De antiquissima Italorum sapientia/Liber primus/Caput V

E Wikisource

Liber primus, caput V
1710

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Joseph Ferrari recensuit; Mediolani, 1835
fons: librum vide
 Caput IV Caput VI 

caput v.

De Animo et Anima.


Elegantia duorum horum verborum animus et anima, Anima vivimus, animo sentimusquod anima vivamus, animo sentiamus, tam scita est, ut T. Lucretius eam veluti in Epicuri hortulo natam vindicet suam. Sed et observandam Latinos animam quoque aërem appellasse,Aër anima dictus. quem omnium mobilissimum esse constat: et nos supra disseruimus, unum esse, qui motu omnibus communi movetur, et deinde peculiarium ope machinarum evadit cujusque proprius. Hinc igitur conjicere datur, antiquos Italiae philosophos, aëris motu animum, et animam definivisse. Aër sanguinis vitae vehiculum.Et vero vitae vehiculum aër est, qui inspiratus, et transpiratus, cor et arterias, et in corde arteriisque sanguinem movet, qui sanguinis motus est ipsa vita. Aër nervorum vehiculum sensus.Sensus autem vehiculum est aër, qui per nervos insinuatus eorum succum agitat, et fibras distendit, inflat, contorquet. Nunc in scholis aër, qui in corde et arteriis sanguinem movet spiritus vitales;Spiritus vitalis inertior, animalis actuosior. qui autem nervos, eorumque succum et filamenta, spiritus animales appellantur. Atqui longe celerior est animalis, quam vitalis spiritus motus; ubi enim velis, statim digitum moveas: sed multo tempore, saltem horae trientis, ut quidam physici rationem ineunt, a corde ad digitum sanguis circulatione perveniat. A nervis praeterea cordis musculi contrahuntur et dilatantur, qua systole et diastole sanguis perpetuo movetur: Motus sanguinis nervis debetur.unde sanguis suum nervis motum accepto referre debet. Igitur hunc masculum strenuumque per nervos aëris motum, animum; effoeminatum et succubum, ut ita dicam, in sanguine, animam dixerunt. Animus immortalis, non anima Latinis dicta.Cum autem de immoritalitate Latini loquebantur, eam animorum, non animarum dicebant. An ejus locutionis origo sit, quia ejus auctores animi motus liberos et ex nostro arbitrio; motus autem animae non sine corporis, quod corrumpitur, machina gigni animadverterent; et quia libere animus movetur, infinitum desiderat, ac proinde immortalitatem. Quae ratio tanti momenti est, ut metaphysici etiam christiani hominem per arbitrii libertatem a brutis distingui putaverint. Certe Ecclesiae Patres hominem immortali animo factum, et propter Deum immortalem factum, hinc praecipue confirmant, quod appetit infinitum.

§ I.

De Anima brutorum.


Congruit cum his, quae modo disseruimus, ea locutio, qua Latini animantia rationis expertia dixere bruta: Brutum Latinis immobile.brutum autem iisdem idem ac immobile significabat: et tamen bruta moveri videbant. Necesse igitur est, antiquos Italiae philosophos id opinatos, bruta, quod non nisi a praesentibus moveantur, Bruta a praesentibus objectis tanquam machina moventur.ea immobilia esse, et ab objectis praesentibus, veluti per machinam moveri; homines autem principium internum motus habere, nempe animum, qui libere moveatur.

§ II.

De Animi sede.


