Liber I
[recensere]Felices animae, caeli omnipotentis alumni,
astrorum decus et qui versicoloribus alis
aethera tranatis liquidum, qui sidera quique
volvitis ingentes magnis anfractibus orbes,
5 quandoquidem genus omne hominum, genus omne ferarum
per vos exoritur, per vos a luminis oris
digreditur, magni ad nutum sic omnia regis
quae geritis, regis quoniam vos maxima cura,
vos mare substratum ventis turritaque tellus
10 concelebrat, vos arva sonant quaeque invia lustra,
quae dumeta tenent, quae propter rauca fluenta
dulce canunt vobis magnum per inane volucres,
vos mortale genus primi docuistis ad astra
ire viam ducentem, humili quo se quoque posset
15 tollere humo et caeli sanctum internoscere regem.
Vestra ego fretus ope ingredior loca nullius ante
trita pede; et quoniam vestra haec, aequique bonique
munera vos facite et sancto aspirate labori.
Unde canam quae nusquam audita prioribus annis,
20 qui motum rebus genitalem ipse ordine certo
dididerit rerum pater, ut creet unus alatque
omnia quae mundo generatim saecla propagant.
Mox ego, quo tantus coeptus labor, expediam quae
signa olim veteres, quae sint exempla secuti,
25 dum partem nobis divinae mentis inesse
haustusque aetherios certa ratione probarunt.
Nec minus ecquae animas sedes, quae praemia vitae
quemque bonum tandem maneant, quas pendere poenas
conveniat sontes et fata arcana recludam.
30 Tuque adeo decus egregium, rex magne Quiritum,
aurea cui longum sese Capitolia servant,
structa bono auspicio se moenia Romanorum,
Ferdinande invicte, tuis Germania seu te
detinet imperiis laeta et tibi maxima regna
35 annuit, Oceanus quantum pater alluit undis,
seu te Pannoniae regem admirantur utracque
magnanimum, ingentem, nostram ne despice Musam.
Quin et subveritam perfusamque ora rubore
accipe, quo vultu atque animi moderamine fratrem
40 regnatorem orbis, florentem laudis honore,
casibus in magnis belli pacisque serenas.
Principio stellis molem radiantibus aptam
certam aliquam regere et moderari numine mentem,
quam dixere Deum, nonnulla exempla monebunt.
45 Quas tamen is sibi sufficiat longo ordine vires
et quantus qualisque incedat ubi omnibus ornat
divitiis sese, non qui caligine caeca
offusi degunt, sed nec supera alta tenentes
nosse queunt, soli quamvis accedere partes
50 arcanas ausint regisque invisere sedes.
Ille quidem sacros aditus penitusque repostos
adservans se ipsum tantum (mirabile dictu)
dum videt, aeternos ignes et moenia caeli
prospicit, et mare navigerum et dura aequora terrae,
55 et varias rerum formas et quicquid ubique est ;
dumque ipsum spectat se, sancto incensus amore
ipse sui, genus omne hominum, genus omne ferarum
ingentemque ingens arcte complectitur orbem.
Nec mora, nudatas hibernac tempore brumac
60 vere iubet dulci intonsas revirescere silvas;
et quae nuper erat lactis sine frondibus arbor,
importunae sedes non insueta volucri,
parturit et viridi vestit ramalia fronde.
Ipsi iam dumi et spinis rubus asper acutis
65 duritie posita melior, cytisique, genistaeque
augent sese anni felicibus ornamentis.
Iam nemus umbrosum, resonant iam cantibus urbes
alituumque hominumque, ferae per pabula laeta
immemores hiemis fetu auctae progrediuntur.
70 Verum ubi sol terras graviori accenderit aestu,
flavescunt segetes siliquisque sonantibus agri
laetitia agrestes augent, parat horrea messor
aequatamque gravi glebam solidare cylindro,
dum nemori Phoebus crescenteis invidet herbas.
75 Mox vero ubertas autumnus iam senis anni
infert se, ipsa iacent iam strata sub arbore passim
malaque castaneaeque nuces et cerea pruna.
Non men exegit sua tempora pomifer annus,
et tristis subrepsit hicms et nubila toto
80 sparguntur caelo iamque est sine frondibus arbor,
descenduntque nives e verticibus praeruptis,
et rapido Boreas tellurem turbine perflat.
Hic ordo rerum et series repetita quotannis
sollicitis acuit curis mortalia corda.
85 Unde parens etenim tellus tot sufficit herbas?
Unde solum incultum dudum et grave pondus inersque
submittit varios ullo sine semine flores ?
Nempe aiunt qui doctrinae praestante labore
suppeditant praecepta, gravis solacia vitae,
90 aera per tenerum tacitum descendere caelo
humorem ex alto, quo uno est uberrima tellus.
Non satis id nosse est, peragranti mente sagaci
maiora explorare animus, quibus humor ab oris
ille ruat, quando tellurem frugiferentem
95 aeraque humectat liquidum, Zephyrosque reducit,
effigiemque aliam mundus capit illius ergo.
Cum Tauri hospitio excipitur sol aureus etiam
corniger illum Aries alio prospectat euntem,
laetitia exultat caelum totumque repente
100 panditur et terras diffuso lumine vestit.
Tum decus egregium Veneris pulcherrimus ipse
Lucifer, aureolus mundi stellantis ocellus,
non alias quantum servando pro orbe laborat.
Tum pater ex alto descendit plurimus aether
105 in gremium matris terrae optatoque receptus,
ut primum spectat iucundam albescere lucem,
rore levi aspergit fragrantia floribus arva.
Qui vero ardentem solis circumferat orbem
candentem ut visat stellato corpore Taurum,
110 hacsitat hic animus, quando est et credere dignum
non ex se orbes verum aliquo impellente moveri.
Qui movet hic etiam, cuiusquam si indiget usu,
fretus ope alterius, non est hic maximus ille
quem vestigamus: dem fateare necesse est
115 esse modum rebus, quemquam fateare necesse est
principium tamquam rerum, qui non tamen ullo
auxilio indigeat, moveat tamen omnia primus.
Hic Deus, hic opifex rerum est, hic rector Olympi,
quo sine nil sanctum firmumque; huc se omnia vertunt,
120 omnia contendunt, abeunt redeuntque vicissim.
Qualis, quam aspicimus stellis ardentibus aptam,
omnia complexa est moles, haec aequora, terras
aeraque, atque ignem capit et complectitur una.
Excipit omnipotens late omnia rebus et unum
125 sese ultro citroque volans mire omnibus addit.
Quem tamen haud quicquam capiat, trans aethera transque
ardua tecta deum caput extulit ipse sua vi
exuperatque omnem sensum, velut aequoris undae
velivoli angustum labentis fluminis alveum.
130 Praeterea nil mens hominum scrutatur et, ultro
haec ubi devenit, tandem ad delubra quiescit ;
hinc egressa alis firmis et praepete penna
iam melior divum circumvolat aurea templa
miraturque procul quem propter credidit esse
135 rectorem superum, qui cum loca compleat omnia,
semper abit, nusquam est seque in se continet uno.
Ipse omne est quodcumque vides in luminis oras
exire et quodcumque aetas fugientibus annis
abstulit, et seri valeant spectare nepotes.
140 Ille nihil rerum est, quas maiorum tulit aetas
aut quae sunt, aut quae longo post tempore fient
munere naturae vel temporis intervallo.
At qui contineat cum se pater aedibus ipsis
mirum est occultans ut gestiat ante videri,
145 regifice incedens turmis instructus Olympi,
deneget utque omne os illud spectare verendum
quemquam hominum, quemquam divum et contingere luce.
In gyro qualis percurrens aureus alto
sol face flammanti, quamvis sese aethere toto
150 spectari velit et terris ostendat apertis,
non recta est oculis hominum iubar undique plenum
perspectum, quorum nobis acerrimus omnium
est sensus : quod forte aciem protendere si quis
iam velit et temere radiis insistere totis,
155 non feret astrorum princeps, perstringit at ipse,
ipse aciem sensumque omnem spectantibus aufert.
Sat tibi sit regem tantum nunc nosse deorum
fas et iura sinunt quantum ; vel non satis hoc est,
cernere te naturae opus egregium omniparentis ?
160 Tun pictam aspicias tabulam atque extare magistrum
certum aliquem haud dubites, scita qui finxerit arte?
Pocula tun spectes caelata atque aspera signis,
protinus et clames : "divini opus Alcimedontis !" ?
Quicquid id est magnum, ah videas nec protinus ore
165 adclames toto : "mundi o pater, auctor et altor !" ?
At vero haec olli qui sint mortalia curae
quive aciem flectat per tot diversa videndum est,
quandoquidem causas rerum quique ardua norunt
astrorum caelique vias, malus impulit error:
170 neve labor superos aliquis neu cura quietos
sollicitet, procul a vero ratione feruntur
humanosque animos, donum omnipotentis Olympi
haud veriti dixisse simul cum corpore obire :
tantus amor doctas mentem excoluisse per artes !
175 Ergo agite illustres animi, quos vivida virtus
evehit ex humili liquidum super aethera terra,
dicamus (nam scire licet quibus integra mens est)
qui pater omnipotens mortales lumine sancto
despiciat spectansque vacet tamen ille labore.
180 Qualis praerupto in Latmo sub nocte serena
aerium gyrum aspectans caelumque profundum,
una acie iam mille faces, mille ignea cernit
sidera convexo late fulgentia caelo,
sic decus aeternum, decus admirabile rerum
185 et longe ex alto seductas aethere terras
et mare ventosum, caecisque offusa tenebris
Tartara despectat dum se circumspicit unum.
Qui vero labor hic, pulchrum qui temperat orbem
absque labore aliquo et magno se corpore miscet
190 si videt impositas lapidosis montibus urbes
humanumque genus magnis prope dis aequale ?
Adde quod immensas vires non ulla fatigant
tempora, non ulli possunt superare labores.
Illi aeterna quies nec divini imminuit quid,
195 praebeat etsi aegris faciles mortalibus aures :
ut sol aequoreas radiis cum corripit undas
multa Deo similis (componam maxima parvis),
si latum Oceanum fulgenti lampade lustret,
non madet, haud salso suscepit in aequore labem,
200 mane novo surgens iisdem iubar ignibus ardet,
purpurei referens radiatum insigne dici.
An verum summumque bonum dum voce vocatur
ante aras, varus late florentia sertis
cum delubra petit cumulatque altaria donis
205 integer et multa insignis pietate sacerdos,
non videt oblatosque aris non sentit honores ?
Heu, cadit in quemquam scelus hoc, qui id credere dignum
dicere non metuat, si qua est reverentia veri ?
Si leges hominum et sancta aspernare reperta,
210 ultorem ne temne Deum memoremque nefandi.
Hoc est aut silicem duris in montibus illum
dicere vel chalybem : tantum suadere malorum
mens sibi caeca potest denisque sepulta tenebris !
Inceptum peragamus iter ; non scrupea nobis
215 haec tentanda via est, qua non impune viator
praeteriit multave pedem cum laude reflexit.
Iam mihi caelestum numen sedesque beatae apparent,
ubi vera quies, ubi lampade lustrat
omnia sol melior semperque innubilus aether,
220 quo mala non properat Venus et sceleratus habendi
non amor accedit, sed ubi mens conscia veri
ipsa suum agnoscit dominum rerumque magistrum
aeternum, omnipotentem, regem hominumque deumque.
Hunc tu iam signis liquido cognosce volentem,
225 qui veluti cum instructa acie rex inclytus armis
egregios animo heroas legit, advocat, usu
si veniat, Martis cum res et tempora poscunt
ut resides turmas desuetaque pectora bello
admoneant, hortentur ad horrida promptius arma :
230 erexere animos omnes atque ordine facto
quadratum iam animosa acies consistit in agmen
et parat adversos hostes discludere vallo,
altaque disiecta transcendere moenia turri;
ille loco medius tutam deducere castris
235 imperat aut fossam, vel milite moenia cingit,
ille iubet, parent illi, admirantur et omnes:
non aliter pater omnipotens delegit in alto
aethere felices animas quae tempore certo
auratos orbes et maxima sidera volvant.
