Jump to content

De aure humana tractatus/CaputⅠ

Caput II 


DE
AURE HUMANA
TRACTATUS
PARS PRIMA
Continens Auris Descriptionem.
Caput I

De Aure Humanâ acturus, eandem in Tres Cavitates, scilicet in exteriorem, Meciam, & Interiorem divido. Exterior Auriculam, Meatumque Auditorium; Media Tympanum; Interior verò Labyrinthum comprehendit: De quibus singulis, atque in ipsis contentis Partibus eodem fermè ordine scribam, quo scrutantium diligentiae successive se produnt.

Exterior igitur Auris Cavitas Auriculam, & Meatum Auditorium complectitur. Auricula Pars illa est omnium oculis obvia, quae in Capite extra Os Temporum prominet. Nonnullis, eisque tortuosis Eminentijs, ac Foveis & elevatur, & deprimitur. Eminentiarum extima, quae Helix est, à Conchâ exsurgit, quam in duas Cavitates videtur distinguere; hinc contortiaggeris in modum majorem Auriculae portionem, & praecipuê versùs superiora cirumambit; ac ad postica, superato illius dimidio, quasi complanata paulatim ob lieratur, & in illam infimam, mollemque Appendiculam abit, Lobum Auriculae dictam; cui nimirum Foeminae ornamenta committunt. Descriptae Eminentiae interiora versùs altera Eminentia opponitur, quae Anthelix est. Haec bipartito mediante Foveolâ principio, in Auriculae anteriori, & quasi superiori parte incipit; indè unita, deorsum curvo progressu vergens, sensim gracilescit, quo usque aliam Eminentiam, veluti distinctam, & supra Auriculae Lobum locatam constituat, quam Antitragum dicunt, & hoc quidem ob alteram Eminentiam dicunt, & hoc quidem ob alteram Eminentiam, quam fermè è directo respicit, Tragum, seu Hircum nonnullis vocitatam Foveae descriptis Eminentiis interjectae sunt, quae diversas sortiuntur denominationes; Illam enim, quae inter Helicem, & Anthelicem excurrit, nonnulli Innominatam, quae vero inter principia Anthelicis excavatur, Scapham vocant; quae demum ab Anthelice, Helicis portione, Trago, & Antitrago ambitur, omnium maxima, Concha nominatur: in duas quodammodò distinvcta Cavitates, Superiorem nimirum, & Inferiorem. Sed in harum Cavitatum, atque Eminentiarum nominibus variatim ludunt, nec sibi ipsis ubique constant Anatomici.

Auricula Eminentiis, ac Foveis sic consigurata, vestitur Cute, quae hìc praeter communem sui texturam plurima nanciscitur foramina, praecipuè in Conchâ, Scaphâ, & Innominatâ Cavitate, necon in parte posteriore Conchae usque ad Capillitium. Haec ubi hiant, saepè Cutis veluti in minima tubercula assurgit: & si fiat expressio; materia sub formâ vermiculorum erumpit; quae naturaliter exiens, postmodùm exsiccata, in furfuraceas distincta particulas in indicatis locis colligitur. Hujusmodi materia à subjectis Glandulis separatur, quarum natura, si earum excreta attendantur; eadem est cum illis, quae in Spinâ, Alisque Nasi, nec non in aliis Faciei Partibus, praecipuè verò sub Palpebris, occurrunt. Tales Glandulas usque adhuc in Auriculâ à nemine observatas, ut ab aliis discriminem, quae in hac primâ Auris Cavitate consideranturl attentâ secreti humoris cum Sebo similitudine, Glandulas Sebaceas dicam. Similes Glandulas adesse in capillata Capitis parte, necon in quibuscam aliis Corporis regionibus, praeter expositas, est conjecturae locus. In capillatâ Capitis parte praebet dubitandi ansam illa unctuositas, quae saepè in eodem percipitur, insimul cum furfuribus illis, qui inter pectendum è Capite decidunt. In aliis locis idem potest coniici ex unctuositate quadam, quae in indusiis, praesertim in aliquibus Subjectis, circa Collum, & Scapulas solet manifestari. Cuti Membrana substernitur Adiposa, quae hic tale nomen mereri non videtur; cùm vix aliquam exhibeat pinguedinis speciem praeter illam paucam, quae ad Auriculae Lobum, & partem Helicis inferiorem occurrit.

