De antiquissima Italorum sapientia/Liber primus/Caput I

E Wikisource

Liber primus, caput I
1710

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Joseph Ferrari recensuit; Mediolani, 1835
fons: librum vide
 Paullo Matthiae Doriae Caput II 

caput i.

De Vero et Facto.


LatinisLatinis verum et factum idem. verum et factum reciprocantur, seu, ut scholarum vulgus loquitur, convertuntur; atque iisdem idem est intelligere, ac perfecte legere, et aperte cognoscere. CogitareQuid intellegere.
Quid cogitare.
Quid ratio.
autem dicebant, quod nos vernacula lingua dicimus pensare, et andar raccogliendo. Ratio autem iisdem significabat et arithmeticae elementorum collectionem, et dotem hominis propriam, qua brutis animantibus differt et praestat: hominem autem vulgo describebant animantem rationis participemHomo rationis particeps dictus., non compotem usquequaque. Altrinsecus uti verba idearum, ita ideae symbola et notae sunt rerum. Quare quemadmodum legere ejus est, qui colligit elementa scribendi, ex quibus verba componuntur; ita intelligere sit colligere omnia elementa rei, ex quibus perfectissima exprimatur idea. HincVerum est ipsum factum.
Cur in Deo primum verum.
Cur id infinitum.
Cur exactissimum.
Quid scire sit.
Hominis cogitatio, intelligentia Dei propria.
conjicere datur, antiquos Italiae sapientes in haec de vero placita concessisse: Verum esse ipsum factum; ac proinde in Deo esse primum verum, quia Deus primus Factor; infinitum, quia omnium Factor; exactissimum, quia cum extima, tum intima rerum ei repraesentat elementa, nam continet. Scire autem sit rerum elementa componere: unde mentis humanae cogitatio, divinae autem intelligentia sit propria; quod Deus ommia elementa rerum legit, cum extima, tum intima, quia continet, et disponit: mens autem humana, quia terminata est, et extra res ceteras omnes, quae ipsa non sunt, rerum duntaxat extrema coactum eat, nunquam omnia colligat, ita ut de rebus cogitare quidem possit, intelligere autem non possit; quare particeps sit rationis, non compos. QuaeVerum divinum imago rerum solida, humanum plana. ipsa ut similitudine illustrem, verum divinum est imago rerum solida, tanquam plasma; humanum monogramma, seu imago plana, tanquam pictura: et quemadmodum verum divinum est, quod Deus dum cognoscit, disponit ac gignit; ita verum humanum sit, quod homo dum novit, componit item ac facit: etScientia est cognitio modi quo res fiat. eo pacto scientia sit cognitio generis, seu modi, quos res fiat, et qua dum mens cognoscit modum, quia elementa componit; rem faciat; solidam Deus quia comprehendit omnia, planam homo quia comprehendit extima. QuaeCur antiquis Italiae philosophis verum idem ac factum. sic dissertata quo facilius cum nostra Religione componantur, sciendum est, antiquos Italiae philosophos putasse verum et factum converti: quia Mundum aeternum putarunt; ac proinde Deum Ethnici philosophi coluerunt, qui semper ad extra, quod nostra Theologia negat, sit operatus. Quare in nostra religione,In nostra religione distinguenda res est. qua profitemur Mundum ex nihilo creatum in tempore, res haec opus habet distinctione, quod verum creatum convertatur cum facto, verum increatum cum genito. Quemadmodum Sacrae paginae, elegantia vere divina, Dei sapientiamCur sapientia divina Verbum appellatum., quae in se omnium rerum ideas continet, et idearum omnium proinde elementa, Verbum appellarunt: quod in eo idem sit verum, ac comprehensio elementorum omnium, quae hanc rerum universitatem componit, et innumeros Mundos posset, si vellet, condere: et ex iis in sua divina Omnipotentia cognitis exactissimum reale verbum existit, quod cum ab aeterno cognoscatur a Patre, ab aeterno item ab eodem genitum est.

§ I.

De origine et veritate Scientiarum.