240 Haec grave Saturni sidus, vehit altera magni
astra lovis, flammam horribilem et crudele minantem
duro hominum generi saevi vehit altera Martis :
hunc penes ignito curru flagrante pyropo
ostendit iubar auricomum qui temperat orbem
245 ingens luce sua magni dux maximus astri ;
proximus est heros olli gratissimus ipsis
caelicolis dulcemque oculis qui spiret amorem,
te veniente die producens, Phosphore, ab Ida
teque abeunte altam compellens, Vesper, in Oetam ;
250 pone autem longo intervallo et cursibus iisdem
procedit iuvenis, cui non sua certa voluntas,
ingentem licet egregie contorqueat axem;
ultimus aspectat terras, quo nocte silenti
ostendit sese nobis argentea Phoebe.
255 Quo vero tu rem magis admirabere nullam,
conficiunt certo tantos ex ordine cursus,
ut tibi non dubium iam sit supera alta tenere
caelicolas connixe orbes atque astra moventes.
Hinc regem nimirum adstare erronibus illis
260 nosse potes, quando modus est in rebus agendis.
Nam neque fortuitum quicquam est, quod semper eodem
tempore fit, quod ne tantillum ex ordine cedit.
Nec vero hoc numero contenta est regia divum,
quando alii caelo spatiantur et agmine facto
265 concelebrant regem superum : sonat arduus aether
et regem magni referunt penetralia Olympi.
Hi se praecipites per inania nubila mittunt
subiectasque vident urbes, hominumque volanteis
attollunt humeris mentes ad caerula caeli;
270 hi mare ventosum spectant fluctuque laborem
iactatis demunt ; tantum benefacta merentur.
Informes alii larvas et tristia terrent
Tartara, vel sontes damnant pallentibus umbris,
victoresque alacres repetunt simul aurea tecta :
275 quam multae circum bis victae Pergama Troiae
Tyndarida ob raptam Graiae sedere phalanges,
quam multae Emathiae in campis fremuere cohortes,
a socero et genero Romanis dum acriter armis
et patrio, externoque est milite decertatum.
280 Nec vos praeteream, magni quibus atria regis
et secreta patent divum : vos omnia quae sunt
quaeque aetas delevit edax labentibus annis,
et seros mancant nostis quaecumque minores
per vos venturis saeclis reseranda nepotum ;
285 quos humeros cinctos penna et fulgentibus alis
saepe sacerdotes casti, dum mascula thura
ante aras adolent, manifesto in lumine cernunt.
Hi quae contingant, quae mox ventura trahantur
et rerum secreta canunt humentibus umbris,
290 et, cum nox operit terras ex aethere lapsi,
praepetibus pennis certissima somnia portant.
Hos genus antiquum Solymorum, maxima rerum
dum fuit urbs Solyma, ex alto deducere caelo
carminibus referunt solitum et de more vocatos
295 advenisse illos velatos vestibus albis
et crines auro, et viridanti fronde revinctos:
scilicet in sacris tantum sacra nomina possunt.
Nec mirum, sic magna iis observantia regis,
nomine ut audito paveant, quo nigra tremescunt
300 Tartaraque et tellus, et raucisona Amphitrite.
Nam quamvis illum vox non enuntiet ulla
mortalis, fecere tamen sacra nomina vates.
Hinc rerum dominum tempestatumque potentem,
et mundi altorem, complexumque omnia numen,
305 tergeminum, omnivolum, et magno se corpore miscens
dixere, hinc nubes qui inter caput extulit altas
praepetibus volucrem pennis et fortibus alis,
magnanimum auctorem superum, qui aetatis id aevo
sit fueritque omni semper florente iuventa,
310 hinc belli dominum, quod iustis regibus adsit
dum sanctas armis leges et iura tuentur.
Id puer in Solymorum agro dum pectore versat,
pastorale gerens tegmen peramque, cothurnosque,
ausus inexperti est tentare pericula belli.
315 Irruit in fines palmosae et divitis urbis
monstrum horrendum, ingens, hominem quo femina partu
tempore non alio magis est enixa tremendum :
ipse quidem miles, dux ipse ingentia bella
pugnabat victorque virum spretorque deorum,
320 atrox, terribilis, scu lumina torva videres,
seu Libyci pectus squamosum pelle draconis ;
impune haud quisquam (miserum) fuit obvius illi
sive pedes, sive iret eques, seu fortiter hasta,
seu rem falcato gereret iam comminus ense.
325 At puer egregius iam magni cura Tonantis,
armorum rege accito, sub numine torquet
qui fera bella suo viresque, irasque ministrat,
agresti lapidem funda detorsit in hostem.
Ille volat stridens magnum et per inane volutus
330 temporibus duris haesit, caeloque minantem,
tollentemque manus, robustaque colla moventem
stravit humi puerique simul victoria parta est.
Vidit et Epeiros (certa haec et cognita res est),
dum cornu Parthus Gortynia spicula torquet,
335 ire ducem adversus florentes aere catervas
pro clypeoque hosti nudum ostentare lacertum.
Vidit et Epeiros sternentem Parthica ferro
corpora et Euboicos spumantes sanguine rivos:
ille ducem Parthi magnum petiere sagittis,
340 mille illum telis, nec erant loca pervia ferro,
nec tantae terrere virum potuere phalanges.
I nunc et regis meritis diffide deorum !
Namque velut solido concreta ex marmore rupes,
horrifer aut Boreas aut illam verberet Auster,
345 dura solo perstat terraeque immobilis haeret,
telorum haud imbres aliter validasque secures,
ingentes equitumque alas tulit optimus heros,
quod superum implorasset opem, quod voce vocasset
caelicolum regem.
350 Nec me animi fallit multas non posse Latinis
vocibus ostendi voces et nomina regis
esse deum multa, atque cadem cecinisse priores
Orphea Mercuriumque, Linum ct Mosen Deo amicum.
Atque equidem, ni alias usus mihi nare per undas
355 nunc foret et certo religanda in litore funis,
forsitan hoc magis incurvarem gurgite remos.
At quoniam nobis animae natura videnda est,
esse Deum atque animas caeli in penetralibus altis
ostendi, illa aliis post me memoranda relinquo.
360 Et quia dicendum ut nascentibus insinuetur
omnis ab uno anima, ecquis sit Deus omnibus unus
aequoribus terrisque canam, caeloque profundo.
Multa autem tecum repetas, multa ipse volutes
dicta quidem, magnis dum diximus astra moveri
365 quaeque suis ducibus, vires tamen omnibus unum
sufficere atque illum rebus satis omnibus unum.
Nunc vero (si quid, dum dia poemata vatum
oblectant faciles animos, peperere malorum)
dicemus vera quicquid ratione receptum est.
370 Nimirum exiguae vires mortalibus aegris ;
id genus humanum volvens et parva labore
non sine concedi magno dum pectore versat,
ipsum se longe potuit deducere vero.
Ut duro cum quis morbo iactatur et aestu,
375 cordaque et arentes fauces gravis occupat ardor,
tristia dum incenso iactat suspiria corde
arentique trahit tremulam de pectore vocem,
Hydrochoi quamvis cinxerunt aethera nimbi
aestatem increpitat properam infensumque Leonem,
380 sic hominum genus invalidum molem hanc operosam
adduci haud potuit moderandam ut crederet uni.
Hinc mare navigerum Neptuno, hinc Tartara Diti,
alta lovi magni cesserunt moenia mundi.
Nec dubium cuiquam illud, naturam omniparentem
385 in rebus servare modum certo ordine rerum ;
quae ratio in causis, quianam dicetur origo,
fonte nisi ex uno velut omnia deducantur ?
Quod si stare uno dubio procul hic queat orbis,
rex hominum divumque unus Deus omnibus idem est.
390 Is tamen immensus, nihil hoc felicius usquam.
Is Deus, haud alter, ni omnes supera alta tenentes
non bene magnorum dignemur voce deorum.
Scilicet hoc veteres ipsi fecere poetae
nosque etiam voces rerum, non sensa secuti,
395 ipsa ut verba cadant numerosa et dulcia in aures,
saepe deos testes adducimus immortales.
Verum aliter res ipsa : Deus, Deus ille vocandus,
qui terras tractusque maris, qui sidera, caelum qui
aeternis regit imperiis, cui sidera fulgent
400 aurea, labuntur surguntque micantia mundo.
Principium hoc rebus, nihil hoc prius, aequiparandum,
quandoquidem nihil est sic omni parte beatum.
Quod si dii plures, numerum si augere deorum
forte licet (fac esse), pares sunt numine eodem?
405 Ergo principium nullum. Vel dicere cordi est
principium fore principio ? Quod ineptius esset.
Maximus at si quis, si quisquam est optimus unus,
cui parent reliqui, caeli cui regia servit,
optimus ille Deus, Deus est et maximus ille.
410 Non dii sunt igitur quos et parere necesse est,
qui longe observent alium metuantque iubentem.
Nunc ne tu inscite a vero desciscere quicquam
me duce iam possis, rerum alta arcana docebo,
ne dum forte meis intendis mentem animumque
415 praeceptis, anceps veri te ludat imago :
quod rex avertat superum, qui hoc omne monebat
ipse rudes olim populos perque ora parentum
et nati et seri longum accepere nepotes,
omnia quem pariter quondam videre docentem
420 ipsi oculis sancti heroes felicibus annis.
His dictis animum informamus, quando ita nobis
a patribus sunt praeclare monimenta relicta.
Quae superest igitur, magna haec, iam percipe, res cst.
Ille opifex unus rerum, Deus unus ubique,
425 treis sese in species aperit, treis dicere possim
in formas, iam vocem aliam si repperit usus.
Nam dum res omneis vestigat ct abdita lustrat,
effigiesque animo rerum et secum omnia volvit,
scrutaturque suas vires, pater ille deorum est;
430 mens illi in rebus peragendis optima (quando
optimus ipse omnis) quae mundi temperat orbem,
mens Deus illa, Deus, caeli quam in vertice summo
caelicolae appellant magnum patris incrementum.
Huic dedit imperium sine fine, hunc daedala tellus
435 accipit auctorem frugum, per quem aurea solis
spicula discutiunt tenebras lucemque reducunt.
Hunc mare caeruleum observat, quod hic aequoris undas
instituit labi, quod monstra immania ponti
protulerit mutumque genus crect, auctet alatque.
440 Dum tamen hic patri obsequitur dumque ille gerentem
aspicit ingenue natum omnia, magnus utrumque
tangit amor vique ingenti perculsus uterque est.
Qui tamen hic animis potuit caelestibus ardor
se insinuare, Deus nisi maximus ipse fuisset ?
445 Sic se regnator superum, licet unus ubique,
in formas treis exponit mortalibus aegris,
sic se caelitibus: mira et certissima res est.
Is rex omnipotens, is rex hominumque deumque
materiem statuit rebus satis omnibus unam :
450 hac pecudes hominumque genus, pictacque volucres
terrenos capiunt artus moribundaque membra,
hac nitidi pisces alti sub marmore ponti
corpora sunt sensusque ipsos impellere possunt.
Dicimus hanc etiam genitalia semina rerum,
455 si mente accipias variae sub imagine formae,
hanc elementa, quibus connexis ordine certo
omnia miraris prodire in luminis oras.
Igne calere vides, terra durescere corpus,
diffundi humore atque in cana aetate resolvi,
460 aereque augeri seseque attollere sentis.
Haec tamen haud oculis quicquam dant cernere, quando
imperfecta quidem sunt ipsa et corpora caeca ;
sidera sed radiis et caelum insigne coruscis
dum late fulgent, caecis inimica tenebris
465 quae latitant pelago, latebris quae monstra ferarum
despiciunt et luce sua dant lumina habere.
Hinc caeli nobis iucundum lumen et astra
ut duo sunt oculi quibus omnia prospectamus.
Sic ingens etiam dum volvitur undique moles,
470 quippe vigent motuque suo fas cuncta moveri ;
hoc sine non rapidis ventosum perfluit undis
aequor nec bibulae ventis iactantur arenae,
non spoliata arbos quassat ramalia fronde :
idem adeo rebus modus et caelo irrequieto.