Animi sedem et domicilium antiqua Italiae philosophia cor esse opinata est: Latini in corde prudentiam collocarunt.nam Latini vulgo in corde prudentiam collocatam, et in corde versari consilia, et curas, et in pectore inveniendi acumen, seu, ut Plautine loquar, e pectore acetum,Acetum pectoris.
Cor hominis!
Excors.
Vecors.
hoc est ingenium promi loquebantur: et illae praeterea locutiones, cor hominis! et excors pro stupido, vecors pro demente, socors pro tardo ad cogitandum; Cordatus.
Corculus.
contra cordatus pro sapiente: unde P. Scipio Nasica Corculum dictus, quia Romanorum omnium sapientissimus oraculi sententia judicatus. De norvorum origine antiquorum opinio.
Cur videamur in capite cogitare.
An haec quia cum reliqua antiquitate italica secta consenserit, a corde nervorum originem duci? Et quod nobis videamur in capite cogitare, quia in capite sunt organa duorum sensuum, quorum alter est omnium maxime disciplinabilis, nempe auditus; visus alter, qui omnium est maxime acerrimus? Sed de origine nervorum a corde opinio per nostri temporis anatomen jam falsa comperta est: ii enim a cerebro tanquam a stirpe per totum corpus diffundi observantur. An sedes animae in glandula pineali.
Homines cerebro deminuti recta usi ratione.
Mechanica refragatur, mentem in capite corpori praesidera.
In plantis vitae sedes in semine.
Cor primum generatum, novissimum interit.
An in corde principium vitae, et in principio vitae principium rationis?
Quare in glandula pineali animum humanum veluti in specula Carthesiani collocant, et inde omnes corporis motus per nervos excipere, et per motus objecta speculari opinantur. Atqui saepe homines cerebro deminuti, et vivere, et moveri, et sentire, et ratione feliciter uti observatum. Sed et in corporis parte, ubi plurimum mucoris, sanguinis minimum, ac proinde crassa tardaque sedere animum verisimile non videtur. Mechanica enim in horologio docet, rotas, quas spiritus proxime movet, omnium tenuissimas ac mobilissimas esse: et in plantis vitae sedes in semine est, et inde per truncum in ramos, et per stirpem in radices diffunditur. An igitur, quia cor primum omnium in generatione animantis extare, salire, ultimum in morte motu et calore destitui observabant? An quia in corde vitae flammam ardere opinarentur? An quia cum quis deliquio intercipitur, qui cordis morbus est, quem nos Itali vertimus, svenimento di cuore, non solum nervorum,Animo deficiere, male habere. sed etiam sanguinis motum cessare viderent, eum animo deficere, et animo male habere putarent, ac dicerent? et in corde principium animae, seu vitae, et in eo principium animi, seu rationis esse arbitrarentur? Sapiens quis.An quia sapiens est qui vera cogitat, et justa vult, hinc in affectibus animum, in animo mentem posuerunt, Mens animi.quam proinde mentem animi appellaverunt? Fomites affectuum appetitus duo.Certe fomites omnium animi perturbationum, seu affectuum, sunt concupiscibilis et irascibilis appetitus: et sanguis concupiscentiae, bilis irae vehiculum esse videtur;Appetitum sedes at vehiculo.
Ab animo pendenre mentem.
utriusque liquoris sedes in praecordiis praecipua[1]. Itaque ab animo pendere mentem putarint, quia ut quisque est animatus ita cogitat, de iisdem enim rebus pro diversis studiis alii aliter sentiunt. Utra tutior cautio ad vera meditanda, affectus exuere, an praejudicis.Ut tutior cautio sit ad vera meditanda exuere affectus rerum pene dixerim, quam praejudicia: praejudicia enim nunquam deleas, manente affectu: at affectu restincto, detrahitur rebus persona, quam iis nos imposuimus, et ultro res ipsae manent[2].

§ III.

De scepsi civili Romanorum.


Formulae censendi, judicandi, jurandique Romanorum.An ideo Romani suas sententias per verba videri, parere, et juramenta ex animi quisque sui sententia concipiebant: quia nemimem de se animum affectu vacuum praestare posse arbitrabantur; et judicandi, ac jurisjurandi religio erat, ne, rebus aliter se habentibus, pejerarent?

 Caput IV Caput VI 
  1. Elementa, in quibus totius humanae sapientiae disciplina et ratio continetur, sunt, nosse, velle, posse. Haec divisio triplex summopere congruit in opere De uno universi Juris principio et fine uno usurpata tribus partibus, quibus animus constat, videlicet ratione, cupiditate et irascibilitate, quas Vicus Platonis vestigiis inhaerens hic commemoravit. V. De Rep. lib. IV.
  2. Confer quoque secund. Vici Epist. in fine hujus Operis, § 4 prope ad dimidium; unde patet non esse easdem caussas ac errorum occasiones.