De aquæductibus urbis Romæ (Bailly, 1848)

E Wikisource

Strategemata - De aquæductibus urbis Romæ
1848

DE AQUÆDUCTIBUS
URBIS ROMÆ.




1. Quum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam; et me seu naturalis sollicitudo, seu fides sedula non ad diligentiam modo, verum ad amorem quoque commissæ rei instigent; sitque mihi nunc ab Nerva Augusto, nescio diligentiore, an amantiore reipublicæ imperatore, aquarum injunctum officium, ad usum, tum ad salubritatem, atque etiam ad securitatem Urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis nostræ viros[1]: primum ac potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi.

2. Neque enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim, aut aliter, quæ facienda, quæque vitanda sint, posse decerni, aliudve tam indecorum tolerabili viro, quam delegatum officium ex adjutorum agere præceptis (quod fieri necesse est, quoties imperitia præcessit, et adjutorum decrevit usum[2]), quorum etsi necessariæ partes, sunt ad ministerium tamen, ut manus quædam, et instrumentum agentis. Quapropter ea, quæ ad universam rem pertinentia contrahere potui, more jam per multa mihi officia servato, in ordinem, et velut in unum corpus deducta, in hunc Commentarium contuli, quem pro forma[3] administrationis respicere possem. In aliis autem libris, quos post experimenta et usum composui, succedentium[4] res acta est: hujus Commentarii fortassis pertinebit et ad successorem utilitas; sed, quum inter initia administrationis meæ scriptus sit, imprimis ad meam institutionem regulamque proficiet.

3. Ac, ne quid ad totius rei pertinens notitiam prætermisisse videar, nomina primum aquarum, quæ in urbem Romam influunt, ponam; tum per quos quæque earum, et quibus consulibus, et quoto post Urbem conditam anno, perducta sit; deinde quibus ex locis, et a quoto milliario cœpisset[5]; quantum subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere arcuato[6]; postea altitudinem[7] cujusque, modulorumque rationem[8], et ab illis erogationes; quantum extra Urbem, quantum intra Urbem unicuique regioni, pro suo modo, unaquæque aquarum serviat; quot castella publica, privataque sint; et ex his quantum publicis operibus[9], quantum muneribus[10] (ita enim cultiores appellant), quantum lacubus[11], quantum nomine Cæsaris[12], quantum privatorum usui beneficio principis detur; quod jus tuendarum sit earum; quæ id sanciant pœnæ ex lege, senatusconsultis, et mandatis principum irrogatæ.

4. Ab Urbe condita per annos ccccxxxxi[13] contenti fuerunt Romani usu aquarum, quas aut ex Tiberi, aut ex puteis, aut ex fontibus hauriebant. Fontium memoria cum sanctitate adhuc exstat, et colitur[14]: salubritatem enim ægris corporibus afferre creduntur, sicut C. Ammaranius Apollinaris[15] meminit. Nunc autem in Urbem influunt aquæ, Appia, Anio Vetus, Marcia, Tepula, Julia, Virgo, Alsietina, quæ eadem vocatur Augusta, Claudia, Anio Novus.

5. M. Valerio Maximo, P. Decio Mure consulibus, anno post initium Samnitici belli xxxi, aqua Appia inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Cæco fuit; cognomen, qui et Viam Appiam a porta Capena, usque ad urbem Capuam muniendam curavit[16]. Collegam habuit C. Plautium, qui ob inquisitas ejus aquæ venas Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra annum et sex menses, deceptus a collega tanquam id idem facturo, abdicavit se censura[17], nomen aquæ ad Appii tantum honorem pertinuit: qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur, donec et viam, et hujus aquæ ductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano, via Prænestina, inter milliarium vii et viii, diverticulo sinistrorsus passuum dcclxxx. Ductus ejus habet longitudinem a capite usque ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam, passuum xi millium clxxxx; sub terram passuum xi millium cxxx; supra terram substructione et arcuatione proxime ad portam Capenam passuum lx. Jungitur ei ad Spem Veterem in confinio hortorum Torquatianorum, et[18]… Ramus Augustæ ab Augusto in supplementum ejus additus, imposito cognomine respondenti Gemellarum. Hic via Prænestina ad milliarium vi, diverticulo sinistrorsus passuum dcccclxxx, proxime viam Collatiam accipit fontem, cujus ductus usque ad Gemellas efficit rivo subterraneo passuum vi millia ccclxxx. Incipit distribui Appia sub Publicii clivo ad portam Trigeminam, qui locus appellatur Salinæ[19].

6. Post annos xxxx, quam Appia perducta est, anno ab Urbe condita cccclxxxi, M’. Curius Dentatus, qui censuram cum L. Papirio Cursore gessit, Anionis, qui nunc dicitur Vetus, aquam perducendam in Urbem ex manubiis de Pyrrho captis[20] locavit, Spurio Carvilio, L. Papirio consulibus iterum. Post biennium deinde actum est in senatu de consummando ejus aquæ opere[21]… Tum ex senatusconsulto duumviri aquæ perducendæ creati sunt, Curius, qui eam locaverat, et Fulvius Flaccus. Curius intra quintum diem, quam erat duumvir creatus, decessit: gloria perductæ pertìnuit ad Fulvium. Concipitur Anio Vetus supra Tibur xx milliario extra portam[22]…, ubi partem dat in Tiburtium usum. Ductus ejus habet longitudinem, ita exigente libramento, passuum xxxxiii millium: ex eo rivus est subterraneus passuum xxxxii millium dcclxxviiii: substructio supra terram passuum ccxxi.

7. Post annos cxxvii, id est anno ab Urbe condita dcviii, Ser. Sulpicio Galba cum L. Aurelio Cotta consulibus, quum Appiæ Anionisque ductus vetustate quassati, privatorum etiam fraudibus interciperentur, datum est a senatu negotium Marcio, qui tum prætor inter cives et peregrinos[23] jus dicebat, eorum ductuum reficiendorum, et vindicandorum. Et quoniam incrementum Urbis exigere videbatur ampliorem modum aquæ, eidem mandatum a senatu est, ut curaret, quatenus alias aquas, quas posset, in Urbem perduceret[24] per ampliores ductus. Rivis hic, et opere supra terram, in Capitolium eam aquam duxit, cui ab auctore Marciæ nomen est. Legimus apud Fenestellam, in hæc opera Marcio decretum sestertium iv et octogies[25]: sed quoniam ad consummandum negotium non sufficiebat, spatium præturæ in annum alterum est prorogatum. Eo tempore decemviri, dum aliis ex causis libros Sibyllinos inspiciunt, invenisse dicuntur, non esse aquam Marciam, sed Anionem (de hoc enim constantius traditur) in Capitolium perducendam; deque ea re in senatu a Lepido pro collegio verba faciente, actum Appio Claudio, Q. Cæcilio consulibus, eamdemque post annum iii a L. Lentulo retractatam C. Lælio, Q. Servilio consulibus, sed utroque tempore vicisse gratiam Marcii Regis; atque ita esse in Capitolium aquam perductam. Concipitur Marcia via Valeria, ad milliarium xxxvi, diverticulo euntibus ab urbe Roma dextrorsus millium passuum iii: Sublacensi autem (quæ sub Nerone principe primum strata est) ad milliarium xxxviii[26] sinistrorsus intra passuum cc[27]… statim… colore perviridi. Ductus ejus habet longitudinem a capite ad Urbem passuum lx millium et mdccx et semis: rivo subterraneo passuum liv millium ccxlvii semis: opere supra terram passuum vii millium cccclxiii; ex eo longius ab Urbe pluribus locis per Populi Romani valles opere arcuato passuum cccclxiii; propius Urbem a vii milliario, substructione passuum dxxviii; reliquo opere arcuato passuum vi millium cccclxxii.

8. Cn. Servilius Cæpio, et L. Cassius Longinus, qui Ravilla appellatus est, censores, anno post Urbem conditam dcxxvii, M. Plautio Hypsæo, Fulvio Flacco consulibus, aquam, quæ vocatur Tepula, ex agro Lucullano, quem quidam Tusculanum credunt, Romam, et in Capitolium adducendam curaverunt. Tepula concipitur via Latina ad x milliarium, diverticulo euntibus ab Roma dextrorsus millium passuum ii; atque inde rivo suo in Urbem perducebatur.

9. Postea M. Agrippa, ædilis post primum consulatum, imperatore Cæsare Augusto ii, L. Volcatio consulibus, anno post Urbem conditam dccxix[28], ad milliarium ab Urbe xii, via Latina, diverticulo[29] euntibus ab Roma dextrorsus millium passuum duum, alterius proprias vires collegit, et Tepulæ rivum intercepit[30], acquisitæque ab inventore nomen Juliæ datum est: ita tamen divisa erogatione, ut maneret Tepulæ appellatio. Ductus Juliæ efficit longitudinem passuum xv millium ccccxxvi: scilicet opere supra terram passuum vii millium; ex eo in proximis Urbis locis a vii milliario substructione passuum dxxviii, reliquo opere arcuato passuum vi millium cccclxxii. Præter caput Juliæ transfluit aqua quæ vocatur Crabra. Hanc Agrippa omisit, seu quia improbaverat, sive quia Tusculanis possessoribus relinquendam credebat: ea namque est, quam omnes villæ tractus ejus per vicem in dies modulosque certos dispensatam accipiunt. Sed, non eadem moderatione, aquarii nostri partem maximam ejus semper in supplementum Juliæ adjudicaverunt: nec ut Juliam augerent, quam hauriebant largiendo, compendii sui gratia. Exclusa ergo est Crabra[31], et tota jussu imperatoris reddita Tusculanis, qui nunc forsitan non sine admiratione eam sumunt, ignari, cui causæ insolitam abundantiam debeant. Julia autem, revocatis derivationibus, per quas subripiebatur, modum suum, quamvis notabili siccitate, servavit. Eodem anno Agrippa ductus Appiæ, Anionis, Marcia pæne dilapsos restituit, et singulari cura compluribus salientibus aquis instruxit Urbem.

10. Idem quumjam tertium consul fuisset, C. Sentio, Q. Lucretio consulibus, post annum xiii, quam Juliam deduxerat, Virginem quoque in agro Lucullano collectam Romani perduxit: dies, quo primum in Urbe responderit, v idus junias invenitur. Virgo appellata est, quod quaerentibus aquam militibus puella virguncula venas quasdam monstravit, quas sequuti, qui foderant, ingentem aquæ modum invenerunt. Ædicula fonti apposita hanc originem pictura ostendit[32]. Concipitur ergo via Collatia ad milliarium viii[33], palustribus locis; signino circumjecto, continendarum scaturiginum causa, adjuvatur, et cum pluribus aliis acquisitionibus venit per longitudinem passuum xiv millium cv: ex eo rivo subterraneo passuum xii millium dccclxv: supra terram per passus mccxl: ex eo substructione rivorum locis compluribus passuum dxl: opere arcuato passuum dcc: acquisitionum ductus rivi subterranei efficiunt passus mccccv.