475 Aucta opidus tantis tantoque exercita motu
materies hinc apta ad res fecundaque vires
suggerit ipsa sibi, et quos occultaverat alvo
edit maturos longo post tempore fetus.
Utque illis permixta insunt elementa vicissim
480 eminet utque aliis aliud, natura per artus
serpit et ingenium toto se corpore miscet.
Porro ignis magis est illis, qui ardoribus irae
continuo flagrant acrique dolore premuntur;
flammantes ollis oculi et ferventia corda:
485 hos tu ne in caveas, hos tu ne in vincula coge,
quos sibi conspicias potius consciscere letum
quam tolerare iugum et domini fastidia ferre.
Sunt quae non dulci declinent lumina somno,
usque adeo metuunt, animantia et abditus imo
490 est in corde levis pedibusque fugacibus aer;
hinc ovium placidum genus et male pinguis aselli,
buceriasque greges, quibus est et plurimus humor
terraique nimis, vix ire per arva videmus
hortatu, stimulis et lentae verbere virgae.
495 Vescum sal aliis, aliis est triste cuminum
iucundum hac ratione, aliis est dulcis amaror.
lamque adeo causas animo lustrare latenteis
te licet his pulchre instructum, qui fortis equi vis
ad cursum, ad magnos cur sit proclivis amores,
500 sedula quid tantum metuat formica senectae.
Namque ubi concrescit corpus, primordia rerum et
quattuor illa ineunt concordi foedera nexu
sensifer et motus primum, mox certa per artus
compages quaedam pro corporis augmine repit,
505 cui nomen Graeci fecere ; at dicere aventem
non actas sinit invidiac perfusa veneno :
tempora ad haec tandem pervenimus atque ita paucis
nostrorum auriculae pueriliter offenduntur.
Nunc redeo ad rem : principiis feliciter illis
510 compactis, porro tenuissima sanguinis aura
exoritur tacitusque haerens in corpore succus.
Hinc variae naturae animantum, utque est ea rerum
temperies, sua quemque trahit retrahitque voluptas.
Non autem hos tu seiunctos a corpore morbos
515 affectusque animi videas, sed repere passim
et vulgo ex ipsis moribundis surgere membris.
Partem aliam nunc specta animi prudentis et altae
participem rationis, vis quaenam illa repente
tollit se celerem liquidum super aethera et extra
520 procedit longe flammantia moenia mundi?
Eequibus ad caelum toties se sustulit alis
invisit divumque domos atque ardua tecta ?
Cur tantum molitur iter vel quo duce, si non
hic suus est olli locus et caelestis origo ?
525 Nempe solum patrium cuique est : exercita cursu
flumina habet pontus, quo cum venere quiescunt;
si quid in altum vi iacias, descendet et ipso
iam torpens duro consistet in aequore terrae ;
si vapor est usquam, facile quem corripit aer,
530 solvitur et tenuis vacuo laetatur in orbe;
flamma vorax etiam cum postibus haesit adesis,
velle quidem ostendit supera ad convexa volare :
tantus amor sedis, placidae est ea cura quietis !
At vigor ille animi, tenebris et carcere caeco
535 contemptis, volat ad superos et simplicis ignis
aurai similis fertur, iuvat ire per astra
aurea et extorrem patrio considere caelo.
Quod si mortales artus moribundaque membra
non obstent, iamiam ipse Deum totumque recludit
540 aethera, magnorumque procul secreta deorum.
Quis vigor iste animi, quae tanta oracula mentis ?
Quive petit supera et superum quae tanta cupido ?
Scilicet haec veteres eademque exempla secuti,
aethereos haustus animis dixere minores
545 esse Deumque ipsos caelo demittere ab alto.
Namque velut radiis sol igneus omnia lustrans
corporibus primis se miscet luce paritque
omnia quae mundo generatim saecla propagant,
sic pater ipse animas, dum se admiratur amatque,
550 sponte creat sanctumque homini dat pignus amoris
ferre sui monimentum ingens, atque artubus addit
divinae aurai aeternis ex ignibus ignem,
ulla ne cas mortis perimant immania fata.
Hinc ubi materna concrescit corpus in alvo
555 explevitque suos numeros, noviesque refulsit
quinta dies, corda ipsa tument tenerumque laborat
corpus, et in totos animae vis funditur artus.
Illa loco tremit angusto et caligine caeca
mersa bibit Lethen et longa oblivia rerum;
560 sicque diu non certa sui cum corpore in oras
luminis egreditur membrisque innititur ipsis,
donec iam firmae perfecto tempore vires
non bene conveniant : animi vigor alta pererrat
scrutaturque arcana, viamque affectat Olympo.
565 Non ullae Veneres flexerunt turpiter illum,
nullus honos auri, regnandi nulla cupido,
omnia seque ipsum angustis moderatur habenis.
Corporeae vero pestes contra aurea mentis
praecepta insurgunt, Venerem Bacchumque secutae
570 terrenis inhiant rebus noctique soporae,
et velut ignava indulgent animantia ventri.
Quin etiam, si dira lues in viscera repsit
intima, quamquam animis obstat, iuvat aequora picta
currere lintre et fallaci se credere vento,
575 et dulces mutare domos patriosque Penates,
ac turpes omnem vitam degisse per artes
ut mensa argento et fulvo colluceat auro.
His qui erit adductus, parvi rectumque fidemque,
parvi sancta facit iura et sine legibus ullis
580 vitam agit iniustus, patriaeque acerrimus hostis
Florenteis urbes bello civesque fatigat.
Liber II
[recensere]Flumina qui, Graiae gentis decus, aurea fundis
ore sacro, surgit passim quo pinguibus arvis
et felix panacea et suave rubens hyacinthus,
pulcher Aristocles, sanctis natalibus orte,
5 te duce non verear caecis offusa tenebris
explorare, labor tuus hic mea praemia laudis ;
te duce non verear latitantis semina flammae
quaerere et accensam taedam de vertice summo
nocte sub obscura miseris ostendere nautis,
10 aequora dum late abruptis turbata procellis
undarum eructant montes classisque magister
hospitibus lacrimans nigram denuntiat horam.
Quodque bonum et faustum, et felix Fortuna secundet,
tu mihi quodcumque hoc curae, tu mentem animumque
15 suppeditas, quo tollere humo pernicibus alis
me possim et duri fulciri vertice Atlantis.
Unde ego despiciam palantis qui studio oti
est superos contra mortales tollere vultus
ausus, iners, stolidus, tum voce lacessere divos ;
20 qui dum adeo inspiceret quae essent iucunda palato,
pinguibus haud potuit cor umquam avellere mensis.
Quem passim sequimur, quam, o quam diversus ab illo
Graius homo ! Graium quid non audere putandum est ?
Hinc, hinc relligio, liquido quae ex aethere lapsa,
25 relligio, decus omne virum, decus omne deorum,
sub pedibus deiecta hominum externataque visa est :
improba vox tantum potuit suadere malorum !
Nam quid relligio peperit sanctique bonique
omnibus usque adeo compertum, ut res videatur
30 ipsa loqui, illustri in conspectu sic sita quando est.
Haec servare fidem docuit, sua reddere cuique,
iungere coniugio stabili, miserere laborum
et longum placidam populis laudare quietem.
Haec docuit Venerem fugere et diis degere vitam
35 dignam, nec furiis blandi indulgere Lyaei.
Quod si quis curare Deum mortalia quemquam
deneget, ille mihi infortunatusque laborum
infelixque animi, qui ne quid linquat inausum,
omne nefas ausus, scelera omnia pertentavit.
40 Quod si idem curae superis nos esse putasset
et sontes meritas post letum pendere poenas,
non malum adulterium et caecae mala gaudia mentis
esset posthabita usque adeo virtute secutus.
Hinc et avarities luxusque ministra libido
45 surrexere et, contempta formidine divum,
humanam foede vitam stravere iacentem.
Quid ni ? Post cineres muta omnia nec ratio umquam
reddenda, et nusquam posthac Acherusia templa,
nilque Erebi tenebrae, nisi tantum fabula inanis
50 iudicio illorum, mentem quibus abstulit error.
Quod nos esse aliter, tenebrasque ignesque manere
et meritis aliquos alto succedere Olympo,
quo sine nil meditari sum potis, ipse pater si
omnipotens magni concesserit incola caeli,
55 dicemus, quoniam quae sponte recepimus urgent.
Nunc alio vertamus iter, nunc ad rationem
ingenii vires omneis adhibere necesse est.
Hic ego te, Sadolete pater, sacra illa docentem
sancta adstare velim, non tam certare paratus,
60 quam te im ita ri: etenim raucus quid oloribus anser
contendat liquida mulcentibus aethera voce ?
Nam magni refert quicum sit sermo : tuis quae
aut teretes magis aut tritae sunt, luppiter, aures ?
Mitius at nihil est, nihil est humanius illis.
65 Nunc me difficili pangentem carmina de re
inter egestatem patrii sermonis in aestus
prospicio invidiae violento turbine ferri.
O mihi quas turbas, quos surgere cerno labores,
ni, bone, me, Sadolete, iuves et vulgus ineptum
70 parte libri hac magna iubeas absistere voce.
Namque (fatebor enim) multi praeclara reperta
doctorum illa hominum, dulcis vera otia vitae,
non novere ; quibus nostra haec incognita (quid ni ?),
dura videbuntur, caeca et caligine tecta.
75 Hi mea non cupio, at mando ne carmina (possim
si impetrare) legant oculis : mihi tu satis unus,
ni te operam dare paeniteat, Sadolete, libello.
Quod si forte aliquos mavis accire legentes,
quales nunc habet ingeniis Germania florens,
80 Gallia vel tua iam, tua vel Saturnia tellus,
integrum tibi s i t : liber hic ex parte tuorum est.
Principio mentem atque animam diversa fatemur,
quando opus illius mens est et nuntia quaedam.
Verba sed haec eadem veluti iam trivimus usu ;
85 namque animam mentem appellamus ; non ita vero est ;
haec crescit, firmata viros ubi fecerit aetas,
decrescit pariter longum fugientibus annis,
utpote quae auxilio, quae corporis indiget usu ;
at vis illa animae est eadem pueroque senique
90 semper et ipsa omnis per totum didita corpus,
non aliquid mixtum, non concretum ex elementis,
sed purum, aeternum quodque omni est tabe solutum.
Nam qui corpoream dicunt cum corpore obire
et nasci, qua est insani via nulla feruntur.
95 Nam si corpus erit, terram ve ignemve necesse est
esse, vel humorem, teneri sive aeris auram,
aut ex his quicquam, quod non rationibus ullis
confieri constat, quando cognoscere caecos
eventus rerum, quae gesta prioribus annis
100 sic bene lustrare et constanti mente tenere,
non opus hoc terrae, non aeris aut levis ignis.
Vis dare quae leges potuit, quod corpus iniqua
nosse et quae nobis essent sudore paranda
suaviloquis dictis exponere, et aurea nobis
105 scribere praecepta, et seros monuisse nepotes ?
Porro quae corpus non sunt, ea corpora nosse
nulla queunt.
Ergo aliud, quicquatn illa aliud simplexque, nec hilum
faecis habens. Si corpus enim vel corporis esset
110 pars aliqua, iisdem nutrimentis surgeret aeque ;
quin etiam dapibus gravis et bacchante Lyaeo
et prudens magis et multo sapientior esset.
Verum aliter res ipsa quidem : dum corpora laeta
viribus exultant propriis, decedere vires
115 consuevere animi et purae vis insita menti
indupedita iacet nec sese attollit ad auras ;
quo magis et luxus membris alimentaque desunt,
illa magis firmis pernicior evolat alis.
Ergo alte vestiga animo remque altius omnem,
120 magnorumque virum praeclara inventa capesse.
Scilicet ipse deum saeclis pater omnibus idem
deficere haud umquarn poterit, quod, dum omnia curat,
ipse sibi tantum curae est, se audit que videtque,
ipse in se magni in faciem reflectitur orbis.