Ex quibus antiquorum Italiae sapientam de vero placitis, et hac, quae in nostra religione adhibetur, geniti et facti distinctione, principio habemus, quod cum in uno Deo exacte verum sit, omnino verum profiteri debemus, quodCur theologia revelata omnium certissima scientia. nobis est a Deo revelatum; nec quaerere genus, quo modo verum sit, quod id omnino comprehendere nequeamus. Indidem originem scientiarum humanarum repetere, ac denique normam ad dignoscendum, quae verae sint, habere possimus. Deus scit omnia, quia in se continet elementa, ex quibus omnia componit; homo autem studet dividendo ea scire. ItaqueScientia humana est quaedam naturae anatome. scientia humana naturae operum anatome quaedam videtur. Etenim, illustris exempli caussa, hominem in corpus et animum, et animum in intellectum ac voluntatem dissecuit; et a corpore excerpsit, seu, ut dicunt, abstraxit figuram, motum, et ab his, uti ab omnibus aliis rebus, extulit ens, et unum. Et metaphysica ens, arithmetica unum, ejusque multiplicationem, geometria figuram, ejusque commensus, mechanica motum ab ambitu, physica motum a centro, medicina corpus, logica rationem, moralis voluntatem contemplatur. Sed de hac rerum anatome idem ac de quotidiana humani corporis factum est: in qua acriores physici non parum de situ, structura et usu partium ambigunt, ne non per mortem liquoribus concretis, cessante motu et sectione ipsa, et situs et structura viventis corporis perierint, quamobrem earundem usus explorari non possit. NamObjecta scientiarum in Deo alia ac in homine. hoc ens, haec unitas, haec figura, motus, corpus, intellectus, voluntas, alia in Deo, in quo sunt unum, alia in homine, in quo divisa: in Deo vivunt, in homine pereunt. Cum enim Deus eminenter, ut theologi christiani loquuntur, sit omnia, et cum perennis entium generatio, corruptioque eum nihil demutent; quia eum nihil augent, nec minuunt; entia finita et creata sunt disposita entis infiniti ac aeterni; ita ut DeusDeus ens, creata entis. unus sit vere ens, cetera entis sint potius. Quare Plato, quum absolute ens dicit, Summum Numen intelligit. Sed quid Platone opus teste, cum Deus ipse nobis se ipsum definiat: Qui sum, Qui est; tanquam singula quaeque prae eo non sint? EtVere unum id quod multiplicari non potest.
Infinitum supra corpus est et loco non continentur.
Quae in homine ratiocinia, in Deo sunt opera.
In homine arbitrium, in Deo voluntas ineluctabilis.
Latinis idem dividere et minuere.
nostri Ascetae, sive metaphysici christiani, ita praedicant; nos prae Deo quantumlibet maximos, et quavis de caussa maximos nihil esse. Et cum Deus unice unus sit, quia est infinitus (infinitum enim multiplicari non potest), creata unitas prae eo perit: et ob id ipsum prae eo perit corpus, quia immensum dimensionem non patitur: perit motus, qui loco definitur, quia perit corpus; nam corpore locus completur: ratio haec humana perit, quia cum Deus habeat intra se quae intelligit, et omnia praesentia habeat; quae in nobis sunt ratiocinia, in Deo sunt opera: postremo haec nostra voluntas flexilis; at Deus cumque nullum alium sibi propositum finem habeat, quam seipsum; cumque is sit optimus, ejus voluntas ineluctabilis est. Et harum rerum vestigium, quas disseruimus, in latinis locutionibus observamus: nam idem verbum minuere et diminutionem et divisionem significat: quasi quae dividimus non sint amplius quae erant composita, sed deminuta, mutata, corrupta. An id ratio sit,Via resolutiva:
Per syllogismos vana;
Per numeros divinatoria;
Per ignem et menstrua tentabunda.
cur via resolutiva, quam dicunt, sive per genera et syllogismos, quae ab Aristotelaeis celebratur, vana comperiatur; sive per numeros, quam tradit algebra, sit divinatoria; sive per ignem, et menstrua, qua pergit chemica, eat tentabunda? Per haec igitur cum homo, naturam rerum vestigabundus, tandem animadverteret se eam nullo assequi pacto; quiaAbstractio mentis humanae vicio nata.
Abstractio scientiae humanae mater.
