De antiquissima Italorum sapientia/Liber primus/Caput VII

E Wikisource

Liber primus, caput VII
1710

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Joseph Ferrari recensuit; Mediolani, 1835
fons: librum vide
 Caput VI Caput VIII 

caput vii.

De Facultate.


Faculitas unde dicta.Facultas dicta quasi faculitas; unde postea facilitas: quasi sit expedita, seu exprompta faciendi solertia. Igitur ea est facilitas, qua virtus in actum deducitur. Animae facultates eleganter in scholis dictae.Anima virtus est: visio actus: sensus videndi facultas. Quare satis eleganter scholae loquuntur, quum sensum, phantasiam, memoriam, intellectum, animae facultates dicunt; sed elegantiam inquinant, quum colores, sapores, sonos, tactus in rebus esse opinantur. Facultates sunt eorum, quo facimus.
Sensus externi.
Nam si sensus facultates sunt, videndo colores, sapores gustando, sonos audiendo, tangendo frigida et calida, rerum facimus. Ejus antiquorum Italiae philosophorum sententiae integrum in verbis olere et olfacere vestigium extat:Olent res, olfaciunt homines. res enim olere, animans olfacere dicitur, quod animans odorem olfactu faciat. Phantasia.Phantasia certissima facultas est, quia dum ea utimur rerum imagines fingimus. Sensus internus.Sensus internus item: nam advertendo vulnus, qui pugna excedunt, dolorem sentiunt. Ad haec exempla intellectus verus facultas est,Intellectus verus. quo, quum quid intelligimus, id verum facimus. Arithmetica, geometria et mechanica sunt in hominis facultate.
Physica in facultate Dei.
Vera facultas in Deo.
Igitur arithmetica, geometria, earumque, soboles mechanica sunt in hominis facultate; quia in is ideo demonstramus verum, quia facimus. Physica autem in facultate Dei Opt. Max. sunt, in quo uno vera facultas est, quia expeditissima et expromptissima est: ut quae in homine facultas est, ea in Deo purissimus actus sit. Atque haec dissertata illud consequitur, quod quemadmodum homo intendendo mentem modos rerum, earumque imagines, et verum humanum gignat; ita Deus intelligendo verum divinum generet, verum creatum faciat. Ut vere omnia sunt pensieri di Dio.Ita ut quod nos vernacula lingua improprie dicimus, statuas et picturas, pensieri degli autori; id proprie de Deo dicatur, esse omnia quae sunt pensieri di Dio.

§ I.

De sensu.


Latinis omnia mentis opera sensus.Latini sensus appellatione non solum externos, ut sensus videndii, ex. gr. et internum, qui animi sensus dicebatur, ut dolorem, voluptatem, molestiam; sed judicia, tiones et vota quoque accipiebant: Ita sentio, ita judico; stat sententia, certum est; ex sententia evenit, uti desiderabam; et in formulis illud: Ex animi tua sententia. Et haec erat ethnica metaphysica.An igitur, qui antiqui Italiae philosophi opinati sint, mentem humanam nihil percipere nisi per sensus, ut Aristotelaei; vel eam non nisi sensum esse, ut Epicuri asseclae; vel rationem sensum quendam aethereum ac purissimum, ut Platonici, Stoicique existimarunt? Et vero ethnicarum sectarum nulla, quae mentem humanam omni corpulentia puram agnorunt. Et ideo omne mentis opus sensum esse putarint; hoc est quicquid mens agat, vel patiatur, corporum tactus sit. Contrarium docet metaphysica christiana.Sed nostra Religio eam prorsus incorpoream esse docet: et nostri metaphysici confirmant, dum a corporibus corporea sensus organa moventur, per eam occasione moveri a Deo.

§ II.

De Memoria et Phantasia.