125 Illa itidem sibi nota suas secum ipsa volutat
immensas vires sanctaque cupidine capta
rerum aeternarum, liquidi super ardua caeli
dum sequitur, sese tollit pernicibus alis,
itque reditque viam, et gyros metatur eosdem,
130 dumque deos videt immortales, illa deus quis
in se convertit vultum, formamque coloremque
agnoscit divum et sese admiratur amatque.
Cernimus hanc etiam dominari in corpore toto.
Ionio in magno qualis volat uncta carina
135 et mare per rapidum ventis interrita fertur
tuta suo nauta, qui contra flabra Aquilonis,
contra Austri optatum suevit contingere littus,
haud artus terreni aliter moderamine mentis
luctantes contra Veneris lTuctusque Lyaei
140 tuta secant seque eripiunt pellacibus undis.
Nonne vides, discreta magis quo a corpore mens est,
quae, quanta incedat victrix quamque aethera supra
evolet ad superos nullo duce, sed sibi fidens,
obicibus ruptis membrorum ct carcere caeco ?
145 Si non est igitur corpus, quod semina rerum
efficiant, cum iam extremus calor ossa reliquit,
in quid abit ? Quo vis illa exhalata recedit,
non aqua, non aer, non tellus, non levis ignis ?
Si natura parens penitus consumere quicquam
150 non audet longa nec res abolere senecta
ipsa potest natura, parit quae quicquid ubique est,
in quid abit ? Quo vis illa exhalata recessit,
non aqua, non aer, non tellus, non levis ignis ?
At nunc cum cordi non sit rumoribus falsis
155 pugnare, egregie ratione inventa capesse.
Nonne vides ut materiem et faciem illius omnem
excipiat singillatim mens omnia lustrans ?
Quae si tale esset quicquam, internoscere posset
effigies harum nusquam et discrimina rerum.
160 Namque opus est animam sane nihil esse quod ipsa
excipit, atque acies varios visura colores
omnibus iis pariter caret ipsa coloribus omnis.
Nonne vides etiam quae sit perceptio rerum ?
Nam dum sanctum animal mentisque capacius altae
165 ut sit homo mens comprendit, non protinus illum
aut hominem videt hunc, certo nec tempore quemquam ;
et tamen illa hominem vidit quemcumque priorum
et quem nostra tulit, quem postera proferet aetas.
Adde etiam quae sunt ipsis pugnantia rebus :
170 haud obstant animis ; dum quis putat esse calorem,
et frigus putet esse, potest comprendere utrumque
et, pugnent quamvis, animo comprensa tenemus.
At vero quodcumque perit pugnare necesse est
quam pereat prius ; at si cui contraria non sint
175 invidia quaedam naturae atque arte parata
(quippe novis semper studeat cum daedala rebus
nec quo se vertat iam habeat, quodque arma ministret),
dissolvi haud poterit, leti est quod lege solutum.
Huc illud simul accedit, quod corpora nulla
180 efficere ipsa q u e u n t: secum componere parvis
magna solet certo et numquam requiescere fine.
Mens etenim lapsis quid non meditabitur annis
quod fuerit, nullus quamvis sit terminus aevi ?
Illa viam secum spatiumque immane volutat
185 et longum numeris numeros crescentibus auget.
Quod si infinitum quicquam metitur, an illud
finitum esse potest ? Quaenam comprendere vires
exiguae immensum possent ? Modo cogit in unum
omne hominum genus et quod non numerabile certe est
190 colligit et secum numerat, rursusque quod unum est
dividit in parteis, nunc has, nunc accipit illas
alternatque vices, ullo nec fine quiescit.
Quin etiam in formas se et vultus induit omneis,
utque pater rerum rebus sese omnibus addit.
195 Namque adeo pictam volucrem dum concipit esse,
vertitur in volucrem mens et, dum cogitat astrum,
astrum est illa itidem ; quod si qui sidera volvi
aurea concipiat, mens aurea sidera v o lv it;
dumque opus aggreditur magnum, admirabile factum,
200 componit rerum dominum, rerum illa videtur
iam domina et certis moderari legibus orbem.
Denique nil adeo est usquam magnumque bonumque,
nil prorsus tam difficile, in quod non subito illa
vertatur. Verum hoc munus liquet esse deorum :
205 dii formas potuere itidem se vertere in omneis
exuere et vultus omneis, perque omnia ferri.
Quin etiam natura homini est innata cupido
degendi aeternum vitam ; dolet ante fuisse
magnanimos heroas eodem et tempore nasci
210 non potuisse, dolet longum fugientibus annis
non fore nec quicquid faciant spectare nepotes.
Hinc curae ingentes : his ut monimenta relinquant
tuta loci natura, ingentibus oppida saxis
erigere atque alto turres extollere caelo,
215 atque unis septem colles concludere muris,
flumina vel per saxosas educere valles
et manibus hominum summos evertere montes,
quae fuerat sterilisque prius palus aptaque remis,
tellurem aut hydris ranisque loquacibus olim
220 reddere seminibus late Cerealibus aptam ;
hinc ubi vel dumeta prius viburnaque lenta,
sunt oleae visae teretes et munera Bacchi;
hinc inventa virum praeclara atque artibus omnem
excolere ingenuis vitam, finesque bonorum
225 disserere et clarum e tenebris extollere lumen.
Nam quid praeteream heroas, qui sanguine fuso
civibus imperium et placidam peperere quietem ?
Non illos magni possunt terrere labores,
non dulcis coniux teneat, non maxima nati
230 cura prece aut longa confecti aetate parentes :
carius est ollis duri in certamine Martis
pro patria obiectare animam ; quin saepe beatos
adclamant sese affecti cruciatibus ipsis,
vitam aspernantes vitae melioris amore.
235 Gnosia nec Thorio clamanti et laeta bibenti
vina rosa, aut usquam cuiquam fuit ulla voluptas
par isti, dum tela inter clipeosque inimicos
victores iam animam multo cum sanguine fundunt.
Omnibus usque adeo vitam producere dulce est
240 quaque licet niti saeclis superesse futuris.
Verum non homini nequicquam tanta cupido
insita natura est, quando certe optima rerum
illa parens cunctis statuit fmemque modumque
optandi, sua quisque tamen qua possit apisci.
245 Natura lupus insidias meditatur et optat
sternere depressa compertam in valle capellam,
auritum leporem sequitur canis ore sagaci;
sed captare canis leporem, lupus ipse capellam
quippe p o test; natura etenim non insita frustra
250 tanta cupido homini reliquisque animantibus esset.
Atqui nequicquam hic homini sese obtulit ardor,
in volucres tenuesque auras spes tanta recedit,
rex nisi nos superum post condita membra sepulcro
esse velit, duri decurso temporis orbe ;
255 si non structa diu Pario de marmore templa
florentesque add urant urbes, quin iuga montis
aspera et aeriae vicina cacumina nubi
absumit tempus rerumque inimica senectus :
et iuvat usque adeo insano indulgere labori,
260 o miseri, queis tantus amor per vulnera perque
supplicium mortem petere atque extendere nomen ?
Obsecro, ne meditata animis assuescite falsa
neu mentes anceps veri deludat imago,
quando est perpetuum in terris nihil.
265 Aspicite, impositae Romanis collibus arces
et claris ornata olim monimenta tropaeis,
vectique ingentes extremi ex finibus orbis,
ut iaceant turpique situ et sine honore colossi.
Scilicet et tempus veniet cum maxima rerum
270 Roma parens et pulcher erit sine nomine Caesar,
nec Decios aut Romani duo fulmina Martis,
Scipiadas, quisquam n o rit; namque astra necesse est
certis temporibus terris effundere vires
ipsa suas ; his aucta virum praeclara reperta
275 et structae eversaeque urbes, suadentibus astris ;
utque iubet rex ipse deum, certo ordine servant
illa vices peraguntque suis stationibus orbes.
Hinc ubi longa dies, effetae incendia terrae
contingent, Siculis ceu cum fornacibus ignes
280 prorumpunt flammaque imis tonat Aetna cavernis :
candentes crepitant aurae et caligine caeca
aeraque et caelum nigra ferrugine te x it;
intremit omne solum liquefactaque viscera montis
attollunt flammae, et magnum per inane coacta
285 alba cadunt et strata iacent saxa arida passim ;
sic ubi terrifici late exarsere cometae
astrorum appulsu et ventis mox percitus aer
excutiet rapidum scissis e nubibus ignem,
terrasque tractusque maris, qua noxia tellus,
290 corripiet, quantum prospectant sidera terras.
Stant etiam nimbi ingentes et tempore certo
ventura eluvies, stant et cum flumina montes
et pater Oceanus spumantibus obruet undis ;
quaque iuga et rupes praeruptae, erit aequor arandum
295 felicis terrae, et qua nunc mare perfluit altum,
interdum surgent vicina cacumina caelo.
Quin etiam extremis discretos partibus orbis
desertas habitare plagas, nova quaerere regna,
explorare locos et cingere moenibus urbes,
300 et dare venturae leges et nomina genti
sidera suadebunt, ut rex stellantis Olympi
iusserit; haud etenim penitus delere animantum
omne genus certum est illi, nisi cum omnia tandem
exitio dabit una dies. Ergo illa cupido
305 nequicquam innata est homini, quae maxima certe est,
aut dicendi animi aeterni, et meliora manere
ossa sepulcretis ubi nostra reponimus imis.
Sunt exempla alia et queis iam rationibus id tu
affirmare queas. Nam quae vis illa animorum ?
310 Ipsis quando aditum prorsus nihil intercludit
atque vias omneis percurrit, et omnia lustrat,
omnia pertentat volucri pernicior aura :
ardua non illi caeli supera alta videntur,
non ipsi manes ima tellure reposti;
315 nunc it ad occiduum spectant quae littora solem
perquiritque urbes, genteisque et nomina rerum ;
nunc orientis opes populosque invisit, et omneis
transcendit terras, tractus maris, aera, caelum.
Levibus hinc animas aliqui constare putarunt
320 corporibus, forte illorum ut concurrerit ordo ;
at iam explosa diu iacet haec sententia vulgo.
Nam si fortuitis fierent concursibus, artus
tempore non certo moribundaque membra vigerent,
verum nunc citius, nunc serius, ut tulerit fors ;
325 quin et bis septem ferrent fastidia menses
matribus aut plures, nec certis legibus ortus
constaret, si casu aliquo vis illa subiret
undique perficiens numeros, vigor omnia complens.
Quin etiam interdum magnum per inane coactis
330 forte his seminibus, dum se per mutua nectunt,
nondum corporibus genitis in luminis oras
exirent animi. Qua re fateare necesse est,
quo modo pugnabas, animos sine corpore vitam
degere nec semper duo se coniuncta tenere.
335 Ast alii penetralem ignem, sed corporis usu,
delabi ex superis aiunt omnesque per artus
errare, et tacitas cordi submittere vires.
Quod perdelirum porro est, cum semina prima
quattuor accedant, dum singula commiscentur,
340 adrepantque, solum humorquc, spirabile et ignis.
Sic nihil exanimum esset, sed vigor omnibus idem :
omnia conciperent animo exaudireque posses
aeque homines montesque feros, silvasque loquenteis.
Quod si erat absurdum, Parnassi e vertice sacro
345 harmoniam traxere nova sub voce Pelasgi :
quae res cumque foret numeris concordibus apta.
Delirum hoc itidem ; nam qui prudentia frugi
exoritur, grave mentis opus, quique optima rerum
iustitia augustas ornavit legibus urbes ?
350 Non etenim ex numeris sunt haec neque fallere verbis
est animus, rectam aut dictis abducere mentem.
Forma anima et quaedam res est certissima ; tale
nil numeri, incolumi re abeunt redeuntque vicissim.
Quae potui strictim ; nam dicere multa parantem
355 et verbi novitas vetat et me caetera poscunt.
Nunc cape dicta, quibus tuto iam credere possis
praeceptis animum et mercedem ferre laboris.