Cute, & Membranâ Adiposâ ab Auriculâ remotis, Cartilago Indagantium scrutinio objicitur. Ab hujus consistentiâ Eminentiae, & Foveae jam descriptae effinguntur; si Auriculae Lobus excipiatur, & pars Helicis inferior, quae à simplici Communium Integumentorum duplicatione construustur. Eadem Cartilago ad Auriculae medietatem inferiora versùs, quà Helicis extremum producit, ab Anthelice disjuncta spectatur. De cujus Cartilaginis alijs disjunctionibus, ubi eadem Meatus Auditorii principio continuatur, alia superessent notanda; quae ad ejusdem Meatus Historiam consultò omittuntur. Rursus haec Cartilago ultra superiùs enarratas Eminentias quendam obtinet Processum, usque adhuc ab Anatomicis praetermissum, & solum oculis obuium post diligentem Cutis separetionem; nobis tamen ob Ligamenti inferiùs describendi infertionem non omittendum. Hujusmodi Processus exiguus, & acutus est, & in parte anteriori Cartilaginis collicatur, ubi Helix immediatè supra principium Meatus Auditorii Conchae cavitatem claudit.

Super hac Cartilagine ad Tragum versùs Faciem quaedam Glandulae deteguntur, de quibu huncusque nulli meminerunt. Hae parvi ciceris extensionem solent habere, aliquandò duae, aliquandò tres; at saepè unica tantum existit: quod cum est; tunc aucta magnitudo numeri compensat defectum. Earudem inquisitio debet exacte institui; quia cum Parotide ad Tragum extensâ, quandoque confunduntur; sed tamen hoc oculus, atque diligens Anatome pulchrè distinguit; quia illae differunt ab istâ ob compositionem, quam sibi vindicant, ex toto similen Inguinalibus, & Axillaribus, necnon aliis Glandulis, per quas Lymphatica ingredientia, & egredientia pervadunt. Porrò illas Glandulas nomine Glandulaum Tragiaccipio.

Ultra Partes hactenus in Auriculâ consideratas, accedunt Musculi; quorum aliqui, cùm uno tantùm extremo Auriculae adnexi, reliquo suo corpore extra ipsam jaceant; Externi; alii verò, cum utrumque extremum intrà Auriculam obtineant; Interni à me nuncupantur. Externorum unus Superior; tres Posteriores à situ dicuntur: quorum omnium Inventio debetur Casserio. Istis nos unicum Anteriorem addimus. Musculus Superior, qui à sibrarum carnearum quasi simplici plano construitur, circa Musculi Temporalis medietatem sprarsis fibris exoritur; hinc descendendo, & simul latam suam expansionem aliquantum constringendo, multis fibris tendineis spasim in partem superiorem Conchae, nec non Scaphae à tergo infigitur.Musculi Posteriores Auriculae quandoque quatuor, quandoque duo; sed utplurimùm tres adnotantur: & quando folùm duo se manifestant; tunc unus ex illis duplicato tendine versùs Concham deferri solet. Horum Musculorum in numero varietatem non solùm in diversis; verùm etiam in eodem Subjecto quandoque vidi. Tres itaque Musculi frequentiùs (non verò simplex sibrarum carnearum massa, ut Quidam tradiderunt ex Recentioribus) in Auriculae posterioa inseruntur. Hi successivè unus infra alium; origine tamen quasi unitâ; ob Osse Temporali supra Processum Mamillarem excurrentes, demum versùs Auriculam delati; triplici distincto tendine ad partem posteriorem Conchae perveniunt; ad quam Medius pertingit è directo ei loco, ubi Helix à Conchâ elevantur; reliqui duo parum disitantes ad ejusdem latera disponuntur. At sicut hi Musculi variant, ut scripti, in numero; variant etiam non ità rarò in modo incedendi. Frequenter enim Lateralium Musculorum fibrae Medii fibras superscandunt: aliquoties parellelo ordine pergunt: & tendines aliquandò paulò inferiùs; aliquandò paulò superiùs Conchae alligantur. Ex quibus differentiis subortae sunt Auctorum discrepanitiae in horum Musculorum numero, & positu, ut ex eorundem Scriptis liquet: quod non evenisset, si pluries in diversis Corporibus ijdem Musculi quaesiti essent. Nam ex multiplici observationis usu impetratur, quid in Naturâ sit perpetuum, quid usitatius, quid indifferens, & quid rarum. Musculus denique Anterior noster à Membranâ Temporalem Msculum vestiente, immediatè supra exortum Processus Zygomatici ab Osse Temporum, enatus, rectà versùs Auriculam tendit; quarum altera in partem anteriorem Superioris Conchae Cavitatis; altera verò paulò superiùs in partem anteriorem Cavitatis Scaphae infigitur. Musculis Externis aliquandò accedunt Fibrae Carneae à Musculo Quadrato Colli ad partem Auriculae inferiorem delatae.

