Jump to content

De concordia regularum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De concordia regularum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM. DE CONCORDIA REGULARUM.

§ I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI (cap. ult.). Quod non omnis observatio justitiae in hac sit Regula constituta.

Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus, vel honestatem morum, aut initium conversationis nos demonstremus habere. Caeterum ad perfectionem conversationis qui festinant, sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis. Quae enim pagina, aut quis sermo divinae auctoritatis Veteris ac Novi Testamenti non est rectissima norma vitae humanae? (0719A)Aut quis liber sanctorum catholicorum Patrum hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum? Nec non et Conlationes Patrum: sed et Regula sancti Patris nostri Basilii quid amplius sunt, nisi bene viventium et obedientium monachorum instrumenta virtutum? Nobis autem desidiosis et male viventibus, aut negligentibus, rubor confusionis est. Quisque ergo ad patriam coelestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam adjuvante Christo perfice: et tunc demum ad majora, quae supra commemoravimus, doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies. Facientibus haec regna patebunt superna.

§ II.-- Item ex eadem Regula (cap. 1). Tertium vero monachorum teterrimum genus (0719B)est Sarabaitarum, qui nulla Regula approbati, experientia magistri, sicut aurum fornacis, et caetera.

§ III.-- Item ex eadem Regula (cap. 7). Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii Regula, vel majorum cohortantur exempla.

§ IV.-- Item in eadem Regula (cap. 18). Dum quando legamus sanctos Patres nostros uno die hoc strenue implevisse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.(0720A)

§ V.-- Item ex eadem Regula (cap. 40). Licet legamus vinum monachorum omnino non esse: sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus.

§ VI.-- Item ex eadem Regula (cap. 48). Si autem aut necessitas loci, aut paupertas exegerit ut ad fruges colligendas per se occupentur, non contristentur: quia vere tunc monachi sunt, si labore manuum suarum vivant, sicut et Patres nostri et apostoli.

§ VII.-- Item ex eadem Regula (cap. 49). Licet omni tempore vita monachi Quadragesimae debeat observationem habere, tamen quia paucorum est ista virtus, etc.(0720B)

§ VIII.--EX REGULA ISIDORI. Plura sunt praecepta vel instituta majorum quae a sanctis Patribus sparsim prolata reperiuntur, quaeque etiam nonnulli altius vel obscurius posteritati composita tradiderunt. Ad quorum exemplum nos haec pauca vobis eligere ausi sumus, ut sermone plebeio vel rustico quam facillime intelligatis quo ordine professionis vestrae morem retineatis. Praeterea quisquis vestrum illam universam veterum disciplinam contendit appetere, pergat, in quantum placet, et arduum illum limitem atque angustum (0721A)levigato cursu incedat. Qui vero tanta jussa priorum explere nequiverit, in hujus limitis disciplinam gressum ponat, neque ultra declinandum studeat: ne, dum delicatius appetit inferiora, tam vitam quam nomen monachi perdat. Quapropter sicut illa praecepta priorum perfectum reddunt, ac summum, ita facient ista vel ultimum: illa custodiant perfecti, ista sequantur post peccatum conversi. Haec igitur, o servi Dei, milites Christi, contemptores mundi, ita a vobis volumus custodiri, ut majora praecepta Patrum per omnia conservetis. Suscipite igitur inter illa et hanc commonitionem nostram humili corde custodientes quae dicimus; libenter sumentes quae dispensamus, quatenus et vobis de effectu sit gloria, nobis pro ipsa admonitione proveniat postulata (0721B)venia.

§ IX.--EX REGULA STEPHANI ET PAULI. Regulae quoque Patrum ideo a nobis assidue leguntur, ut eorum sanctis exhortationibus interiorem accommodantes auditum, et disciplinae concipiamus amorem dulcissimum, et Domino per omnia adjuvante, vitae ipsorum exempla sequamur. Propter quod festinandum, ut a nostris mentibus tepor excludatur inolitus. Nam et haec quae vobis per singula praesenti loquimur scriptura, non in suggillatione (0722A)sanctorum ac beatissimorum Patrum Regulae ausu temerario ad vos proferenda praesumpsimus; sed ea tantum specialiter ex eorum constitutionibus vobis litteris ingerenda curavimus. Plenitudo autem sanctae conversationis et spiritalis vitae perfecta doctrina in eorum sanctorum Patrum Regulis nobis quotidie recitatur, quorum et probata vita divino munere et docendi est attributa auctoritas.

§ X.--EX LIBRO ORSIESII. Haec cuncta replicavi, ut sanctorum vitam considerantes non circumferamur omni vento doctrinae: sed laboremus, et eorum conversationem nostrae vitae propositum habeamus ut simus populus peculiaris Dei. Nec contristemus Spiritum sanctum, in quo signati sumus in die redemptionis (Eph. IV), (0722B)nec illum exstinguamus in nobis, et prophetias contemnamus: ne forsitan volenti Spiritui sancto habitare in nobis non demus locum. Nullum alium timeamus praeter Deum, qui ultor et judex est operum singulorum, et cum sancto sanctus, et cum viro innocente innocens (Psal. XVII). Ego amantes me diligo: et qui me quaerunt, invenient gaudium (Prov. VIII). Et alibi loquitur: Si ambulaveritis contra me perversi, et ego ambulabo contra vos perversus (Levit. XXVI).

CAPUT II. PRAEFATIO S. BENEDICTI ET ALIORUM. (0723A)

§ I.--PRAEFATIO REGULAE SANCTI BENEDICTI. Ausculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii Patris libenter excipe, et efficaciter comple: ut ad eum per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras.

Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus Domino Christo vero regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis. In primis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas: ut qui nos in filiorum numero (0724A)dignatus est computare, non debeat aliquando de malis actibus nostris contristari. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est: ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exhaeredet, sed nec ut metuendus Dominus irritatus malis nostris ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, qui eum sequi noluerunt ad gloriam. Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos Scriptura, ac dicente: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII). Et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus audiamus divina quotidie clamans quid nos vox admoneat. Hodie si (0725A)vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIII). Et item: Qui habet aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II). Et quod dicit: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII). Currite, dum lucem vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant (Joan. XI). Et quaerens Dominus in multitudine populi, cui haec clamat, operarium suum iterum dicit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos (Psal. XXXIII)? Quod si tu audiens respondeas: Ego; dicit tibi Deus: Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; diverte a malo et fac bonum, inquire pacem, et sequere eam. Et cum haec feceritis, oculi mei super vos, et aures meae ad preces vestras: et (0725B)antequam me invocetis, dicam vobis: Ecce ego adsum. Quid dulcius nobis hac voce Domini invitantis nos, fratres charissimi. Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae. Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum Evangelii pergamus itinera ejus; ut mereamur eum, qui nos vocavit in regnum suum, videre. In cujus regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curratur, minime pervenitur. Sed interrogemus Dominum cum Propheta, dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo (Psal. XIV)? Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, dicentem: Qui ingreditur (0725C)sine macula, et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Qui non fecit proximo suo malum, qui opprobrium non accepit adversus proximum suum. Qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione (0726A)sua a conspectibus cordis sui deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatus ejus tenuit et allisit ad Christum. Qui timentes Dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona non a se posse, sed a Domino fieri existimantes operantem in se Dominum magnificant, illud cum propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit dicens: Gratia Dei sum, id quod sum (I Cor. XV). Et iterum, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). Unde Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et (0726B)non cecidit, quia fundata est supra petram (Matth. VII). Haec complens Dominus exspectat nos quotidie his suis sanctis monitis, factis respondere debere. Ideo nobis propter emendationem malorum hujus vitae dies ad inducias relaxantur, dicente Apostolo: An nescis, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II). Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed magis convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus, audivimus habitandi praeceptum; sed, si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes regni coelorum, ergo praeparanda sunt corda et corpora nostra sanctae praeceptorum obedientiae militatura; et quod minus habet in nobis natura possibile, rogemus Dominum, ut gratiae (0726C)suae jubeat nobis adjutorium ministrare. Et si fugientes gehennae poenas ad vitam volumus pervenire perpetuam, dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus, et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum est modo quod in (0727A)perpetuum nobis expediat. Constituenda est ergo nobis Dominici schola servitii, in qua institutione nihil asperum nos constituturos speramus. Sed etsi quid paululum strictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conversationem charitatis processerit, non illico pavore perterritus refugias viam salutis, quae non est nisi angusto initio incipienda: processu vero conversationis et fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, ut ab ipsius magisterio nunquam discedentes, in ejus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi usque ad mortem participemur: ut regni ejus mereamur esse consortes.

