Jump to content

De antiquissima Italorum sapientia/Liber primus/Paullo Matthiae Doriae

Unchecked
E Wikisource

Dedicatio
1710

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Joseph Ferrari recensuit; Mediolani, 1835
fons: librum vide
 Prooemium Caput I 

DE ANTIQUISSIMA

ITALORUM

SAPIENTIA

EX LINGUAE LATINAE ORIGINIBUS ERUENDA


~~~~~~~~~


Et principio eas locutiones, quae conjecturae locum faciunt, quas prisci Italiae sapientes de primo vero, ac Summo Numine, animoque humano opiniones haberent, hoc primo libro exequi; eumque tibi, vir amplissime, Paulle Matthia Doria, inscribere, seu potius in hoc libro de metaphysicis rebus, te auspice, disserere certum fuit: qui ut summum genere et doctrina philosophum decet, praeter cetera philosophica, his celsissimis studiis delectaris; et ea ipsa per summam magnanimitatem et sapientiam excolis. Magni enim animi illud est, quod praeclara aliorum sublimium philosophorum meditata admiraris quidem, et laudas; sed et majora de te confidis et praestas. Nec minoris sapientiae illud, quod unus recentiorum omnium primum verum in humanos usus deduxisti; et altera via in mechanicam, altera in civilem doctrinam derivasti; et principem omni mala regni arte, qua suum C. Tacitus et Nicolaus Machiavellus imbuerunt, integrum formas: quo nihil ad Christianam legem conformius, nihil ad rerumpublicarum felicitatem exoptatius. Sed isthaec communia tua sunt erga quemvis merita, ad quem vel sola tui amplissimi ac praeclarissimi nominis fama pervenerit. His autem tua erga me illa propria accedunt, quod me, et mea pro tua singulari humanitate benignissime excipias, tuque potissimus me ad hujusmodi studia excitaveris. Cum enim anno superiore super coena apud te domi dissertationem habuissem, in qua ex his ipsis latinae linguae originibus naturam collocabam in motu, quo per vim cunei quaeque in sui motus centra compellerentur, et vi conversa a centro circumcirca expellerentur ad ambitum; et res omnes per systolem et diastolem quandam gigni, vivere et interire; tu, et eximii hujus civitatis doctrina viri, Augustinus Arianus, Hyacinthus de Cristophoro et Nicolaus Galitia, me monuistis, ut eam rem a capite aggrederer, ut rite et ordine constabilita videretur. Itaque idem insistens originum latinarum iter haec metaphysica sum meditatus, quae his nominibus tibi inscribo: nam ex posterioribus curis aliquam praeclarissimis iis tribus viris dabo, in grati animi et singularis observantiae testimonium.

 Prooemium Caput I