11. Quæ ratio moverit Augustum, pervidentissimum principem, producendi Alsietinam aquam, quæ vocatur Augusta, non satis perspicio, nullius gratiæ, immo etiam parum salubrem, et nusquam in usus populi fluentem; nisi forte quum opus Naumachiæ[34] aggrederetur, ne quid salubrioribus aquis detraheret, hanc proprio opere perduxit, et quod Naumachiæ cœperat superesse, hortis subjacentibus et privatorum usibus ad irrigandum concessit. Solet tamen ex ea in Transtiberina regione, quoties pontes reficiuntur, et a citeriore ripa aquæ cessant, ex necessitate in subsidium publicorum salientium dari. Concipitur ex lacu Alsietino[35], via Claudia, milliario xiv, diverticulo dextrorsus passuum vi millium d. Ductus ejus efficit longitudinem passuum xxii millium clxxii; opere arcuato passuum ccclviii.

12. Idem Augustus in supplementum Marciæ, quoties siccitates egerent auxilio, aliam ejusdem bonitatis opere subterraneo perduxit usque ad Marciæ rivum, quæ ab inventore appellatur Augusta. Nascitur ultra fontem Marciæ, cujus ductus, donec Marciæ accedat, efficit passus dccc.

13. Post hos C. Cæsar, qui Tiberio successit, quum parum et publicis usibus et privatis voluptatibus septem ductus aquarum sufficere viderentur, altero imperii sui anno, M. Aquillio Juliano, P. Nonio Asprenate consulibus, anno Urbis conditæ dcclxxxix, duos ductus inchoavit: quod opus Claudius magnificentissime consummavit[36], dedicavitque[37], Sulla et Titiano consulibus, anno post Urbem conditam dccciii, kalendis augustis. Alteri nomen, quæ ex fontibus Cærulo et Curtio perducebatur, Claudiæ datum: hæc bonitatis proxima est Marciæ. Altera, quoniam duæ Aniones in Urbem aquæ fuere cœperant, ut facilius appellationibus dinoscerentur, Anio Novus vocari cœpit; alias omnes præcedit[38]: priori Anioni cognomentum Veteri adjectum.

14. Claudia concipitur via Sublacensi, ad milliarium xxxviii[39], diverticulo sinistrorsus intra passus ccc: ex fontibus duobus amplissimis et speciosis, Cærulo (qui a similitudine appellatus est) et Curtio. Accipit et eum fontem, qui vocatur Albudinus, tantæ bonitatis, ut Marciæ quoque adjutorio, quoties opus est, ita sufficiat, ut adjectione sui nihil ex qualitate ejus mutet. Augustæ fons[40], quia Marciam sibi sufficere apparebat, in Claudiam derivatus est, manente nihilominus præsidiario in Marciam; ut ita demum Claudiam aquam adjuvaret Augusta, si eam ductus Marciæ non caperet. Claudiæ ductus habet longitudinem passuum xlvi millium ccccvi. Ex eo rivo subterraneo passuum xxxvi millium ccxxx: opere supra terram passuum x millium clxxvi; ex eo opere arcuato in superiori parte pluribus locis, passuum iii millium lxxvi; et prope Urbem a vii milliario substructione rivorum per passus dcix, opere arcuato passuum vi millium ccccxci.

15. Anio Novus via Sublacensi, ad milliarium xlii[41] in suo rivo excipitur ex flumine; quod, quum terras cultas circa se habeat soli pinguis, et inde ripas solutiores, etiam sine pluviarum injuria limosum et turbulentum fluit: ideoque a faucibus ductus interposita est piscina limaria[42], ubi inter amnem et specum consisteret et liquaretur aqua. Sie quoque, quoties imbres superveniunt, turbida pervenit in Urbem. Jungitur ei rivus Herculaneus, oriens eadem via, ad milliarium xxxviii e regione fontium Claudiæ trans flumen viamque, natura purissimus, sed mixtus gratiam splendoris sui amittit. Ductus Anionis Novi efficit passuum lviii millia dcc: ex eo rivo subterraneo passuum xlix millia ccc, opere supra terram passuum ix millia cccc; et ex eo substructionibus aut opere arcuato superiore parte pluribus locis passuum ii millia ccc, et propius Urbem a vii milliario substructione rivorum passuum dcix, opere arcuato passuum vi millia ccccxci. Hi sunt arcus altissimi, sublevati in quibusdam locis cix pedes.

16. Tot aquarum tam multis necessariis molibus Pyramides[43], videlicet otiosas, compares, aut cetera inertia, sed fama celebrata opera Græcorum?

17. Non alienum mihi visum est, longitudines quoque rivorum cujusque ductus etiam per species operum complecti: nam quum maxima hujus officii pars in tutela eorum sit, scire præpositum oportet, quæ majora impendia exigant. Nostræ quidem sollicitudini non suffecit singula oculis subjecisse; formas[44] quoque ductuum facere curavimus[45], ex quibus apparet, ubi valles, quantæque, ubi flumina trajicerentur, ubi montium lateribus specus appliciti majorem assiduamque protengendi muniendique exigant curam[46]: hinc illa contingit utilitas, ut rem statim veluti in conspectu habere possimus, et deliberare tanquam assistentes.

18. Omnes aquæ diversa in Urbem libra proveniunt: inde fluunt quædam altioribus locis, et quædam erigi in eminentiora non possunt: nam et colles si sint, propter frequentiam incendiorum excreverunt rudere. Quinque autem aquarum altitudo in omnem partem Urbis attollitur: sed ex his aliæ majori, aliæ leviori pressura[47] coguntur. Altissimus est Anio Novus[48], proxima Claudia, tertium locum tenet Julia, quartum Tepula, dehinc Marcia, quæ capite etiam Claudiæ libram æquat. Sed veteres humiliore directura perduxerunt, sive nondum ad subtile explorata arte librandì, seu quia ex industria infra terram aquas mergebant, ne facile ab hostibus interciperentur, quum frequentia adhuc contra Italicos bella gererentur. Jam tamen quibusdam locis, sicubi ductus vetustate dilapsus est, omisso circuitu subterraneo vallium, brevitatis causa, substructionibus arcuationibusque trajiciuntur. Sextum tenet libraæ locum Anio Vetus, similiter suffecturus etiam altioribus locis Urbis, si, ubi vallium submissarumque regionum conditio exigit, substructionibus arcuationibusque erigeretur. Sequitur hujus libram Virgo, deinde Appia; quæ quum ex urbano agro perducerentur, non in tantum altitudinis erigi potuerunt. Omnibus humilior Alsietina est, quæ Transtiberinæ regioni, et maxime jacentibus locis servit.

19. Ex his sex, via Latina, intra vii milliarium contectis piscinis excipiuntur[49], ubi quasi respirante rivorum cursu, limum deponunt: modus quoque earum mensuris ibidem positis initur. Una autem earum Julia, Marcia, Tepula (quæ intercepta, sicut supra demonstravimus, rivo Juliæ accesserat, nunc a piscina ejusdem Juliæ modum accipit, ac proprio canali et nomine venit) hæ tres a piscinis in eosdem arcus recipiuntur: summus his est Juliæ, inferior Tepulæ, deinde Marciæ. Quæ ad libram collis Viminalis conjunctim infra terram euntes[50], ad Viminalem usque portam deveniunt; ibi rursus emergunt. Prius tamen pars Juliæ, ad Spem Veterem excepta, castellis Cælii montis diffunditur. Marcia autem partem sui post hortos Pallantianos[51] in rivum, qui vocatur Herculaneus, dejicit[52], per Cælium. Ductus ipsius, montis usibus nihil ut inferior subministrans, finitur supra portam Capenam.

20. Anio Novus et Claudia a piscinis in altiores arcus recipiuntur, ita ut superior sit Anio. Finiuntur arcus earum post hortos Pallantianos, et inde in usum Urbis fistulis deducuntur: partem tamen sui Claudia prius in arcus, qui vocantur Neroniani, ad Spem Veterem transfert. Hi directi per Cælium montem, juxta templum divi Claudii terminantur. Modum, quem acceperunt, aut circa ipsum montem, aut in Palatium, Aventinumque, et regionem Transtiberinam dimittunt.

21. Anio Vetus, citra iv milliarium[53]… a Latina in Lavicanam inter arcus trajicit: et ipse piscinam habet; inde intra ii milliarium partem dat se in specum, qui vocatur Octavianus, et pervenit in regionem viæ Novæ ad hortos Asinianos, unde per illum tractum distribuitur. Rectus vero ductus, secundum Spem Veterem veniens intra portam Esquilinam, in altos rivos per Urbem deducitur.

22. Nec Virgo, nec Appia, nec Alsietina conceptacula, id est piscinas, habent. Arcus Virginis initium habent sub hortis Lucilianis, finiuntur in campo Martio secundum frontem Septorum[54]. Rivus Appiæ sub Cælio, monte et Aventino actus emergit, ut diximus, infra clivum Publicii. Alsietinæ ductus post Naumachiam, cujus causa videtur esse factus, finitur.

23. Quoniam auctores cujusque aquæ, et ætates, præterea origines[55], et longitudines rivorum, et ordinem libræ persequutus sum; non alienum mihi videtur etiam singula subjicere, et ostendere, quanta sit copia, quæ publicis privatisque non solum usibus et auxiliis, verum etiam voluptatibus sufficit, et per quot castella, quibusque regionibus deducatur, quantum extra Urbem, quantum intra Urbem, et ex eo, quantum lacubus, quantum muneribus, quantum operibus publicis, quantum nomine Cæsaris, quantum privatis usibus erogetur. Sed rationis existimo, priusquam nomina quinariarum, centenariarumque, et ceterorum modulorum, per quos mensura constituta est, proferamus, et indicare, quæ sit eorum origo, quæ vires[56], et quid quæque appellatio significet; propositaque regula, ad quam ratio eorum et initium computatur, ostendere, qua ratione discrepantia invenerim, et quam emendandi viam sim sequutus.

24. Aquarum moduli, aut ad digitorum, aut ad unciarum mensuram iustituti sunt. Digiti in Campania, et in plerisque Italiæ locis; uncia in… observatur[57]. Est autem digitus, ut convenit, sextadecima pars pedis, uncia duodecima. Quemadmodum autem inter unciam et digitum diversitas, ita et ipsius digiti simplex observatio non est. Alius vocatur quadratus, alius rotundus. Quadratus tribus quartisdecimis suis rotundo major. Rotundus, tribus undecimis suis quadrato minor est, scilicet quia anguli deteruntur[58].