Memoria quid.Memoria Latinis, quae in sua penu per sensus percepta condit, quae reminiscentia,Quid Reminescentia. dum promit, appellatur. Sed et facultatem qua imagines confermamus, et phantasia Graecis,Phantasia eadem ac memoria Latinis.
Homini fingere nihil praeter naturam datur.
et nobis imaginativa dicta est, significabat: nam quod nos vulgo imaginari, Latini memorare dicunt. An quia fingere nobis non possumus nisi quae meminimus; nec meminimus nisi quae per sensus percipiamus? Certe nulli pictores, qui aliud plantae, aut animantis genus, quod natura non tulerit, pinxerunt unquam: nam isti hippogryphes et centauri sunt vera naturae falso mixta. Nec poëtae aliam virtutis formam, quae in rebus humanis non sit, excogitarunt; sed de medio lectam supra fidem extollunt, et ad eam suos heroas conformant. Cur musae memoriae filiae.Quare musas Graeci, quae phantasiae virtutes sunt, memoriae filias esse suis fabulis tradiderunt.

§ II.

De Ingenio.


Ingenium quid.Ingenium facultas est in unum dissita, diversa conjungendi: id acutum Latini, obtusumve dixerunt:Acutum et obtusum unde dictum. utrumque ex geometriae penetralibus; quod acutum celerius penetrat, et diversa, tanquam duas lineas in puncto infra angulum rectum, propius uniat; obtusum vero quia tardius res intrat, et res diversas, uti duas lineas in puncto unitas extra rectum angulum longe dissitas a basi relinquat. Et ita obtusum ingenium sit quod serius, acutum quod ocius diversa conjungat. Ingenium et natura idem.Porro ingenium et natura Latinis idem: an quia humanum ingenium natura hominis sit;Ingenium propria hominis natura.
Unus homo videt rerum commensus, seu proportiones.
Deus naturae artifex, homo artificiorum Deus.
Cur scitum pro pulchro dictum.
quia ingenii est videre rerum commensus, quid aptum sit, quid deceat, pulchrum et turpe, quod brutis negatum? An quia ut natura gignit physica, ita ingenium humanum parit mechanica; ut Deus sit naturae artifex, homo artificiorum Deus? Certe unde scientia, et inde scitum: quod non minus eleganter ben inteso et aggiustato Itali vertunt. An quod scientia ipsa humana nihil aliud sit nisi eflicere, ut res sibi pulchra proportione respondeant, quod uni ingeniosi praestare possunt? Cur geometria et arithmetica scientiarum exploratissimae.
Ingegnieri cur sic dicti.
Et ideo geometria et arithmetica, quae haec docent, sunt scientiarum exploratissimae; et qui in earum usu excellunt, ingegnieri Italis appellantur.

§ IV.

De certa facultate sciendi.