intra se elementa, ex quibus res compositae existant, non habet; atque id fieri ex suae mentis brevitate, nam extra se habet omnia; hoc suae mentis vicium in utiles vertit usus, et abstractione, quam dicunt, duo sibi confingit; punctum, quod designari, et unum, quod multiplicari posset. Atqui utrumque fictum: punctum enim, si designes, punctum non est; unum, si multiplices, non est amplius unum. Insuper pro suo jure sumpsit ab his in infinitum usque procedere, ita ut lineas in immensum ducere, unum per innumera multiplicare sibi liceret. AtqueHomo sibi configit mundum quemdam formarum et numerorum. hoc pacto mundum quemdam formarum, et numerum sibi condidit, quem intra se universum complecteretur: et producendo, vel decurtando, vel componendo lineas; addendo, minuendo, vel computando numeros infinita opera efficit, quia intra se infinita vera cognoscit. Neque enim in solis problematibus, sed in theorematis ipsis, quae vulgo sola contemplatione contenta esse putantur, operatione opus estMathesis scientia operatrix.. Etenim dum meos colligit ejus veri elementa, quod contemplatur, fieri non potest quin faciat vera, quae cognoscit. Porro quia physicus non potest res ex vero definire, hoc est rebus suam cuique naturam addicere, et ex Deus vero facere; id enim fas Dei est, nefas homini;Deus res ex vero definit.
Homo definit nomina.
nomina ipsa definit, et ad Dei instar ex nulla re substrata, tanquam ex nihilo res veluti creat, punctum, lineam, superficiem: ut puncti nomine intelligat quid, quod partes non habeat; appellatione lineae puncti excursum, sive longitudinem, latitudinis ac profunditatis expertem; acceptione superficiei duarum diversarum linearum in unum punctum coitionem, sive latitudinem cum longitudine, praecisa profunditate. Atque hoc pacto quando ei negatum est elementa rerum tenere, ex quibus res ipsae certo existant, elementa verborum sibi confingit, ex quibus ideae sine ulla controversia excitentur. EtQuaestio definitionis et nominis Latinis idem. id quoque sapientes latinae linguae authores satis perspexerunt; cum Romanos ita locutos esse sciamus, ut quaestionem nominis, et definitionis promiscue dicerent; et tunc quaerere definitionem putarent, cum quaerebant quid, verbo prolato, in communi hominum mente excitaretur. ExIdem scientiae humanae ac chemicae evenit. his vides idem humanae scientiae ac chemicae venisse: uti enim haec, dum rei omnino irritae studet, praeter propositum humano generi utilissimam operariam artem, Spargiricam peperit; ita dum humana curiositas verum natura ei negatum vestigat, duas scientias humanae societatiScientiae humano generi utilissimae, quae certissimae. utilissimas genuit, arithmeticam et geometriam, atque ex his progenuit mechanicam, omnium artium hominum generi necessariarum parentem. Cum igitur scientia humana nata sit ex mentis nostrae vicio, nempe summa ejus brevitate, qua extra res omnes est, et qua quae noscere affectat non continet: et quia non continet, vera, quae studet non operatur; eae certissimae sunt, quae originis vicium luunt, et operatione scientiae divinae similes evadunt,Ea scientia divinae similis evadit, in qua verum et factum convertuntur.
Veri criterium est idipsum fecisse.
utpote in quibus verum et factum convertuntur. Atque ex his, quae sunt hactenus dissertata, omnino colligere licet, veri criterium ac regulam ipsum esse fecisse: ac proinde nostra clara ac distincta mentis idea, nedum ceterum verorum, sed mentis ipsius criterium esse non possit: quia dum se mens cognoscit non facit; et quia non facit, nescit genus, seu modum, quo se cognoscit. CumqueCur scientiae minus certae, quae magis in materia immerguntur. humana scientia ab abstractione sit, iccirco scientiae minus certae, prout aliae aliis magis in materia corpulenta immerguntur: uti minus certa mechanice quam geometria et arithmetica, quia considerat motum, sed machinarum ope: minus certa physice, quam mechanice; quia mechanica contemplatur motum externum circumferentiarum; physice internum centrorum: minus certa moralis quam physica, quia physica considerat motus internos corporum, qui sunt a natura, quae certa est; moralis scrutatur motus animorum, qui penitissimi sunt, et ut plurimum a libidine, quae est infinita, proveniunt. AtqueMeditata Physica ea probantur, quorum simile, quod operemur. indidem in physica ea meditata probantur, quarum simile quid operemur: et ideo praeclarissima habentur de rebus naturalibus cogitata, et summa omnium consensione excipiuntur, si iis experimenta apponamus, quibus quid naturae simile faciamus. Et, ut uno verbo absolvam, itaVerum humanorum quando cum bono convertitur. verum cum bono convertitur, si quod verum cognoscitur, suum esse a mente habeat quoque a qua cognoscitur: et ita scientia humana divinae sit imitatrix; qua Deus dum verum cognoscit, id ab aeterno ad intra generat, in tempore ad extra facit. Et veri criterium, quemadmodum apud Deum inter creandum est suis cogitatis bonitatem communicasse: vidit Deus, quod essent bona; ita apud homines sit comparatum, vera quae cognoscimus, effecisse. Sed hae res quo munitiori sita sint loco, sunt a Dogmaticis, Scepticisque vindicanda.