25. Postea modulus, nec ab uncia, nec ab alterutro digitorum originem accipiens, inductus, ut quidam putant, ab Agrippa, ut alii, a plumbariis per Vitruvium architectum, in usum Urbis, exclusis prioribus, venit, appellatus quinario nomine. Qui autem Agrippam auctorem faciunt, dicunt, quod quinque antiqui moduli exiles, et velut puncta, quibus olim aqua, quum exigua esset, dividebatur, in unam fistulam coacti sunt. Qui Vitruvium et plumbarios, ab eo, quod plumbæ lamina plana, quinque digitorum latitudinem habens[59], circumacta in rotundum, hunc fistulæ modulum efficiat. Sed hoc incertum est; quoniam, quum circumagitur, sicut interiore parte attrahitur, ita per illam, quæ foras spectat, extenditur. Maxime probabile est, quinariam dictam a diametro quinque quadrantum[60], quæ ratio in sequentibus quoque modulis, usque ad vicenariam durat; diametro per singulos adjectione singulorum quadrantum crescente: ut in senaria, quæ sex scilicet quadrantes in diametro habet; et septenaria, quæ septem; et deinceps simili incremento usque ad vicenariam.

26. Omnis autem modulus colligitur aut diametro, aut perimetro, aut areæ mensura; ex quibus et capacitas apparet. Differentiam unciæ, digiti quadrati, et digiti rotundi, et ipsius quinariæ, ut facilius dinoscamus, utendum est substantia quinariæ, qui modulus et certissimus, et maxime receptus est. Unciæ ergo modulus habet diametri digitum unum et trientem digiti; capit quinariam, et plus quam quinariæ octavam, hoc est sescunciam quinariæ, et scripula tria, et bessem scripuli[61]. Digitus quadratus, in rotundum redactus, habet diametri digitum unum et digiti sescunciam, scripulum: capit quinariæ dodrantem, semunciam, sicilicum. Digitus rotundus habet diametri digitum unum; capit quinariæ septuncem, semunciam, sextulam.

27. Ceterum moduli, qui a quinaria oriuntur, duobus generibus incrementum accipiunt. Est unum, quum ipsa multiplicatur, id est eodem lumine plures quinariæ includuntur: in quibus, secundum adjectionem quinariarum, amplitudo luminis crescit. Est autem fere nunc in usum: quum plures quinariæ impetratæ, ne in viis sæpius convulneretur una fistula, excipiuntur in castellum[62], ex quo singuli suum modum recipiunt.

28. Alterum genus est, quoties non ad quinariarum necessitatem fistula incrementum capit, sed ad diametri sui mensuram; secundum quod et nomen accipit, et capacitatem ampliat: ut, puta, quinaria, quum adjectus est ei ad diametrum quadrans, senarium facit; nec jam in solidum capacitatem ampliat[63]: capit enim quinariam unam, et quincuncem, sicilicum; et deinceps eadem ratione quadrantibus diametro adjectis, ut supra dictum est, crescunt septenaria, octonaria, usque ad vicenariam.

29. Subsequitur illa ratio, quæ constat ex numero digitorum quadratorum, qui area, id est lumine cujusque moduli, continentur; a quibus et nomen fistulæ accipiunt: nam quæ habet areæ, id est luminis in rotundum coacti, digitos quadratos viginti quinque, vicenumquinum appellatur: similiter tricenaria, et deinceps per incrementum digitorum quadratorum, usque ad centenumvicenum.

30. In vicenaria fistula, quæ in confinio utriusque rationis posita est, utraque ratio pæne congruit. Nam habet secundum eam computationem, quæ in antecedentibus modulis servanda est, in diametro quadrantes viginti, quum diametri ejusdem digiti quinque sint: et, secundum eorum modulorum rationem, qui sequuntur ad eam, habet digitorum quadratorum exiguo minus viginti[64].

31. Ratio fistularum quinariarum, usque ad centenumvicenum, per omnes modulos ita se habet, ut ostendimus; et omni genere inita constat sibi: convenit et cum his modulis, qui in commentariis invictissimi et piissimi principis positi et confirmati sunt. Sive itaque ratio, sive auctoritas sequenda est, utroque commentariorum moduli prævalent. Sed aquarii quum manifestæ rationi pluribus consentiant, in quatuor modulis novaverunt, duodenaria, et vicenaria, et centenaria, et centenumvicenum.

32. Et duodenariæ quidem nec magnus error, nec usu frequens est: cujus diametro adjecerunt digiti semunciam, sicilicum; capacitati quinariæ quadrantem[65]. In reliquis autem tribus modulis plus deprehenditur. Vicenariam exiguiorem faciunt diametro digiti semisse; capacitate quinariis tribus et semuncia[66], quo modulo plerumque erogatur. Centenaria autem et centenumvicenum, quibus assidue accipiunt, non minuuntur, sed augentur. Diametro enim centenariæ adjiciunt digiti bessem, et semunciam; capacitati quinarias x, semissem, semunciam, sicilicum. Centumvicenum diametro adjiciunt digitos tres, septuncem, semunciam; capacitati quinarias lxv, dodrantem, sicilicum.

33. Ita, dum aut vicenariæ, qua subinde erogant, detrahunt, aut centenariæ, aut centenumvicenum adjiciunt, quibus semper accipiunt, intercipiuntur in centenaria quinariæ xxv dextans, sextula; in centenumvicenum quinariæ lxxxiv, uncia, sicilicus: quod quum ratione approbetur[67], re quoque ipsa manifestum est. Nam pro vicenaria, quam Cæsar pro quinariis sexdecim assignat, non plus erogant, quam tresdecim; et ex centenaria, quam ampliaverunt, æque certum est, illos non erogare nisi ad arctiorem numerum: quia Cæsar, secundum suos Commentarios, quum ex quaque centenaria explevit quinarias lxxxi, semissem; item ex centenumvicenum quinarias xcvii et dodrantem (tanquam exhausto modulo) desinit distribuere.

34. In summa moduli sunt xxv[68]: omnes consentiunt et rationi, et commentariis, exceptis his quatuor quos aquarii novaverunt. Omnia autem, quæ mensura continentur, certa et immobilia congruere sibi debent; ita enim universitati ratio constabit. Et quemadmodum (verbi gratia) sextarii ratio ad cyathos[69], modii vero et ad sextarios, et ad cyathos respondent; ita et quinariarum multiplicatio in amplioribus modulis servare consequentiæ sua regulam debet: alioquin, quum in erogatorio modulo minus invenitur, in acceptorio plus, apparet non errorem esse, sed fraudem.

35. Meminerimus, omnem aquam, quoties ex altiore loco venit, et intra breve spatium in castellum cadit, non tantum respondere modulo suo, sed etiam exuberare; quoties vero ex humiliore, id est minore pressura, longius ducatur, segnitia ductus modum quoque deperdere: ideo secundum hanc rationem, aut onerandam esse erogationem, aut relevandam.

36. Sed et calicis positio habet momentum: in rectum et ad libram collocatus modum servat; ad cursum aquæ oppositus, et devexus, amplius rapit; ad latus prætereunlis aquæ conversus, et supinus, nec ad haustum pronus, segniter exiguum sumit. Est autem calix modulus æneus[70], qui rivo vel castello induitur, huic fistulæ applicantur: longitudo ejus habere debet digitos non minus xii; lumen, id est capacitatem, quanta imperata fuerit. Excogitatus videtur, quoniam rigore æris difficiliore ad flexum, non timeri potest laxari[71], vel coarctari formulas modulorum.

37. Qui sunt omnes xxv subjecti, quamvis in usu xv tantum frequentes sint; directam ad rationem, de qua loquuti sumus; emendatis quatuor, quos aquarii novaverant: secundum quam et fistulæ omnes, quæ opus facient, dirigi debent; aut, si hæ fistulæ manebunt, ad quinarias, quas capient, computari.

38. Qui non sunt in usu moduli, in ipsis est annotatum, et[72]… Unciæ modulus habet diametri digitum unum, et trientem digiti; capit quinariam, et plus quam quinariæ octavam[73], hoc est sescunciam quinariæ, et scripula tria, et bessem scripuli. Digitus quadratus in longitudine, et latitudine æqualis est. Digitus quadratus in rotundum redactus, habet diametri digitum unum, et digiti sescunciam, scripulum; capit quinariæ dodrantem, semunciam, sicilicum[74]. Digitus rotundus habet diametri digitum unum; capit quinariæ septuncem, semunciam, sextulam[75].

39. Fistula quinaria diametri digitum unum, quadrantem; perimetri digitos tres[76], deuncem, scripula iii; capit quinariam unam.

40. Fistula senaria diametri digitum unum, semissem; perimetri digitos quatuor, bessem, semunciam, scripulum; capit quinariam unam, quincuncem, sicilicum.

41. Fistula septenaria diametri digitum unum, dodrantem; perimetri digitos v, semissem; capit quinariam unam, deuncem, semunciam. In usu non est.

42. Fistula octonaria diametri digitos duos; perimetri digitos sex, quadrantem, duellam; capit quinarias duas, semissem, semunciam, sicilicum.

43. Fistula denaria diametri digitos duos, et semissem; perimetri digitos septem, dextantem, sicilicum; capit quinarias quatuor.

44. Fistula duodenaria diametri digitos tres; perimetri digitos ix, quincuncem, scripula ii; capit quinarias v, dodrantem. In usu non est. Alia apud aquarios habebat diametri digitos tres, semunciam, sicilicum: capacitatis quinarias sex.

45. Fistula quinumdenum diametri digitos tres, dodrantem; perimetri digitos xi, dodrantem, duellam; capit quinarias ix.

46. Fistula vicenaria diametri digitos quinque, perimetri digitos xv, bessem, semunciam; capit quinarias xvi. Apud aquarios habebat diametri digitos quatuor, semissem; capacitatis quinarias xii, deuncem, semunciam.

47. Fistula vicenumquinum diametri digitos v, septuncem, semunciam, sextulam, scripulum[77]; perimetri digitos xvii, bessem, semunciam, sicilicum; capit quinarias xx, trientem, semunciam. In usu non est.

48. Fistula tricenaria[78] diametri digitos vi, sextantem, sextulam; perimetri digitos xix, quincuncem; capit quinarias xxiv, quincuncem, duellam.

49. Fistula tricenumquinum diametri digitos vi, bessem, scripula iii; perimetri digitos xx, deuncem, semunciam, sicilicum; capit quinarias xxviii, semissem, sicilicum. In usu non est.

50. Fistula quadragenaria diametri digitos vii, sescunciam, sextulam; perimetri digitos xxii, quincuncem; capit quinarias xxxii, septuncem, sextulam.

51. Fistula quadragenumquinum diametri digitos vii, semissem, semunciam, duellam; perimetri digitos xxiii, dodrantem, duellam; capit quinarias xxxvi, bessem. In usu non est.

52. Fistula quinquagenaria diametri digitos vii, deuncem, semunciam, sicilicum; perimetri digitos xxv, semunciam sicilicum; capit quinarias xl, dodrantem.

