte. Sed mali dicuntur dies propter malitiam etmiseriam hominum ut expositores dicunt. Quare Dominus in evangelio dicit,"Sufficit diei malitia sua." Et Apostolus dixit, "Redimamus tempus, quoniamdies mali sunt." Exibe ergo te bonum et omnia apud te bona dicentur. Namut dixit quidam sapiens, "Nichil est homini bonum sine se bono." Si ergobonus fueris, omnibus creaturis licite uti poteris, sed non abuti. Abususenim vel superfluus et nimius usus est reprobatus; et non solum in malissed eciam in bonis rebus, Seneca testante qui ait, "Bonarum rerum nimiaconsuetudo pessima est." Et hoc ideo quia abusus vel superfluus usus ex libidine procedit vellibidinem inducit, que omnino interdicitur. Nam libido est inproba voluntasutendi creatura propter se. Usus certe omnium rerum hominibus est a Deoconcessus. Sed abusus vel usus superfluus penitus est interdictus, ut optimenotavit beatus Augustinus in sermone suo qui legitur in sexta feria postPentecostem, qui sic incipit, "Non solum in novo," etc. Pecunia ergo utipoteris, sed si illam habes, ne vilis sis; habeas eam vilem. Nam dixitquidam philosophus, "Si pecuniam habueris, necesse est ut te ipsum velpecuniam vilem habeas." Et impera tibi. Nam scriptum est, "Imperare sibimaximum est imperium."

Et cor tuum et animam tuam menteque tua taliter possideas, ut licetdifficilimum opus sit se vincere, tibi tamen imperando te taliter vincas,ut te ipso contentus sis, et secundum naturam vivas divitemque te faciaspaupertati assensum praestando et naturaliter vivendo, pecuniam eciam contempnendo,turpiaque lucra vilipendendo, que non solum sunt contempnenda, sed eciamsecundum leges ab heredibus sunt extorquenda; inique eciam acquisita restituendo,cum distinctione tamen, non quedam inique sunt acquisita et non iniqueretenta, ut lucra meretricis; quedam vero inique retenta sunt et non iniqueacquisita, ut superhabundantia prebende; quedam autem inique sunt acquisitaet inique retenta, ut usura et rapina, et ideo non sunt tenenda, sed restituenda,ut iura proclamant.

[Caput IX.]

De guerra vitanda.

Quilibet certe servando predicta se divitem facere poterit, nisi fortein guerra sit constitutus. Quantumcumque sit dives, oportet illum, si inguerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerram perdere aut forte utrumque.Quare quidam philosophus dixit, "Nemo in guera constitutus satis divesesse potest." Si enim pauper est, guerram nullo modo sustinere potest;si autem in divitiis multum habundat, in sumptibus multo magis habundabit.Nulle enim sunt opes, ut mihi videtur, que sumptibus guerre sint suffitientes.Nam sicut omnes, qui peccant, quanto maiores sunt, famosius crimen habent,secundum Martialem qui ait:

Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat maior habetur, habet;
ita homo in guerra constitutus, quanto maiorem, tanto maiores sumptus illumfacere oportet; et si guerram forte amiserit, maiori casui subiacebit.Unde dictum est, "Excelsis facilius nocet casus." Et in Lucano dicitur,
Invida factorem series summisque negatum
Stare diu nimioque graves sub pondere lapsus.
Et Martialis dixit,

Altior ascensus, gravior plerumque ruina est. Et non solum divitie perduntur per guerram, sed eciam paradisus et amorDei et vita presens et amici et noti per adversam guerre fortunam taliterammittuntur quod loco predictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominisanima recta via pergere molitur. Amore itaque Dei et timore tantorum malorumguerram, quantumcumque potes, vitare debes, tua tibi servando et aliisrelinquendo sua. Nam ut ait Seneca, "Principium discordie est quod estcommune suum facere." Et iterum, "Quietissimam vitam agerent homines interris, si duo hec verba ante res omnes colerent, scilicet meum et tuum."Quod facere potes si eciam mandata Dei taliter servaveris quod nemini faciasque tibi fieri non vis, et omnia facias aliis que ab aliis tibi vis fieri.Quare dixit Dominus in evangelio, "Omnia quecumque vultis ut faciant vobishomines, et vos facite illis similiter." Et hoc est lex naturalis quamqui non servat contra omnes facere proponit, Cassiodoro testante qui ait,"Qui sine lege vult agere, cunctorum disposuit regna quassare." Et si forte aliqua ex causa alicui invitus offenderis qui ait, "Utendumest eciam vitaris," qui ait,