Quantis omniparens natura excellere rebus
humanum dederit decus, ut genus omne animantum
360 pareat huic ultro vel tandem serviat uni,
concipe nunc agesis animo ; namque ipsa videbis
quae pelago ducunt vitam, quae flumine subter,
omnia deberi nobis, quaeque aera tranant
pernices volucres, et quae pede lustra pererrant.
365 Retibus insidiae hinc inventae et fallere visco,
hinc laqueo captare feras catuloque sagaci,
hinc prope pendentes scopulos et gurgite ab imo
iam notum in siccam pisces deducere arenam :
ecquae iam in nostros, quae non convertimus usus ?
370 Quin etiam et tigres homini et parere leones
longa dies docuit, nataeque in montibus ursae
informes errant placide vacua atria circum ;
stat bellator equus domini iam laetus habenis,
iam patiens, iam frena ferox spumantia mandens,
375 et furit et latos praebet calcaribus armos ;
stant et oves niveae lanis, quae vestibus aptae
murice suave rubent viridi infectaeque colore,
graminaque atque ipsos certent superare smaragdos ;
ipsae etiam pastae referunt distenta capellae
380 ubera lacte domum linquens et bucula lucos
ad mulctram venit et sera ad praesepia nocte.
Aspice ut indomiti quondam, nunc sponte iuvenci
plaustra ferant et torvus humum pulsat pede taurus :
attamen inflexo mox sese accinget aratro.
385 Vis et naturae partes et magna parentis
munera, et ingentes terrae meminisse labores ?
Haec olus egregium, betamque apiumque, papaverque,
intubaque et virides cauleis producit in annum ;
haec tibi lactucis herbisque salubribus hortos
390 esse iubet laetos ; longoque cucurbita collo
tortilis et cucumis semper sua munera apud te.
Non ego serpilli aut mentae, et bene olentis anethi
delicias taceam, aut calthae florentis honorem ;
non ego pallentes violas et mollis acanthi,
395 narcissive comam ignotam indictamve relinquam.
Quid referam aut farris segetes aut ordea grandia,
aut milium lentemque, et amantem culta faselum ?
An vos praeteream, divini munera ruris,
arboreos fetus, quibus et convivia inimus
400 felicesque deum cenas ? Quid cerea pruna,
quid nigra commemorem ? Neque enim sapor omnibus idem,
non color est unus, non idem temporis usus.
Vel quid mite pirum aut cana lanugine malum,
illorumque genus varium, aut sileam, Luculle,
405 poma tua aut patrios referentia nomine Persas ?
Non ego castaneasque nuces oleamque Minervae
inventum, dulcesque uvas, tua munera, Bacche,
transeam, et aerii mellis caelestia dona ;
non mihi si linguae tot sint quot daedala tellus
410 submittit flores et quot poma educat annus,
illorum et genera et percurrere nomina possim.
An vero tot muneribus feliciter auctum
nequicquam, ad lacrimas tantum natura tulisset
humanum genus ? Atqui quod praeferre volebat
415 illa operi ingenti, reliquisque animantibus unum
posthabuit, felixque animal dum ferre cupido est,
protulit infelix miserumque ignara futuri ?
Ah scelus indignumque nefas ! Ignara futuri
alma parens rerum, certis quae legibus orbem
420 temperat in minimis cuique est solertia rebus ?
Vel non infelix hominum genus, ultima vitae
omnia lux secum si aufert ? Iniusta noverca,
non altrix blanda aut dulcis, sed subdola, fallax,
tene ego vel nostri generis, natura, parentem
425 dicere, tene ausim reri, nisi praemia vitae
exactae perstent solaciaque ante malorum ?
Ecquisnam aerumnas, ecquisnam incommoda possit
enumerare graves hominumque referre labores ?
Nascitur infelix homo, ubi fastidia menses
430 longa tulere decem matri, vagitus et ingens
primum exauditur, vitae monimenta futurae ;
nascitur infelix nec humo se tollere quicquam
aut pede vel dextra potis est, nec repere quoquam,
caetera uti suerunt animantia : sedula nutrix
435 ulnis ni excipiat (miserum indignumque) peribit.
Frigoris ille quidem haud patiens, in luminis oras
profertur nudus nec sunt alimenta quibus se
recreet, et monitus naturae deesse videntur.
Illa quidem reliqua hortatur mox nata subire
440 pellibus intecta, alterius non indiga curae,
ubera lacte suae matris distenta per herbam ;
pars villos setasve gerit, pars vellere tecta est,
horrida pars spinis munita incedit acutis
et venientem audet petere et propellere tectis ;
445 vulnificas aliis ungues dedit arma, quibus se
defendant ; aliis in levi cornua fronte
addidit ultricesque sedent in cordibus irae.
Quin virgulta etiam et truncos circumdat amaro
cortice et a tristi defendit frigore brumae.
450 Quaere genus vitae illorum : non vinea falce
tondenda est valido nec humus versanda bidente,
non cura est curvo proscindere vomere terram
et lappas sterilesque agris evellere avenas,
non adeo, dum altum cinxerunt aethera nubes,
455 illa timent segeti et crepitanti grandine pallent.
Proxima diis illis vita e s t ; sunt gramina passim
mollia, sunt flores bene olentes et bona poma,
mala nucesque, genus varium, quae daedala tellus
ut ferat, ut servet multae est obnoxia curae.
460 Vita hominum dura est et plena laboribus omnis,
quam mille invadant morbi et tenuissima quaeque
funditus evertant, qualis secretus agellis
nascitur in cultis hyacinthus, quem malus imber
nube nigra effusus male perdidit et decus illud
465 abstulit, et foliis omnem decussit honorem.
Corporis heu pestes quot sunt ? Non maior arenae
est Libycae numerus ; morborum copia mentis
est quoque permagna et quos non animantia norint
caetera ; sunt illis optandi denique fines,
470 sunt et habendi : non auri malesuada cupido
abruptum cogit conscendere navibus aequor,
non se, animam corpusque una pellacibus undis
credere ventisque, et stridorem audire procellae.
Sat virides ollis saltus intonsaque lustra,
475 sat liquidi fontes, nigra quos protegit umbra
fraxinus aut abies, vel acutis frondibus ilex,
qua super aeriae sidentes dulce columbae
ardenti sub sole docent gemere undique silvas,
utpote sollicitum quae detestentur amorem.
480 Qui furor, etsi aliis animantibus abditus haeret
visceribus, generi ille hominum in praecordia repsit
intima caedisque et multorum est causa malorum.
Uritur infelix iuvenis misere, ossaque et artus
incendunt taedae ardentes urbemque peragrat,
485 vestigatque altas formosae virginis aedes.
Illa domi ingenuo assuescit parere pudori,
quam casta instituit mater, nec tollere vultus
audet humo iuvenem si forte inspexerit usquam
conniventem oculis et pectore suspirantem.
490 At miser abrupto iactatus vortice amoris,
qualis ab Aetnaeis spirans fornacibus ignis,
huc illuc rapide fertur ; non frigora noctis,
non imbres, solis non spicula fervida tardant.
Sponte suis stratis abiit limenque puellae
495 observat pernox ; non illum dicta parentis
abstrahere inde queunt, non multa concitus ira
iam frater, carae pupugit quem fama sororis.
Ergo armis putat obstandum nec iam esse ferendum
audacem iuvenem ; quare prorumpit et ense
500 rem gerit, et patrios incestat caede Penates.
Quod si non aliis miserum infelixque videtur
humanum genus, uno hoc accipe : caetera finem
non rerum meditantur, non tristi anxia cura
norunt ut vita sit denique discedendum,
505 non lacrimas fundunt salsas formidine poenae,
morte obita divum tandem ad subsellia regis
cum causa in magna nobis dicenda corona est.
Quare homines vita illustres et fortiter ausos
certare et sese atque alios superare ferendo
510 laeta manent loca, quae ipsa non deprendere mente
viventes clausi tenebris et carcere quimus.
Hoc natura viros studio venerata, labores
addidit egregios, pulchre quibus exanclatis
aeternum sedeant alta ad delubra deorum.
515 Quod superest aliis rationibus exequar ; at tu
volve animo ad verum tandemque accedere disce.
Heroes, quorum pietas insignis et omni
laude fuit maior, divumque simillima vita
(non ignota cano), quae mox ventura minorum
520 temporibus fuerant cecinere prioribus annis.
Vis ea mortalis non est, quae nosse futura
sic potuit. Neque enim tabulam vel dius Apelles
rerum gestarum media suspendit in urbe
fulgentem minio lateque Corinthio auro,
525 rem quae ita monstrarit. Stant nunc quoque ; perlege tu quae
sacro veridici fuderunt pectore vates.
Hos felix quondam et divum gratissima regi
sancta Palaestinae tellus fata ipsa canentes
vidit et ex illo scripta haec sunt tempore nobis.
530 Excidium patriae multi, fata aspera flebant
et superum eversum vi lamentabile regnum ;
quos inter plectro rex nil mortale sonanti
personuit dulce altumque, et nova carmina dixit.
Namque canebat uti lapsis certo ordine saeclis
535 regnator superum sortem miseratus acerbam
humani generis, quod caelo excluserat alto
unius ob noxam, mitesceret et meliori
mente preces hominum audiret ; quare adfore tempus
ut suus ipse, suus natus quemque unice amaret
540 mortalem indueret formam moribundaque membra ;
cuius in adventu pallentes undique morbi
diffugerent bellique metus.
Hunc ubi iam edisset mater virgo omnibus expers,
venturos reges qua sol caput exerit undis,
545 myrrhamque aurumque et Panchaia thura ferentes.
His addebat uti fugiens saevi arma tyranni
cum puero, ut primum genetrix viridantia Nili
tangeret arva, deos fore nusquam, oracula passim
casura arasque, et laqueata aurataque templa ;
550 nec minus ut puer ad patrias contenderet arces
docturus late populum sanctumque senatum,
proderet utque unus quicquid cecinere priores.
His cithara aurata dum personat, adiungebat
quaerentem matrem puerum : iam nulla neque urbis
555 nec loca agri restant, quae non virgo optima lustret.
Ah dulcis virgo, iam ter sol extulit alto
Oceano caput et ter littore mersit Hibero,
nec potus fessam Cereris nec cura tenet te.
Quid tantum telluris obis, quid pectore ab imo,
560 quid tot pallenti fundis suspiria vultu ?
Ille aedem ad patriam in conventu arcana recludit
rerum aeternarum, divino cuius ab ore
pendentes populi dicta aurea depascuntur.
Quid loquar ut caneret rerum miracula, vita
565 corpora defuncta et reditura in luminis oras ?
Inventus iam qui pedibus superare marinos
et possit fluctus summas nec tingere plantas.
Effer aquam, virgo, fluviis cava dolia comple,
excipe fictilibus : iam sunt mollissima vina ;
570 ipsa tuis felix hilara convivia donis
laetitiaque auge, magnis et honoribus urbem.
Quid referam ut fleret vatum de more suorum
caelicolum extinctum crudeli funere regem
et matrem infelicem in summo vertice montis
575 ah misere nati delentem veste cruores,
aut ut narravit triplici circumdata muro
moenia pro vita, pro libertate suorum
ardua terribilis tecta expugnanda tyranni,
victoremque Erebum vastantem et nigra prementem
580 Tartara, et exuvias referentem Acherontis avari ?
Vix alte in caeli foribus suspenderat arma
ignibus e mediis rapta et crudelibus oris,
et pater occurrit fulvaque ab nube columba
unigenam laete plaudentibus excipit alis.
585 Omnia quae quondam rex magnus et optimus ille
dum caneret, iussit caros ediscere cives
atque haec ipsa suis monimenta nepotibus esse
carmina, dum palmis dives florebit Idume.
Liber III
[recensere]Nunc animis quae sit sedes, quae praemia vitae
quemque bonum tandem maneant, quas pendere poenas
conveniat sontes, properante quis undique rege
tolletur clamor, quae signa futura tubaeque
5 expediam dictis. Tu nunc adsiste canenti,
qui cenatus apud regem stellantis Olympi
ipsius in gremio requiesti et tempore divum
ex illo interpres fatorum arcana canebas ;
dumque tibi et matri solido de marmore templum
10 instituunt Verulis Volsci Marsique, Latinique,
annua dumque ferunt sacra et solemnia vota,
huc ades et me quadriiugo simul excipe curru,
perque Erebi vastas sedes perque aurea caeli
me delubra, pater, ducta remque ordine pande
15 venturam, et qui sit fatorum immobilis ordo.