§ II.

De primo Vero, quod Renatus Carthesius meditatur.


Nostrae tempestatis Dogmatici ante metaphysicam pro dubiis omnia vera habent, non solum quae in agenda vita posita sunt, ut moralia, et mechanica; sed et physica quoque, atque adeo mathematica: nam unam metaphysicam esse docent, quae nobis indubium dat verum, et ab eo, tanquam a fonte, secunda vera in alias scientias derivari: quod cum nulla ceterarum demonstrent esse quae sunt, et eorum aliud esse mentem, aliud corpus; non sunt quicquam certae de subjectis, de quibus agunt. QuareMetaphysica aliis scientiis subjectum asserit, enique suum. metaphysicam ceteris scientis proprios fundos, cuique suum asserere existimant. Itaque magnus ejus Meditator jubet, qui ejus sacris initiari velit, cum non solum persuasionibus, seu, ut loquuntur, praejudiciis, quae per sensus, fallaces nuncios, usque ab infantia conceperunt; sed etiam omnibus veris, quae per reliquas scientias didicerant, castum adire; et, quoniam oblivisci nostrum non est, mente si minus tanquam tabula pura, saltem uti libro involuto, quem postea in meliori lumine evolvat, se ad audiendos metaphysicos applicet. Qui finis dogmaticos inter, et Scepticos.Igitur finis, qui Dogmaticos a Scepticis distinet, erit primum verum, quod nos ejus metaphysica reserat. Quodnam is sit ita maximus philosophus docet. Homo in dubium revocare potest, an sentiat, an vivat, an sit extensus, an denique omnino sit;Genius fallax Carthesii idem ac somnium divinitus immissum Stoicorum. et in ejus argumentum opem advocat cujusdam genii fallacis, qui nos decipere possit, non aliter ac apud Ciceronem in Academicis Stoicus, ut id ipsum probet, ad machinam, confugit, et utitur somnio divinitus misso. Sed nullo sane pacto quis potest non esse conscius quod cogitet, et ex cogitandi conscientia colligere certo, quod sit. Quare primum verum aperit id esse Renatus: Cogito, ergo sum. Et Mercurius adsimulatus Sosia apud Plautum in Amphytruone.Et vero Plautinus Sosia non aliter, ac a genio fallaci Carthesii, aut a somnio divinitus immisso Stoici, a Mercurio, qui ipsius imaginem sumpserat, in dubium de se ipso adductus, an sit, ad idem instar meditabundus huic primo vero acquiescit.

Certe edepol quom illum contemplo, et formam cognosco meam,
Quemadmodum ego saepe in speculum inspexi, nimis similis est mei.
Itidem habet petasum, ac vestitum: tam consimile est atque ego.
Sura, pes, statura, torsus, oculi, nasum, dens, labra,
Malae, mentum, barba, collum: totus; quid verbis opu'st?
Si tergum cicatricosum, nihil hoc simili est similius.
Sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.