Utendum est eciam excusatione adversus eos quos invitus offenderis,quacumque possis, quare id quod feceris necesse fuerit, nec aliter facerepotueris, ceterisque operibus et officiis erit id quod violatum est compensandum. Et si vis guerram fugere, nitaris omnibus placere, quod facere poteris,si gesseris optima et locutus fueris pauca. Non tamen tantam voluntatemomnibus placendi habeas, ut favorem populi per malas artes acquiras. Aitenim Seneca, "Popularis favor malis artibus queritur." Unde quidam sapiensdixit, "Nunquam volui placere vulgo: quid enim vulgus novit, ego nescio;que enim scio, vulgus ignorat." Et nota quod "Si multis placuerit vitatua, tibi ipsi placere non poteris," ut dixit quidam philosophus. Et sivis vitare guerram non ames periculum. Nam ut Salomon ait, "Qui amat periculum,in eo peribit." Et si guerram vitare desideras, vita et fuge lites et contentiones proutcommode potes. Nam contendere cum potentiori periculosum est, cum paridubium, cum minori verecundum. Et statuas eciam vitare belligeros et omnesalios quos tibi dixi vitandos supra, in titulo De Amicitia Malorum HominumVitanda, ut ibi nota per epistolam Apostoli secundam ad Thimotheumcapitulo. Hoc autem et in superioribus capitulis. Et si ad alios malosvitare debes, te ipsum coherces primum et cor tuum conprime et linguamtuam taliter conpesce, ut tuas turpes cogitationes turpiaque dicta et factain te prius corrigas et fugias, secundum Martialem qui dixit cuidam suoamico qui vocatur Probeus,

Non bene viventem te, Probe, fuisse refertur,
Sed sine peccato querere terram hominem.
Sed sine peccato reperire nullam valebis.
Si non absque homine tu reperire velis.
Ibis ad occultos calles, loca devia mundi;
Peccatum tecum est, conscia culpa comes.
Ut fugias alios, tu te fuge primus ipsum,
Alterius censor, et esto tuus.
Hens inter homines, omnes fuge, turpia eorum,
Tu tecum habitas, refuge, facta tua.
"Et ad correctionem tui habeas aut valde amicum aut valde inimicum," utquidam sapiens dixit. "Et oculos et aures vulgi malos testes esse puta,"ut alius dixit. Et nunquam initium discordie a te incipiat. Nam ut dixitquidam philosophus, "Semper ab aliis discendio incipiat, a te autem reconciliatio."
Nam ibi semper est victoria ubi est concordia. Et Salomon in Proverbiisdixit, "Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium." Et Seneca dixitin epistolis, "Concordia prave res crescunt, discordia maxime dilabuntur."Et eciam principio debes obstare et cuilibet malo, ut legi in Ovidio DeRemedio Amoris qui ait,

Principiis obsta: sero medicina paratur,
Cum mala per longas convaluere moras.
Et alibi idem dixit,
Dum furor est in cursu, curenti cede furori!
Difficiles aditus impeditus omnes habet.
Stultus ab obliquo qui cum descendere possit,
Pugnat in adversas ire natator aquas.
Et alibi,
Dum licet et modici tangunt precordia motus,
Si piget, in primo limite siste pedem.ù

Et non solum guerram vitare et fugere debes, sed eciam bellum, quod ocasioneguerre fieri consueverit et multo fortius est vitandum. De quo prophetaait, "Dissipa gentes, que bella volunt." Bella enim populos cum dampnoet malo suo domare consueverunt. Quare Salomon dixit, "Quinque sunt, quepopulum domant: licentia, luctus, et fames, bellum, ad ultimum." "Vulgiimperitiam ad res cunctae sola constringit necessitas." [Caput X.]

De necessitate et indigentia.

Bellum enim et guerra perducunt homines ad necessitatem, et sic ad mendatiaet ad omnia mala, quare iura et proverbium clamant: "Necesitas non habetlegem." Et Seneca dixit, "Necesitas egentem mendacem facit." Et iterum,"Necesitas ab homine, que vult, impetrat." Et iterum, "Omnia experiri necessitassubigit." Et Cassiodorus dixit, "Necessitas moderata non diligit." Et aliusdixit, "Magna necessitas cogitur eciam honestus homo latrinam adire." Quareait, "Est una de adversitatibus huius seculi gravioribus libero homini,necessitate cogitur, ut si subveniat, requirere inimicum." Et hoc ideoquia ut ait Cassiodorus, "Graviores insidias antiqui adversarii tunc subimusquando eius bona suscipimus." Fugias ergo guerram et omnia que indigentiamet necessitatem inducunt. Ait enim Cassiodorus, "Indigentiam iuste fugimusque suadet excessus." Et iterum, "Dum mater criminum necessitas tollitur,peccandi ambitus aufertur."