Postquam confectum mortalibus est breve vitae
curriculum, tenebris ubi mors adoperta calorem
vitai extinxit nec quicquam auditque videtque
pallidulum, mutum prorsusque exangue cadaver,
20 nosse potes peragrare animam loca cognita nondum.
Nam pater omnipotens, aequi cui maxima cura,
prospectans hominum mentes, scelere undique turpi
tabenteis, longe a patrio secedere caelo
nec reclamantes animos rationibus umquam
25 deduxisse illos vitiorum e vortice turpi,
supplicium horrendum statuit : quas pendere poenas
ah miseros cogit, cruciatibus ah quibus omni
affectos iubet esse aevo tellure sub ima !
Illic vipereis turba est accincta flagellis ;
30 nox ibi perpetua et semper caligine nigra
est domus attonita, et grave olenti sulfure fumum
ignivomi eructant montes atramque favillam.
Unde fluunt undis septem ferventibus amnes,
qui simul immensum circumfluxere barathrum ;
35 in glaciem montes, ipsi hi vertuntur in ignem.
Huc sontes animae scelerum gravitate feruntur
sponte sua ; neque enim superas se tollere ad auras
concretae vitiis possunt caelumque tueri.
Quales nocturnae volucres, ubi Lucifer alto
40 exerit Oceano caput et radiantia solis
spicula discutiunt tenebras, lucemque reducunt,
in tenebras sese abiciunt ultroque feruntur
qua deserta magis, qua sint tenebrosa sepulcra.
Huc ubi deventum est, informes undique larvae
45 conveniunt et supplicia ad crudelia cogunt.
Pars circum insultans horrendis vocibus instat,
pars urgens facibus medios deturbat in ignes
flammarumque globos, ubi saeclis mille peractis
in glaciem proiecti altam nivibusque sepulti,
50 plangore et gemitu nequicquam Tartara complent.
Namque ubi quingentis riguerunt frigore saeclis,
inferni aucti amnes late ferventibus undis
insano magnos contorquent vortice montes :
fluctibus his mersi torrentibus, ut mala passi haec
55 saeclis sexcentis, repetunt ex ordine prima
supplicia et nusquam miseris datur hora quietis.
Nec sum animi dubius multos ut inania nostra
carmina risuros, quoniam quae corpora non sunt,
non flammas frigusque pati, non verbera rentur.
60 Est hominum haec audacia, quos praescribere caeli
non pudeat regi. Quid enim ? Quod iusserit ille
non fiet ? Fac velle : idem qui carcere elusit
mortali immortalem animam, quae corporis expers
certe erat, efficiet ne qui ditissimus aeris,
65 dives agri, regi assimilis luxuque epulisque,
omnis cui longum blandita obscaena voluptas,
impia quique arma et crudelia bella secuti,
et vitae leges radicitus everterunt,
praemia sint eadem accepturi atque optimus ille,
70 quisquis is est, spreto qui regno atque aedibus altis
pauperiem et duros potuit perferre labores.
Sanctum hominum genus hoc, verae qui ad commoda vitae
confluxere ; illis non cura ut regia vestis
velaret leves humeros nec iaspide longi
75 ut pellucidula pulchre digiti ornarentur,
non dapibus mensas onerare ostroque superbo
discubuisse super, non tempora fundere vino,
non fora composito circumvolitare capillo.
Dii, quanti qualesque viri, quam fortiter ausi ?
80 In flammas illi abiecti et crudelia passi
supplicia, iniusti durique ante ora tyranni
haud vinci potuere aut in contraria ferri.
O fortunati, quorum mens conscia recti ;
salvete aeternum, heroes, quos aurea divum
85 regna manent, numquam casura fluentibus annis :
nusquam illic curae, nusquam dolor, omnia laeta,
omnia tuta, animas tenet omneis una voluptas.
At contra tenebris clausos et carcere caeco
luctusque et curae tristes, et sedulus angor
90 opprimit aeternum, et qui unus dolor altus habetur :
iam norunt solio ut poterant considere divum,
ut poterant hominum et caelestum adsistere regi
aeternumque frui luce omnipotentis Olympi.
Nec vero, si forte aliquis bene vixerit, usquam
95 deque via recti paulum declinet, in oras
luminis aeternas subito properare fatendum e s t;
ipsi etiam labe affecti vitiisque levati,
queis longum obsessi fuerant, recta ire putandi
non sunt ad superos. Veluti cui plurimus insit
100 visceribus dolor et pigris vis tabida membris,
non prius ad rectos potis est accedere sensus,
ut iamiam amissae redeant in pristina vires,
ingenue quisquam nisi doctus Apollinis artem
adsit, iam suetus curare salubribus herbis
105 membra diu vitiosa, modis pallentia miris ;
multos ille quidem succos multosque liquores
miscere instructus, dictamnum, absinthia tetra
doctorumque hominum praeclara inventa ministrat :
sic pater omnipotens, aequi cui maxima cura,
110 qui bene de patria meriti et virtutis amore
multa diu passi, si qua admisere pudenter
et quos pertaesum est scelerum, pacemque per aras
aeternum petiere suas, non destinat Orco,
unde haud egressus patet ullus ct ostia claudunt
115 sexcentum pondo et multa rubigine vectes.
Sunt Erebi geminae portae, quarum altera solis
spectat ad occidui terras ; hac undique tristes
succedunt animae, vitae fugiente calore ;
hanc valvae nullae claudunt, sed limina pernox
120 ipsa dolor se rv a t; spinas aegre inter acutas
ille iacens squalet macie et vix ossibus haeret,
atrox, terribilis, dextram et laevam implicat angue ;
late oculis ignem spirans (mirabile dictu)
letiferum spumis vomit ore venenum.
125 Vestibulo is positus custos, sacra ostia servat
nec revocare gradum quemquam sinit. Altera longe
porta est, purpureus qua Lucifer exerit ante
Phoebeos radios iubar et noctis fugat umbras ;
hac iter ad superos, si quando haec ipsa pateret ;
130 hac iter Elysium, qua rex stellantis Olympi
traduxit notos divino carmine vates ;
postilla clausa et regis signata sigillo est.
Sed quia nec digni caelo nec carcere claudi
inferno, statuit rex aequus et optimus ille
135 delere assumptam labem, decus atque vigorem,
auramque aetheriam donis felicibus auctam
reddere diis similem et dignam penetralibus altis.
Ergo quale aurum accensis fornacibus igne
cxcoctum multo tabem felicius omnem
140 exuit acceptam et formam magis induit auri,
sic animae, quas ille diu tenet acrior ardor,
aeternum abiciunt concretam corpore labem.
Nam gyro aerio, qua corruit aereus ignis
vicinasque urit nubes fervore corusco,
145 extremas inter diffusilis aeris oras,
panditur hisce animis sedes venientibus ultro ;
quaque magis gravitate carent, sese altius auris
aetheriis tollunt, donec iam funditus omnis
torrenti llamma vitiorum exaruit humor
150 atque exesa omnis circum rubigo fatiscit.
Ast alii sedem late longeque repostam
extra anni solisque vias dixere, laborum
immunem hospitiumque velut bene dulcis amici ;
quandoquidem regis non est florentis honore,
155 florentis pietate, suos, quos legerit ante
stellarum cursum et teneri cunabula mundi,
exercere odiis tandem statione peracta ;
quos propter natum, sua lumina, quem sibi fecit
heredem rerum, caelo demisit ab alto ;
160 qui formam indutus nostram moribundaque membra,
oppressos morbi misere gravitate levaret
insignemque notam longum impietatis inustam
deleret morieris, veluti placidissimus agnus
pro populo tristes animam positurus ad aras.
165 Non ita quae spectant orientem littora solem
occiduis absunt terris, quas serus Olympo
procedens tremulo perfundit lumine Vesper,
ut vitium a nobis, quibus est hac morte piatum.
Hinc vera pietate Cilix clarissimus, omni
170 aetate absumpta in studiis feliciter istis,
quae fuerint nostri repetens commissa parentis
quidque boni attulerit rerum moderator lesus,
sustulit et vocem et duplices ad sidera palmas :
‘Munera magna, pater, tua sunt, iam vicimus ; ergo,
175 hostis, habes ; etiam captus non abicit hastas
perfidus : hostis, habes, iniecta novissima plaga est :
si mortalis homo tantum nostram imminuit rem,
fare age quo cumulo nunc auxerit immortalis !’
Haec calamo, haec eadem divinitus ore ferebat
180 nonnullis bonus ille locis, queis credere par est
perbelle iis animos agere in regionibus aevum
securos, mundi vel si trans moenia, vel si
ignibus in mediis degant candente favilla,
dum bona venturi succedant tempora saecli.
185 Sic res ipsa quidem est, sed quam non cernere quimus
ipsi oculis, rerum haud gnari incertique futuri.
Sed neque ob id falsa est, quando quae dicere possim
sunt sexcenta quidem, quae qui non viderit esse
falsa putet, visa haec dubio procul autumet esse.
190 Quid ? Si ego dixissem, ferres, nisi cognita multis
praeclare sciptis hominum res tanta fuisset,
lasarpiciferis fontem manare Cyrenis,
qui noctu late torrentibus aestuet undis,
noctu dum tenebris humentibus omnia frigent
195 et Phoebe auratis incedit rosida bigis,
cum vero lustrat radiis sol igneus orbem
ardentique omnem calfecit lampade terram,
per Libyae perquam gelidus labatur arenas ?
Huc illud quoque nunc spectat, quem nomine Graii
200 dixerunt magneta, lapis miro attrahit usu
quodcumque obicitur ferrum tactumque quod illo est
ducit et hic itidem veluti Magnesia cautes.
Huc agesis simul accedant adamantina saxa,
non iam concordi studio compacta tenentur
205 inque odium mutatus amor, conflataque longe
invidia ut solvant cogit vincla illa repente.
Crederet an quisquam, nisi res quae cognita iam tum
ipsa fidem faceret ? Nam queis rationibus istuc
confieri possit nihil est quod nosse queat quis,
210 docta licet summi fuderunt carmina vates.
Fabula namque nova est per crebra foramina ferri
magneta insinuari, est, quod levis abditus aer
et cava conveniunt plenis conamine magno ;
non adamas etenim magnetem excluderet omnem
215 aeraque, quae multo cava sunt magis, arida secum
attraherent stipulamque, et ligna absumpta senecta.
Neve ego te exemplis externis demorer, addam
nota domi assidue, quae quondam incognita (quid ni ?)
fallaci hac aeque fieri ratione negasses.
220 Saxa ubi gypsati effoderunt grandia servi
aeriam acclivis posituri in collibus arcem,
arte laboratis super antra exesa caminis
congeriem statuunt in formam fornicis alti.
Nec minus agricolae duri rescindere ferro
225 annosam quercum certant atque arte magistra
aridulis nigram lignis explere cavernam ;
inde ubi forma pyrae structa est, ex ignibus ignem
ingentem parvis augent, sonat ardua saxis
congeries, caecis fornacibus ignis anhelat.
230 Illi instaurantes ornosque et fissile robur
subiciunt fruticesque leveis stipulamque sonantem,
in bibulum cinerem quo saxa immania vertant.
Optimus hic operi cinis e s t : qui frigidus esse
principio visus ; quem tu si asperseris unda,
235 igne gravi exuri circum vicina videbis
et magnam attolli torpenti e pulvere flammam ;
quod si pingue oleum fundas, alimenta videmus
quod tamen esse ignis, subito vis deperit omnis
flammaque continuo victrix perfusa repressa est.
240 Huc agesis animum referas : qui debuit unda
auxilio esse igni, duo quae pugnare necesse est,
et flammas extingui aspergine pinguis olivi ?
