De aure humana tractatus/Praefatio
Aurem Humanam, de qua modo hunc Tractatum edo, ut a primis fere studiorum annis ad anatomicam perlustrationem inter caeteras Partes eligerem, duae potissimum causae induxerunt ; Altera, quod si vulgatas ipsius Historias sive inter se, sive cum Aure ipsa conferrem, in multis non convenire, perspicerem, Altera vero, quod si Partium Auris exiguitatem, & summara illius, sui includuntur, Ossis duritiem animadverterem; an tale Organum adhuc penitus perlustratum esset, vehementer dubitarem: Prima enim animo sciendi cupido istismodi perlustrationis necessitatem faciebat; Secunda incredibilem quandam gratiam huic operi per ipsam difficulatatem addebat; Utraque simul subindicabat, multa adhuc in Aure facile latere, quae aut illustrari, aut augeri, aut etiam inbeniri labore. & diligentia possent. Protinus ergo arduum opus aggressus sum. Et principio quindem cum intellexissem, Partium simul omnium nexum, % coordinationem, si quid aliud in Aure, illustrationem exposcere; hanc vero obtineri non posse, nisi talis auris Anatome praepararetur, quae omnes simul imsius Partes in naturali situ exhiberet; difficilem illico provinciam suscepi, illam scilicet Anatomen elaborandi; non ut eo usque mos fuerat, in varia, &compura segmina Aurem dividendo; fed integram totam quanta est relinquendo, nulla ferme vel minima Parre a proprio situ dimota: quae quidem Praeparatio quantum laboris, quantum tempioris; praecique vero quantum studii, & exercitationis expostulet; nemo, nisi experiatur, intelliget. Simul ergo quotcunque Aures undecunque obtinere poteram, anatomico examini subjicere, & singula, quae aut clarius, aut accuratius, aut noviter omnino observabam, in adversaria referre incepi.
Et jam multos annos quicquid a Medica Praxi, a Morbososum Cabaverum Diffectionibus, a caeteris denique studiis vacabat, id totum huic labori impenderam; cum Amplissimi Bononiensis Senatus Beneficentia ad Pubulicum Incisionis, & Ostensionis Anatomicae Munus in Celeberrima ista Academia conductus sum. Quare ut me Splendidissimo illi Ordini gratum, & non minus collato Muneri attentum quamprimum approbarem; quaecunque in Aure observaveram, illico vulgandi; summatim nempe, &absque ulla connexione, prout fere in adversariis jacebant, consilium cepi Sedo non prius operi manum admovi; quam senserim, nullam ferme Auris Partem esse, circa quam aliqua adnotanda non haberem; atque adeo longe fatius, & majoris etiam perspicuitatis opus futurum esse; si ordinatum, atpue completum de Aure Tractatum conscriberem. Itaque meam illam Novam Auris Praeparationem aliqua adhuc ex parte mancam, nec satis perpolitam, ad illud, quod potui, complementum prius perducere; rursusque totam Auris Anatomen, praecipue quod ad meas Additiones, aut Inventa spectabat, pluries, & pluries a capite ad calcem percurrerem; jactationi potius simile, quam Veritati videri posset.
Et haec quidem mea de rebus saepe spectatis, iterus, atque iterum dubitandi obstinatio, neconon Aegrorum qua Physicam, qua Chirurgicam opem, sive coram, sive per litteras exproscentium assiduae interturbationes, complementum Operis ad usque tempus remoratae sunt. Utrique tamen huic remorae plurimum debeo; nam utrinque complura erui, unde Auris non solum Historiam; sed & Usus augerem. Imo nisi quaedam Novae in Aegris habitae Observationes quodammodo coegissent; fortasse de Usibus Auris nec verbum quidem fecissem. Alias enim animum Historiae soliditati assuetum, & Experientiae potissimum immorantem piget magis dicam, an puder per inanes, quales quidem utplurimum solent esse, speculationes, quasi ludica exercitatione volitare. Et hinc quidem factum est, ut mea circa Auris Usus cogitata, tametsi Observationi, quantum fieri potest, innixa, novisque, & ni multum fallor, utilibus notitiis consperisa; ab ipsius tamen Auris Historia, ceu res diversi omnino momenti separaverim.