§ II.--PRAEFATIO EX REGULA MAGISTRI. (0727B)

O homo, primo tibi qui legis, deinde et tibi qui me obscultas dicentem, dimitte alia modo quae cogitas, et per os meum Deum te convenientem cognosce. Ad quem Dominum Deum ex voluntate nostra per bona acta vel beneplacita justitiae ire debemus, ne per negligentiam peccatorum inviti rapiamur accersiti per mortem. Ergo auditor qui me audis dicentem, percipe quae tibi non per os meum, sed per hanc scripturam loquitur Deus, qui te, dum adhuc vivis, convenit de hoc, quod ei post mortem redditurus es rationem. Quia quod adhuc vivimus, ad inducias vivimus; cum nos pietas Dei exspectet quotidie emendari, et meliores vult esse nos hodie quam fuimus heri. Ergo, tu, qui me auscultas, ita intende (0728A)ut dicta mea et auditus tuus per considerationem mentis ambulando in trivium cordis tui perveniant. In quo trivio unam ignorantiae peccatorum, post dicta mea veniens, post te relinque, et duas observantiae praeceptorum ante ingredere vias. Et, dum quaerimus ad Deum ire, stemus in trivio cordis nostri, et consideremus ipsas duas, quas ante nos scientiae conspicimus. In quibus duabus viis, per quam ad Deum possumus pervenire, consideremus. Si sinistram tenemus, timemus, quia lata est, ne ipsa sit quae ducit magis ad interitum. Si dextram corripimus, bene imus quia angusta est et ipsa est quae diligentes servos ad proprium ducit Dominum. Ergo vacuus vester auditus sequatur eloquium meum: et intellige, tu homo cujus admonemus intuitum, quia (0728B)te per hanc scripturam admonet Deus, ut modo, dum adhuc vivis, et tibi emendare vacat, curras, quantum potes, ne jam cum accersitus per mortem fueris, nullam Deo in die judicii, vel in poena aeterna excusationem afferas, quod nullus te de emendatione, quoad vixisti, convenerit: et cum ulterius tibi jam succurrere non potueris, in aeternum te incipiat sine remedio poenitere. Ergo amodo, qui audis, observa, antequam de hac exeas saeculi luce. Quia si hinc exieris, non huc reverteris, nisi in resurrectione: et de resurrectione, si hic modo bene egeris, ad aeternam cum sanctis gloriam deputaberis. Si autem hanc scripturam, quam tibi lecturus sum, factis non adimpleveris, in aeternum ignem gehennae cum diabolo, (0729A)cujus voluntatem magis secutus es, deputaberis. Audi ergo, et age quod est bonum et justum, per quod Deus invenitur propitius. Haec Regula, quae tibi ostendit, factis adimple. Quae Regula ad perficiendum rectum Regulae nomen accepit, sicut dicit Apostolus in Epistola sua: Secundum mensuram regulae, quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos (II Cor. X). Nam Regula veritatis habet initium et justitiae finem, sicut dicit Propheta: Reges eos in virga (Psal. II). Hoc est, in timoris vigore, sicut item dicit Apostolus: Quid vultis in virga veniam ad vos, an in charitate (I Cor. VI)? Item dicit Propheta: Virga recta est virga regni tui, in qua dilexisti justitiam et odisti iniquitatem (Psal. XLIV). Et iterum dicit Dominus: Visitabo in (0729B)virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII).

§ III.--PRAEFATIO FERREOLI

Domino sancto et caeterorum comparatione santissimo, et socio apostolorum, Christique discipulo Lucretio papae Ferreolus episcopus.

Hortatu quorumdam operante Deo, et una devotione accensus; in qua servorum Dei habitaculum ipsa sibi Divinitas collocaret, ipsi terra obtuli aliam terram conferens. Quod deputo sanctae congregationi, hoc mei donare saluti credo, ut in unum more (0730A)apum religiosorum turba collecta, dum pro meis plene peccatis orationum suarum flores offerunt, quam dulcia mihi intercessione mella conficiant. Et quoniam necesse fuit novo huic populo velut jugum novae legis imponi, non quo eorum colla deprimerem, sed ut mentium cervices potius inclinarem; Regulam, quae ab eis pro lege servetur, licentia a vobis tam petita quam accepta, conscripsimus. In qua si quid severitate durum, si quid remissione mollissimum judicio scientiae adjudicaveritis, censuram manus vestrae pagina melius inde lecturis placitura, suscipiat. Ut hoc mihi magis gloriae detur, quod digna inventa est Regula, quam per vos correxistis, fugiendo a facie verecundiae. Si vero, ut credo, indicium amoris operam veram inflixerit dignae (0730B)correctione litterae, quidquid demum inepti lectio incastigata protulerit erroris, liberum a culpa erit, cum libellum vestrae me constat subdidisse censurae. Mihi tamen orandum est, ut in primis Deo, deinde vobis illud placeat quod scripsimus, et illis quibus haec servanda mandamus, ut in nomine Jesu Christi obedientes in omnibus divinis praeceptis, aeterna ab eis praemia, et gloria sine fine bonae tantum vitae empta pretio vindicetur, praestante Domino et Deo nostro Jesu Christo in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT III DE GENERIBUS MONACHORUM.

§ I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Monachorum quatuor esse genera manifestum est. Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub Regula vel abbate. Deinde secundum (0731A)nus est anachoretarum, id est, eremitarum, horum, (0732A)qui non conversionis fervore novitio, sed (0733A)monasterii probatione diuturna, qui didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare, et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare. (0734A)Tertium vero monachorum teterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura molliti adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini aut terni, aut certe singuli sine pastore (0735A)non Dominicis, sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluptas: cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum; et quod noluerint, hoc putant non licere. Quartum genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, semper vagi, nunquam stabiles et propriis voluptatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis. De quorum omnium horum misera conversatione melius est silere quam loqui. His ergo omissis ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, Domino adjuvante, veniamus

§ II. EX REGULA MAGISTRI De generibus monachorum. (0735B)