Sed Scepticus non dubitat se cogitare; quin profitetur ita certum esse, quod sibi videre videatur, et tam obfirmae, ut id vel cavillis, calumniisque propugnet: nec dubitat se esse; quin curat sibi bene esse per assensus suspensionem; ne praeterquam quas ipsae res habent molestias, addat illas opinionis.Conscientia aliud a scientia. Sed certitudinem, quod cogitet, conscientiam contendit esse, non scientiam, et vulgarem cognitionem, quae in indoctum quemvis cadat, ut Sosiam; non rarum verum, et exquisitum, quod tanta maximi philosophi meditatione egeat ut inveniatur.Quid scientia.
Quid conscientia.
Scire enim est tenere genus, seu formam, quo res fiat: conscientia autem est eorum, quorum genus, seu formam demonstrare non possumus: ita ut passim in vita agenda de rebus, quarum nullum nobis edere signum, vel argumentum datur, conscientiam testem demus.Cogitationis caussae occultae.
Idque adeo in nostra religione.
At quanquam conscius sit Scepticus se cogitare, ignorat tamen cogitationis caussas, sive quo pacto cogitatio fiat; idque adeo nunc se ignorare profiteretur, cum in nostra Religione animum humanum omni corpulentia purum quid esse profiteamur. Unde sentes illi, illaeque spinae, in quas offendunt, et quibus se mutuo compinguntur subtilissimi nostrae tempestatis Metaphysici, dum quaerunt quomodo mens humana in corpus, corpus in mentem agat; cum tangere, et tangi non possint nisi corporibus corpora. A quibus difficultatibus adacti ad occultam Dei legem tanquam ad machinam confugiunt, quod nervi mente excitent, quum ab objectis externis moventur; et mens intendat nervos, quando ei agere collibitum sit.Mens humana aranei similis a nostris Metaphysicis fingitur. Itaque fingunt mentem humanam tanquam araneum, ita in conario, ut ille in suae telae centro quiescere; et ubi quodvis telae filum alicunde motum sit, araneus id sentiat: quum autem araneus, immota tela, tempestatem praesentiscit, omnia suae telae fila commoveat. Atque haec occulta lex ab iis memoratur, quia ignoratur genus, quo cogitatio fiat: ac proinde se obfirmabit Scepticus, cogitandi scientiam non habere.An ex conscientia cogitanti scientia entis nascatur. Sed Dogmaticus replicaverit, Scepticum ex conscientia cogitandi scientiam entis acquirere; cum ex conscientia cogitandi inconcussa certitudo entis nascatur. Nec quis certus omnino esse potest, quod sit, nisi esse suum ex re conficiat, de qua dubitare non possit. Itaque Scepticus non est certus se esse, quia id a re omnino indubia non colligit. Verum ad haec Scepticus negabit ex conscientia cogitandi scientiam entis acquiri.Scire per Scepticos quidnam esset? Nam scire is contendit esse, nosse caussas, ex quibus res nascatur: at ego qui cogito, mens sum et corpus: et si cogitatio esset caussa, quod sim, cogitatio esset caussa corporis: atqui sunt corpora, quae non cogitant[1]. Quin quia corpore et mente consto, ea propter cogito; ita ut corpus et mens unita sint cogitationis caussa: nam si ego solum corpus essem, non cogitarem[2]; sin sola mens, intelligerem. Enimvero cogitare non est caussa quod sim mens, sed signum: atqui tecmerium[3] caussa non est: tecmeriorum enim certitudimem cordatus Scepticus non negaverit; caussarum vero negaverit.

§ III.

Adversus Scepticos.


Nec ulla sane alia patet via, qua Scepsis re ipsa convelli possit, nisi ut veri criterium sit id ipsum fecisse. Ii enim celebrant illud, res sibi videri; quid autem re ipsa sint, ignorare: effecta fatentur, ac proinde ea suas habere caussas concedunt; sed caussas se scire negant, quia ignorant genera, seu formas, quibus quaeque res fiant. Haec ab iis accepta contra ipsos sic regeras.Omnium comprehensio caussarum est Deus. Haec caussarum comprehensio, qua continentur omnia genera, seu omnes formae, quibus omnia effecta data sunt, quorum simulacra Sceptici suis mentibus objici, et quid reipsa sint ignorare profitentur; est primum verum, quia comprehendit omnes, in quibus etiam ultimae continentur: et quia omnes comprehendit, est infinitum, nullam enim excludit: et quia omnes comprehendit, prius corpore est, cujus sua caussa est, ac proinde spiritale quid est: quod est Deus, et quidem Deus, quem Christiani profiteamur: ad cujus veri normam vera humana metiri debemus: nempe ea vera esse humana, quorum nosmet nobis elementa fingamus, intra nos contineamus, in infinitum per postulata producamus; et cum ea componimus, vera, quae componendo cognoscimus, faciamus; et ob haec omnia genus, seu formam, qua facimus, teneamus.

 Paullo Matthiae Doriae Caput II 
  1. Vid. infra.
  2. Vid. supra.
  3. Τεχμήριον.