53. Fistula quinquagenumquinum diametri digitos viii, trientem, sicilicum, sextulam; perimetri digitos xxvi, quadrantem, semunciam; capit quinarias xliv, dodrantem, semunciam, duellam. In usu non est.

54. Fistula sexagenaria diametri digitos viii, bessem, semunciam, duellam, scripulum; perimetri digitos xxvii, quincuncem, semunciam: capit quinarias xlviii, dextantem, semunciam, sextulam.

55. Fistula sexagenumquinum diametri digitos ix, unciam, sextulam; perimetri xxviii, semissem, semunciam, sicilicum, sextulam; capit quinarias lii, deuncem, semunciam. In usu non est.

56. Fistula septuagenaria diametri digitos ix, quincuncem, duellam; perimetri digitos xxix, bessem; capit quinarias lvii, semunciam.

57. Fistula septuagenumquinum diametri digitos ix, dodrantem, sicilicum; perimetri digitos xxx, bessem, duellam; capit quinarias lxi, unciam, duellam. In usu non est.

58. Fistula octogenaria diametri digitos x, semunciam, duellam, sicilicum; perimetri digitos xxxi, bessem, duellam; capit quinarias lxv, sextantem, sicilicum.

59. Fistula octogenumquinum diametri digitos x, trientem, semunciam, duellam; perimetri digitos xxxii, bessem, sextulam; capit quinarias lxix, quadrantem, sextulam. In usu non est.

60. Fistula nonagenaria diametri digitos x, bessem, duellam, scripula iii; perimetri digitos xxxiii, septuncem, duellam, sicilicum; capit quinarias lxxiii, trientem.

61. Fistula nonagenumquinum diametri digitos xi; perimetri digitos xxxiv, semissem, semunciam, sextulam; capit quinarias lxxvii, quincuncem. In usu non est.

62. Fistula centenaria diametri digitos xi, quadrantem, sicilicum, sextulam; perimetri digitos xxxv, quincuncem, sicilicum, sextulam; capit quinarias lxxxi, quincuncem, semunciam, duellam. Apud aquarios habebat diametri digitos xi, deuncem, semunciam, sicilicum, sextulam: capacitatis quinarias xcii, duellam, sicilicum. 63. Fistula centenumvicenum diametri digitos xii, trientem, duellam; perimetri digitos xxxviii, dextantem; capit quinarias xcvii, dodrantem, sicilicum, sextulam. Apud aquarios habebat diametri digitos xv, deuncem, semunciam, duellam: capacitatis quinarias clxiii, semissem, semunciam, sextulam: qui modus duarum centenariarum est.

64. Persequutus ea, quæ de modulis dici fuit necessarium, nunc ponam, quem modum quæque aqua, ut principum commentariis comprehensum est, usque ad nostram curam habere visa sit, quantumque erogaverit; deinde quem ipsi scrupulosa inquisitione, præeunte providentia optimi diligentissimique principis Nervæ, invenerimus. Fuere ergo in commentariis in universo quinariarum xii millia dcclv: in erogatione xiv millia xviii; plus in distributione, quam in accepto, computabantur quinariæ mcclxiii[79]. Hujus rei admiratio (quum præcipuum officii opus in exploranda fide aquarum, atque copia crederem) non mediocriter me convertit ad scrutandum, quemadmodum amplius erogaretur, quam in patrimonio, ut ita dicam, esset. Ante omnia itaque capita ductuum metiri aggressus sum; sed longe, id est circiter quinariis x millibus, ampliorem, quam in commentariis modum inveni, ut per singulas demonstrabo.

65. Appiæ in commentariis adscriptus est modus quinariarum dccclxi. Ad caput inveniri mensura non potuit, quoniam ex duobus rivis constat. Ad Gemellas tamen, qui locus est intra Spem Veterem[80], ubi jungitur cum ramo Augustæ, inveni altitudinem aquæ pedes quinque, latitudinem pedis unius, dodrantis: fiunt areæ pedes octo, dodrans; centenariæ xxii, et quadragenaria; quæ efficiunt quinarias mdcccxxv: amplius, quam in commentariis habent, quinariis dcccclxxxiv. Erogabat quinarias dcciv; minus, quam in commentariis adscribitur, quinariis cxxxvii; et adhuc minus, quam ad Gemellas mensura respondet, quinariis mcxxi. Intercidit tamen aliquantum e ductus vitio, qui quum sit depressior, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo apparet, quod in plerisque Urbis partibus præbita aqua observatur, id quod ex ea manat: sed et quasdam fistulas intra Urbem illicitas deprehendimus. Extra Urbem autem propter pressuram libræ, quæ fit infra terram ad caput pedibus l[81], nullam accepit injuriam.

66. Anioni Veteri adscriptus est modus in commentariis quinariarum mccccxli. Ad caput inveni iv millia cccxcviii, præter eum modum, qui in proprium ductum Tiburtium derivatur; amplius, quam in commentariis est, quinariis ii millibus dcccclvii. Erogabantur antequam ad piscinam veniret quinariæ cclxii: modus in piscina, qui per mensuras positas initur, efficit quinariarum ii millia ccclxii: intercidebant ergo inter caput et piscinam quinariæ mdcclxxiv. Erogabat post piscinam quinarias mcccxlviii: amplius, quam in commentariis conceptionis modum significari diximus, quinariis clxix: minus, quam recipi in ductum potest, ut jam posuimus, quinariis mxiv. Summa, quæ inter caput et piscinam, et post piscinam intercidebat, quinariarum ii millium dcclxxxviii: quod errore mensuræ fieri suspicarer, nisi invenissem, ubi averterentur.

67. Marciæ in commentariis adscriptus est modus quinariarum ii millium clxii. Ad caput mensus inveni quinariarum iv millia dcxc: amplius, quam in commentariis est, quinariis ii millibus dxxviii. Erogabantur antequam ad piscinam perveniret quinariæ xcv; et dabantur in adjutorium Tepulæ quinariæ xcii; item Anioni quinariæ clxiv: summa, quæ erogabatur ante piscinam, quinariæ cccli. Modus, qui in piscina mensuris positis initur, cum eo, qui circa piscinæ ductum eodem canali in arcus excipitur, efficit quinariarum ii millia dccccxliv. Summa, quæ aut erogatur ante piscinam, aut quæ in arcus recipitur, quinariarum iii millium ccxcv; amplius, quam in conceptis commentariorum positum est, quinariis mcxxxiii; minus, quam mensuræ ad caput actæ efficiunt, quinariis mcccxcv. Erogabat post piscinam quinarias mdcccxl; minus, quam in commentariis conceptionis significari diximus, quinariis ccxxvii; minus, quam ex piscina in arcus recipiuntur, sunt quinariæ mciv. Summa utraque, quæ intercidebat, aut inter caput et piscinam, aut post piscinam, quinariarum ii millium ccccxcix; quas, sicut in ceteris, pluribus locis intercipi deprehendimus. Non enim eas cessare, manifestum est et ex hoc, quod ad caput præter eam mensuram, quam comprehendisse nos capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius ccc quinariæ.

68. Tepulæ in commentariis adscriptus est modus quinariarum cccc. Hujus aquæ fontes nulli sunt: venis quibusdam constabat, quæ interceptæ sunt in Julia. Caput ergo ejus observandum est a piscina Juliæ; ex ea enim primum accipit quinarias cxc; deinde statim ex Marcia quinarias xcii; præterea ex Anione Novo ad hortos Epaphroditianos[82] quinarias clxiii. Fiunt omnes quinariæ ccccxlv; amplius quam in commentariis quinariis xlv; quæ in erogatione comparent.

69. Juliæ in commentariis adscriptus est modus quinariarum dcxlix. Ad caput mensura iniri non potuit, quoniam ex pluribus acquisitionibus constat; sed ad vi ab Urbe milliarium universa in piscinam recipitur, ubi modus ejus manifestis mensuris efficit quinarias mccvi: amplius quam in commentariis quinariis dlvii. Præterea accepit prope Urbem, post hortos Pallantianos, ex Claudia quinarias clxii. Est omne Juliæ in acceptis quinariæ mccclxviii: ex eo dat in Tepulam quinarias cxc; erogat suo nomine dccciii. Fiunt, quas erogat, quinariæ dccccxciii: amplius quam in commentariis habet quinarias cccxliv; minus quam in piscina habere posuimus, ccxiii; quas ipsas apud eos, qui sine beneficiis principis usurpabant, deprehendimus.

70. Virgini in commentariis adscriptus est modus quinariarum dcclii minus[83]. Mensura ad caput inveniri non potuit, quoniam ex pluribus acquisitionibus constat, et leniore rivo intrat; prope Urbem tamen ad milliarium ii[84] in agro, qui nunc est Cejonii Commodi[85], ubi velociorem sane cursum habet, mensuram egi, quæ efficit quinariarum ii millia div: amplius quam in commentariis quinariis mdcclii. Omnibus approbatio nostra expeditissima est. Erogat enim omnes, quas mensura deprehendimus, id est duo millia div.

71. Alsietinæ conceptionis modus nec in commentariis adscriptus est, nec in re præsenti certus inveniri potuit; quum ex lacu Alsietino, et deinde circa Careias ex Sabatino[86], quantum aquarii temperaverunt[87], habeat. Alsietina erogat quinarias cccxcii.

72. Claudia, abundantior aliis, maxime injuriæ exposita est. In commentariis habet non plus quinariis ii millibus dccclv; quum ad caput invenerim quinariarum iv millia dcvii: amplius quam in commentariis mdcclii. Adeo autem nostra certior est mensura, ut ad vii ab Urbe milliarium, in piscina, ubi indubitatæ mensuræ sunt, inveniamus quinarias iii millia cccxii: plus quam in commentariis cccclvii; quamvis et ex beneficiis ante piscinam eroget, et plurimum subtrahi deprehenderimus, ideoque minus inveniatur, quam revera esse debeat, quinariis mccxcv. Et circa erogationem fraus apparet, quæ neque ad commentariorum fidem, neque ad eas, quas ad caput egimus mensuras, neque ad illas saltem ad piscinam, post tot injurias convenit. Solæ enim quinariæ mdccl erogantur: minus quam commentariorum ratio dat, quinariis MCV; minus autem quam mensuræ ad caput factæ demonstraverunt, quinariis ii millibus dccclvii; minus etiam, quam in piscina invenitur, quinariis mdlxii. Ideoque quum sincera in Urbem proprio rivo perveniret, in Urbe miscebatur cum Anione Novo, ut, confusione facta, et conceptio earum, et erogatio esset obscurior. Quod si qui forte me acquisitionum mensuris blandiri[88] putant, admonendi sunt, adeo Curtium, et Cærulum fontes, aquæ Claudiæ sufficere ad præstandas ductui suo quinarias, quas significavi, iv millia dcvii, ut præterea mdc effundantur. Nec eo infitias, quin eæ, quæ superfluunt, non sint proprie horum fontium: capiuntur enim ex Augusta, quæ inventa in Marciæ supplementum[89], dum illa non indiget, adjicitur fontibus Claudiæ, quamvis ne hujus quidem ductus omnem aquam recipiat.