Quod si iam nosti rationem reddere dictis,
ipse quidem nihil obsto ; etenim facile esse videtur,
245 quae quivis spectet, rerum iam effingere causas.
Omnibus hoc adeo est vitium mortalibus aegris,
notarum ut rerum causas scrutentur et omnes
vulgata illustrent dictis. Quis semina flammae
nesciat in silicis concreta atque abdita venis ?
250 Quis non in bacis proceram stipite laurum
novit inesse ? Fuit tamen hoc mirabile quondam.
Multa quidem nunc esse liquet praeclara reperta,
quae fieri numquam dixere prioribus annis.
Nam quae res illa e s t : ‘et non imitabile fulmen’ ?
255 Res aliter cecidit : positis incudibus urbes
iam magnae ferrum exercent; fit fistula qualem
non oculis, non ipsi animo videre priores,
fistula missura haud nequicquam ferrea bombos,
aut, conflata aere ex cocto liquidisque metallis,
260 praeruptas arces cava deiectura columna :
inventum praeclarum, ingens, quod nos quoque caelo
exaequat, love nec solo iam maxima caeli
porta tonat, tantum non iam se iactet alumno
Ida suo et Cyclopum opera Vulcania tellus.
265 Namque ubi perfecta est moles, treis sulfuris addunt,
treis salsi partes nitri, treis pulveris atri
exusta ex corylo aut lignis quorum indiget usus ;
parte alia informant immani pondere glandem
stridentem duro ex chalybe plumbove recocto ;
270 mox igne admoto misceri murmure caelum
incipit et tonitru horrendo concussa videntur
aequoraque et terra, et domus omnipotentis Olympi.
At perterricrepo sonitu picea undique nubes
attollit se eructans flammam atramque favillam.
275 At simul irrupit vis eius et impetus acer,
procumbunt turres aequataque machina caelo
corruit, atque altum dant saxa avulsa fragorem.
Quin et dum adversis acies concurrere signis
constituunt fortesque viri prorumpere cornu,
280 vidi ego sublato flammis ex aggere nimbo
sulpureo heroas correptos fulmine centum,
candenti centum transfixaque pectora plumbo,
dumque iterum atque iterum molis fragor intonat ingens,
umbones ocreas, galeas ensesque, verutaque
285 uno ictu cadere et coacervari aggere magno,
et latos multo respergi sanguine campos,
altaque maiori dilabi flumina cursu.
Fare age vel falsum est et non imitabile fulmen ?
Ergo multa modis miris fateare necesse est
290 esse quidem non nota homini. Penetralia regis
quis superum invisit, nisi quos Deus aequus amarit ?
Quisve Erebi vastas sedes nigrasque lacunas
accessit victorque pedem cum laude reflexit ?
O felicem illum virtute et munere divum !
295 Crede olli ; nam vera canit.
Treis igitur sedes statuit pater optimus ipse,
quando non eadem nobis est palma parata.
Scilicet hoc sanctum est, ne quid sperare precando
defuncti vita possint : sua praemia quemque
300 certa manent firmo certaeque ex ordine poenae.
Hoc est iustitiam colere et praestare Deum se.
Non etenim leges, hominum quarum indiget usus,
iustitiam expendunt. Est qui vetitos Hymenaeos
contemptor divum invasit ferroque parentem
305 perdidit et bello cives, fratresque veneno,
ut parta insidiis liber regnaret in urbe,
omnia fanda, nefanda ausus ; quem ferre minores
cum iam non possent, victum popularibus armis
dicere iusserunt causam acclamante corona ;
310 quare hominem usque invisum, inter patria arma trementem
pallentemque modis miris formidine poenae
ad fora sublimem rap iu n t; ibi poplite utroque
submisso caput ense humeris avellitur altum :
non dedit ille quidem poenas quas debuit, annos
315 utpote qui multos alacris mala gaudia mentis
posthabita est adeo insanus virtute secutus,
molitus caedemque virum exitiumque bonorum.
Ergo alias poenae dandae nec morte dolores
finiri sperandum ; etenim sunt ultima numquam
320 saecla illic, aeternum ubi vita labore referta est.
Tune diu Baccho indulgens Venerique nefandae,
pauperis agricolae pinguem populatus agellum,
ora manusque tui respersus sanguine fratris,
non hic ? Ast illic dabis, improbe, poenas.
325 Scilicet incolumis sextum iam consul in urbe
atque iterum fias, et tot demiseris ense
egregios diro cives pallentibus umbris,
sanguine sudarit belloque exarserit orbis,
lumina tu patria claudas securus in aula
330 et iam sub terris placide aeternumque quiescas ?
Non ita, mi poenas scelerata in morte rependes.
Non ibi iudicium corrumpes nec reus auro
te redimes grandi, nec cincta altaria circum
effigies sanctorum hominum funalibus altis
335 tete igni eripient aris impostaque thura,
non in iudicium versis crudeliter armis
restitues dominum tete, sed tristia tandem
funera post, porro faciet manifesta fidem res
et quae sint poenae mihi post narraveris ipse.
340 Disce deos colere et dignam diis degere vitam.
Quin te animo constans instringis fortiter et te
affirmas ? Dictis sapientum assuesce moneri.
Nec vero inventis Graium nos credere par est
omnibus ; est etenim nimirum Graecia mendax.
345 Nam quo illud spectat: post tristia funera rursus
immemores cupiunt in corpora velle reverti ?
Fabellae Graecorum hominum : quid corpora linquunt
prima animae, quid solvi opus est in corpora rursum
claudendas, vita quas cogas rursus abire ?
350 Nascendum toties, si sit toties obeundum,
nulla manet requies hominem sedesque beatae
nusquam igitur. Quid tu mihi de flavo Rhadamantho,
quid mihi de Elysiis tot garris, Graecule, campis,
quid mihi felices fingis dicisque beatos
355 aeternum, in mala quos opus est luctusque redire ?
Adde illud delirum itidem, quo expendere poenas
commonstrent animas scelerum, petere horrida sontes
corpora saeclorum et pecora inter degere vitam ;
et, quod ridiculum est, aiunt, ut turpis adulter
360 flagitium ne impune ferat, muliercula fiet,
ipsa viris quae se prosternat corpore toto :
poenarum egregiae laudes, praeclara reperta,
flagitium scelere ut cumulent et crimine crimen !
Ad nos ergo animum refer et verissima dicta
365 accipe sis, mentemque adhibe, quam impellere verbis
veridicis possim et versu perfundere dulci.
Postquam sat terris actum molemque operosam et
longaevam mundi mutari ex sedibus imis
caelicolum visum regi, nec iam amplius ulla est
370 progenies hominum caeli ventura sub axem,
iudicium sistet rex omnipotentis Olympi,
iudicium firmum, sanctum, ingens, quo genus omne,
omne hominum in conventu aderit, qui in luminis oras
advenere umquam, citius seu serius illos
375 saecla tulere, dies pariter quos abstulit atra.
Non tamen id clam aut obscure contingere par est
ius summum, ius acre ; manent certissima signa
temporibus certis atque alte terminus haeret.
Primum etenim misere ardebit terra undique bello
380 et populi regesque frement; sub foedere pacis
evertent socii sociorum funditus urbes.
Vexabunt alii patriam civilibus armis
et desiderio diraque cupidine caedis
vulgo alacres tereti plangent cava tympana virga,
385 efflabuntque tubas et raucis cornua bombis.
Vastabunt agros pallentes caede coloni,
incendent pagos alii et splendentia aratra
ipse ipse horrendos pastor conflabit in enses,
ad bellumque ultro dirum armentarius ibit.
390 Rura colet nemo, nusquam tellure subacta
vomere ducentur posito ad praesepia tauri.
Frugiferi nusquam campi, rubus asper ubique
et densi surgent frutices, lappaeque tenaces.
Rastrorumque expers et aduncae vinea falcis
395 incultis dulces committet sentibus uvas
et longo crescent procerae palmite vites,
et spissis nimium aeriae ramalibus ulmi.
Hinc ubi bella colent arva et pax candida cessit,
undique provenient frumenta angustius agris.
400 Quod si cura hominum accedat rursusque per artem
quisquam agros moveat, nullam pater ipse colendi
tum volet esse viam ; frustra insectabere rastro
assiduus terram, frustra ad niteris aratro :
nullae tum segetes, nulla frumenta sequentur.
405 Nam talpae solis visuri lumina numquam
curculioque vorax, et longo ventre locusta
subripient quae quis mandarit semina terrae.
Adde etiam ingenteis pluvias et tempore iniquo
triticeam in segetem late Boream insultantem,
410 adde gravem dura concussam grandine aristam,
cum iam flava Ceres laetis rideret in arvis.
Mox foeda ex Orci tenebris adrepet egestas,
mox et dura fames ruet et radicibus herbas
avulsas glandemque feret mortalibus aegris.
415 O miseri, quos dira lues, quos triste manebit
exitium ! Tune, o caeli rex maxime et idem
optime, quid ? Tune ah tantas spectabis ab alto
aerumnas hominum, nec te miserebit, Olympo ?
Ira quousque tua, o bone rex ?
420 Scilicet id firmum est atque alta mente repostum,
et fatale quidem, nec tum tractabile numen.
Esto ! Haud fas servos regi praescribere, regi
parendum : fuerint quaecumque ea fata, feremus.
Ergo pestilitas acris miserandaque caeli
425 incumbet populis vitio, sine civibus urbes
funestae invisi poterunt, sine rura colonis.
Excedent dulci vita nec ducere puram
e caelo quibunt animam, spirabile quando
corruptum late strages dabit et grave olentis
430 vulgo foetorem lacus exhalabit Averni.
Tum iuvenes olim florentes, cum breve vitae
ver agerent, dura iam fessi aetate parentes
insatiabiliter flebunt maestaeque sorores,
dum flavo longos solvent a vertice crines,
435 pallidulae efflabunt super ipsa cadavera vitam.
Nec minus interea falso praecepta salutis
inscribent alii contraque edicta piorum
bacchantes edent insana volumina vatum.
Tum perterricrepos sonitus per viscera terrae
440 iri exauditum certum est et motibus orbis
insolitis, circum et caeli domus alta tremescet.
Procumbent succussae urbes turritaque tellus
excutiet magno senior iam pondere nutans
quod diu onus tulerat longo post tempore collo.
445 At dum terribiles minitatur terra ruinas
et motu ingenti magnas tremefecerit urbes,
non face sol rosea ex alto se ostendet Olympo,
sed caput obscurum densa inter nubila condet
tristis, egens lucis, concedens is quoque fatis.
450 Lunai globus ipse etiam tabescet et astra
per noctem, ex undis et cum iam surgere Eois
deberet Phoebus, nonnulla cadentia cernent
attoniti passim iuvenes trepidaeque puellae,
et tunsae palmis longaevae pectora matres,
455 perculsique senes late formidine divum.
Interea migrantem insana per aequora nimbum
fulminibus gravidum ferri et maria omnia arenam
evomere, et magno compleri murmure pontum,
acclives portus iamque oppida consternantem
460 et salsos caeli tollentem ad nubila fluctus
populi rerum novitate videbunt.
Hinc veriti pater Oceanus spumantibus undis
ne ruat in terras mediumque mare omnia fiant,
ad iuga confugient praerupta et rupibus abdent
465 sese convexis : ‘O aeternumque beati
et vere’, dicent, ‘qui olim melioribus annis
occubuistis : erant vobis qui ponere terra
vos possent patria et tumulo concludere avito.
Quae nos exercet, quae nos divum ira fatigat ?
470 Antra, graves hominum vos o miserata labores,
quae nobis restant, ad quae confugimus, antra,
corruite, integite et finis vos este malorum’.
Has dum sollicito fundent de pectore voces
et tristi miseras iterabunt ore querelas,
475 audiet omnipotens et maiestate verendos
diriget ad lacrimas oculos perculsus amore.
Mox igitur tonitru horribili fulgentia templa
concutiet caeli; liquidum flamma aethera lustrans,
quo silvae montesque feri, et tremet undique tellus,
480 et iactata frement ponti tumida aequora circum,
ter solio assurgens, tensa ter pectora dextra
contingens leviter, magni sacraria caeli,
iurabit divum pater immutabile verbum.