Nam per necessitatem pervenitur ad mendicitatem:

O miserabilis mendicantis conditio! Nam, si petit, pudore confunduntur,et si non petit, egestate consumitur; sed ut mendicet, necessitate compellitur:indignatur, murmurat, imprecatur. Quare Salomon dixit, "Melius est mori, quam indigere." Et quia non tamplurium numerus efficit pugnam quam virtus paucorum. Ut quidam sapiensdixit, "Prospicere oportet in pace, quod bellum iuvet ultra vitet." Namet alius dixit, "Beata civitas, que bellum in pace timet." Alius vero dixit,"Si pacem diligis, belli non feceris mentionem." Varius enim eventus estbelli. Quare Iudas Machabeus dixit, "Non in multitudine exercitus victoriafit belli, sed de cello est virtus. Facile enim est Deo a multis paucosliberare, et super multos paucis victoriam dare." Et David dixit ad Philisteum,quem cum lapide interfecit: "Et noverit universa ecclesia hoc, quia nonin gladio nec in asta salvat Dominus: ipsius est enim bellum." Et ideoin bello maximum est periculum. Et ut dixit sapiens, "Nunquam periculumsine periculo vincitur." Quare belli periculum et omnia pericula vitandasunt. Nam Tullius dixit, Sed et fugiendum est eciam illud et curandum, ne offeramus nos periculissine causa, quo nichil potest esse stultius; quampropter in adeundis periculisconsuetudo imitanda est medicorum, qui leviter egrotantes leviter curant,gravioribus autem morbis periculosas et ancipites adhibere coguntur. Quarein tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autemtempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientisest. In bello certe ab omnibus mors expectare potest. Nam, "Incertum est, quomors te expectet: tu eam omni loco expecta, et maxime in bello," ut sapiensdixit. Quare dixit Tullius, "Bellum ita vitandum est ut nulla causa suscipiaturnisi causa necessitatis, vel pacis habende vel ex infra scriptis casibus."Dixit enim Tullius, "Suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sineiniuria in pace vivatur." Et alibi idem dixit, "Bellum autem ita suscipiatur,ut nichil aliud nisi pax quesita videatur." Pax enim semper est affectanda que nullas insidias habeat. Unde idemTullius dixit, "Mea quidem sententia paci, que nichil sit habitura insidiarum,semper est consulendum." Et alibi, "Intelligi potest, nullum bellum esseiustum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante etindictum." Et alibi idem dixit, "Cum tempus necessitasque postulat, decertandummanu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est." Inde eciamSeneca dixit, "Occidi pulcrum est, si igminiose servis."

[Caput XI.]

De preparatione et munitione facienda.

Et nota quod "longa preparatio belli celerem victoriam facit," ut idemTullius dixit. Et eciam Cassiodorus ait,

Munitio quippe tunc efficitur prevalida, si diuturna fuerit cogitationeroborata. Omnia subito probantur incauta, et male constructio loci tuncqueritur, quando pericula formidantur. Res ergo preliorum bene disponitur,quoties in pace tractatur. Nam ut idem ait, "Munitio semper tractanda est in otio; quia tunc malequeritur, cum necessaria iudicatur." "Omnia vero deliberata sunt robusta." Et non solum in bello, sed eciam in omibus aliis rebus diligens preparatioadhibenda est. Unde idem Tullius dixit,

Ad rem gerendam qui accedit, caveat ne id modo consideret, quam illares honesta sit, sed eciam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipsoconsiderandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam, aut nimis consideretpropter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare,adhibenda preparatio est diligens. Ideo autem dixi supra guerram quantumcumque potest vitare debes, quia proptermalitiam et rapinam et violentiam iniuriaque multorum, quandoque nullovitari potest. Duobus autem modis secundum Tullium fit iniuria: id est,aut fraude. Fraus quasi vulpecule ius leonis esse videtur, utrumque abhomine alienis simul, sed fraus est odio digna maiore. Totius autem iniurienulla capitalior quam eorum qui tunc cum maxime fallunt, id agunt ut boniviri esse videantur. Unde si guerram propter predicta vitare non poteris,viriliter age sciendo quod secundum iura et rationes te defendere poteris.

[Caput XII.]

De guerra et defensione facienda.

Nam dicit lex, "Adversus periculum natura vel ratio permittit se defendere."In tantum enim defensio permittitur, ut eciam ante tempus violento occurepermittatur. Unde alibi lex dicit, "Melius est in tempore occurrere quampost exitum vendicare." Et alibi eciam lex et decretales dicunt, "Vim virepellere omnes leges, omnia iura permittunt." Et in tantum tibi vim virepellere licet quod si aliter periculum vitare non poteris, hominem occidisti,per leges et iura nullo modo puniaris. Nam si et arietes vel boves interse commisissent et aggressor mortuus fuerit, altero se defendente, sinecompositione iacere debet. Inde eciam alibi lex dicit, "Quod quis ob tutelamsui corporis facit, id recte fecisse videtur."