73. Anio Novus in commentariis habere ponebatur quinarias iii millia cclxiii. Mensus ad caput reperi quinarias iv millia dccxxxviii; amplius quam in conceptis commentariorum est quinariis mcccclxxv: quarum acquisitionem non avide me amplecti[90], quo alio modo manifestius probem, quam quod in erogatione ipsorum commentariorum major pars earum continetur? Erogantur enim quinariarum iv millia ccxi; quum alioquin in eisdem commentariis inveniatur conceptio non amplius, quam ii millium cclxiii. Præterea intercipi non tantum dxxvii, quæ inter mensuras nostras et erogationem intersunt, sed longe ampliorem modum deprehendi; ex quo apparet, etiam exuberare comprehensam a nobis mensuram. Cujus rei ratio est, quod vis aquæ rapacior, ut ex largo et celeri flumine excepta, velocitate ipsa ampliat modum.

74. Non dubito, aliquos annotaturos, quod longe major copia actis mensuris inventa sit, quam erat in commentariis principum: cujus rei causa est error eorum qui ab initio parum diligenter uniuscujusque fecere æstimationem. Ac ne metu æstatis, aut siccitatum in tantum a veritate eos recessisse credam, obstat quod, ipso actis mensuris[91] julio mense, hanc uniuscujusque copiam, quæ supra scripta est, tota deinceps æstate durantem exploravi. Quæcumque tamen est causa, quæ præcedit, illud utique detegitur, x millia quinariarum intercidisse: dum beneficia sua principes secundum modum commentariis adscriptum temperant.

75. Sequens diversitas est, quod alius modus concipitur ad capita, alius nec exiguo minor in piscinis, minimus deinde distributione continetur. Cujus rei causa est fraus aquariorum, quos aquas ex ductibus publicis in privatorum usum derivare deprehendimus. Sed et plerique possessorum, e quorum agris aqua circumducitur, subinde formas rivorum perforant; unde fit, ut ductus publici hominibus privatis vel ad hortorum usum itinera suspendant.

76. Ac de vitiis ejusmodi nec plura, nec meliora dici possunt, quam a Cælio Rufo[92] dicta sunt in ea concione cui titulus est de Aquis. Quæ nunc nos omnia, simili licentia usurpata, utinam non per offensas probaremus[93]: irriguos agros, tabernas cœnacula etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas invenimus. Nam, quod falsis titulis aliæ pro aliis aquæ erogabantur, etiam sunt leviora ceteris vitia. Inter ea tamen, quæ emendationem videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa montem Cælium et Aventinum accidit; qui colles, priusquam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Julia; sed postquam Nero imperator Claudiam, opere arcuato altius exceptam, usque ad templum divi Claudii perduxit, ut inde distribueretur, priores non ampliatæ, sed omissæ sunt: nulla enim castella adjecit, sed iisdem usus est, quorum, quamvis mutata aqua, vetus appellatio mansit.

77. Satis jam de modo cujusque, et veluti nova quadam acquisitione aquarum, et fraudibus, et vitiis, quæ circa eas erant, dictum est: superest, ut erogationem, quam confectam, et, ut sic dicam, in massam invenimus, immo etiam falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quæque se habet, et per regiones Urbis digeramus. Cujus comprehensionem scio non jejunam tantum, sed etiam perplexam videri posse: ponemus tamen quam brevissime, ne quid velut formulæ officii desit iis quibus sufficiet cognovisse summa, licevit transire leviora.

78. Ut ergo distributio quinariarum xiv millium x et viii, ita et[94]… quia omnes, quæ ex quibusdam aquis in adjutorium aliarum dantur, et bis in speciem erogationis cadunt, semel in computationem veniunt. Ex his dividuntur extra Urbem quinariarum iv millia lxiii: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ mdccxviii, privatis quinariarum ii millia cccxlv. Reliquæ intra Urbem ix mille dcccclv distribuebantur in castella ccxlvii: quibus erogabantur sub nomine Cæsaris quinariæ mdccvii semis[95]; privatis quinariarum iii millia dcccxlvii; usibus publicis quinariarum iv millia cccci: ex eo castris[96] x et ix, quinariæ cclxxix, operibus publicis xcv, quinariarum ii millia cccci; muneribus xxxix; quinariæ ccclxxxvi; lacubus dxci, quinariæ mcccxxxv. Sed et hæc ipsa dispensatio per nomina aquarum, et regiones Urbis partienda est.

79. Ex quinariis ergo xiv millibus x et viii, quam summam erogationibus omnium aquarum seposuimus, dantur nomine Appiæ extra Urbem quinariæ tantummodo v, quoniam humilior oritur; et a metitoribus reliquæ quinariæ dcxcix intra Urbem dividebantur per regiones ii, viii, ix, xi, xii, xiii, xiv, in castella xx: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ cli; privatis quinariæ cxciv; publicis quinariæ cccliv: ex eo castris I, quinariæ iii; operibus publicis xiv, quinariæ cxxiii; muneri i, quinariæ ii; lacubus xcii, quinariæ ccxxvi.

80. Anionis Veteris erogabantur extra Urbem nomine Cæsaris quinariæ civ; privatis quinariæ cccciv: reliquæ quinariæ mcii semis intra Urbe dividebantur per regiones i, iii, iv, v, vi, vii, viii, ix, xii, xiv, in castella xxxv: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ lx; usibus privatis quinariæ ccccxc; publicis quinariæ dlii; ex eo castris i, quinariæ l; operibus publicis xix; quinariæ cxcvi, muneribus ix, quinariæ lxxxviii; lacubus xciv, quinariæ ccxviii.

81. Marciæ erogabantur extra Urbem nomine Cæsaris quinariæ cclxix; privatis dlxviii: reliquæ quinariæ mxcviii, intra Urbem dividebantur per regiones i, iii, iv, v, vi, vii, viii, ix, x, xiv, in castella li: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ cxvi; privatis quinariæ dxliii; usibus publicis quinariæ ccccxxxix; castris iv, quinariæ xli; operibus publicis xv, quinariæ xli; muneribus xii, quinariæ civ; lacubus cxiii, quinariæ ccliii.

82. Tepulæ erogabantur extra Urbem nomine Cæsaris quinariæ lviii; privatis lvi; reliquæ quinariæ cccxxxi, intra Urbem dividebantur per regionem iv, v, vi, vii, in castris castella xiv: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ xxxiv; privatis quinariæ ccxlvii; usibus publicis quinariæ l: ex eo castris i, quinariæ xii; operibus publicis iii, quinariæ vii; lacubus xiii, quinariæ xxxi.

83. Juliæ fluebant extra Urbem nomine Cæsaris quinariæ lxxxv; privatis quinariæ cxxi: reliquæ quinariæ dxcvii, intra Urbem dividebantur per regiones ii, iii, v, vi, viii, x, xii, in castella xvii: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ xviii; privatis cxcvi; usibus publicis quinariæ ccclxxxiii: ex eo castris iii, quinariæ lxix; operibus publicis x, quinariæ clxxxii; muneribus iii, quinariæ lxvii; lacubus xxviii, quinariæ lxv.

84. Virginis nomine exibant extra Urbem quinariæ cc: reliquæ quinariæ ii mille ccciv, intra Urbem dividebantur per regiones vii, ix, xiv, in castella xviii: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ dxlix; privatis quinariæ cccxxxviii; usibus publicis mccccxvii: ex eo muneribus ii, quinariæ xxvi; lacubus xxv, quinariæ lxi; operibus publicis xvi, quinariæ mcccxxx; in quibus per se euripo[97] cui ipsa nomen dedit, quinariæ cccclx.

85. Alsietinæ quinariæ ccccxcii: hæc tota extra Urbem consumitur; nomine Cæsaris quinariæ ccliv; privatis quinariæ cxxxviii.

86. Claudia et Anio Novus extra Urbem proprio quæque rivo erogabantur, intra Urbem confundebantur. Et Claudia quidem extra Urbem dabat nomine Cæsaris quinarias ccxvii, privatis quinarias ccccxxxix. Anio Novus nomine Cæsaris dccxxxi; privatis ccccxxxix: reliquæ utriusque quinariæ iii mille dcccxxiv intra Urbem dividebantur per regiones Urbis xiv, in castella xcii: ex quibus nomine Cæsaris quinariæ dcclxxix: privatis quinariæ mdcccxxxix; usibus publicis quinariæ mccvi: ex eo castris ix, quinariæ civ; operibus publicis xviii, quinariæ dxxii; muneribus xii, quinariæ xcix; lacubus ccxxvi, quinariæ cccclxxxi.

87. Hæc copia aquarum ad Nervam imperatorem[98] usque computata, ad hunc modum describebatur. Nunc providentia diligentissimi principis, quidquid aut fraudibus aquariorum intercipiebatur, aut inertia pervertebatur, quasi nova inventione fontium accrevit, ac prope publicata ubertas est: tum et sedula deinde partitione distributa, ut regionibus, quibus singulæ serviebant aquæ, plures darentur; tanquam Cælio, et Aventino, in quos sola Claudia per arcus Neronianos ducebatur. Quo fiebat, ut, quoties refectio aliqua intervenisset, celeberrimi colles sitirent; quibus nunc plures aquæ, et imprimis Marcia reddita amplo opere a Cælio in Aventinum usque perducitur[99]. Atque etiam omni parte Urbis lacus tam novi, quam veteres, plerique binos salientes diversarum aquarum acceperunt, ut, si casus alterutram impedisset, altera sufficiente, non destitueretur usus.

88. Sentit hanc curam imperatoris piissimi Nervæ principis sui regina et domina orbis in dies, quæ terrirum dea consistit, cui par nihil, et nihil secundum[100]: et magis sentiet salubritas ejusdem æternæ Urbis, aucto castellorum, operum, munerum, et lacuum numero. Nec minus ad privatos commodum ex incremento beneficiorum ejus diffunditur: illi quoque, qui timidi illicitam aquam ducebant, securi nunc ex beneficiis fruuntur. Ne pereuntes quidem aquæ otiosæ sunt: alia jam munditiarum facies[101], purior spiritus; et causæ gravioris cœli, quibus apud veteres Urbis infamis ær fuit, sunt remotæ. Non præterit me, deberi operi novæ erogationis ordinationem; sed hæc cum incremento adjunxerimus, intelligi oportet, non esse ea ponenda, nisi consummata fuerint.