Monachorum quatuor esse genera manifestum est. Primum coenobitarum, hoc est, monasteriale, militans sub regula vel abbate. Deinde secundum genus est anachoretarum, id est eremitarum, qui non conversationis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna, [qui] didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare, et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum cum Deo et spiritu repugnare sufficiunt. Tertium vero monachorum deterrimum genus est sarabaitarum, quod melius adhuc laicum dixissem, si me propositi sancti non impediret censura. Qui nulla Regula approbati, et experientia magistra, sicut (0735C)aurum fornacis, sed in plumbi natura molliti adhuc factis servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini aut terni certe singuli sine pastore non Dominicis sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluptas: cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Et dum in proprio arbitrio quaerunt habere cellas (0736A)et rescellas, ignorant quia perdunt suas animellas. Simul et ii, qui nuper conversi immoderato fervore eremum putant esse quietem: et non putantes insidiari et nocere diabolum, singularem cum eo pugnam indocti et securi invadunt, sine dubio inducti lupi faucibus occursuri. Quartum vero genus est monachorum nec nominandum, quod melius tacere quam de talibus dicere. Quod genus dicitur gyrovagum, qui totam vitam suam per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas et monasteria hospitantes; cum pro hospitum adventu a diversis volunt quotidie noviter suscipi, et pro gaudio supervenientium exquisita sibi pulmentaria adparari, et animantia pullorum sibi curant quotidie a diversis hospitibus pro adventu cultello (0736B)occidi, gravare se ita diversos non credunt, commutando quotidie hospites pro adventu novitatis sub importuna charitate diversos conantur sibi praeparare diversa; et velut ab invito a diversis hospitibus exigentes praeceptum Apostoli, in quo dicit. Hospitalitatem sectantes (Rom. XII), per occasionem praecepti inquietos sibi pedes post viam fomentari expostulant, per occasionem itineris intestina sua latiori coena vel prandio inquinata infinitis poculis magis quam pedes desiderant. Et post exinanitam a famelico hospite mensam et miculas ipsas panis post viam detersas sitim suam sine verecundia hospiti ingerentes, si calix his casu defuerit, rogatur hospes in ipsa patella ut misceat. Et postquam ex utraque parte nimietate cibi et potus percalcatiusque ad vomitum fuerint, (0736C)totum laboriosae viae imputant quod gula lucravit. Et antequam novus lectus lassum a potionibus magis, vel ab escis, quam a via hospitem suscipiat, laborem suae viae pro magno hospiti enarrantes, dum mercedem repausationis largioribus pulmentariis et infinitis poculis hospitem sibi cogunt largire, rationem erroris sui per peregrinationem et captivitatem celando excusant. Et mox de vicinis monachis (0737A)aut monasterii positione interrogant; ubi cum inde levaverint, ponant vel applicent, velut lassi et quasi quibus jam universus clausus sit mundus, et ex toto eos nec loca, nec silvae, nec lata ipsa Aegypti eremus capiat, nec universa monasteria ad servitium Dei eos suscipiant; et eos, ut diximus, totus mundus non capiat: inde se dicunt juste errare, et ex toto locum repausationis et refrigerium animae et integram se observationem disciplinae nusquam posse se invenire: quasi dicant se ita multum sapientes, ut totum ipsis solis displiceat, quidquid Deo et hominibus placet. Ideoque magis eligunt ambulare, et noviter per diversos hospites mutatos, et varias refectiones; ut per occasionem sitientis viae repropinata pocula sumant. Hoc ergo agunt, ut gulae suae (0737B)magis quotidie peregrinari videantur quam animae. Et cum eis post biduum ad unum hospitem apparatus ipse in pulmentariis jam minuendo subducitur, et mane, alia die, facto, cum non ad refectionem coquendam, sed ad laborem cellulae suae viderint hospitem occupari, mox quaeri sibi alium hospitem placet. Tunc vale festinant, quasi ab aliquo impellantur, quasi eos jam exspectent aliorum hospitum prandia praeparata; et non longe ab ipso monasterio si cellam invenerint monachi repausantes dicunt se a finibus advenire Italiae, et noviter aliquid de peregrinatione aut de captivitate, et ipsi hospiti quasi humili et inclinato capite mentientes cum proprietate longi itineris cogunt pii hospitis totam paupertatem in cacabis et in mensa exinaniri: sine dubio (0737C)et ipse hospes nudus, et a glutonibus exinanitus post biduum relinquendus. Et cum post triduum et ipse et cella ejus et mores et ejus displicuerit disciplina: et cum subducta eis post biduum ab eo minus exhibuerit mensa, mox et ipse reconsignare bisacias cogitur, quam diversorum hospitum jam (0738A)panes tosti impleverant: cum in diversorum hospitaliis in mensis recentes sumunt, illos servantes cogunt mucidare. Ergo postquam eis bisaciae consignantur, mox et de pastura miser asinus revocatur, cui post recentes viae labores misera pastura placuerat, si domino ejus hospitalis non displicuisset in biduo: et noviter restratus, et diversis tunicis et cucullis resarcinatus, quas aut importunitas a diversis exegerat, aut inventa occasio fraudis diversos hospites nudaverat, et ut alios petant, fingunt se pannos advestiri; et vale et ipsi hospiti dicentes, adhuc non venerunt, et jam vadunt, cum ad alia jam hospitalia in animo invitantur. Caeditur, pungitur, ustulatur, lordicat miser asellus, et non vadit, vapulant aures ejus, postquam clunes defecerint. Ideo (0738B)perocciditur et manibus lassus impingitur: quia festinatur et satagitur, ut ad alterius monasterii prandium occurratur. Et cum pervenerint ad alterius monasterii aut monachi regias, ita hilari clamosa voce deforis, Benedicite, clamant: et quasi jam illum calicem in manum acceperint, quem mox ingressi monasterium pro siti sunt petituri: et intrantes regias adhuc non nuntiati et suscepti excarricant; et quasi pro aliquo debito aut ex alicujus delegatione ibi adveniant. Ante intus bisaciae porriguntur, quam hospes suscipitur, et non prius ad oratorium festinatur, nisi pro labore desiderandi vini per occasionem viaticae sitis, ut tu pro charitate hospiti vinum porrigas, ab illis sic manu aqua exposcitur. Hi enim tales cum ipsi jejunia ambulando ignorant, et ad (0738C)quoscunque supervenerint jejunantes, aut superventu hospitali cogunt eos jejunia frangere, aut non erubescunt sua voce hoc eis dicere, magis eos propter avaritiam jejunare, ut non velint hospitem recreare post viam. Et post vagam suae consuetudinis gulam cogunt perseverantium jejunia violari: et nesciunt, (0739A)quia, ut eis non liceat jejunare aut abstinere; aut aliquo [nesciant] aliquando loco stare, non eos aliqua ambulare compellit necessitas, sed gulae cogit voluntas; cum securi et supervenientes alieni laboris quaerunt panes comedere, et diversorum lectis peregrinis straminibus sudores suos amant abstergere. In quibus straminibus cum indigesti per crapulam cibi et potus cupiunt satisfacere somno, vel cum quando occupationem gulosae ambulationis psalmos aliquando neglexerint meditari, ipsorum ore respondent se lassis post viam ossibus non posse de lecto surgere, cum visi fuerint sani in mensa serotina manducare. Mox matutinorum expleto opere Dei surgunt velut gementes et lassi. Sic primo mane calefacti mero, petito panis fragmento ficti aegroti (0739B)succos desiderantes monasteria ipsa aut cellas false exeunt lordicando deficta infirmitate, absconse securi, quod sanitatis gressus sint, ab ipso limine reformantes. Nam sibi nolunt sub imperio monasterii abbatem de omnibus necessariis cogitare, vel ipsi alicubi suo viventes arbitrio facta cellula persistendo [vel ipsi] sibi necessaria vitae debuerant cogitare. Et, si nostra illis displicet vita, vel suam nobis ostendant formam. Unde nunquam persistentes acti sunt quotidie ambulando mendicare, sudare, et gemere, quam uno loco stando laborare, et vivere, quotidie noviter diversorum cellas, ut humiles intrant hospites solo capite inclinati. Deinde superbi et velut ingrati post biduum migraturi, et veluti quibus diversorum vita et actus et omnium monasteriorum disciplina (0739C)non placeat, eligunt magis ambulare quam sistere. Qui per diversa semper vagando ignorant apud quem taedia sua suscipiant; et, quod est ultimum, nesciunt ubi suam constituant sepulturam. Unde ergo magnum existimantes primum genus coenobitarum, cujus militia vel probatio voluntas est Dei, ad ipsorum Regulam revertamur

Fratres, clamat nobis quotidie Dominus dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I). Conversio ergo nostra ad Deum, fratres, non aliud est nisi a malis reversio, dicente Scriptura: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII). A quibus autem dum avertimur, Dominum intuemur; et ille nos statim illuminans suo vultu, donans nobis adjutorium suum, mox gratiam suam petentibus tribuit, quaerentibus (0739D)ostendit, pulsantibus patefacit. Haec tria (0740A)Domini dona concessa ipsis conveniunt, qui Dei voluerint, non suam facere voluntatem. Quia aliud nobis Dominus in spiritu imperat, aliud caro cogit in anima: et quis a quo victus fuerit, ipsius servus est. Ecclesiae suae namque Dominus secundum Trinitatis nomen tres gradus doctrinae constituit, primum prophetarum, apostolorum secundum, doctorum tertium; sub quorum imperio vel doctrina Christi regerentur ecclesiae, vel scholae, ut pastorum vice sanctis ovilibus divinas oves et cludant et doceant, dicente Domino per Isaiam prophetam: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina. Ipso Domino dicente: Simon Joannis, pasce oves meas (Joan. XV). Docentes servare ea quae mandavi vobis: et ecce ego vobiscum (0740B)sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Ideoque omnes quibus adhuc iusipientia mater est expedit sub unius esse potestate majoris, ut doctoris arbitrio ambulantes iter voluntatis propriae discant nescire. Per doctorem enim nobis imperat Dominus. Quia sicut dixit superius, cum ipsis doctoribus est semper omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; sine dubio non aliud, nisi nos aedificaturus per eos, dicente ipso Domino discipulis suis doctoribus nostris: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit (Matth. X). Ergo si quae a doctoribus audivimus, et facimus non jam quae volumus exercemus; ut in die judicii nihil habeat in nobis quod secum diabolus vindicet in gehennam, quando in nobis egit Dominus quod judicaret ad (0740C)gloriam.

§ III.--EX REGULA SANCTI BASILII EPISCOPI.

Quia ostendit nobis sermo tuus periculosum esse cum his qui mandata Dei contemnunt vitam ducere, nunc discere cupimus si oporteat eum qui ab hujuscemodi consortiis discesserit, remotum esse et solum, an vero cum fratribus ejusdem propositi et ejusdem animi vitam sociare.