Ergo purpureum qua sol caput ostendebat,
485 mane novo lucem referens mortalibus almam,
procedet, radiis ardentia signa coruscis,
signa dierecti, superum crux aurea, regis,
cui quondam (quid nunc totum vulgata per orbem
carminibus repetam ?) vitam sub imagine degens
490 humana rex est ultro suffixus Olympi,
ut quas nos scelerum par esset pendere poenas
ipse d a re t: pietatis is est caelestibus ardor.
Sustulit haec ubi signa igitur dux maximus, arce
ex caeli creber tonitrus clangorque tubarum
495 complebunt omnem raucis mugitibus orbem.
In summum deducta locum, flammescere caeli
incipiet moles longe candentibus auris,
Amsanctique graves fauces et tristis Averni
igniferam efflabunt animam, nec tempore quoquam
500 antra Aetnaea nigram magis evomuere favillam
flammarumque globos, vastis nec hiatibus aeque
expirare ignem tellus est visa cavernis.
Persaepe interea fumantes aethere ab alto
prorumpent acri piceae caligine nubes,
505 fulminibus gravidae late exurentibus omnia.
Iam mare non mare, at exustae magis aequor arenae.
Haec urbes, eadem et montes incendia magnos
in cinerem et caeli fulgentia moenia vertent.
Haec rerum summa, hic ipsum manet exitus orbem.
510 Nunc, vigor omniparens, caeli de vertice summo
aggredere o cantusque move, et sancte ignibus illis
ignavum flagrans aeternis excoque pectus,
unde meam vox firma magis mentem ipsa sequatur
arcanas rerum leges et fata videntem.
515 Quippe novum terris video lucescere solem
largius et liquido vestiri lumine mundum,
ac rerum varias confestim sumere formas.
Gramen habent passim et flores iam mollia prata,
iam nemora alta nigras altis surgentibus umbras
520 arboribus, foliisque sonant et fronde virenti
prognatae lenes Zephyris florentibus aurae.
Iam rosa, iam violae, iam purpurei narcissi
perbelle rident gemmantes rore per herbas ;
non adeo mixtum magnis Aquilonibus imbrem,
525 non Austrum metuent nati sine semine flores ;
non glacialis hiems, non intolerabilis aestas
aurea surgentis vertent bona tempora saecli:
ver erit aeternum atque eadem clementia caeli
semper erit.
530 At rex omnipotens felicia tempora inerti
non torpere diu sinet et succumbere somno,
nec rursus morti esse locum ; quare ipse ministros
auro fulgentes et versicoloribus alis
ante alta astantes donaria voce v o c ab it:
535 ‘Ite decus, iuvenes, caeli et clangoribus omnem
aethera complete, et tenues sine corpore vitas
antiquos artus et corpora delaturas
proclamate die hoc eodem me iudice sisti.’
Aridulae non tot ventis agitantur arenae
540 per Libyae campos desertaque littora propter,
parvula non variantis tot sub imagine formae
corpora commonstrant radiati tela diei,
quam multae suberunt ultro citroque volantes
innocuae sontesque animae, clangore tubarum
545 excitae et rauco sonitu : (mirabile dictu)
ipsa olim deleta undis, absumpta senecta
temporeque extremo vitai credita flammae
corpora in effigiem veterem se et pristina fmgent,
unica in Assyriis qualis felicibus ales
550 dicitur ex cinere et redolenti pulvere myrrha,
thureque Panchaio cunctantem sponte renasci
aureolis oculis et pictis undique pennis.
Nam si non res in nihilum queat ulla reverti,
quando materies aeterno semine constat,
555 et superat quiddam ipsis indelebile rebus,
par est discidio collapsa et funere tristi
posse iterum in dulcem revocari corpora vitam.
Nonne vides eversam aevo et superante senecta
ulmum arcte complexam olim, nunc pulveris atri
560 materiam putrem et glebam telluris inertem,
cum Zephyrus graditur pennis et dulciter orbem
recreat adventu expectato et lenibus auris,
aut acino, aut ipsa surgentem uligine rursus
pampineam et fragili viridantem stipite vitem ?
565 Quod si materia adduret, non esse videtur
permagnum hoc : qualis Cyclops aut arte magistra
quisquam opifex alius statuas hominum armipotentum,
quas ruit ipse, eodem curaverit aere refingi;
grandia frusta legit minimis nec parcit, et altae
570 porrigit extemplo medios fornacis in ignes ;
hinc ubi pars omnis mixtim est confusa metalli,
aera fluunt liquida et caulas stridentia complent
compositas multa arte viri praestante labore ;
quippe magis puro haec spirabunt signa metallo
575 inque cavis latebris haeserunt mollius aera.
Antiquo pater omnipotens ex pulvere fingi
corpora pulchre hominum fatorum ex lege iubebit.
Non ibi vel captos oculis, non corpore manco
tardipedes videas nec morbis aegra trahentes
580 membra, vel invalidos artus instante senecta.
Mundus aget ver ipsum, ipsum florente iuventa
ver homines, erit et pubes et idem omnibus aevum.
Ergo ubi clangore ingenti taratantara raucum
insonuere tubae et magnis mugitibus aether,
585 terribilique omnis sonitu reboavit Olympus,
pandentur caeli portae et, stipante caterva
innumera, rex egressus legionibus ire
ordine composito et praeferri signa iubebit.
M ox ubi quadrato fortis stetit agmine quisque
590 atque utrimque acies ardentibus adstitit alis,
et passim hac illae sese explicuere cohortes,
frontibus aequatis rex ardua castra m ovebit;
quem procul ut nubes caelique serena secantem
suspicient gentes, palmas ad sidera tendent
595 ingentemque una clamorem ad sidera tollent,
effusaeque ruent. Ast illum iam prope factum
bisseni excipient proceres, quorum aurea canam
caesariem et levem cingent diademata frontem,
iustis de causis et iam olim regis amici.
600 Quos penes aspiciens mixtos audere nocentes
insontes premere et primos transmittere cursum,
et temere effusos ruere, et iam tollere vultus,
terribilis rex et furiis accensus amare,
iamque oculis flammam spirans odiumque repostum :
605 ‘Ecquis erit modus, ecquis iam vos’, inquiet, ‘iste
audaces furor eludet ? Vos sistere contra
et scelerum tabe et perfusi sanguine dextras ?
Ite, meae quondam dulces curaeque laboresque,
ast odii nunc causa et ineluctabilis irae,
610 ite domum in tristem, si quis pudor, ite ruentes
inque picis nimbos et flumina sulfuris atri
aeternum late vobis torrentia flammis,
iam tandem vobis dignas me iudice poenas.’
At simul intonuit vox haec, et conscia quemque
615 vis animi, nec quicquam animo reticente, momordit :
quisque reus pallens ad laevam et tristis abibit
praecipitemque dabit, seseque in Tartara condet,
luctisono incassum conturbans omnia questu :
qualis ubi imprudens miles sub nocte maligna
620 carpit iter male tutum (instat timor atque animum aufert),
excedens recta silvis se immiscuit atris,
dum via perplexum cura frustratur euntem,
castra inimica videt latum se propter et hostes
ignem ad nocturnum passim per gramina fusos,
625 suspenditque pedem et retro vestigia flectit,
mox, ubi paulisper furtim concessit, anhelans
effugit hostili ex conspectu atque ocior Euro.
Rex ubi iam sontes secrevit et expulit ultro,
ceu quondam pastor, cui grex non pascitur unus,
630 ast isdem in silvis et oves olidaeque capellae,
lanigeros hirtis agnos secernit ab haedis,
lascivos placidis haedos discludit ab agnis,
amplexus placide heroas complexibus artis,
haec, dextrae lacrimis dextras cum iunget obortis,
635 dulciter et vultu trepidantia corda serenans :
‘Vosne ulli maneant usquam me iudice luctus ?
Vos thura atque animum nequicquam mi dederitis ?
Has vobis sedes, vobis haec munera servo
iam pridem, nusquam casura fluentibus annis
640 aurea regna : decent vos haec : humaniter et me
vos excepistis toties atque aegra trahentem
(nudus eram, nemini) membra et texistis amictu
et vestro toties illo recreastis amore.
An fugit et vos quondam cum rerum omnium egenos
645 egregia iuvistis ope et maerore levastis ?
Quippe et erant illi sanguis meus.
Ergo agite intertextam auro viridique smaragdo
singlatim chlamydem accipite et mea sumite dona,
quae pueri quondam dilecti et saepe rogantes
650 non tulerunt, ausi nimium se credere formae.
Iam nostis, res vel caelo iam notior ulla est ?
Hac etenim indutos magna ad penetralia divum
indugredi et nostris par est accumbere mensis.
Tum chlamydem cuique auratam, quam ferre maniplos
655 iusserat, expediet, dona omnipotentis Olympi,
arte laboratam egregie manibusque deorum.
Vix illa induti liquidum super aethera raptim
tollentur, regique canent de more cohortes
et tuba terribilem, et repetent cava tympana bombum.
660 Iamque una emensi liquidas perniciter oras,
aurea flammantis caeli delubra subibunt.
Ecce autem in foribus pater ipse occurret amicis
canitie trabeaque, et maiestate verendus.
Agnoscent proceres longo iam tempore visam
665 effigiem ; simile haud etenim est, ut dicitur, aeque
lac lacti, non unda undae, non ignibus ignis,
atque olli pater et, ni sint iam tempora cana
amborum quisquam haud queat internoscere vultus.
‘O quantam mihi tu et qualem, dulcissime, gentem,
670 nate, refers ! Quam hilare accipio, quam pectore toto !’
Haec ille atque omneis intra aurea tecta vocabit
actutum magni laeta ad convivia regis.
Ipse sibi ad dextram natum teque, optima virgo,
victricem, praeclare acto regina triumpho,
675 ad laevam pulchra in palla gemmisque nitentem
componet, proceresque alios ex ordine lectos.
Hinc ubi divinis epulis et nectare sancto
explerit, vinum ex adyto cellisque repostis
proferet annosum pater et cratera coronans
680 libabit prior, et, nato dum porriget, ore
dum tenus attinget natus, (mirabile dictu)
inter utrumque latens raptim per pocula serpens
innocuus multoque ignis candore coruscans
miscebit se auro, veluti sub sole tepenti
685 mane iugis canis gelidus cum liquitur humor.
Mox cratera alte spumantem atque undique plenum
expediet rex convivis ; illi ordine longo
accipient reddentque vices, et dulce bibentum
praepediet sensus laticis divina voluptas.
690 Ergo ubi sedatus tandem sitientibus ardor,
una omnes ad patrem versi, immota tenebunt
lumina, dum natum complexibus implicat artis,
dum treis ante torum caelestibus excitat aras
flammantemque animam divinis naribus efflat.
695 Ille ut coniectos oculos mirabitur in se
convivarum omnes, longo non tempore visos
ornatus, trabea indutus quos integit alta,
recludet, series quibus est longissima rerum
picta peregregie praescriptaque nomina divum ;
700 et, quas nunc animo comprendimus haud bene, formae
effigiesque, auro et tenui sunt stamine ductae,
dives opus, textum non enarrabile centum
ora mihi ex solido si sint conflata metallo,
verba fluant quales insana per aequora fluctus.
705 Dum vero interea superum domus alta silescit,
vox ingens, qualis tonitrus, prorumpere caelo
audita et late sonitu increbrescere rauco :
‘Aspicite obtutuque oculos defigite in unum :
unus ego omnipotens, ego rex hominumque deumque
710 aeternumque bonum, simplex et summa voluptas.’
QVOD BONVM FAVSTVM FELIX
FORTVNATVMQVE SIT
QVOD SANCTISS. VIRI CHRISTIANI
FIRMVM ESSE DVXERINT
ID IN NOSTRIS LIBELLIS
FIRMVM SACTVMQV.
ESTO :
QVAE A PATRIB. SCRIPTA
DIVINITVS
SACRA SOLEMNIA PERPETVA
MANENTO.