89. Quid, quod nec hoc diligentiæ principis, quam exactissimam civibus suis præstat, sufficit, parum præsidiis, ac voluptatibus nostris contulisse sese credentis, quod tantam copiam adjiciat, nisi eam ipsam sinceriorem jucundioremque faciat? Operæ pretium est ire per singula, per quæ ille occurrendo vitiis quorumdam, universis adjecit utilitatem. Etenim quando civitas nostra, quum vel exigui imbres supervenerant, non turbulentas limosasque aquas habuit? Nec quia hoc universis ab origine naturæ est, aut quia istud incommodum sentire debeant, quæ capiuntur ex fontibus, imprimis Marcia et Claudia, ac reliquæ, quarum splendor a capite integer, nihil aut minimum pluvia inquinatur, si putei exstructi objecti sint[102].

90. Duæ Aniones minus permanent limpidæ, nam sumuntur ex flumine, ac sæpe etiam sereno turbantur; quoniam Anio, quamvis purissimo defluens lacu[103], mobilibus tamen cedentibus ripis, aufert aliquid, quo turbetur, priusquam deveniat in rivos: quod incommodum non solum hibernis, ac vernis, sed æstivis imbribus sentit, quo tempore[104] gratior aquarum sinceritas exigitur. Alter quidem ex his, id est Anio Vetus, quum plerisque libra sit inferior, incommodum intra se tenet.

91. Novus autem Anio vitiabat ceteras: nam quum editissimus veniat, et in primis abundans, defectioni aliarum succurrit. Imperitia vero aquariorum, deducentium in alienos eum specus frequentius, quam explemento opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime Claudiam, quæ per multa millia passuum proprio ducta rive, Romæ demum cum Anione permixta, in hoc tempus perdebat proprietatem. Adeoque obvenientibus non succurrebatur, ut pleræque arcesserentur per imprudentiam, non uti dignum erat aquas partientium: Marciam ipsam, splendore et rigore gratissimam, balneis, ac fullonibus, et relatu quoque fœdis ministeriis deprehendimus servientem.

92. Omnes ergo discerni placuit, tum singulas ita ordinari, ut imprimis Marcia potui tota serviret, et deinceps reliquæ secundum suam quæque qualitatem aptis usibus assignarentur, sicut Anio Vetus pluribus ex causis, quo inferior[105] excipitur minus salubris, in hortorum rigationem, atque in ipsius Urbis sordidiora exiret ministeria.

93. Nec satis fuit principi nostro ceterarum restituisse copiam, et gratiam; Anionis quoque Novi vitia excludi posse vidit. Omisso enim flumine, repeti ex lacu, qui est super villam Neronianam Sublacensem, ubi limpidissima est, jussit. Nam quum oriatur Anio supra Trebam Augustam[106], seu quia per saxosos montes decurrit, paucis circa ipsum oppidum objacentibus cultis, seu quia lacus altitudine, in quo excipitur, velut defæcatur, imminentium quoque nemorum opacitate inumbratus, frigidissimus simul ac splendidissimus eo pervenit. Hæc tam felix proprietas aquæ, omnibus dotibus æquatura Marciam, copia vero superatura, veniet in Iocum deformis illius ac turbidæ; novum auctorem, imperatorem Cæsarem Nervam Trajanum Augustum, præscribente titulo[107].

94. Sequitur ut indicemus, quod jus ducendæ, tuendæque sit aquæ; quorum alterum ad cohibendos intra modum impetrati beneficii privatos; alterum ad ipsorum ductuum pertinet tuteiam: in quibus dum altius repeto leges de singulis perlatas, quædam apud veteres oliter observata inveni. Apud antiquos omnis aqua in usus publicos erogabatur; et cautum ita fuit: ne. quis. privatus. aliam. ducat. quam. quæ. ex. lacu. humum. accedit. (hæc enim sunt verba legis), id est quæ ex lacu abundavit: eam nos caducam vocamus. Et hæc ipsa non in alium usum, quam in balnearum, aut fullonicarum dabatur; eratque vectigalis[108] statuta merces, quæ in publico impenderetur: aliquid et in domos principum civitatis dabatur[109], concedentibus reliquis.

95. Ad quem autem magistratum jus dandæ vendendæve aquæ pertinuerit, in iis ipsis legibus variatur. Interdum enim ab ædilibus, interdum a censoribus permissum[110] invenio; sed apparet, quoties in republica censores erant, ab illis potissimum petitum; quum ii non erant, ædilium eam potestatem fuisse. Ex quo manifestum est, quanto potior cura majoribus communium utilitatum, quam privatarum voluptatum fuerit, quum etiam ea aqua, quam privati ducebant, ad usum publicum pertineret.

96. Tutelam autem singularum aquarum locari[111] solitam invenio; positamque redemptoribus necessitatem, certum numerum circa ductus extra Urbem, certum in Urbe Servorum opificum habendi; et quidem ita, ut nomina quoque eorum, quos habituri essent in ministerio per quasque regiones, in tabulas publicas deferrent; eorumque operum probandorum curam fuisse penes censores aliquando, et ædiles; interdum etiam quæstoribus eam provinciam obvenisse, ut apparet ex senatusconsulto quod factum est C. Licinio et Q. Fabio consulibus[112].

97. Quantopere autem curæ fuerit, ne quis violare ductus, aquamve non concessam derivare auderet, quum ex multis apparere potest, tum ex hoc, quod Circus Maximus, ne diebus quidem ludorum Circensium, nisi ædilium, aut censorum permissu, irrigabatur: quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto, apud Atteium Capitonem[113] legimus. Agri vero, qui aqua publica contra legem essent irrigati, publicabantur. Mancipiorum etiam, si cum eo, qui adversus legem, fecissent, multa dicebatur. In iisdem legibus adjectum est ita: ne. quis. aquam. oletato. dolo. malo. ubi. publice. saliet. si. quis. oletarit. sestertiorum. x. millia. multa. esto. Oletato, videtur esse olidam facito. Cujus rei causa ædiles curules jubebantur per vicos singulos[114] ex iis qui in unoquoque vico habitarent, prædiave haberent, binos præficere, quorum arbitratu aqua in publico saliret.

98. Primus M. Agrippa post ædilitatem, quam gessit consularis, operum suorum et munerum[115] velut perpetuus curator fuit; qui jam copia permittente, descripsit, quid aquarum publicis operibus, quid lacubus, quid privatis daretur. Habuit et familiam propriam, aquarum quæ tueretur ductus, atque castella, et lacus. Hanc Augustus hereditate ab eo sibi relictam, publicavit.

99. Post eum Q. Ælio Tuberone, Paullo Fabio Maximo consulibus in re, quæ usque in id tempus, quasi potestate acta, certe jure eguit, senatusconsulta facta sunt, ac lex promulgata. Augustus quoque edicto complexus est, quo jure uterentur, qui ex commentariis Agrippæ aquas haberent, tota re in sua beneficia translata. Modulos etiam, de quibus dictum est, constituit; et rei continendæ exercendæque curatorem fecit Messalam Corvinum[116]; cui adjutores dati Postumius Sulpicius Prætorius et L. Cominius Pedarius. Insignia eis, quasi magistratibus concessa, deque eorum officio senatusconsultum factum, quod infra scriptum est:

100. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f[117]. de. iis. qui. curatores. aquarum. publicarum. ex. consensu. senatus. a. cæsare. augusto. nominati. essent. ordinandis. d. e. r. q. f. p. d. e. r. i. c[118]. placere. huic. ordini. eos. qui. aquis. publicis. præessent. cum. ejus. rei. causa. extra. urbem. essent. lictores. binos. et. servos. publicos. ternos. architectos. singulos. et. scribas. et. librarios. accensos[119]. præconesque. totidem. habere. quot. habent. ii. per. quos. frumentum. plebei. datur. quum. autem. in. urbe. ejusdem. rei. causa. aliquid. agerent. ceteris. apparitoribus. iisdem. præter. quam. lictoribus. uti. utique. quibus. apparitoribus. ex. hoc. s. c. curatoribus. aquarum. uti. liceret. eos. diebus. x. proximis. quibus. s. c. factum. esset. ad. ærarium. deferrent. quique. ita. delati. essent. iis. prætores. ærarii. mercedes. cibaria. quanta. præfecti. frumento. dando. dare. deferreque. solent. annua. darent. et. adtribuerent. iisque. eas. pecunias. sine. fraude. suas. facere. liceret. utique. tabulus. chartas. ceteraque. quæ. ejus. curationis. causa. opus. essent. iis. curatoribus. præberi. q. ælius. paullus. fabius. coss. ambo. alterve. si. iis. videbitur. adhibitis. prætoribus. qui. ærario. præsint. ea. præbenda. locent.

101. Itemque, quum viarum curatores frumentique parte quarta anni publico fungebantur ministerio, ut curatores aquarum judiciis vacent privatis, publicisque[120]. Apparitores, et ministeria, quamvis perseveret adhuc ærarium in eos erogare, tamen esse curatorum videntur desiisse inertia, ac segnitia non agentium officium. Egressis autem Urbem duntaxat agendæ rei causa, senatus præsto esse lictores jusserat: nobis, circumeuntibus rivos, fides nostra, et auctoritas a principe data pro lictoribus erit.

102. Quum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est alienum subjungere, qui post Messalam huic officio ad nos usque præfuerint. Messalæ successit, Silio et Planco consulibus, Atteius Capito; Capitoni, C. Asinio Pollione, C. Antistio Vetere consulibus, Tarius Rufus; Tario, Servio Cornelio Cethego, L. Visellio Varrone consulibus, M. Cocceius Nerva, divi Nervæ avus, scientia etiam juris illustris; huic successit, Fabio Persico, L. Vitellio consulibus, C. Octavius Lænas; Lænati, Aquillio Juliano, et Nonio Asprenate consulibus, M. Porcius Cato; huic successit postea, Servio Asinio Celere… Quinctiliano consulibus[121], A. Didius Gallus; Gallo, Q. Veranio et Pompeio Longo consulibus, Cn. Domitius Afer; Afro, Nerone Claudio Cæsare iv et Cosso Cossi filio consulibus, L. Piso; Pisoni, Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus, Petronius Turpilianus; Turpiliano, Crasso Frugi et Lecanio Basso consulibus, P. Marius; Mario, L. Telesino et Suetonio Paullino consulibus, Fonteius Agrippa; Agrippæ, Silio et Galerio Trachalo consulibus, Albius Crispus; Crispo, Vespasiano iii et Cocceio Nerva consulibus, Pompeius Silvanus; Silvano, Valerio Messalino consulibus, T. Ampius Flavianus; Flaviano, Vespasiano v, Tito iii consulibus, Acilius Aviola; post quem, imperatore Nerva iii, et Verginio Rufo iii consulibus, ad nos cura translata est.