Externorum Musculorum examen Descriptio excipit Internorum; qui videlicet utrumque extremum intrà Auriculam habent, & quos hactenus non indicarunt Anatomici. Hi sunt numero bini: & licet parvi sintl attamen omnium oculis sient conspricui, maximè si in Cadaveribus eorum, qui non fuerint macie confecti, illorum instituatur indago. Unus ex istis Trago; alter verò Antitrago donatur: unde primum Musculum Tragi, & secundum Muiculum Antitragi dicam. Musxulus Tragi fibris carneis externam Tragi faciem occupat, ambitu ferè circulari circumscriptus. Musculus Antitragi basim habens ad partem posteriorem Antitragi, & Pyramidis in formam assurgens, in marginem Conchae inseritur, ubi Anthelix desinit. Istis Musculis in Auriculâ associantur Fibrae Carneae, quae à gibbo Conchae circa ejusdem dimidium recedunt, & in Anthelicem transversè extenduntur, ubi haec marginem Conchae elagitur. Hae verò sensibiliores sunt in parte mediâ, quàm in superiori; adeò ut in istis aliquandò ex toto abscondantur.

VIII

[recensere]

Auricula, ut continuatam cum Meatu Auditorio Cavitatem componat, debitum que situm confervet; Ossi Temporum firmiter alligatur. Quippe praeter connexiones, quas obtinet per Muscluos suos Externos; membranaceos habet nexos eandem circumplectentes, quorum ministerio eidem Ossi unita existit. Hi validiores, & distinctiores sunt in parte Auriculae anteriori, quàm in reliquis. In illâ enim; licet adhuc ab aliis memoratum non fuerit; facilè obvium est Ligamentum quoddam, per quod Acutus ille Processus in Auriculae Cartilagine indicatus, necnon pars superior Cartilaginis Meatum Auditorium componentis Ossi Temporali annectur, quò loci Zygomaticus Processus ab isto erumpit.

Exteriorem Auris Cavitatem Meatus Auditorius complet. Hic Canalis quidam est à coartatione Conchae incipiens, & usque ad Tympani Membranam per Os Temporum transverse progrediens, ità tamen, ut à situ verticali secundùm altitudinem versûs Faciem declient. Ejus cavitas Cylindro Ellyptico assimilari potest; qui tamen non reactà; sed serpentino incessu procedat. Ipse enim principio parùm ascendit; indè circa dimidium sectione circulari curvatur deorsum; iterùmque ascendit; demùm, maximè suâ parte inferiori, ad Tympani dexcendit Membranam, à quâ obliquâ sectione clauditur sic, ut faciat cum hac obtusum angulum, parte superiori, & posteriori; acutum verò anteriori, & inferiori. Sed ut hujus cavitatis configuratio clarè percipiatur; ad quam dilucidè explicandam verba minùs sufficere, intelligo; nullus aptior modus est; quàm si cerâ, vel alio liquato corpore eandem repleas: ità enim ablatis posteà partibus illam circumscribentibus, remanet in concretâ meteriê cavitatis distincta figura, qualem quidem supra descripsi; & quae ab eâ, quam hactenus vulgati Iconismi demonstrarunt, non parum discrepat. Canalis istius longitudo, in ipsius quidem medio desumptra, novem lineas, altitudo quatuor, latitudo verò tres aequat: quae tamen latitudo in ipsius principio majior est.