In defensione ergo facienda caute te custodias. Non enim bene pugnatqui voluntate superandi alium se denudat. Scriptum est enim, "Ita aliumvulneres ne tu pateas ad plagam. Et si extendas brachium, videas ne tibilatus denudetur." Nam omnes simul pereunt quasi perite et graviter pugnati.Et nota quod qui adverso nititur loco duplex sumit certamen, et cum hosteet cum loco, ut quidam sapiens dixit, "Resistere ergo violentie et iniurietaliter tibi permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistereiniurie, si fieri potest." Unde Tullius dixit, "Tam est in culpa qui nonresistit iniurie, si potest, quam si parentes aut amicos aut patriam relinquat."

Tutelam tamen tui corporis facere debes incontinenti et cum moderamineinculpate tutele; ut si telo quis te percutere vult, tu ante percussionemillum telo percuttere poteris ad tutelam tantum, et non ad vindictam.

Similiter bella suscipienda sunt, et manu decertandum est pro fide catholica.Nam sicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo clauduntur omnes virtutes,et cuius scuti amminiculo pugnare debemus. De qua eciam dixit Dominus inepistola ad Ephesios, circa finem: "Sumentes scutum fidei, in quo possitisomnia tela nequissimi extinguere."

Et de qua eciam dictum est,

Prima canpum dubia sub sorte duelli Pugnatura fides agresti turbida vultu. Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu eciam decertandum est. Etpotius est mors tolleranda quam fides derelinquenda, sicut Karulus et pugnatoreset infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt. Sic eciam pro iustitia usque ad mortem decertandum est, Ihesu Siractestante qui ait, "Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos."

[Caput XIII.]

De morte non metuenda sed contempnenda.

Nec est in talibus mors metuenda. Nam ut idem ait, "Melior est morsquam amara vita, et requies eterna quam langor perseverans." Non enim viverebonum est, sed bene vivere. Unde totius vite remedium est mortem contempnere.Nichil triste est cum huius metum effugimus. Unde Cato dixit,

Ne timeas illam que vite est ultima finis.
Qui metuit mortem qui vivit perdit id ipsum.
Et alibi,
Linque metum leti: nam stultum est, tempore in omni
Dum metuas mortem, amittere gaudia vite.
Et iterum,
Multum venturi ne cures tempora facti:
Non metuit mortem qui scit contempnere vitam.
Et quidam sapiens dixit, "Mortem ubi contempnis, omnem metum vincis." Etalius dixit, "Estingit mortem, qui eam contempnit." Timidissimum quamqueconsequitur. Et Martialis dixit,
Mortis, Paule, timor tibi vite commoda tollit;
Nam morieris vivens dum metuendo peris.
Inter nature si ponas munera mortem,
Te de morte metus sollicitare nequid.

Et alius dixit, "Quod vitare nequis, confestim sustinere mente!" Sic quedura fuit mors tibi mitis erit. Non ergo minus debes timere mortem, nececiam investigare tempus mortis. Nam ut ait Seneca, "Pereundi scire tempusassidue est mori," et, "Ubi omnis vite metus, est optima." Inde eciam Cassiodorusdixit, "Non est parvum tormentum adversus aliquod formidare venturum, dumsemper extimatur emergere quod timetur." Quare Seneca dixit, "Crudeliusest semper timere mortem quam mori." Sic ergo cum vivas mortem contempnas,ut cum Apostolo dicere valeas: "Mihi vivere Christus est et mori lucrum." [Caput XIV.]

In quot et in quibus casibus bella suscipienda sunt et manu decertandumest.

Ex predictis itaque colliguntur octo casus pro quibus bella suscipiendasunt et manu decertandum est, videlicet, pro fide servanda, pro iustitiamanumittenda, pro necessitatis causa, pro pace habenda, pro libertate conservanda,pro turpitudine vitanda, pro repellenda violentia, et pro tutela sui corporisfacienda. Aliter autem non est decertandum manu maximo a litterato viro.Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Stulta est et minime conveniens litteratoviro occupatio exercendi lacertos et dilatandi virtutem." Litteratura enimquelibet meliorare debet, quia ut ait Cassiodorus, "Non aliqua in mundopotest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia."

Vita tamen litterati viri pocius constare debet in cogitatione utiliquam in occupatione vires corporis exercendi, Seneca testante qui ait,"Docto homini derudito vivere est cogitare." Et nota "litteras insipientianimo tamquam baculum infirmo corpori repertas esse," ut quidam sapiensdixit. Et hec omnia predicta sunt facienda cum modo. Ait enim Cassiodorus,"Modus ubique laudandus est." Et non sunt facienda cum excessu. "Quid enimdiscrepat a peccante qui se per excessum nititur vindicare?" ut idem Cassiodorusait. Nec eciam sunt facienda cum scelere. Ait enim Seneca, "Nunquam scelusscelere vindicandum est." Nec eciam sunt facienda ad vindictam.

[Caput XV.]

De vindicta facienda vel obmittenda vel temperanda, et de officioiudicis vel cuiuslibet circa vindictam.