In multis utile esse video vitam communem ducere cum his qui ejusdem voluntatis sunt atque propositi. Primo quod etiam ad usus corporales victusque ministerium unusquisque nostrum solus sibi non sufficit, et ideo pro his quae ad ministerium vitae nostrae necessaria sunt invicem opera nostra egemus. (0740D)Sicut enim hominis pes in alio quidem suis (0741A)viribus utitur, in alio vero indiget alienis, et sine adjumento caeterorum membrorum nec sufficere suis viribus potest; ita etiam vita solitaria mihi pati videtur, cum neque quod ei inest utile, esse; neque quod deest, aliquid possit acquiri. Praeter hoc autem nec ratio quidem charitatis unumquemque permittit, quod suum est, quaerere, dicente Apostolo: Charitas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII). Deinde sed nec culpas quidem suas unusquisque ac vitia dignoscit; cum, qui arguat, nemo sit: et facile hujusmodi homini accidere potest illud quod scriptum est: Vae soli, quia si ceciderit, nemo est alius, qui erigut eum (Eccl. IV). Sed et mandata a pluribus quidem facilius adimplentur; ab uno vero, dum unum videtur impleri, aliud impeditur. Ut puta quomodo solus quis (0741B)visitabit infirmum, aut quomodo suscipiet peregrinum? Si vero omnes corpus sumus Christi, singuli autem alterutrum membra per consonantiam, velut in unius corporis compagem in Spiritu sancto aptari et conjungi debemus ad invicem. Quod si unusquisque nostrum solitariam eligat vitam, scilicet non ab aliqua causa, vel ratione, quae Deo sit placita, vel quod ad communem caeterorum pertineat dispensationem, sed propriae voluntati et passioni satisfaciens: quomodo possumus discissi et divisi adimplere, et integram assignare membrorum ad se invicem consonantiam? Iste enim talis neque cum gaudentibus gaudet, neque cum flentibus flet: quoniam quidem separatus ac divisus a caeteris, neque cognoscere quidem necessitates poterit proximorum. Tum deinde (0741C)nec sufficere potest unus ad suscipienda omnia dona Spiritus sancti: quia secundum uniuscujusque mensuram fidei, et donorum spiritalium distributio celebratur, ut id quod per partes unicuique distributum est, rursum tanquam membra ad aedificationem unius corporis coeat et conspiret: Alii enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides, alii prophetia, alii gratia sanitatum, etc. (I Cor. II). Quae singula utique non tam pro se unusquisque quam pro aliis suscipit ab Spiritu sancto. Et ideo necesse est uniuscujusque gratiam, quam susceperit a Spiritu Dei, in commune prodesse. Accidit ergo ut is qui remotus vivit, et separatus unam quamcunque suscipiet gratiam, et hanc ipsam inutilem faciat, dum nihil per eam operatur, sed effodit eam (0741D)in semetipso: quod cujus et quanti sit periculi nostis omnes qui legitis Evangelium. Si autem caeteris communicat gratiam, et ea ipsa perfruitur proprie quam ipse suscepit, et multiplicatur in eo dum communicatur et caeteris, et ipse nihilominus perfruitur gratia reliquorum. Habet autem et alia quam plurima bona communis vita ista sanctorum, quae (0742A)non est nunc possibile omnia dinumerare. Interim, ut diximus, ad conservanda sancti Spiritus dona commodior est multo quam si degamus in solitudine. Sed adversus insidias inimici, quae extrinsecus inferuntur, multo cautior est et utilior societas plurimorum; ut facilius suscitetur e somno si quis forte obdormierit somnum illorum qui ducit ad mortem. Sed et delinquenti delictum suum facilius apparebit, cum a pluribus vel arguitur, vel notatur, secundum quod et Apostolus ait: Sufficit ei qui et ejusmodi est, objurgatio haec, quae fit a pluribus (I Cor. II). Sed in oratione non parvum emolumentum a pluribus nascitur cum consensu et unitate orantibus, ut ex multorum personis per gratiam, quae in nobis est, Deo gratiae referantur. Sed et interdum periculo proxima (0742B)est vita solitaria. Primo quidem illi periculo subjacet, quod certe gravissimum est, in quo ipse sibi placet, et neminem habens qui possit opus ipsius probare, videbitur sibi ad summam perfectionem venisse. Tum deinde sine ullo exercitio degens, neque quid sibi vitii abundet, neque quid virtutis desit, agnoscit. Neque discretionem habere poterit in operum qualitate, pro eo quod operandi materia omnis exclusa sit. In quo enim humilitatem suam probabit, neminem habens cui se humilem debeat exhibere? Ad patientiam vero quomodo seipsum exercebit, nullum habens qui videatur ejus voluntatibus obviare? Si quis autem dicat sufficere sibi Scripturae doctrinam et apostolica praecepta ad emendationem morum vitamque formandam, simile mihi aliquid videtur iis (0742C)qui semper fabrile artificium discunt, nunquam tamen fabri faciunt opus; vel his qui instructorum artem semper docentur, nunquam tamen aedificandae domus operam dabunt. Ecce enim et Dominus non existimavit sufficere sibi solam verbi doctrinam, sed et opere ipso voluit nobis tradere humilitatis exempla, cum praecinctus linteo lavit pedes discipulorum suorum. Tu ergo cujus pedes lavabis? quem curabis officiis? cujus inferior aut ultimus eris, cum solus vivas? Sed et illud quod dicitur bonum et jucundum habitare fratres in unum (Pasl. CXXXII), quod unguento pontificali de capite in barbam descendenti Spiritus sanctus comparavit, quomodo in solitaria habitatione complebitur? Studium namque est quoddam et apostolica praecepta ad emendationem (0742D)morum vitamque formandam, in quo per virtutis exercitium proficitur, in quo meditatio divinorum mandatorum effulget amplius et clarescit. Haec communis inter se unanimorum fratrum habitatio habet in se illam similitudinem et exemplum, quod in Actibus apostolorum refert de sanctis Scriptura (0743A)divina dicens: Quia omnes credentes erant in unum, et habebant omnia communia (Act. II).

§ IV.--DICTA SANCTI HIERONYMI. Monachus vivat in monasterio sub unius disciplina Patris, consortioque multorum: ut ab alio discat humilitatem, ab alio patientiam; unus eum silentium, alter doceat mansuetudinem. Non faciat quod vult, comedat quod jubetur, habeat quantum acceperit, operis sui pensum persolvat, subjiciatur cui non vult, lassus ad stratum veniat ambulansque dormitet, nec demum expleto somno, surgere compellatur; passus injuriam taceat; praepositum monasterii timeat ut dominum, diligat ut parentem; credat sibi hoc esse salutare quidquid ille praeceperit; nec de majoris sententia judicet, cujus officii (0743B)est obedire et implere quae jussa sunt, dicente Moyse: Audi, Israel, et tace (Deut. XXVII). Quidam profitentur se renuntiare saeculum vestimentis et vocis professione, qui nihil de pristina conversatione mutantes, res familiares magis augent quam minuunt. Eadem ministeria servorum, idem apparatus convivii, et inter turbas et examina ministrorum nomina sibi vindicant solitarii. Plerique monachi artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt. Plerique non victum et vestitum, quod Apostolus praecipit, sed majora, quam saeculi homines, emolumenta sectantes, sub religionis titulo exercent injusta commercia, et plenis sacculis moriuntur divites, qui quasi pauperes vixerant.