Componunt Auditorii Meatus parietes Pars Cartilaginea, & Pars Ossis Temporum. Pars Cartilaginea à coarctâ Conchae Cartilagine formatur, quae versùs Faciem reflexa, & intrinfecùs elongata, si à Trago metiamur, plusquàm dimidiam Meatus longitudinem in parte inferiori, & anteriori constituit, nam partem superiorem, & posteriorem huic correspondentem supplet cum ipsâ Conchâ Pars Ossea ejusdem Meatus, de qaua inferiùs. Haec Cartilago variis in locis est interrupta per Incisuras à membranosis expansionibus tam versùs interiora, quam exteriora Meatus clausas: quarum Incisurarum mentionem primùm vidi apud D. Du Verney. Istae autem, ut ego observo, nec figuram, nec numerum certum fortiae sunt; saepiùs tamen duae observantur, prior quarum paulò superiùs tamen duae observantur, prior quarum paulò superiùs: altera verò paulò inferius solet locari, & minorem, quàm praecendes, habere longitudinem. Interdum hae duae Incisurae quasi concurrunt, angulum describentes acutum. Aliquandò defectum unius, vel ejusdem brevem productionem compensant nonnulla Foramina, eandem Cartilaginem penetrantia, & à Membranis pariter clausa. Parti Cartilagineae, ut indicabam,, accedit Pars Ossea, sinus videlicèt in Isse Tempirum excavatus, qui Parti Cartilagineae è directo collocatur, unum continuatum Canalem cum hac efformans. Ille suâ extensione; si partem anteriorem, & inferiorem spectes; quasi dimidiam totius Meatus longitudinem; si verò partem posteriorem, & superiorem; integram quasi ejusdem longitudinem aequat.

Totus Meatus internè cingitur Cute, quae postiquàm Auriculae indumentum praestitit; Meatum Auditorium ingreditur; & cum ad ejusdem medietatem pervenit; in Membranam graciescit tensam; at simul humore quodam aqueo madidam: quem ipsa sibi excernere, secundùm ea, quae alibi de consimilibus Membranis indicabimus, ab Aliquo fortè credi potest. Et taliquidem Membranâ quod reliquum est Meatus investitur, imò ab eâdem ulteriùs extensâ Membranae Tympani exterior facies, utì scribemus, producitur. Porrò Cutis à principio Meatus Auditorii usque circiter ad dimidium parvis ornatur pilis; plurimis verò est pervia foraminibus, per quae Cerumen egreditur.

Membrana Adiposa Cuti subjecta ingreditur & ipsa Meatum; licet solum usque ad hujus medietatem elongetur: & ab ingressu statim abit in Fibras Carneas reticulari ordine dispositas. In hujus Reticularis Corporis, hucusque non animadversi, areis sirmantur Glandulae, quarum primam delineationem debemus D. Du Verney. Hae figuram obtinent variam: major tamen harum pars vel ad ovalem, vel ad sphaericam accedit. Colore tinguntur flavo ab humore in earum folliculis contento, qui ob affisduam Fibrarum Carnearum Reticularium pressionem, per Cutis correspondintia foramina in Meatus Auditorii cavitatem transmittitur. An singulae hae Glandulae peculiares habeant Excretorios Tubulos correspondentes foraminibusd Cutis; an immediatè uniantur eisdem, absque ullo interposito Vafe Excretorio; sunt qui determinant: mihi verò adhuc non constat. Secreta autem per hasce Glandulas materia sapore amaricante (ut notum est) necnon visciditate donatur; si quidem ea consideretur, que in Meatu Auditorio jam collecta est. Haec materia aliquandò ità copiosè circa Tympani Membranam aggetitur, & in solidum corpus induratur; ut secundùm illas, quas habet D. Du Verney, & meas quoque Observationes Surditatem inducat. Quae Surditatis species, esti frequenter sit obvia; attamen rarò, quia non cognita, curatur; quamvìs diligenti manuum auxilio desiderata possit restitui sanitas: quod annum ante, propriis manibus praestiti D. Bertocchio, Doctoris Medici Parte, septuagenario majore, qui per dudecim annos surditate laboraverat ab eâdem materiâ prope Tympani Membranam induratâ.

XIII

[recensere]

Pro Meatus Auditorii Coronide, sciendum est, in Foetu, atque etiam in Infante recenter nato Meatus parietes, maximè circa Concham, ad invicem ità accedere; ut Meatus principium ferè ex toto claudatur: & tunc hujus parietes à substanitiâ crassâ, & subalbidâ tecti conspiciuntur, quae ulteriùs ad Tympani Membranam extensa, aliam ibidem Membranam videtur componere, sensim progrediente tempore exsiccandam, & in minimas distinctam particulas cum Cerminis materiâ ab eodem Meatu egressuram. Quòd si talis Membrana non decidat; imò firmior evadat; Surditatis à nativitate species inducitur: quam quidem difficulter; sed tamen si in rebus Chirurgicis, & Anatomicis praecipuè, fueris versatus; sanare poteris.