Quae meditata disquirendi occasionem faciunt, quae sit propria homini facultas ad sciendum data. Tres mentis operationes, perceptio, judicium, ratiocinatio.Homo enim percipit, judicat, ratiocinatur: sed saepe percipit falsa, saepe temere judicat, perperam saepe ratiocinatur. Graecae philosophorum sectae has homini ad sciendum facultates datas opinatae sunt, et sua quamque dirigi arte:Tribus artibus diriguntur topica, critica, methodo. facultatem nempe percipiendi topica, judicandi critica, ratiocinandi denique methodo. De methodo autem nulla in suis dialecticis praecepta tradiderunt; quia eam satis superque pueri usu ipso, dum darent geometriae operam, ediscebant. Cur antiquis nulla peculiaris methodi ars.Extra geometriam antiqui ordinem putarunt prudentiae committendum, quae nulla dirigitur arte; et quia nulla dirigitur arte, prudentia est. Nam soli artifices percipiunt ut alia primo, alia secundo, alia alio loco disponas: quae ratio non tam prudentem, quam fabrum aliquem format. Methodo geometrica nec consilia instituenda;Et vero si methodum geometricam in vitam agendam importes,
nihilo plus agas,
Quam si des operam ut cum ratione insanias;
et tanquam in rebus humanis non regnarent libido, temeritas, occasio, fortuna, per anfractus vitae recta pergas. Nec oratio civilis dispensanda.Methodo autem geometrica orationem civilem disponere, idem est ac nihil in oratione acutum admittere, nec nisi ante pedes posita commonstrare; auditoribus tanquam pueris nihil nisi praemansum in os ingerere, et, ut uno verbo complectar, in concione pro oratore doctorem agere. Et sane demiror, qua ratione isti, qui tantopere in oratione civili methodum geometricam commendant; unum Demosthenem in eloquentiae exemplum proponant. Jam si ita Diis placet, Cicero confusus, inconditus, perturbatus:Ciceronis ordo dicendi. in quo tantum ordinem hactenus doctissimi viri, tantamque dispositionis contentionem admirantur, ut prima quae dicit, se pandere quodammodo, et secunda excipere animadvertant; ita ut quae posteriore loco dicit, non tam ab eo dici, quam ex rebus ipsis prodire et fluere videantur. Demosthenes perturbatus.At hercule Demosthenes, quid aliud totus est nisi hyperbata, ut recte Dionysius Longinus, omnium rhetorum judiciosissimus, notat? Cui ego illud addiderim, quod in ejus perturbato dicendi ordine omnis enthymematica dicendi vis tanquam catapulta intendatur. Et in perturbato dicendi ordine omnis eloquientiae Demosthenicae vis continetur.Is enim de more proponit argumentum, ut moneat auditores qua de re agat: mox in rem, quae nihil cum re proposita commune videtur habere, excurrit, ut auditores quodammodo alienet ac distrahat: ad extremum similem rationem inter id quod assumit, et quod proposuit intendit, ut ejus eloquentiae fulmina eo cadant, quo magis improvisa, graviora. Neque sane putandum omnem antiquitatem manca ratione usam esse, quod hanc quartam, ut nunc numerant, mentis operam non agnoverint. Methodus non est quarta mentis opera, sed ars tertiae.
Omnis antiqua dialectica in topicam et criticam divisa.
Critica Carthesiana sine topica certa non est.