Vindicta enim ad solum Deum pertinet, vel ad iudicem habentem iurisdictionem.Unde Dominus in evangelio dixit, "Mihi vindictam et ego retribuam." Deiudice vero habente iurisdictionem, per Apostolum dicitur, "Iudex non sinecausa gladium portat. Iudex debet esse malefitiorum in ira." Et eciam dicitur"estote subditi omni humane creature propter Deum, sive regi tamquam excelenti,sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudemvero bonorum." Nec debet iudex habens iurisdictionem dubitare facere vindictam,quia non faciendo vindictam eamque omittendo vehementer peccat. Nam utquidam philosophus dixit, iudex, "qui dubitat ulcisci, multos improbosfacit." Et alibi, iudex, "qui non corripit peccantem, peccare imperat."Nam et alius dixit, "Criminis indulti secura audatia crescit."

Quare iudex est a malefactoribus timendus, Apostolo testante in epistolaad Romanos, ubi dicit, "Si male feceris, time." A bonis autem hominibusamandus est pocius quam timendus, unde ibidem Paulus dixit, "Principesnon sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem?Bonum fac: et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum."Hoc autem intelligo sive sit bonus iudex erat potestatem a Deo habebatsive malus. Nam et Pilatus malus iudex erat potestatem a Deo habebat, uteidem Dominus dixit in passione sua: "Non haberes potestatem super me,nisi datum esset tibi desuper." Non ergo nimium turberis si spiritus habentispotestatem supervenit in te, nec locum tuum dimittas. Ait enim Salomon,"Si spiritus habentis potestatem supervenerit in te, locum tuum ne dimiseris,curatio autem cessare faciet peccata maxima." Et nota quod Cassiodorusdixit, "Tamdiu enim iudex esse dicitur quamdiu iustus putatur, quia nomenquod ab equitate sumitur per superbiam non tenetur."

Et nota quod iuste et digne iudex potest et debet vindictam facere etoccidere sceleratos, ac latrones publicos et homicidas et alios similiaperpetrantes, ut per infinitas auctoritates veteris et novi testamentiprobari potest. Nam dicitur in lege Moysi, "Urbanum et maleficum non paciarisvivere super terram." Et alibi, "Qui maledixit patri vel matri, morte moriatur."Sed heretici dicunt legem Moyisti datam a diabolo et vindictam corporalemnon esse faciendam, nec iudicem iurisdictum et imperium habentem possede iure occidere. Et dicunt vindictam corporalem ad solum Deum pertinere,allegando pro se verba Deum qui dixit, "Mihi vindictam et ego retribuam.""Et si quis percuserit tibi maxillam, porrige ei et aliam. Et si quis abstulerittibi tunicam, da ei et pallium." Et illam aliam auctoritatem, "Nolite iudicare,et non iudicabini. Et nolite condempnare, et non condempnabini." Sed certeprave intelligunt predictas auctoritates. "Nam sicut in uno corpore multamembra sunt, non tamen eundem actum habent," ut beatus Paulus dicit. Itainter homines distincta sunt offitia. Nam aliud dictum est religiosis,et aliud in seculo manentibus. Aliud autem iudicibus religiosis dictumest, "Si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Si quis percusserittibi maxillam, porrige ei et aliam." In seculo vero manentibus eciam bonisdictum est, "Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant." Et,"Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecisse videtur.