Cavitas Auris Exterior, quam usque adguc descripsimus, Vasis Sanguineis vehentibus, & revehentibus ditatur. Obtinet Arterias à Carotidum Externo Ramo, qui dum lateraliter per partem Auricule anteriorem, versùs Tempora ascendit, aliasque superiores Capitis Partes; Ramulum primò per posteriora Auriculae; denidè alios per ejusdem anteriora spargit: qui omnes non solùm Auricule; sed & Meatui Auditorio prospiciunt. Venae omnibus hisce Arteriis associantur: si tamen excipias Ramum, qui versùs Tempora ascendit; hic enim sinè socio Venae Trunco frequenter invenitur. Porrò Venae istae ad Jugularem Externam omnes mittuntur. Praeter hanc Venam Jugularem, ab Auriculae posticâ parte revehit sanguinem etiam Vena, adhuc ab aliis non descripta; quam ego Occipitalem appellabo; cùm alios, & quidem valde plures Ramos ab Occipitis partibus accipiat; Ramosque omnes ad Occiput in Truncum recolligat. Venae autem istius Truncus post Mamillarem Processum, paulò tamen interiùs, per peculiae Novurm Foramen intrà Cranium ingreditur, & desert sanguinem, dexter quidem Truncus in Sinum Lateralem dextrum; sinister verò in sinistrum Sinum Lateralem Durae Martis eò loci, ubi ipsi Sinus versùs Cranii Basim se reflectentes, jam jam istam tangere incipiunt.

Nervi duplici origine distincti, per Exteriorem hanc Auris Cavitatem distribuuntur. Primò enim Auditorii Nervorum Paris Portio Dura, ab Aquaeductu Fallopiano egressa, hinc divisa, & subdivisa in Ramulos, horum unum ad partem Auriculae anteriorem, Meatumque Auditorium, & Capitis superiora mittit, reliquos verò quasi per omnes Faciei partes deffundit sic, ut omniò nullus Portionis Durae sensibilis Ramus per Auriculae posteriora ascendat: quod Recentiorum Aliqui; & erroneè quidem, secundùm multiplice inspectiones meas; recensuerant, & delineaverant. Secundò ad Auriculam alii Nervi accedunt; quippe inter primam, & secundam Colli Vertebram Nervus egreditur, qui (non sinè occulto fortassis Naturae consilio) primùm ad duos digitos transvesos, & ultra descendens, indè verò ad superiora reflexus, postquàm ab ipsa fermè reflexionis suae angulo ad Musculos, qui in Collo sunt, & ad Mandibulam Inferiorem; ad superiora Capitis procedens, Ramum denique mittit ad tergum Antitragi; qui postmodùm per totam posteriorem Auriculam ascendit. Porrò hic Ramus ille est, qui à quibusdam Practicis ad sedandam Odontalgiam aduritur: cujus Rami, atque adeò ustionis certiorem locum, cùm à pluribus interim in Operatione, igne ipsum minimè tangi, conspiciam; opportunum duxi brevius hìc eundem ostendere. Debet igitur Chirurgus tergo Antitragi, & quidem per transversum Auriculae, ignitum ferramentum applicare: quod quatuor lineas longum sit; hoc enim intrà spatium certè includitur Nervus. Caeterùm ferramento crassities exigua sufficit: neque oportet aliùs urere, quàm usque ad cartilaginem.

Praeter recensitas Arteriarum, Venarum, Nervorumque Propagines, probabiliter hìc quoque Lymphatica adreunt. Quae licet hactenus non patuerint propter Partem in horum indagine Observatorum inquisitioni difficilem se prfaebentem; nihilominùs si inductioni detur locus; ulteriùsque animadvertatur, circa Tragum, ut scripsi, Glandulas reperiri, in quibus stabili Naturae consuetudine alibi Lymphatica ludunt; cujus speciei & unam majusculam in Parotide etiam Humanâ (nam in Vitulinâ tantùm, similem Glandulam detexerat Steno) sub ipso Auriculae Lobo multoties observavi; etiam in Auriculâ, Meatuque auditorio adesse Lymphatica, vero simile videri potest.