Non enim ea quarta mentis operatio est, sed ars tertiae, qua ratiocinia ordinantur. Itaque omnis antiqua dialectica in artem inveniendi et judicandi divisa est. Sed Academici toti in illa inveniendi, in illa judicandi toti Stoici fuerunt. Utrique prave: neque enim inventio sine judicio, neque judicium sine inventione certum esse potest. Etenim quonam pacto clara ac distincta mentis nostrae idea veri regula sit, nisi ea, quae in re insunt, ad rem sunt affecta, cuncta perspexerit? et quanam ratione quis certus sit, omnia perspexisse, nisi per quaestiones omnes, quae de re proposito institui possunt, sit persecutus? Principio per quaestionem an sit, ne, de nihilo verba faciat: deinde per eam quid sit, ne de nomine contendatur: tum quanta sit, sive extensione, sive pondere, sive numero: porro qualis, et heic contemplari colorem, saporem, mollitudinem, duriciem, et alia tactus: praeterea quando nascatur, quandiu duret, et in quae corrumpatur: et ad hoc instar per reliqua praedicamenta conferre, et cum omnibus rebus, quae ei sunt quodammodo affectae, componere; sive sint caussae, ex quibus nascatur, sive quae producat effecta, sive quid operetur, cum re simili, dissimili, contraria, majore, minore, pari collata. Predicamenta et topica Aristotelisqua ratione utilia ad inveniendum.Itaque praedicamenta Aristotelis, et topica, si quis in iis quid novi invenire velit, inutilissima sunt; et Lullianus, aut Kirkerianus evadat, et similis ejus fiat, qui scit quidem literas, sed eas non colligit, ut magnum librum naturae legat. At si tanquam indices et alphabeta habeantur quaerendorum de re proposita, ut eam plane perspectam habeamus, nihil ad inveniendum feracius: ut ex iisdem fontibus, ex quibus copiosi oratores, et observatores etiam maximi provenire possint. Vicissim si quis in clara ac distincta mentis idea rem perspexisse confidat, facile fallatur, et saepe rem distincte nosse putaverit, cum adhuc confuse cognoscat: quia non omnia, quae in re insunt, et eam ab aliis distinguunt, cognovit. At si critica face locos topicae omnes perlustret; tunc certus erit se rem clare et distincte nosse; quia per omnes quaestiones, quae de re proposita institui possunt, rem versavit: et per ommes versasse topica ipsa critica erit.Artes sunt literariae reipublicae leges. Artes enim sunt quaedam literariae reipublicae leges: nam sunt ommium doctorum virorum animadversiones naturae, quae in regulas disciplinarum abierunt. Ita qui ex arte rem facit, is cum omnibus doctis se sentire certus est: sine arte facile fallitur, quia suae unius naturae fidit. Et quidem tu, sapientissime Paulle, haec ipsa censes, qui, dum tuum Principem institutis, non eum praecipis recta ad criticam artem contendere; sed diu multumque exemplis imbui, priusquam artem de iis judicandi erudiatur. Id quorsum, nisi ut prius efflorescat ingenium, deinde arte judicandi excolatur? Cur divissae inter Graecos topica et critica.
Propria sciendi facultas ingenium.
In homine a puero sese exerit.
Hoc dissidium inventionis et judicii non aliunde inter Graecos ortum, nisi quod facultatem sciendi propriam non attenderunt. Ea enim ingenium est, quo homo est capax contemplandi, ac faciendi similia. Nos quidem in pueris, in quibus natura integrior est, et minus persuasionibus seu praejudiciis corrupta, primam facultatem se exerere videmus, ut similia videant: unde omnes viros patres, foeminas ommes matres appellant: et similia faciant,
Ædificare casas, plostello adjungere muros,
Ludere par impar, equitare in harundine longa.