§ V.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 1). Solent enim nonnulli ob metum gehennae in suis sibi domibus monasteria componere, et cum uxoribus, filiis, et servis atque vicinis cum sacramenti conditione in unum se copulare, et in suis sibi, ut diximus, villis ex nomine martyrum ecclesias consecrare, et eas falso nomine monasteria nuncupare. Nos tamen haec non dicimus monasteria; sed animarum perditionem et Ecclesiae subversionem. Inde surrexit haeresis et schisma, et grandis per monasteria controversia; et inde dicta haeresis, eo quod unusquisque, suo quod placuerit arbitrio, eligat; et (0744A)quod elegerit, sanctum sibi hoc putet. Hos tales ubi repereritis, non monachos, sed hypocritas et haereticos esse credatis. Et hoc optamus, et hoc omnino sanctitatem vestram quaesumus cum talibus nullam conversationem jubemus habeatis, neque imitemini eos. Et quia suo arbitrio vivunt, nulli seniorum volunt esse subjecti. Et nihil de propria substantia pauperibus erogant, sed adhuc aliena, quasi pauperes, rapere festinant, ut cum uxoribus et filiis plus quam in saeculo erant lucra conquirant. Et haec faciendo de perditione animarum non curant, ut non animarum, sed corporum plusquam saeculares homines emolumenta habeant, et pro suis pignoribus more luporum doleant, et de die in diem non retro acta peccata plangant, sed cum scandalis semper (0744B)studio rapacitatis anhelant, et non de poena futura cogitant, sed unde uxores et filies pascant, acrius anxiantur. Et cum ipsis vicinis, cum quibus prius se juramentis ligaverant, pro hoc tepefacti cum grandi jurgio et discrimine se ab invicem separant: et res suas, quas ante per charitatem expendendas communiter miscuerant, non jam simpliciter, sed cum exprobratione unus alteri raptat. Quod si alicui ex illis imbecillitas apparuerit, propinquos, quos in saeculo reliquerunt, cum gladiis et fustibus et minis adjutores adducunt. Et qualiter haec disrumpant, in prima dudum conversatione excogitant. Et vulgares et ignari cum sint, talem abbatem sibi praeesse desiderant, ut ubi se voluerint convertere, quasi cum benedictione suas voluntates faciant, et quidquid (0744C)eis placuerit dicere, dicant. Et alios more instigationis dijudicant, et servos Christi dente canino dilaniant. Et hoc agunt ut semper cum saecularibus et hujus modi principibus commune consortium habeant, et amatores mundi cum mundo diligant, qualiter immundi cum mundo pereant. Tali [se] saepe exemplo taliter alios vivere invitant. De talibus Dominus in Evangelio ait: Cavete a falsis fratribus qui veniunt ad vos in vestibus ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos, quia non potest arbor mala fructus bonos facere (Matth. VII). In fructu operationem dixit, in foliis (0745A)verbum. Et ut eos in opere cognoscatis, verba illorum pensare potestis, quia cupiditatis face succensi non possunt Christi pauperibus adaequari. Christi vero pauperes hanc habent consuetudinem, nihil in hoc mundo cupiunt habere, ut possint Deum et proximum perfecte diligere. Et qualiter supra dictos lupos possint evadere per Dominum cognoverunt dicentem: Ecce mitto vos sicut oves in medio luporum; non portetis sacculum neque peram (Matth. X). Proinde Christi servus, qui cupit verus esse discipulus, nudam crucem ascendat nudus, ut mortuus sit saeculo, Christo vivat crucifixo. Et postquam deposuerit corporis sarcinam, et hostem viderit trucidatum, tunc se putet devicisse mundum, et cum sanctis martyribus aequiparasse triumphum.(0745B) § VI.--DICTA SANCTI ISIDORI DE GENERIBUS MONACHORUM. Unde autem ad monachos studium defert paupertatis, vel quis hujus conversationis exstiterit auctor, cujus isti habitum imitantur; quantum enim, inquam, attinet ad auctoritatem veterum, hujus propositi principes Elias et discipulus ejus Elisaeus fuerunt, sive filii prophetarum, qui habitabant in solitudine, urbibusque relictis faciebant sibi casulas prope fluenta Jordanis. Hujus etiam propositi in Evangelio Baptista Joannes auctor exstitit, qui eremi solitudinem incoluit locusta et agresti melle nutritus. Jam deinde progrediens conversationis hujus nobilissimus princeps Paulus, inde Antonius, Hilarion, Macarius, caeterique Patres, quorum exemplis per (0745C)universum mundum adolevit sancta institutio monachorum. Sex autem sunt genera monachorum, tria optima et praecipua, reliqua vero deterrima, atque omnimodis notanda. Primus est coenobitarum, id est, (0746A)in commune viventium ad instar sanctorum illorum qui temporibus Apostolorum in Hierosolymis vendita ac distributa omnia sua dabant indigentibus qui habitabant in sancta communione vitae, non dicentes aliquid proprium, sed erant illis omnia communia, et anima et cor unum (Act. IV). Horum institutione monasteria sumpserunt principium. Secundum genus est eremitarum, qui procul ab hominibus recedentes deserta loca et vastas solitudines sequi atque habitare perhibentur, ad imitationem scilicet Eliae et Joannis Baptistae, qui eremi secessus penetrarunt. Hi quippe incredibili conversationis desiderio, mundo contempto, sola solitudine delectantur, herbis tantum arescentibus aut pane solo vel aqua contenti, quod his per certa intervalla temporum defertur. (0746B)Sicque secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, remoti divino tantum colloquio perfruuntur, cui puris mentibus inhaeserunt, et propter cujus amorem non solum mundum, sed etiam hominum consortia reliquerunt. Tertium genus est anachoretarum, qui jam coenobiali conversatione perfecti, includunt semetipsos in cellulis procul ab hominum conspectu remoti, nulli ad se praebentes ingressum, sed sola contemplatione Dei viventes. Quartum genus est, qui sibi anachoretarum imagine blandiuntur. Ipsi, ut ait Cassianus, in primordii sui fervore quodam brevi coenobii perfectionem videntur expetere: sed continuo tepefacti, dum pristinos mores et vitia resecare contemnunt, nec jugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt; (0746C)subdique seniorum imperio dedignantes separatas expetunt cellas et solitarie sedere desiderant, ut a nemine lacessiti, mansueti et humiles aestimentur. Quae institutio, imo tepor, eos quos semel infecerit, (0747A)ad perfectionem nunquam permittit accedere. Hoc enim modo non solum non abscindentur, verum etiam interius convalescunt, dum a nemine provocati, ut quoddam lethale et intestinum virus, quod quantum amplius celatum fuerit, tantum profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim cellae nullus jam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit potius quam curari. (0748A)Quintum genus est circellionum, qui sub habitu monachorum usquequaque vagantur, venalem circumferentes hypocrisim, circumeuntes provincias: nusquam missi, nusquam fixi, nusquam stantes, nusquam sedentes. Alii, quae non viderunt, confingunt, opiniones suas habentes pro Deo. Alii membra martyrum (si tamen martyrum) venditant. Alii fimbrias et phylacteria sua magnificant, gloriam (0749A)captantes ab hominibus. Alii criniti incedunt, ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata, ut videlicet qui eos viderit, antiquos illos, quos legimus, cogitet Samuelem, Eliam, et caeteros. Alii honores, quos non acceperunt, habere se protestantur. Alii parentes et consanguineos in illa regione se audisse, videre et ad eos pergere mentiuntur. Et omnes petunt, omnes exigunt aut sumptum lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. Cum interea ubicunque in factis suis malis ac verbis deprehensi fuerint, vel quomodo innotuerint, sub generali nomine monachorum propositum blasphematur. Sextum genus est monachorum ipsum deterrimum atque neglectum, quod per Ananiam et Saphiram in exordio Ecclesiae pullulavit, et apostoli Petri severitate (0749B)succisum est; quique ab eo quod semetipsos a coenobiali disciplina sequestrant suasque liberi appetunt voluntates Aegyptiorum lingua sarabaïtae, sive renuitae nuncupati sunt. Construunt sibi cellulas easque falso nomine monasteria nuncupant. Liberique ab imperio seniorum, arbitrio suo vivunt, certatim in operibus laborantes, non ut indigentibus distribuant, sed ut acquirant pecunias quas recondant. Et sicut ait de ipsis Hieronymus, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, charioris est pretii. Revera, ut idem dicit, solent certare jejuniis, (0750A)et rem secreti, victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia, fluxae manicae, caligae follicantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum: et quando dies festus venerit, satiantur ad vomitum.

§ VII.--DICTA SANCTI VALERII DE GENERE MONACHORUM. Hinc subsistit septimum genus monachorum nuper adjectum pejus prioribus. Dum olim secundum superiorem seriem de primo exordio aedificationis Ecclesiae tantus inardesceret candor desiderii regni coelorum atque timor Domini corda perterreret populorum; ut non solum per coenobialium crebras atque juges congregationes innumerus et infinitus exercitus multiplicaretur monachorum, verum etiam (0750B)diversa eremi deserta copiosius contegerentur perfectorum ergastulis anachoretarum, et cum in ista ultimae extremitatis occiduae partis confinia rara videlicet et exigua pullularent sacrae religionis crepundia, a paucis electis et perfectis viris in desertis locis rara ope Domini constructa sunt monasteria: ex quibus multas animas Redemptor expiatas fece peccaminum suscepit in regna coelestia. Et quia discedente et ad finem extremante mundi tempore refrigescit charitas, accrescit saevissima iniquitas, et inexplebilis voraxque exardescit mundana (0751A)cupiditas, atque infestior invidens invalescit daemonum atrocitas, in [quibus] sacratissimis locis paucissimi tandem reperiuntur electi viri, qui de toto corde convertantur ad Dominum. Et ne ipsa monasteria desolata desertaque remaneant, tolluntur ex familiis sibi pertinentibus subulci de diversisque gregibus dorseni atque de possessionibus parvuli qui pro officio supplendo inviti tondentur, et nutriuntur per monasteria, atque falso nomine monachi nuncupantur. Qui dum nec pridem foris in activa vita mundanis studiis, sive servitiis vel operibus excocti eruditique patescunt; nec postea in monasteriis citra electionem Domini non ultronee, sed inviti sanctae religioni sociati concipiunt in corde timoris Domini compunctionem aut desideria regni (0751B)coelestis, non obedientiae humilitate, aut sincerae charitatis dilectione fundantur, sed crescunt typo superbiae turgidi, fastu elationis inflati, cupiditati philargyriaeque fomiti insatiabiliter mersi, voracitati gastrimargiae et temulentiae inexplebiliter dediti atque atrocissimae invidiae flamma succensi, ut (0752A)si viderint aliquos toto corde convertentes et Domino fideliter servientes bonaque opera et Deo placita exercentes: cum de ipsis monasteriis originales servi existant juris sui ea debita et sibi pertinentia defendere contendentes, insurgant superbientes invidiae atra obscuritate caecati et adversus opus assumunt justum saevissimae crudelitatis odium, atque diversis publicis et clandestinis insidiis impedire nitentes. Considerate, obsecro, quantum hos punitura sunt mala sua, quos etiam bona puniunt aliena. Et quis ei poterit subvenire, qui se sibi exhibet invidendo carnificem? Aut unde sibi parabit salutem, qui de salute bonorum contrahit male utendo perniciem? Cum autem in arcem superbiae atrociter sublimantur, interitum primae perditionis incurrunt. (0752B)Scriptum est enim: Quoniam quem dirus superbiae infecerit spiritus, similem eum effecit diabolo: et quem similem fecerit vitio, simili eum sine fine cruciandum tradet exitio. Insuper hypocrisi falsae religionis ita captantur, ut in conspectantium obtutibus saecularium protendant falsum sacrae religionis (0753A)habitum: ut etiam ac si desperantes de bono merito vel vacuum adipiscantur sanctitatis vocabulum. Atque in supra dictorum auditum multiplicant diversas crebrasque series officiorum, et in sublimi arte attollunt canentes melodia vocum, atque crebris genuflexionibus protrahentes copiam orationum, et quotidianis diurnis atque nocturnis temporibus torporem desidiosum otiumque implicant somnolentum, ut scribitur, Habentes religionis signum, non religionis meritum: hippocentauro similes, nec equi, nec hominis facta discretio, uti superius dictum est, adversus fidelissimos Dei servos dolosa et iniqua machinantur odia, atque impiissimae atrocitatis persecutionem incutiunt: et quos noverint esse latrones homicidas, maleficos, adulteros, atque caetera diabolicae (0753B)infanda crudelitatis opera exercentes, eos summi amoris affectione, ex totoque corde charitatis connexione amplectuntur. Hinc procul dubio aperta ratio manifestat quia, despecto Deo, diabolo obediunt et servi fideles existunt, cujus satellites amant, amplectuntur et diligunt: et Domino, cujus fidissimos servos persequuntur et odiunt, inimici, refugae, odibiles, et exteri fiunt: qui dixit: quod fecistis uni ex his minimis meis, mihi fecistis (Matth. XV). Iterum scriptum est: ille Dominum odit et contemnit qui non solum non timet Deum, sed gratis odit timentes Deum. Rectores vero eorum, et si se existiment se graviter ante Deum esse culpabiles, sed quia erga gregem sibi creditum negligentes, et mala non prohibentes existunt, non solum propter (0753C)propria delicta, sed pro subditorum flagitiis dupliciter condemnabuntur. Hinc David deprecans orat. Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII). Quicunque ex senioribus causam delinquentis adornat, majorem ei insolentiae fomitem (0754A)generat: ita ut cor ejus magis magisque indurari faciat: et contumaciam delinquentis differendo non discutit, nec humiliari eum sinit, nec dissimulanter quae permittit de satisfactione et venia cogitare, sed idem denuo iterare, quoniam Scriptura nempe testatur, Quod omne peccatum quod remissus indisciplinatusque admiserit frater, ad negligentem protinus revertatur seniorem; et propter se et pro illo duplam redditurus est rationem. Recte namque censetur: ut cum quo participat errorem, aeternam retributionis cum eo sortiatur ultionem, quia: Ipse jubere nefas, ipse perhibetur amare, Qui prohibere valet, nec prohibere volet. Horum et similium praevaricatricem clandestinae simulationis perniciem simul cum publica mundanae (0754B)delinquentiae facinorum contagione debet fideliter juxta sibi creditum supernae veritatis divini imperii vicem et gloriosum terrenae potestatis principium severitas justissimae censurae et zizaniorum ac tribulorum de agro cordium delinquentium pessimam suffocationem falcifera emendationis succisione radicitus exstirpare, atque vomere justitiae et rastro veritatis excolere, ut novalem fructum fidei et sanctitatis creatori suo valeat procreare. Haec exigua verba de exsecranda hypocrisis nequitia dixisse sufficiat. Nam de gravioribus flagitiis delictorum disserere non est meum. Illius semper sententiae recordabor: Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me (Psal. XXXVIII). Ut non loquatur (0754C)os meum opera hominum (Psal. XVI). Ille justus judex, qui est mentium testis et occultorum cognitor, ipse est et erit bonis bonorum in sempiterna gloria retributor, et malorum secundum merita singulorum veracissimus ultor.