Itaque Tractatus hic meus ex duplici Parre constabit. Prima Humanae Auris Descriptionem tribus Capitibus complectetur. Altera vero in totidem Capita distributa, conjecturas meas circa ejusdem Partium Usus exponet. Nihilominus, quasi Tractatus nequaquam in duas Partes divisus dsset; series Numerorum, quibus quocunque Caput ab alio diseriminabitur, a primo Capite usque ad ultimum nunquam interrupta ducetur; scilicet ne Citationes, quae adeo brevitatem amant, aequo longiores evaderent, si in unaquaque non solum Capitis, sed& Partis Numerus indicandus soret. Scire enim juvat, quod cum mihi placuerit & ob rationem nuper expositam, & de Descriptionis filo interturbato, obscurior haec fieret, Historiam ab Usibus separare; placuit tamen illis etiam consulere, qui cum Partis alicujus Descriptionem ligerint; ejusdem Usus; aut cum Usus viderint; simul Dscriptionem habere, aliquando, ut sit, exoptabunt; ideoque in Prima Tractatus Parte ubicunque Res aliqua describetur; ibidem in Paginarum margine indicabitur locus, in quo ejusdem Usus quaerendus est; & similiter in Secunda Parte, ubicunque alicujus Rei Usus exponetur; ibi, quo continebitur. Etenim in hunc finem singula Capita in plures Paragraphos distribumus, rursus vero cum istorum aliquos paulo longiusculos materiae ratio expostulaverit; ne qui unam rem quaerit, totos perlegere senper debeat; per breves rerum tractatarum summulas, juxta enim locum, in quo tractantur, ubicunque per marginem Paginarum dispositas, sufficienter prospectum est.
Et hae quidem sive Ussum, sive Historiae Citationes, item breves istae summulae ex abundanti, ut modo innuebam, adjectae sunt; sed Tabularum, Figurarumque Citationes, in margine juxta rerum mentionem, quarum Figurae sunt, pariter dispositae, ex necessitate adjungi debuere; Nam Partes, quae in hoc Tractatu describuntur, utplurimum tales sunt, ut per nullam, vel exactissimam Descriptionem intelligi satis possint; atque adeo necessario Delineationem Descriptioni unitam exprostulant, ut scilicet, quae per solum auditum aut segnius, aut nullatenus intelligi possent, protinus, adjuvante visu, capiantur. In hunc ego finem qauidquid ex Humana Aure utile fuit, ut potuit delineari, decem ;luculentissimis Tabulis ad vivum exhibui, copiosisque additis Explicationibus illustravi: in quibus Tabulis conficiendis, nulli, faepe rejectis illis, quas minus rem attingere videbam, Delineationibus, & novis in illarum locum usque instauratis: cui supra, quam credi potest, diuturno labori extremam manum imponere desperassem; nisi mea illa Nova Auris Praeparatio in omnibus fere; at praecipue in veris rerum sitibus delineandis insigni adjumento fuisset. Sed modo fatis de labore hoc meo; maxime cum de eodem rursus verba facere in Figurarum Explicatione contingat.