Et melius est in tempore occurere, quam post exitum vindicare, dum tamenad vindictam non faciant predicta, ut supra dictum est. Iudicibus verodictum est, "Iudex non sine causa portat gladium," etc. que supra dictasunt. Et eciam illis dictum est, "Nolite iudicare secundum faciem, sediustum iudicium iudicate." Si enim peccatum esset iudici recte iudicare,non dixisset propheta, "Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate,filii hominum;" nec Apostolus dixisset, "Iudex non sine causa gladium portat.Sed debet esse iudex malefactorum in iram;" nec dixisset beatus Petrus,"Estote subditi omni humani creature propter Deum: sive regi excellenti:sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudemvero bonorum." Intelligo itaque predictam auctoritatem. Nolite iudicare,scilicet sine septem amminiculis que in iudicio necessaria sunt. Iudicandoenim in eo iuditio septem principaliter sunt necessaria videlicet: scientia,jurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iustitia, timor Domini, et necessitas.Scientia in iuditio necessaria est, Salomone testante qui ait, "Ante iuditiumpara iustitiam, et antequam loquaris disce." "Quare iudex qui imperitiammale iudicavit, tenetur, sicut et medicus qui per imperitiam male secuittenetur," unde leges nostre dicunt. Jurisdictio eciam necessaria est iniudicando. Nam et ipsi Iudei dicebant Pilato: "Nobis non licet occiderequemquam, quia non habemus iurisdictionem. Alioquin sententia nulla esset,utpote a non competenti iudice lata," ut leges nostre clamant. Ratiocinatioeciam in sciencia est necessaria, id est, rationis inquisitio. Nam recteadhibita ratio quod optimum est, cum neglecta vero multis implicatur erroribus,ut quidam philosophus dixit: "Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum;qui enim rationem secum portat, totum mundum vincit." Unde quidam sapiensdixit, "Si vis vincere totum mundum, subice te rationi." Deliberatio eciamin iuditio est necessaria; cum deliberatione enim et sine festinantia etira procedendum est ad iuditium. "Deliberare enim utilia mora est tutissima.""Optimum enim iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat.""In iudicando enim criminosa est sceleritas." Unde dici consuevit, "Moraomnis odio est, sed facit sapientem." Et alibi dictum est, "Duo sunt contrariain iuditio, festinantia et ira." Quare eciam Tullius dixit, "Nunquam enimiratus quod accedit a penam mediocritatem; illam tenebit que est internimium et parum." Unde eciam lex dicit quod "iudex ponderatas debet ferresententias et frequenter partes interrogare aut novi aliquid addere veliter."Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum,digito scribebat in terra et post deliberationem, elevato capite sententiavitdicens, "Quicumque vestrum est sine peccato, primo in eam lapidem iniciatanimo." Et iterum deliberando scribebat in terra et postea elevatis occulisdixit, "Mulier, ubi sunt qui te accusant?" Et illa dixit, "Nemo, Domine."Et ille respondet, "Si nullus te accusat, nec ego te condempnabo." Iustitiavero necessaria est in iuditio, ut supra dixi, "In iuditium para iusticiam,"etc. Timor eciam Domini necessarius est in iuditio, quia "timor Dominiest initium sapientie," ut propheta dixit. Nam tanta est confusio legumet decretorum ac decretalium quod ad iudicandum vix memoria hominum sufficit.Quare lex dicit, "Omnium memoriam habere et in nullo penitus peccare pociusest divinitatis quam humanitatis." Si ergo potius est divinitatis quamhumanitatis, vehementer timendum est ne forte divinitas in nobis non sit.Necessitas vero incumbere debet in iuditio potius quam voluntas. Non enimDominus per illa verba "nolite iudicare" exclusit necessitatem, sed voluntatem,quasi dicat: Non iudicetis ex voluntate, sed cum necessitas subest iudicarepotestis, ut supra dictum est, "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiuditium iudicate." Simile nolite est cum dicit, "Nolite iurare omnino."Non enim exclusit ibi necessitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat:Non habeatis voluntatem iurandi, sed ex necessitate iurare potestis. Recteenim iuramentum prestatur si tres commites secum habeat, scilicet, veritatem,utilitatem, et necessitatem. Unde Apostolus in epistola ad Ebreos dixit,"Habrae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret,maiorem, iuravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens, etc." Et subiunxit,"Homines per maiorem sui iurant; et omnis controversie eorum finis ad confirmationemest iuramentum." Et angelus Domini iuravit per venientem in secula. Etpropheta dixit, "Iuravit Dominus, et non penitebit eum." Simile noliteest cum dicit, "Nolite addere agrum agro, nec domum domui." Nam nec ibiexclusit Dominus necessitatem, vel utilitatem, sed voluntatem et nimiamcordis appositionem. Nulli enim sunt tam religiosi qui non addant quandoquedomum domui. Nam si fratres minores vel predicatores non haberent ecclesiamcompetentem, ad congregationem fidelium adderent ecclesie sue. Et si nonhaberent coquinam vel refectorium, adderent predicta domibus suis. Excluditergo Dominus per illud verbum "nolite" tantummodo voluntatem nimiam velsuperfluitatem. Simile nolite est cum dicit, "Nolite cogitare de crastino."Nullus enim est in hoc mundo qui quandoque non cogitet de crastino. Similenolite est cum dicit, "Nolite diligere mundum, nec ea que in mundo sunt."Nullus certe vivit qui non diligat que in mundo sunt. Non ergo exclusitibi necessitatem vel utilitatem, sed nimiam voluntatem vel cordis appositionem.Sic et appostolus cum dixit, "Divitie si affluant, nolite cor apponere."Non enim excludit divitias sed cordis appositionem in divitiis quod potestperpendi per id quod dixit, "Omnia possidentes, tamquam nichil habentes."Sic itaque intelliguntur verba Domini, "Nolite iudicare," si non habetisperitiam iudicandi atque scientiam quia non de occultis vel dubiis. Itemnolite iudi, si non habetis iurisdictionem. Et nolite iudicare contra rationemvel sine ratione vel omissa ratiocinatione. Et nolite iudicare sine deliberatione,vel cum festinantia, vel ira. Item nolite iudicare iniuste, vel contraiustitiam, et nolite iudicare sine timore Domini. Et nolite iudicare, idest, non habeatis voluntatem iudicandi, nisi tunc demum cum necessitassubsit vel utilitas. Et si ita feceritis, non iudicabimini vel condempnabiminipropter iuditium vestrum. Immo meritum habebitis inde et eritis beati,propheta testante qui ait, "Beati qui custodiunt iuditium, et faciunt iustitiamomni tempore."