CAPUT IV. DE ORDINANDO ABBATE. (0755A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur quem sibi omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars, quamvis parva, congregationis saniore consilio elegerit. Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est, etiamsi ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis (quod quidem absit) consentientem personam pari consilio elegerit, et vitia ipsa in notitia episcopi ad cujus dioecesim pertinet locus ipse, (0756A)vel ad abbates aut Christianos vicinos claruerint, prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem: scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum, si negligant. Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit, et cui redditurus est rationem villicationis suae, sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse. Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat, et sit unde proferat nova et vetera; castum, sobrium, misericordem; et semper superexaltet misericordia judicio, (0757A)ut idem ipse consequatur. Oderit vitia, diligat fratres. In ipsa autem correptione prudenter agat, et ne quid nimis: ne, dum nimis eradere cupit aeruginem, frangatur vas. Suamque fragilitatem semper suspectus sit: memineritque calamum quassatum non esse conterendum. In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter (0758A)et cum charitate ea amputet, ut viderit cuique expedire, ut diximus. Et studeat plus amari, quam timeri. Non sit turbulentus et anxius; non sit nimius et obstinatus; non sit zelotypus et nimis suspiciosus: quia nunquam requiescit. In ipsis imperiis suis providus et consideratus; et sive secundum Deum, sive secundum saeculum sit opera quam (0759A)injungit, discernat et temperet, considerans discretionem sancti Jacob dicentis: Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die (Gen. XXXIII). Haec ergo et alia testimonia discretionis, matris virtutum, sumens, sic temperet omnia ut sit et fortes quod cupiant, et infirmi non refugiant; et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet. Et dum bene ministraverit, audiat a Domino quod servus bonus, qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituet eum (Matth. XXIV).

§ II.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 20). Abbas vel praepositus e propriis semper coenobii monachis eligatur: vir sanctus, discretus, gravis, castus, charus, humilis, mansuetus et doctus. (0759B)Qui divinis experimentatus [est] documentis omnibus perfectis rebus bene fuerit eruditus. Qui in abstinentia praecellat, in doctrina refulgeat, exquisitas epulas mensae lautioris consuetudinemque contemnat, vini nimii perceptionem respuat, cunctis in commune fratribus, ut pater proprius piissimusque provideat. Quem nec ira subita immoderate dejiciat, nec moeror ac pusillanimitas frangat, nec libido corrumpat. Qui et in patientia discretionem et cum ira exhibeat lenitatem. Quique sic egentibus aut pauperibus pareat, ut ministrum se, non praelatum tantum Christi visceribus recognoscat. (0760A)Cujusque tanta debet sermonis et vitae consonantia esse, ut id, quod docet verbis, confirmet operibus sedulis. Et bis acuto praecedens gladio quidquid alios informat verbo, jugi ipse gerat studio: ut nec sermonem operatio destruat, nec e contra operationem bonam sermo inconveniens frangat, sed sint sibi cuncta ita in Patre convenientia, sicut chordarum concordia in lyra vel cithara, quae tunc dulcifluum ex se sonum repercussae reddunt cum artificis pulsante manu temperato aequitatis ordine, et non confusae inaequalitatis praecipitatione feriuntur.

§ III.--EX REGULA ALTERIUS FRUCTUOSI (cap. 3). Primum praevidendus est abbas vitae sanctae institutione duratus, non conversatione novellus, sed (0760B)qui per diuturnum tempus in monasterio sub abbate desudans inter multos est comprobatus; et non habet haereditatem in saeculo, sed in toto Israel absque sorte in terra repromissionis est Levita verus. In tantum, ut omnem causandi usum radicitus a suo corde depellat: et si fas fuerit, per nullam occasionem in judicio cum hominibus contendat. Sed, si quis eum incitaverit, et tunicam tulerit, qualiter contendat, ad vocem continuo Dominicam et pallium relinquat. Si certe aliquis insecutor monasterii accesserit, et aliquid auferre conatus fuerit, et per vim tollere voluerit, uni de laicis causam injungat, (0761A)et ipsi fidelissimo Christiano, quem bona vita commendat, et fama mala non reprobat. Qui res monasterii absque peccato judicet et quaerat. Et, si usus jurandi est, hoc faciat sine juramento et poena: et non tantum pro rerum lucris, sed ut persecutorem humilem et mansuetum ad veniam postulandam reducat. Quod si persecutor in sua perseveraverit contumacia, et plus lucra dilexerit quam animam, statim causator cum eo contendere dimittatur. Abbas vero absque ullo usu causandi, et eraso rancore stomachi, simpliciter in monasterio cum suis (0762A)monachis vivat, et nullam cum saecularibus causandi licentiam habeat.