Interim quid demum post tot labores, & cuas, quid, inquam, novi, rarive protulerim, Aliquis hic loci interrogabit. Cui interrogationi ne hic deberem singulatim respondere, prospexi tum passim per ipsum Tractatum, & subinde etiam per appositas in margine summulas, quae nova attulerim, indicando; tum eadem fere omnina in Indicem, siveSummarium ad calcem Tractatus colligendo & in hunc ipsum sinem, &ut ejus ope in promptu sit, quaecunque aut nova, aut rara in hoc Libello videri possuint, quandocunque placet, comperire. Hic ergo generatim solummodo respondebo. Primo id, quod supra innuebam. Nullam fere Partem in Aure occurrere, in qua aliquid non invenerim, aut auxerim, aut faltem illustraverim; Ad hec inter duas & quadraginta Figuras, quas exhibeo; si cum jam vulgatis comparetur. Nollem interim; cum aliquot Nova invenisse me, dico; Aliquem fortasse expectare magna quaedam, & quae omnium oculos impleant, Inventa. Etenim in Minimis, iisque Minimis, quae a tot Nobilissimis Anatomicis tanta diligentia lustrata sunt, non nisi minima inveniri possunt. Attamen non omnia, ut ego spero, minima videbuntur; & eorum, quae minima erunt, complura utilia; omnia vero jucunda invenientur; nam ut verbis Senecae utar; Minimarum quoque rerum, si insolitae prodierint, spectaculum dulce est.
Illud multo minus vellem; quod nempe Aliquis in pejorem partem traheret meam hanc, quae certe a damnabili causa non provenit, apertissimam libertatem, qua ipse de rebus meis absque ulla dissimulatione dico; Hoc est clarius: Illud accuratius: Istud vero novum omnio est. Ut enim norunt, qui me norunt; a nulla re magis, quam a jactatione, & elato animo longe absum: nullusque, ut puto, est, qui Clarissimos illos Auctores, qui ante me Aurem examinarunt, pluris faciat, quam ipse ego; qui nempe proprio labore expertus sum, quid sit Aurem perlustrare. Imo tantum apud me potest talium Virorum Veneratio; ut quamvis Veritate cogente (quam quidem unam praed ipsis veneror) eorum Anatomen, aut Cogitata defecisse, alicubi ostendam; nullum tamen ibidem nominem, nisi implicite, & generatim. Ubicunque autem Veritas emergere per se ipsam potest; neque obscure, & generatim illorum defectus indico; ita ut saepius eligam potius, aliquot eorum rationes, quae contra Opiniones meas faciant, praetermittere, & Lectori facile solvendas relinquere; quam easdem adducendo, & solvendo, Illorum lapsus indigitare. Sed haec praestiti non ob solam tantorum Hominum Venerationem; verum quoque ob communis humanitatis conscientiam cujus imbecillitati quemadmodum omnes obnoxij sumus; ita omnes indulgere debemus. Illud vero totum dedi Clarissimorum Virorum obsequio; quod imposita ab ipsis nomina religiose servavi: & cum pauca quaedam immutare coactus sum; eorum, quandocunque licuit, in imponendis nominibus mori, & genio obsecundavi, ita ut aliquando nomina, quorum sonus fortasse non ita gratus videri potest; potius adhibuerim; quam a vulgatis eorum vocabulis penitus recesserim.
Quae cum ita sint, meumque erga Majores obsequium non una ratione elucescat; illud facile, ut puto, a meis Lectoribus obtinebo, ut si forte inter tot res, quarum sive inventionem, sive augmentum mihi tribuo; una vel altera aliquando, ut fit, deprehendatur, quae apud illos, qui ante me scripserint, revera (revera in quam) occurrat, non id scienter, aut maligne factum existiment; sed potius elapsum per communem illam cunctis hominibus infelicitatem; qui nempe nec omnim Libros legere possunt, nec lectos meminisse. Sed a prudente, & docto Lectore haec ultro condonantur sic, ut longiori oratione petere opus non sit.