Nec eciam possunt dicere prefati heretici legem Moysi datam a diabolo,et Moysem malum fuisse. Nam si Moyses malus homo fuisset, non appellareturin Apocalipsi servus Dei, et si lex Moysi mala et a diabolo data, non dixissetbeatus Paulus in epistola ad Ebreos, "Et Moyses quidem fidelis erit intota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum, que dicenda erant:Christus vero tanquam filius in domo sua: que domus sumus nos." Nec preciperetDeus legem Moysi debere servari, nec dicerem Moysem debere audiri, necappellaretur in evangelio lex Domini. Dicit enim Dominus ipsa debere servari,cum dicit, "Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei et ypocrite,omnia quecumque dixerint vobis facite et observate." Iubet eciam DominusMoysem debere audiri, cum dicit in evangelium divitis: "Habent Moyses etprophetas, audiant illos." Et appellatur eciam per evangelium lex Domini,cum dicit de Helyzabet et Zacharia quod ambo erant iusti apud Deum, procedentesin omni opere et sermone secundum legem Moysi. Et eciam Dominus post resurrectionemcum apropinquasset discipulis suis euntibus ad castellum quod dicitur Emaus,incipiens a Moyse et prophetis exponebat scripturas. Si enim lex Moysidata esset a diabolo, non incepisset Dominus expositionem scripturaruma Moyse.

Hiis itaque prenotatis circa vindictam temporalem et corporalem pervetus testamentum et per epistolas apostolorum probemus eciam per evangeliumet per verbum Domini iudicem secularem habentem iurisdictionem atque imperiumposse facere vindictam corporalem, et supradictos malefactores et similesposse occidere licite et iuste. Nam dixit Lucas in evangelio, "Verumtameninimicos illos meos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc etinterficite ante me." Et eciam per passionem Domini probatur. Nam cum Dominusin cruce penderet duobus latronibus iuxta illum positis, uno videliceta dextrix altero autem a sinistris similiter in cruce pendentibus, et unusex illis Dominum increparet dicens, "Alios salvos facit, se ipsum salvumfacere non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et salvetsemetipsum et nos." Alius vero latro increpavit illum dicens, "Nec tu Deumtimes, nos quidem digne factis patimur et iuste; hic autem nil mali fecit.Memento mihi, Domini, dum veneris in regnum tuum." Cui Dominus responditdicens, "Hodie mecum eris in paradiso." Aut certe latro iste dixit verumaut falsum. Si verum dixit, ergo verum est quod latrones et alij similesdigne et iuste pro talibus factis a iudice occidi possint, sicut latroille digne et iuste occidebatur. Si autem falsum et mendatium dixit, stultusfuisset Deus si pro mendatio et falsitate, quod est peccatum mortale, paradissumlatroni promisisset. Male ergo dicunt heretici qui dicunt nullum esse occidendum.

Si enim pro vindicta nullus occideretur, nullus bonus homo vivere valeret.Tot essent malefactores qui vestes et cibaria illis auferent quod omnesboni penitus destruerentur et perirent. Iudex ergo iurisdictionem et imperiumhabens animadvertere et castigare et mulctare potest et debet. Plus eciamdico quia sicut quilibet singulariter vindictas faciendo peccaret, iudexita vindictam omittendo non esset a peccato immunis. Non ergo debet iudexmalis parcere, sed eos punire. Nam ut ait Seneca, "Bonis nocet, qui malisparcit." Et sic cessabunt malefitia et malefactores timebunt. Nam ut aitCassiodorus, "Excessus tunc fiunt in formidine, cum creduntur iudicibusdisplicere." Et ita vindictam iudex exerceat, ut in aliquo se contempninon patiatur. Nam ut idem ait, "Imperium, si in parvo contempnitur, inomne parte violatur." Non ergo debet esse iudex nimis familiaris, quiaut ait lex, "Familiaritas parit contemptum." Quare Cassiodorus dixit, "Milesad secreta iudicis proximatus presulis sui famam aut ornat aut maculat."Cum severitate itaque iudex facit facinorosos mulctare, et castigare debet,et non cum familiaritate aut eciam contumelia. Nam ut ait Tullius, "Omnisanimadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punietaliquem aut verbis castigat, sed ad rei publice utilitatem referri." Prospicereeciam debet iudex secundum leges, ne maior sit pena quam reperiatur culpanec primum transgrediatur delictum. Ait enim lex, "Pena [interlinearabove Peccata] suos tenent auctores, nec ulterius progrediatur penaquam raperiatur delictum. Propinquos notos familiares procul a calumpniasummovemus." "Cavere insuper debet iudex ne eisdem causis alij plectanturalii nec inde appellentur, quia qui per ticimum consultum partem negliguntper vitiosos in rem, in civitatem perducunt seditionem atque discordiam,"ut idem Tullius dixit.