§ IV.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 93). Videte, fratres, ne quis hanc ordinationem animo malo suscipiat, et Christum contemnat, cujus vicem in monasterio vobis iste acturus est. Post haec statim oratione ab omnibus facta, accersitus statim praesul Ecclesiae ipsius territorii vel testimonio ejus clericatus officii mutato, episcopi manu nomine ejus in abbatis honorem in diptyco post nomen prioris ejus, jam missa altaris in oratorio (0763A)a clerico recitetur, ipso oblationem fratrum recitante. Si tamen abbas adhuc defunctus non fuerit, et adhuc deletus a vivis non fuerit, tunc post nomen majoris. Nam postquam defuncti nomen inter quiescentes migraverit, novi nomen in capite scribatur. Mox ergo celebrantes in oratorio missas, cum explicuerint, praesente, ut diximus, pontifice, vel cuncto ordine clericatus officii, data ei a priore pace, vel subsequente congregatione, tradat ei in manum hanc Regulam, simul, et petitas claves a cellerario de inticis monasterii et brevem rerum universarum ferramentorumque et codicum, vel universarum mobilium, et collata singulorum testamenta omnia ante pontificem assignentur. Nam dicat ei cui dat Regulam hanc, praesente pontifice (0763B)vel universo clero ejus: Accipe, frater, Legem Dei hanc regulam, in qua observantibus aeternam provideas vitam, negligentibus sempiternum proponas judicium. Hic anima vincit, aut perit; hic vita aut amittitur, aut tenetur. Hic pendet istarum, quas conspicis, animarum a te Dei exactio. De hoc breve gregis istius in judicio Domini post me tu facturus es rationem. Memento, frater, memento, quia plus cui creditur, plus ab eo exigitur: et esto jam sollicitus, et noli esse securus de lupi voracibus faucibus diabolicas insidias gregi tuo futuras, sed et vulneribus animarum vel ruinis culparum, quibus artibus vel monitionibus ad salutem animas valeas instaurare. Esto jam, quantum potes, vigilans et sollicitus, quia usque hodie fuisti securus. Haec (0763C)cum compleverit, Regulam istam tenenti in manu iterato dicat abbas: Ingredere in oratorium Domini, et sta in loco meo cum congregatione jam tua. Alliget summus sacerdos orationibus suis in (0764A)gestis coelorum quod suscepisti in terris. Et post haec dicta tradat ei pallium suum: quo accepto, qui acceperit osculetur manum dantis. Et cum acceperit, mox ingressus cum sacerdote novus abbas cum congregatione jam sua in oratorium et stans in loco prioris, postquam sacerdos pro eo orationem fuderit, statim vadat novus abbas ad altare: et ponat super eum Regulam, et dum eam ponit quam accepit, dicat retro omnis congregatio una cum ipso hunc versum: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Cum gloria et cantilena. Quae cum praedixerit, mox clara voce prosternens se in orationem pavimento expetat pro se orare sacerdotem: [quod] et retro stans congregatio similiter pavimento adhaereat; et surgentes post completam orationem, (0764B)osculetur genua sacerdotis, et erigatur ei ad pacem. Deinde omni officio ejus pacem contradat, deinde praepositis vel omni congregationi: et sic exeat disciplinae, tradens claves manu sua cellerario. Mox vadens et orationem cum omnibus complens sine sacerdote jam ipse petita benedictione in cathedra sedeat praedecessoris, primo praepositi, deinde omnes ejus genua osculentur. Mox surgens vadat ad jacentem priorem, et osculetur genua ejus, porrigatur ad pacem ei. Post acceptam pacem quondam prior dicat omnibus: fratres, et pro me orate, ut orationes animarum vestrarum transactus una cum mea possim in die judicii ante Dominum discussorem integras exponere et fideliter consignare: et quomodo vos constabilivit Dominus in terris, et (0764C)meos bene exitus suscipere dignetur in coelis. Unde si post hoc forte melioratus ipse abbas defunctus non fuerit, omnem licentiam vel potestatem, ordinationemque vel honorem pristinum disciplinae (0765A)ipse recipiat: et merito, cui Deus ad hoc ipsum reddidit vitam. Nihilque sibi noviter ordinatus ex illa hora usque in diem verae mortis de honore constituto vindicet. Et cum ei certus advenerit dies mortis, qui jam sub praesentia sacerdotis pridem exstitit ordinatus, sine dubio ipse succedat. Ita tamen si casus superbiae vel elationis ejus non deposuerit merita. Ergo cum nihil illo vivo sibi usurpaverit de honore, [sed] hoc tota mentis intentione assumat, et diligenti observatione custodiat: ut non jam de honore designato reddatur elatus, sed in melius magis acta sua de praeceptis Dei in Regula constitutis quotidie de se coram Deo et fratribus, vel omnibus hominibus praebeat. Et plus se ex tunc in verbis et factis ipso habitu humiliet, quam antea pro ipsius (0765B)humilitatis gratia fuerat incurvatus, ut omnes aestiment eum humiliorem et viliorem omnibus [magis] post designationem honoris effectum quam ante: ut quasi profectus merito in se Domini impleat sententiam dicentis: Qui vult inter vos esse fortior, sit vester ultimus; et qui se humiliaverit, merito exaltetur (Matth. XX). Tamen propter honorem quem sacerdos grationibus constituerat: et manu sua post abbatis prioris, cum infirmaretur, in diptyco monasterii nomen scripserat: et suo honorabilius prior et verus abbas indicio elegerat; et quod ante non licebat per regulam pro oratione sacerdotali et ipsius abbatis electione, et magis propter additam et augmentatam in eo humilitatem secundarius jam judicetur. Quod nomen non suo judicio ipse praesumpsit, (0765C)sed perfectae observantiae merita in eo elegerunt. Nam regula ideo vetat constitui secundarios propter elationem et superbiam. Nam istum per actum bonae observantiae, vel nimiam humilitatem et Deus elegit, et abbas concessit, et sacerdos ordinavit; sed constitui adhuc vita prioris reddita non permisit. Unde ex illa die quasi jam spiritalis Caesar designatus secus abbatem sedeat; alium chorum psallentium contra abbatem teneat in oratorio, post illum calicem ad mensam accipiat, post ipsum in omnibus habeatur: et ubicunque abbas ambulaverit, ipse locum pro se suscipiendi (0766A)vel vitia fratrum emendandi vel excommunicandi licentiam habeat attributam. Quod si excommunicatus satisfacere ei consuete noluerit, reservata culpa ejus abbati, ipse vero usque ad adventum in reatu excommunicationis permaneat. Omnia ista ex delegatione ambulantis exerceat, et in omnibus absentis agat vices abbatis. Sed hoc ipsum non suo judicio sibi defendens, sed jussu prioris et veri abbatis: cum ei per praeceptum permittitur, tunc licentiam habeat aliquid ordinare aut in hoc honore credat se posse consistere. Nam omni hora omnibus indicans se esse aequalem, et magis, si vult esse perfectus, et digne vult, ad quid deputatus est, pervenire, humiliando se universis fratribus suis, magis se omnibus inferiorem adjudicet, et viliorem se universis (0766B)ultimo cordis credat affectu. Quia tales novit Dominus exaltare, dicente Scriptura: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. IV). Nam hoc cavere semper ipse frater debet, ne aliquando de proviso honore cordis elationem assumat, et in aliquam prorumpens superbiam in aliqua parte aut humilitatis aut praecepti divini corruens Regulam, sicut prius, observabat, minus aliquid modo adimpleat, jam designato honore securus. Et mox sciat pro certo quia cum abbas frequenter in aliquas culpas, quem elegerat, non in majus proficientem, sed per negligentiam magis deterioratum eum aspexerit, et monitus ab abbate non emendaverit se; et nomen ejus deleat, quamvis sacerdos rogatus ab abbate, de diptyco: et ipse in suum rediens numerum judicetur negligentibus (0766C)coaequalis: excommunicationi consuetae subjaceat, qui culpas non vitat, quia per negligentiam perdidit, quod intervenerat; et recipiat quod admiserat. Et postquam fuerit inferiori redditus merito, a latere jam disjungatur abbatis. Et ex illa jam die ab abbate alius frater de omnibus jam oculo et animo quaeratur superior negligenti: Qui et ipse electus absconse quotidie, tempore mortis suae manu sua eum apertius indicet juste et merito omnibus praeponendum in ordinatione primatus. Et reprobi isti, qui per negligentiam de summo honoris culmine cadunt, audiant Apostolum dicentem: Bene currebatis, (0767A)quis vos impedivit? Satanas, qui electos deponit. Et antequam deletus reprobus fiat, et in negligentiam convertatur, audiat quid eum quotidie conveniat Scriptura dicens: Tene quod habes, ne alter accipiat coronam tuam (Apoc. III). Et qui audierit, et non observaverit, sibi imputet cum ceciderit. Quia a Domino superbi et negligentes et indigni ideo deponuntur, ut digne observantes praeceptum Dei, ut humiles, exaltentur: quia apud judicem justum Dominum non est personarum acceptio. Nec vult aliquid praestare indignis, cum solos justos bonos et sanctos novit diligere, et ipsis solis de praesentis vitae honore et de perpetuae coronae retributione sit debitor.

§ V.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 5). (0767B) Abbas interea eligendus est institutione sanctae vitae duratus atque inspectus, patientiae et humilitatis expertus, quique etiam et per exercitium vitam laboriosam toleravit, ac transcendens aetatem adolescentiae juventutem seu senectutem tetigerit. Cui et majores non dedignentur parere, obedientes ei tam pro aetate, quam etiam pro morum probitate. Iste se imitandum in cunctis operum exemplis exhibebit. Neque imperare illi cuiquam licebit quod ipse non fecerit. Singulos autem hortamentis mutuis excitabit, alloquens cunctos, exhortans, vel aedificans in eis si quid eorum vitae pro uniuscujusque gradu prodesse perspexerit. Circa omnes servans justitiam, contra nullum livore odii inardescens, (0768A)omnes ex corde amplectens, nullum conversum despiciens, paratus etiam quorumdam infirmitatibus compatiendi misericordiam Apostolum sequens: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat pullos suos (I Thess. II).

§ VI.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 12). Interrog. Si licet alicui dicere ex proprio sensu, quod sibi videtur bonum absque testimonio Scripturarum, Domino nostro Jesu Christo dicente de Spiritu sancto: Non enim loquetur a se, sed quaecunque audierit, haec loquetur (Joan. XVI). De seipso autem: Non potest filius a se facere quidquam (Joan. V). Et iterum; Ego a me ipso non sum locutus; sed qui me misit Pater, ipse mihi dedit mandatum. Quid dicam, aut quid loquar et scio, quia mandatum ejus (0768B)vita aeterna est. Sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Joan. XII) .-- Resp. Quis potest in tantum temeritatis progredi, ut audeat a se quidquam vel loqui, vel cogitare? Imo vero sciendum est, quia omnes duce itineris indigemus Spiritu sancto, ut ipse nos in viam dirigat veritatis et in cogitatione et in verbis et in actibus. Caecus est enim et in tenebris degit omnis qui est absque sole justitiae, qui est Dominus noster Jesus Christus; cujus mandatis velut radiis quibusdam illuminamur: Mandatum enim, inquit, Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII). Quia ergo in omnibus negotiis, quae inter nos versantur, vel verbis, quaedam quidem per mandatum Dei in divinis Scripturis distinguuntur, quaedam vero reticentur; (0769A)de nis quidem, quae scripta sunt, nulla prorsus licentia permittitur cuiquam vel admittere quod prohibitum est, vel omittere quod praeceptum est: cum ipse Dominus ita praeceperit dicens: Et custodi verbum hoc, quod ego tibi mando hodie: non adjicies ad illud, neque auferes ab eo (Exod. XXXIV; Deut. XII). Sed et terribilis inest exspectatio judicii, et ignis zelus, qui consumpturus est adversarios et eos qui ausi sunt tale aliquid operari. De his vero quae scripta reticuit, regulam nobis posuit Apostolus dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. VI, X). Itaque omnimode non quae nobis licita sunt, (0770A)sed quae aedificant proximos, agere debemus; non nobis placere, sed proximis ad aedificationem. Scriptum est enim: Subjecti invicem in timore Christi (Eph. V). Sed rursus Dominus ait: Qui vult in vobis major esse, fiat omnium novissimus et omnium servus (Matth. X). Quod utique qui implere vult, sine dubio proprias amputat voluptates secundum imitationem ipsius Domini dicentis: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. XVI). Et iterum praecepit dicens: Si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo (Matth. V).