103. Nunc quæ observare curator aquarum debeat, et leges, senatusque consulta ad instruendum eum pertinentia, subjungam. Circa jus ducendæ aquæ in privatis hæc ohservanda sunt, ne quis sine litteris Cæsaris, id est, ne quis aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius, quam impetravit, ducat. Ita enim efficiemus, ut modus, quem acquiri diximus[122], possit ad novos salientes, et ad nova principis beneficia pertinere. In utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est. Sollicite subinde ductus extra Urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia: idem in castellis, et salientibus publicis faciendum; ut sine intermissione diebus noctibusque aqua fluat, quod senatus quoque consulto curator facere jubetur, cujus hæc quoque verba sunt.

104. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. de. numero. publicorum. salientum. qui. in. urbe. essent. intraque. ædifica. urbi. conjuncta. quos. m. agrippa. fecisset. q. f. p. d. e. r. i. c. neque. augeri. placere. nec. minui. numerum. publicorum. salientium. quos. nunc. esse. retulere. ii. quibus. negotium. a. senatu. est. imperatum. ut. inspicerent. aquas. publicas. inirentque. numerum. salientum. publicorum. itemque. placere. curatores. aquarum. quos. s. c. cæsar. augustus. ex. senatus. auctoritate. nominavit. dare. operam. uti. salientes. publici. quam. adsiduissime. interdiu. et. noctu. aquam. in. usum. populi. funderent. In hoc senatusconsulto crediderim annotandum, quod senatus tam augeri, quam minui salientium publicorum numerum vetuerit. Id factum existimo, quia modus aquarum, quæ his temporibus in Urbem veniebant, antequam Claudia et Anio Novus perducerentur, majorem erogationem capere non videbatur.

105. Qui aquam in usus privatos deducere volet, impetrare eam debebit, et a principe epistolam ad curatorem afferre. Curator deinde beneficio Cæsaris præstare maturitatem, et procuratorem ejusdem officii libertum Cæsaris[123] protinus scribere. Procuratorem autem primus Tib. Claudius videtur admovisse, postquam Anionem Novum et Claudiam induxit. Quid contineat epistola, villici fieri quoque notum debet, ne quando negligentiam, aut fraudem suam ignorantiæ colore defendant. Procurator calicem ejus moduli, qui fuerit impetratus, adhibitis libratoribus[124], signari cogitet, et diligenter intendat mensurarum, quas supra diximus, modum, et earum notitiam habeat; ne sit in arbitrio libratorum interdum majoris luminis, interdum minoris, pro gratia personarum, calicem probare. Sed neque statim ab hoc liberum subjiciendi qualemcumque plumbeam fistulam permittatur arbitrium: verum ejusdem luminis, quo calix signatus est, per pedes quinquaginta, sicut senatusconsulto, quod subjectum est, cavetur.

106. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. quosdam. privatos. ex. rivis. publicis. aquam. ducere. d. d. e. r. f. p. d. e. r. i. c. ne. cui. privato. aquam. ducere. ex. rivis. publicis. liceret. utique. omnes. ii. quibus. aquæ. ducendæ. jus. esset. datum. ex. castellis. ducerent. animadverterentque. curatores. aquarum. quibus. locis. intra. extra. urbem. apte. castella. privati. facere. possent. ex. quibus. aquam. ducerent. quam. ex. castello. communem. accepissent [125]. a. curatoribus. aquarum. ne. cui. eorum. quibus. aqua. daretur. publica. jus. esset. intra. quinquaginta. pedes. ejus. castelli. ex. quo. aquam. ducerent. laxiorem. fistulam. subjicere. quam. quinariam. In hoc senatusconsulto dignum annotatione est, quod aquam nonnisi ex castello duci permittit, ne aut rivi, aut fistulæ publicæ frequenter lacerentur.

107. Jus impetratæ aquæ neque heredem, neque emptorem, neque ullum novum dominum prædiorum sequitur. Balineis, quæ publice lavarent, privilegium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua perpetuo maneret; sic ex veteribus senatusconsultis cognoscimus, ex quibus unum subjeci: nunc omnis aquæ[126] cum possessore instauratur beneficium.

108. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maxximus. coss. v. f. constitui. oportere. quo. jure. intra. extraque. urbem. ducerent. aquas. ii. quibus. adtributæ. essent. q. d. e. r. f. p. d. e. r. i. c. uti. iis. usque. maneret. adtributio. aquarum. exceptis. quæ. in. usum. balineorum. essent. datæ. aut. augusti. nomine. quoad. iidem. domini. possiderent. id. solum. in. quo. accepissent. aquam.

109. Quum vacare aliquæ cœperunt aquæ, annuntiatur, et in commentarios redigitur, qui respiciuntur, ut petitoribus ex vacuis dari possint. Has aquas statim intercidere solebant, ut medio tempore venderent aut possessoribus prædiorum, aut aliis etiam. Humanius visum est principi nostro, ne prædia subito destituerentur, triginta dierum spatium indulgeri, intra quod ii, ad quos res pertineret[127]… De aqua in prædia sociorum data, nihil constitutum invenio: perinde tamen observatur, ac jure cautum, ut, dum quis ex iis, qui communiter impetraverunt, superesset, totus modus prædiis assignatus flueret; et tunc demum renovaretur beneficium, quum desiisset quisque ex iis, quibus datum erat, possidere. Impetratam aquam alio, quam in ea prædia, in quæ data erat, aut ex alio castello, quam ex quo epistola principis continebit, duci, palam est non oportere; sed et mandatis prohibetur.

110. Impetrantur autem et eæ aquæ, quæ caducæ vocantur, id est quæ aut ex castellis effluunt, aut ex manationibus fistularum: quod beneficium a principibus parcissime tribui solitum; sed fraudibus aquariorum obnoxium est, quibus prohibendis quanta cura debeatur, ex capite mandatorum manifestum erit, quod subjeci:

111. caducam. neminem. volo. ducere. nisi. qui. meo. beneficio. aut. priorum. principum. habent. nam. necesse. est. ex. castellis. aliquam. partem. aquæ. effluere. quum. hoc. pertineat. non. solum. ad. urbis. nostræ. salubritatem. sed. etiam. ad. utilitatem. cloacarum. abluendarum[128].

112. Explicitis, quæ ad ordinationem aquarum privati usus pertinebant, non ab re est, quædem ex iis, quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehendimus, exempli causa attingere. Ampliores quosdam calices, quam impetrati erant, positos in plerisque castellis inveni, et ex iis aliquos ne signatos quidem. Quoties autem signatus calix excedit legitimam mensuram, ambitio procuratoris, qui eum signavit, detegitur: quum vero ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium, maxime accipientis, deprehenditur, deinde villici. In quibusdam, quum calices legitimæ mensuræ signati essent, statim amplioris moduli fistulæ subjectæ fuerunt: unde acciderat, ut aqua non per legitimum spatium cœrcita, sed per breves angustias expressa, facile laxiorem in proximo fistulam impleret[129]. Ideoque illud adhuc, quoties signatur calix, diligentiæ adjiciendum est, ut fistulæ quoque proximæ per spatium, quod senatusconsulto comprehensum diximus, signentur. Ita demum enim villicus, quum scierit, non aliter, quam signatas collocari debere, omni carebit excusatione.

113. Circa collocandos quoque calices observari oportet, ut ad lineam ordinentur; nec alterius inferior calix, alterius superior ponatur. Inferior plus trahit[130]; superior, quia cursus aquæ ab inferiore rapitur, minus ducit. In quorumdam fistulis ne calices quidem positi fuere: hæ fistulæ solutæ vocantur; et, ut aquario libuit, laxantur, vel coarctantur.

114. Adhuc illa aquariorum intolerabilis fraus est: translata in novum possessorem aqua, foramen novum castello imponunt; vetus relinquunt, quo venalem extrahunt aquam. In primis ergo hoc quoque emendandum curatori crediderim: non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam pertinet, quod subinde, et sine causa foratum vitiatur.

115. Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant puncta. Longa ac diversa sunt spatia, per quæ fistulæ tota meant Urbe, latentes sub silice. Has comperi per eum, qui appellabatur a punctis[131], passim convulneratas omnibus in transitu negotiatoribus præbuisse, peculiaribus fistulis, aquam: quo efficiebatur, ut exiguus modus ad usus publicos perveniret. Quantum ex hoc modo aquæ servatum sit, æstimo ex eo quod aliquantum plumbi sublati ejusmodi ramis redactum est.

116. Superest tutela ductuum, de qua prius quam dicere incipiam, pauca de familia, quæ hujus rei causa parata est, explicanda sunt. Familiæ sunt duæ, altera publica, altera Cæsaris. Publica est antiquior; quam ab Agrippa relictam Augusto, et ab eo publicatam diximus: habet homines circiter ccxl. Cæsaris familiæ numerus est cccclx, quam Claudius, quum aquas in Urbem perduceret, constituit.

117. Utraque autem familia in aliquot ministerioium species deducitur: villicos, castellarios, circitores[132], silicarios, tectores[133], aliosque opifices. Ex his aliquos extra Urbem esse oportet ad ea quæ non sunt magnæ molitionis, maturum tamen auxilium videntur exigere. Omnes in Urbe, circa castellorum et munerum stationes, opera quæque urgebunt; in primis ad subitos casus, uti ex quampluribus regionibus, in quam necessitas incubuerit, converti possit præsidium aquarum abundantius. Tam amplum numerum utriusque familiæ, solitum ambitione aut negligentia præpositorum in privata opera diduci, revocare ad aliquam disciplinam, et publica ministeria ita instituimus, ut pridie, quid esset actura, dictaremus, et quid quoque die egisset, actis comprehenderetur.

118. Commoda publicæ familiare ex ærario dantur; quod impendium exoneratur vectigalium reditu ad jus aquarum pertinentium[134]. Ea constant ex[135]…, quæ sunt circa ductus, aut castella, aut munera, aut lacus; quem reditum prope sestertiorum ccl millium, alienatum, ac vagum, proximis vero temporibus in Domitiani loculos[136] conversum, justitia divi Nervæ populo restituit, nostra sedulitas ad certam regulam redegit, ut constaret, quæ essent ad hoc vectigal pertinentia loca. Cæsaris familia ex fisco[137] accipit commoda; unde et omne plumbum, et omnes impensæ ad ductus, et castella, et lacus pertinentes, erogantur.

119. Quoniam quæ videbantur ad familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum, sicut promiseramus, divertemus: rem enixiore cura dignam[138], quum magnitudinis Romani imperii[139] id præcipuum sit indicium. Multa atque ampla opera subinde nascuntur, quibus ante succurri debet, quam magno auxilio egere incipiant: plerumque tamen prudenti temperamento sustinenda; quia non semper opus aut facere, aut ampliare, quærentibus credende est. Ideoque non solum scientia peritorum, sed et proprio usu curator instructus esse debet, nec suæ tantum stationis architectis uti, sed plurium advocare non minus fidem, quam subtilitatem, ut æstimet, quæ repræsentanda, quæ differenda sint; et rursus, quæ per redemptores effici debeant, quæ per domesticos artifices.