Nec similiter talem Lectorem praemonere necessium est, quid cum Sanioribus Philosophis accipiaml cum Naturam, & similia nominabo. Illud vero oportet, ut moneam; Quod cum passim ad rerum quantitatem exprimendam lineae nomen adhibeam: per tale vocabulum duodecimam partem ejus mensurae innuo; quam Tabula IX sub Asterisci nota propnam. Ego enim inter caetera hoc etiam curavi, ut nempe in Tractatu hoc meo fere omnium praecipuarum Auris Partium exactae dimensiones reperiri possent; adeoque qua majori licuit diligentia, & cura ex pluribus Auribus easdem dimensiones primo desumpsi, distincteque notavi, deinde omnibus simul collatis, illas quae utplurimum occurrere visae sunt, in meam Historiam retuli. Sed ne, quaeso, interim Aliquis sit, qui harum dimensionum colligendarum laborem praecipitanter contemnat. Nam tum ipse, quantum hic utilis sit Auditus Phaenomena explicanti, ubi de Usibus Auris, ex parte ostendam: tum quisquis Organum hoc, quod ego describo, ad Sonum spectare, animadverrerit; quanti longitudinum, & caeterarum ejusdem dimensionum exacta Notitia inter reliquas ipsius Historiae Partes facienda sit, protinus, intelliget: Haec, & similes animadversiones facient, ne prolixior videar in quibusdam sedulo describendis; ne quid forte in Usuum Expositione supervacaneum existmetur, ne demum Figura aliqaua, aut Figurare alicujus pars inutilis censeatur; ut quidem ab incautis prima facie judicari posset.
Denique tametsi ego, ut Scripta haec perspicua evaderent; hic illic per opportunam prolixitudinem, ubique vero per styli remissionem operae dederim; nullus tamen dubito, quin alicubi obscurus videri debeam. Ut enim mittam illud genus obscuratatis, quod & commune, & inevitabile est in hujuscemodi Historijs conscribendis; nempe quod ad Partis alicujus descriptionem absolvendam, nonnulla memorare quadoque oportet, quae necdum ipsa descripta sint; hoc certe Historiae meae pecuculiare est, ut plurium, quae in illa exponuntur, Partium qua liscunque descriptio obscura semper videatur, quia, ut supra indicatum suit, Res tales nunquam possunt sussicienter describi, tum quia eaedem, non ut complures aliae Partes, quae in Theatris Anatomicis saepe, & luculenter sub omnium oculos ponuntur, non inquam, facile possunt Legentium imaginationi succurrere, & suas descriptiones sic adjuvare. Verum si Partium Auris jam notarum descriotio non obscura esse non potest: quid de tot rerum omnino Novarum descriptionibus expectandum est. Nec vero ipsorum Usuum expositio omnio perspicua esse potest; utpote que earundem Rerum Novarum, atque adeo non ita prompte in Lectorum mentem reduntium structurae, & coordinationi non rero innixa sunt. Polliceor tamen, nullibi tantam occursuram esse obscuritatem, ut illam attentus, & non omnino rudis Lector superare non valeat, adiutus praecipue rerum Delineationibus, quas nempe ut superius quoque dictum est, in eundem sinem perpetuo in contiguo Paginarum margine indicabimus.
Quem vero fructum attentionis suae promittere sibi Lector possit; ex ijs, quae passim per hanc Praefationem indicata sunt, ex parte jam videt, & ex Indice magis adhuc videbit; sic ut liceat mihi ab illa re singillatim recensenda hic loci abstinere. Ut vero summatim dicam; spero fore, ut neque Anatomicos, neque Chirurgos, neque Medicos neque Philosophos omnio poeniteat Libellum hunc perlegisse; sed neque etiam Mathematicos; nam quantum ipsos de illa Facultate, quae circa Visionis proprietates versatur, conscripturos, Oculi Anatomen novisse decet; tantum eosdem in illa, quae circa Sonos, Auditumque consistit, Facultate edisserenda, Auris Anatomen callere convenit: rursus quantum Lentes, Camera Optica, & similia secundum Oculi structuram elaborata Instrumenta ipsis, dum Opticam exponunt, adiumento sunt; tantum Instrumenta juxta exactam Auris, aut ejus Partium fabricam constructa, eosdem Auditus Proprietates contemplantes; facile juvabunt. Atque utinam tantum mihi otti concissum fusset, quantum ad talia Instrumenta construenda, experiendaque requirebatur; ut credo, me ipsis adiutum, & plura, & peliora, in meis circa Auris Ussus Disquisitionibus propositurum fuisse. Verum Praefatio, me quasi non sentiente, multo supra, quam voluissem, excrevit; nec te amplius, o Lector, morari convenit Vale.