Et non solum rationem suorum civium bonus homo habere debet, sed eciamexternorum, eodem Tullio testante qui dixit, "Qui autem rationem suorumcivium dicunt habendam, externorum negant, hii dirimunt humani generissocietatem, qua sublata benefitientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditertolluntur." Et nota quod sicut iudex potest malefactores ut dictum estoccidere, ita potest eos bonis spoliare et mulctare, eodem Tulio testantequi ait, "Neque enim est contra naturam eum spoliare, si possis, quem esthonestum necare." Tutelam autem tui corporis facere debes ingenio atqueprudentia, si fieri potest, et non superbia. Unde scriptum est,

Tutius est astu quam se defendere fastu
Astu vincit homo cuncta creata solo.

Astu ergo vincere debes omnia, et maxime inimicos. Et si illos in fugamconverteris, vel in magnum timorem induxeris, antequam in potestate perveniunttua, illos audacter et sine dilatione persequere. Quanto enim magis distulerispersequi, tanto timor eorum magis minuetur, et tua et tuorum virtus debilitatur.Quare quidam philosophus dixit, "Audendo virtus crescit, tardando timorminuitur." "Sed si vis facere vindictam, ad Deum recurre, qui pro te vindicandomalefactori retribuet," ut ipsemet dixit, vel ad iudicem secularem quicum iustitia et ratione te vindicabit. Et si forte inimicum tuum in potestatetua videris, vindictam putabis vindicare potuisse, et de eo dices, "Nonmihi nocuit, sed animum nocendi habuit." Scito enim honestum et maius vindictegenus ignoscere. Ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Meliusest ignoscere, quam post victorie penitere." Nam ut ait Seneca, "Male vincit,que penitet victorie;" "optimum est enim ignoscere, semper tamquam ipsecotidie pecces." "Perpetuo enim vincit, qui clementia utitur." In victoriaenim fac quod Cassiodorus dixit; ait enim, "Nobis propositum est Deo iuvantesic vincere ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius acquisisse."Et vincas te ipsum in victoria. Nam ut idem ait Seneca, "Bis vincit quise in victoria vincit." "Is enim vincit assidue, qui novit omnia temporare,"ut Cassiodorus dixit. Inde eciam Ovidius epistolarum dixit,

Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas:
Sed tibi servatus gloria maior ero.

Et alius sapiens dixit, "Multa ignoscendo potens fit potentior." Et aliusdixit, "Malo eciam parcas, si una est periturus bonus." Inde eciam lexait, "Sanctius est inpunitum relinquere facinus inpunitum relinquere facinus[sic] nocentis, quam innocentem condempnare." Ut ergo poteris et potentiorsis, aliis sepe ignoscito, tibi nunquam. Ut quidam philosophus dixit, "Sepeergo ignoscere debes aliis maxime confitentibus peccatum et inde verecundantibus."Ait enim Seneca, "Ubi confessio, ibi remissio;" innocentie enim proximaest confessio. Et iterum, "Proximum ad innocentiam locum tenet verecundiapeccati et confessio;" namque "peccatum extenuat qui celeriter corrigit." Et quanto maior fueris, tanto magis circa vindictam te humilem ostendas,nam et regem decet clementiam habere. Unde Seneca De Clementia Imperatorisdixit, "Nullum clementiam magis decet quam regem." Et iterum, "Ira cumdixissem et parvi corporis sunt apes; rex tamen eorum sine aculeo est."Et Tulius ait, "Nichil enim laudabilius, nichil magno et preclaro virodignius placabilitate atque clementia." Unde Cassiodorus dixit, "Pietassiquidem principum totum custodit inperium." Quam pietatem exercere debentprincipes et potentes non solum in omittenda, vel mittiganda vindicta,sed eciam in remittendo, quandoque de sua substantia vel ratione. Nam utidem ait, "Illud applicamus nostris utilitatibus quod misericordi humanitateconcedimus."

Regnantis enim facultas ita fit ditior cum remittit, et acquirit nobilesthesauros fame, neglecta utilitate pecunie. Et tamen ita probanda est mansuetudoatque clementia, ut adhibeatur rei publice tam severitas, sine qua administraricivitas non potest. Est autem "severitas virtus debito supplitio cohercensiniuriam," ut in Moralium Dogmate continetur. Et alius dixit, "Remissiusimperanti melius paretur." Et nota quod si omnes vindictas tuas facerevolueris, amicos perdes, et solus remanebis, inimicosque multos recuperabis,sicut eciam de Iove scriptum est: "Si quotiens peccant homines, sua fluminamittat, Juppiter exiguo tempore solus erit."

Hec de amore ac dilectione Dei et proximi et corporalium rerum breviteret summatim tibi scribere curavi. Tu autem plenius ex tui subtilitate ingeniiutilitatem earum semper inquiras, et eis uti easque regere sapienter procures.