120. Nascuntur opera ex his causis: nam aut vetustate corrumpuntur; aut impotentia possessorum; aut vi tempestatum; aut culpa male facti operis, quod sæpius accidit in recentibus.

121. Fere aut vetustate, aut vi tempestatum partes ductuum laborant, quæ arcuationibus sustinentur, aut montium lateribus applicatæ sunt; et ex arcuationibus eæ, quæ per flumen trajiciuntur: ideoque hæc opera sollicita festinatione explicanda sunt. Minus injuriæ subjacent subterranea, nec gelicidiis, nec caloribus exposita. Vitia autem ejusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu subveniatur eis, aut emendari nisi averso non possint, sicut ea, quæ in ipso alveo fieri necesse est.

122. Hæc duplici ex causa nascuntur, aut limo concrescente, qui interdum in crustam durescit, iterque aquæ coarctatur, aut tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes, quibus necesse est latera rivorum et substructiones vitiari. Pilæ quoque ipsæ topho exstructæ sub tam magno onere labuntur. Refici quæ circa alveos sunt rivorum æstate non debent, ne intermittatur usus tempore, quo præcipue desideratur; sed vere, vel autumno, et maxima eum festinatione, ut scilicet ante præparatis omnibus, quam paucissimis diebus rivi cessent. Neminem fugit, per singulos ductus hoc esse faciendum, ne, si plures pariter avertantur, desit aqua civitati.

123. Ea, quæ non interpellato aquæ cursu effici debent, maxime structura constant, quam et suis temporìbus, et fidelem fieri oportet. Idoneum structuræ tempus est a kalendis aprilibus in kalendas novembres[140], ita ut optimum sit intermittere eam partem æstatis, quæ nimiis caloribus incandescit: quia temperamento cœli opus est, ut ex humore commode structura combibat, et in unitate corroboretur. Non minus autem sol acrior, quam gelatio, præcipit materiam: nec ullum opus diligentiorem poscit curam, quam quod aquæ obstaturum est. Fides itaque ejus per singula, secundum legem notam omnibus, sed a paucis observatam, exigenda est.

124. Illud nulli dubium esse crediderim, proximos ductus, id est qui a vii milliario lapide quadrato consistunt, maxime custodiendos: quoniam et amplissimi operis sunt, et plures aquas singuli sustinent, quos si necesse fuerit interrumpere, major pars aquarum Urbem destituet. Remedia tamen sunt et his difficultatibus: opus inchoatum excitatur ad libram deficientis; alveus vero plumbatis canalibus[141] per spatium interrupti ductus, rursus continuatur. Porro quoniam fere omnes specus per privatorum agros directi erant, et difficilis videbatur futuræ impensæ præparatio, ni alicujus constitutione succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos rivos redemptores a possessoribus prohiberentur, senatusconsultum factum est, quod subjeci:

125. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. de. rivis. specubus. fornicibusque. juliæ. marciæ. appiæ. tepulæ. anionis. reficiendis. q. d. e. r. f. p. d. e. r. i. c. uti. cum. ii. rivi. fornices. quos. augustus. cæsar. se. refecturum. impensa. sua. pollicitus. senatui. est. reficerentur. ex. agris. privatorum. terram. limum. lapidem. testam. arenam. ligna. ceteraque. quibus. ad. eam. rem. opus. esset. unde. quæque. eorum. proxime. sine. injuria. privatorum. tolli. sumi. portari. possint. viri. boni. arbitratu. æstimata. darentur. tollerentur. sumerentur. exportarentur. et. ad. eas. res. omnes. exportandas. earumque. rerum. reficiendarum. causa. quotiens. opus. esset. per. agros. privatorum. sine. injuria. eorum. itinera. actus[142]. paterent. darentur.

126. Plerumque autem vitia oriuntur ex impotentia possessorum, qui pluribus modis rivos violant. Primum enim spatia, quæ circa ductus aquarum ex senatusconsulto vacare debent, aut ædificiis, aut arboribus occupant. Arbores magis nocent, quarum radicibus et concamerationes, et latera solvuntur: deinde vicinales vias, agrestesque[143] per ipsas formas dirigunt; novissime aditus ad tutelam præcludunt: quæ omnia senatusconsulto, quod subjeci, provisa sunt:

127. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. aquarum. quæ. in. urbem. venirent. itinera. occupari. monumentis[144]. et. ædificiis. et. arboribus. conseri. q. f. p. d. e. r. i. c. ad. reficiendos. rivos. specusque. per. quæ. et. opera. publica. corrumpuntur[145]. placere. circa. fontes. et. fornices. et. muros. utraque. ex. parte. vacuos. quinos. denos. pedes. patere. et. circa. rivos. qui. sub. terra. essent. et. specus. intra. urbem. et. extra. urbem. si. continentia. ædificia[146]. utraque. ex. parte. quinos. pedes. vacuos. relinqui. ita. ut. neque. monumentum. in. his. locis. neque. ædificium. post. hoc. tempus. ponere. neque. conserere. arbores. liceret. si. quæ. nunc. essent. arbores. intra. id. spatium. exciderentur. præterquam. si. quæ. villæ. continentes. et. inclusæ. ædificiis. essent. si. quis. adversus. ea. commiserit. in. singulas. res. pœna. H-S. dena. millia[147]. essent. ex. quibus. pars. dimidia. præmium. accusatori. daretur. cujus. opera. maxime. convictus. esset. qui. adversus. hoc. s. c. commisisset. pars. autem. dimidia. in. ærarium. redigeretur. deque. ea. re. judicarent. cognoscerentque. curatores. aquarum.

128. Posset hoc senatusconsultum æquissimum videri, etiamsi ex rei tantum publicæ utilitate ea spatia vindicarentur; multo magis, quum majores nostri, admirabili æquitate, ne ea quidem eripuere privatis, quæ ad modum publicum pertinebant. Sed quum aquas perducerent, si difficilior possessor in parte vendenda fuerat, pro toto agro pecuniam intulerunt, et post determinata necessaria loca, rursus eum agrum vendiderum; ut in suis finibus proprium jus tam res publica, quam privata haberent. Plerique tamen non contenti occupasse fines, ipsis ductibus manus attulere per… latera passim[148], tam ii, qui jus aquarum impetratum habent, quam ii, qui quantulacumque beneficii occasione ad expugnandos nunc abutuntur. Quid porro fieret, si non universa ista diligentissima lege prohiberentur, pœnaque non mediocris contumacibus intentaretur? Quæ subscripsi verba legis:

129. t. quinctius. crispinus. cos[149]. populum. jure. rogavit. populusque. jure. scivit[150]. in. foro. pro. rostris. ædis. divi. julii[151]. p. k. julias[152]. tribui. sergiæ. principium. fuit. pro. tribu. sex. l. f. varro. quincunque. post. hanc. legem. rogatam. rivos. specus. fornices. fistulas. tubulos. castella. lacus. aquarum. publicarum. quæ. ad. urbem. ducuntur. sciens. dolo. malo. foraverit. ruperit. foranda. rumpedave. curaverit. pejorave. fecerit. quominus. eæ. aquæ. earumve. qua. in. urbem. romam. ire. cadere. fluere. pervenire. duci. possint. quove. minus. in. urbe. roma. et. in. iis. ædificiis. quæ. urbi. continentia. sunt. erunt. in. his. hortis. prædiis. locis. quorum. hortorum. prædiorum. locorum. dominis. possessorisbuve. aqua. data. vel. adtributa. est. vel. erit. saliat. distribuatur. dividatur. in. castella. lacus. immittatur. is. populo. romano. c. millia[153]. dare. damnas. esto. et. qui. clam[154]. quid. eorum. ita. fecerit. id. omne. sarcire. reficere. restituere. ædificare. ponere. et. celere. demolire. damnas. esto. sine. dolo. malo. atque. omnia. ita. ut. quicunque. curator. aquarum. est. erit. aut. si. curator. aquarum. nemo. erit. tum. is. prætor. qui. inter. cives. et. peregrinos. jus. dicit. multa. pignoribus. cogito. coerceto. eique. curatori. aut. si. curatur. non. erit. tum. ei. prætori. eo. nomine. cogendi. coercendi. multæ. dicendæ. sive. pignoris. capiendi. jus. potestasque. esto. si. quid. eorum. servus. fecerit. dominus. ejus. h-s. centum. millia. populo. det. si. quis. circa. rivos. specus. fornices. fistulas. tubulos. castella. lacus. aquarum. publicarum. quæ. ad. urbem. romam. ducuntur. et. ducentur. terminatus[155]. steterit. ne. quis. in. eo. loco. post. hanc. legem. rogatam. quid. opponito[156]. molito. obsepito. figito. statuito. ponito. collocato. arato. serito. neve. in. eum. locum. quid. immittito. præterquam. eorum. faciendorum. reponendorum. causa. præterquam. quod. hac. lege. licebit. oportebit. qui. adversus. ea. quid. fecerit. et. adversus. eum. siremps. lex. jus. causaque. omnium. rerum. omnibusque. esto. utique. uti. esset. esseque. oporteret. si. is. adversus. hanc. legem. rivum. specum. rupisset. forassetve. quominus. in. eo. loco. pascere. herbam. fenum. secare.[157]… curatores. aquarum. qui. nunc. sunt. quique. erunt. circa. fontes. et. fornices. et. muros. et. rivos. et. specus. terminatus. arbores. vites. vepres. sentes. ripæ. maceria. salicta. arundineta. tollantur. excidantur. effodiantur. excodicentur. utique. recte. factum. esse. volet. eoque. nomine. iis. pignoris. captio. multæ. dictio. coercitioque. esto. idque. iis. sine. fraude. sua. facere. liceat. jus. potestasque. esto. quominus. vites. arbores. quæ. villis. ædificis. maceriisve. inclusæ. sunt. maceriæ. quas. curatores. aquarum. causa. cognita. ne. demolirentur. dominis. permiserunt. quibus. inscripta. insculptaque. essent. ipsorum. qui. permisissent. curatorum. nomina. maneant. hac. lege. nihilum. rogator. quominus. ex. iis. fontibus. rivis. specubus. fornicibus. aquam. sumere. haurire. iis. quibuscumque. curatores. aquarum. permiserint. præterquam. rota. calice. machina. liceat. dum. neque. puteus. neque. foramen. novum. fiat. ejus. hac. lege. nihilum. rogator.

130. Utilissim lægis comtemptores non negaverim dignos pœna, quæ intenditur. Sed negligentia longi temporis deceptos leniter revocari oportuit. Itaque sedulo laboravimus, ut (quantum in nobis fuit) etiam ignorarentur, qui erraverant. Iis vero, qui admoniti ad indulgentiam imperatoris decurrerunt, possumus videri causa impetrati beneficii fuisse. In reliquo vero opto, ne exsecutio legis necessaria sit, quum officii fidem etiam per offensas tueri præstet.