Quid sit sensus communis.
Similitudo mater omnis inventionis.
Similitudo autem morum in nationibus sensum communem gignit. Et qui de rerum inventoribus scripserunt, tradunt artes omnes, ommiaque commoda, quibus ab artificiis genus humanun ditatum est, aut forte fortuna, aut similitudine aliqua, quam vel bruta animantia commonstrarint, aut homines sua excogitaverint industria, inventa esse. Argumentum cur ita dictum.Haec quae hactenus diximus, Italicam sectam novisse id linguae vestigium docet, quod ratio, quae in scholis medius terminus dicitur, argumen sive argumentum appellarint. Argumen autem inde unde et argutum, seu acuminatum. Arguti qui.Arguti autem sunt, qui in rebus longe dissitis ac diversis, similem aliquam rationem, in qua sint cognatae, animadvertunt; et ante pedes posita transiliunt, et a longinquis locis repetunt commodas rebus, de quibus agunt, rationes: quod specimen ingenii est, et acumen appellatur. Quid autem ingenium.
Inventio ingenii, et opera, et opus.
Unde ingenio ad inveniendum necesse est: cum ex genere nova invenire, unius ingenii et opera et opus sit. Quae cum ita se habeant, verisimilis conjectura est, antiquis Italiae philosophis nec syllogismum, nec soritem probari, sed inductione similium in disserendo usos esse. Et ratio temporum id suadet: Antiquissima dialectica, inductio, et collatio similium.
Quid syllogismus.
nam antiquissima omnium dialectica erat inductio, et collatio similium, qua ultimus Socrates usus est: postea syllogismo Aristoteles, sorite Zeno disseruerunt. Et vero qui syllogismo utitur, non tam diversa conjungit, quam speciem sub genere positam ex ipsius sinu generis explicat: Quid sorites.qui utitur sorite caussas caussis, cuique proximam attexit: quorum qui alterutrum praestat, non tam duas lineas in angulum infra rectum conjungere, quam unam lineam producere; Quae disserendi ratio subtilis, quae acuta.et non tam acutus, quam subtilis esse videatur: quanquam qui sorite quam qui syllogismo utitur, tanto subtilior est, quanto crassiora sunt genera quam cujusque rei caussae peculiares. Soriti Stoicorum geometrica Renati methodus respondet. Methodus geometrica cur in geometria utilis ad inveniendum.
Extra geometrica utilis ut disponamus inventa.
Sed ea in geometria utilis, quia eam geometria patitur: ubi et definire nomina, et postulare possibilia licet. Sed ea, ab argumento trium mensurarum et numerorum abducta, et in physicam importata, non tam utilis est ut nova inveniamus, quam ut ordine disponamus inventa. Tu ipse, Paulle doctissime, id mihi firmaveris. Nam quid est, quod alii bene sane multi istam methodum callent, nec quae, tu praeclarissime, cogitas apti sunt invenire? Tu vero, natu grandior, ad interiores literas animum appulisti: vitam in judiciis de ingenti re pecuniaria cum principibus et magnae potentiae viris, necessariis tuis, exercitam habuisti, omnia viri liberalis officia hoc saeculo usque ad moram officioso, et interdiu et ad multam noctem obis; et tantum brevi profeceris, quantum vix alius in hisce studiis omne aetatem abditus proficere potuisset. Vide ne tua modestia id methodo accepto referas, quod est divini ingenii tui beneficium. Non methodus geometrica, sed demostratio in physicam importanda.Concludamus ad extremum non methodum geometricam in physicam, sed demonstrationem ipsam importandam. Maximi geometrae principia physicae ex principiis matheseos spectarunt, ut ex antiquis Pythagoras, Plato, ex recentioribus Galilaeus. Ita peculiaria naturae effecta peculiaribus experimentis, quae sint peculiaria geometriae opera, explicare par est. Id curarunt in nostra Italia maximus Galilaeus, et alii praeclarissimi physici; qui antequam methodus geometrica in physicam importaretur, innumera et maxima naturae phoenomena hac ratione explicarunt. Id curant unum sedulo Angli, et ob id ipsum physicam methodo geometrica publice docere prohibentur. Ita physica provehi potest. Idque adeo in dissertatione De nostri Temporis Studiorum Ratione, physicae incommoda ingenii cultu vitari posse innui[1]; quod aliquis methodo occupatus forte miratus sit. Nam methodus ingeniis obstat, dum consulit facilitati: et curiositatem dissolvit, dum providet veritati. Geometria quando acuit ingenium.Nec geometria acuit ingenium, quum methodo traditur, sed quum vi ingenii per diversa, per alia, multijuga, disparata in usum deducitur. Synthesis facit, analysis invenit vera[2].Et ideo non analytica, sed synthetica via eam edisci desiderabam; ut componendo demonstraremus, hoc est ne inveniremus vera, sed faceremus. Invenire enim fortunae est, facere autem industriae: et ob id ipsum neque per numeros, neque per species, sed per formas eam tradi desiderabam; ut si minus ingenium inter ediscendum excoleretur, phantasia firmaretur tamen;Phantasia ingenii oculus, ut judicium est oculus intellectus. quae ita est ingenii oculus, ut judicium est oculus intellectus. Et vero Carthesiani, quos tu, Paulle, litera, non spiritu, Carthesianos eleganter appellas, animadvertere haec possent, quae dicimus, se, quanquam verbis negent, re ipsa profiteri; qui vera ad quorum norma cetera dirigunt, praeter illud, quod a conscientia petunt: Cogito, ergo sum; non aliunde nisi ab arithmetica et geometria, nempe a vero, quod facimus mutuantur: et illa celebrant: sit verum ad hoc instar; ut tria et quatuor faciunt septem; ut trianguli duo anguli ambo sunt tertio majores: quod tantundem est, quantum ex geometria physicam spectare; et qui id postulat, re ipsa hoc postulat, tunc mihi physica vera erunt, cum feceris: ut geometrica ideo hominibus sunt vera, quia faciunt.

 Caput VI Caput VIII 
  1. Pag. 12-14
  2. Editiones hujus Operis et versio italica habent: Synthesis invenit, analysis facit vera. Haec lectio, caeteris sejuncta, forsitan non repugnat (Synthesis invenit: cf, II Vici Epist. prope ad finem. Analysis facit vera: cf, Cap. III et pag. praeced.); at hoc loco palam auctoris menti adversatur, qui usserit synthesim analysi anteferendam esse, ne inveniremus vera (analysi), sed faceremus (synthesi). Ergo synthesis facit (componendo demonstrat), analysis invenit vera corrigendum censemus.