CAPUT V. QUALIS DEBET ESSE ABBAS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Abbas qui praeesse dignus est monasterio, semper meminere debet quod dicitur, et nomen majoris factis implere. Christi enim vices agere in monasterio creditur quando ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII). Ideoque abbas nihil contra praeceptum Domini, quod absit, debet aut constituere, vel jubere: sed jussio (0769C)ejus, vel doctrina fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur. Memor semper abbas quia doctrinae suae et discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in tremendo judicio Dei facienda erit discussio. Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantum iterum erit liber, ut si inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, pastor earum in judicio Domini absolutus dicat cum Propheta Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX): ipsi autem contemnentes spreverunt me. Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors. Ergo cum aliquis (0770C)suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis; id est, omnia bona et sancta factis amplius, quam verbis ostendat. Ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat; duris vero et simplicioribus factis suis divina praecepta demonstret. Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda: (0771A)ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX): ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum: tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX). Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti (Matth. VII). Non ab eo persona in monasterio discernatur, non unus plus alio ametur, nisi quem in bonis actibus, aut obedientia invenerit meliorem. Non praeponatur ingenuus ex servitio convertenti, nisi alia rationabilis causa existat. Quod si ita ratione dictante abbati visum fuerit, et de cujuslibet ordine id faciat: sin alias, propria teneant loca. Quia sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus, et sub uno Domino (0771B)aequalem servitutis militiam bajulamus (I Cor. XII): quia non est apud Deum personarum acceptio (Rom. II): sed solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores [ab] aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. Ergo aequalis sit ab eo omnibus (0772A)charitas, una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina. In doctrina namque sua abbas apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV); id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta; dirum magistri, pium patris ostendat affectum. Indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, obedientes autem et mites, et patientes, ut in melius proficiant obsecrare; negligentes et contemnentes, ut increpet et corripiat, ammonemus. Neque dissimulet peccata delinquentium, sed mox, ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo (I Reg. II). Et honestiores quidem, atque intelligibiliores animos prima vel secunda admonitione (0772B)verbis corripiat: improbos autem et duros, ac superbos, vel inobedientes verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat: sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur (Prov. XVIII). Et iterum: Percute filium tuum virga, et (0773A)liberabis animam ejus a morte (Prov. XXIII). Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur; et scire, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit, regere animas, et multorum servire moribus: et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus. Et secundum uniuscujusque qualitatem vel intelligentiam se omnibus conformet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. Ante omnia ne, dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis, atque caducis; sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de (0773B)quibus rationem redditurus est. Et, ne causetur de minore substantia, meminerit scriptum: Primum (0774A)quaerite regnum Dei. et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Et iterum: Nihil deest timentibus eum (Psal. XXXIII). Sciatque quia qui suscepit animas regendas, praeparet se ad rationem reddendam: et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae: et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus; et cum de monitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus.

§ II.--EX REGULA SANCTI MACARII (cap. 5). (0774B) Debetis, qui praeestis, Patres, tales vos exhibere ut ait Apostolus: Estote forma credentibus (0775A)(I Thess. I). Hoc est, pro qualitate quae mysticae pietatis et veritatis fiunt, animas ad coelestia de terrenis erigere, dicente Apostolo Argue, increpa, obsecra cum omni patientia et doctrina (II Tim. IV). Et alio loco inquit: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in Spiritu mansuetudinis? (I Cor. IV.) Decernendum est ab illo qui praeest qualiter circa singulos debeat pietatis officium monstrare, aequitatem tenere [debet] non immemor Domini dicentis: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII).

§ III.--EX REGULA PATRUM (cap. 11). . Abbati vero nulli liceat sibi quidquam proprie vindicare, cum omnia, Deo propitio, in illius maneant potestate. Si quis vero, quod in regula junioribus prohibetur, sibi aliquid ex successione (0775B)parentum, seu quolibet modo, vel donato retinere praesumpserit, et non omnia in commune posuerit, a fratribus arguatur; si in vitio perstiterit, ad notitiam (0776A)episcopi deferatur: quod si ab episcopo correptus, nec sic emendaverit, deponatur. § IV.-- Item ejusdem (cap. 11). Illud quoque statuimus ut abbates omni tempore cum fratribus reficiant: quia eo tempore quo fratres aut pro negligentia arguere, aut spiritali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se removere non debent.

§ V. EX LIBRO ORSIESII AD MONACHOS. Quapropter, o duces et praepositi monasteriorum ac domorum, quibus crediti sunt homines, et apud quos inveniuntur K, sive I, sive E, sive A (ut in commune dicam), quibus crediti sunt homines singuli cum turmis suis exspectantes Salvatoris adventum; ut in conspectu illius ornatum armis exercitum (0776B)praeparetis; ne refrigeretis eos in carnalibus, et spiritalia non tribuatis alimenta: aut rursum doceatis spiritalia, et in carnalibus affligatis, (0777A)in escis videlicet et vestitu: sed et spiritales et carnales cibos pariter tribuite; et nullam detis eis occasionem negligentiae. Aut quae est ista justitia, ut fratres affligamus labore, et ipsi vacemus otio? aut imponamus eis jugum quod ipsi ferre non possumus? Legimus enim in Evangelio: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII). Unde et laborem et refrigerium cum ipsis habeamus communia: nec discipulos servos putemus, et illorum tribulatio sit nostra laetitia: ne evangelicus nos cum Pharisaeis sermo corripiat: Vae vobis legis peritis, qui ligatis onera importabilia, et imponitis ea super humeros hominum, et ipsi ne digito quidem audetis attingere (Luc. XI). Sicut aliqui attendentes semetpsos, ut viventes juxta mandatum Dei sibi loquantur et dicant: Quid mihi est cum aliis? ego vero ut (0777B)serviam Deo et ejus mandata implere possim, non ad me pertinet quid alii faciant? Hos Ezechiel corripit dicens (C. XXXIV): O pastores Israel, nunquid pascunt semetipsos pastores? nonne oves pascunt? ecce lac comedebatis, et lanis operiebamini. Quod pingue est immolastis et quod infirmum non confortastis; et quod confractum est, non ligastis, quod errabat, non reduxistis; quod perierat, non requisistis, quod forte erat, fecistis labore deficere, et dispersistis oves meas. Propterea ipse Dominus ad judicium veniet cum senioribus et principibus suis, complebitur illud in nobis. Exactores vestri depraedantur vos, et qui repetunt, errare vos faciunt. Qui magis audire debemus: Beata terra, cujus rex filius ingenui, et principes (0777C)tui in tempore comedunt in fortitudine, et non confundentur (Eccl. X). Ideo, o homo, usque ad unam animam, quae tibi credita est, monere non cesses, et docere quae sancta sunt, et teipsum bonorum operum praebere exemplum: et cavere quam maxime ne alterum oderis; sed cunctis exhibeas aequalitatem: ne forte, quem tu diligis, Deus oderit; et quem tu odisti, Deus diligat. Nulli erranti pro amicitia (0778A)consentias, et alterum premas, et alterum subleves, et pereat labor tuus: non sedeas in locis humilioribus, in quibus Pater noster praecipit penitus non sedendum. Caveant praepositi domorum, ne forsitan quilibet unus e fratribus injuriam praeposito fecerit et iratus ille discernat et dicat: Quid causae habeo ad hominem contemptorem? faciat quod vult, ad me non pertinet. O homo, quid haec loqueris? intellige quo furore supereris, et quod odium occupaverit cor tuum, ut magis tuo vitio quam tuo peccato frater pereat, cui debes ignoscere, et eum suscipere poenitentem, ut possis illud Evangelii dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si ergo vis ut Deus tua peccata dimittat, et tu dimitte fratri tuo quidquid illud est (0778B)quod in te peccavit.

§ VI.-- Item ipsius. Ex quibus omnibus discimus quod oporteat nos stare ante tribunal Christi, et de singulis non solum operibus, sed et cogitationibus judicari: et post rationem vitae nostrae etiam pro aliis qui nobis crediti sunt reddituros esse similiter rationem. Et hoc non solum de praepositis domorum audiendum est, sed et de principibus monasteriorum, et de singulis fratribus qui reputantur in plebem, quod omnes invicem debent onera sua portare, ut adimpleant legem Christi (Gal. VI)

§ VII.-- Item ejusdem. Vos ergo monasteriorum principes, estote solliciti (0778C)et adhibete omnem curam pro fratribus cum justitia et timore Dei. Ne abutamini potestate in superbia, sed exemplum praebete vos cunctis, et subdito gregi, sicut et Dominus noster in omnibus se exemplum praebuit. Qui posuit quasi oves familias, ut misereamini gregi vobis credito, et memineritis apostolicae sententiae, in qua ait: Nihil subtraxi, ut non annuntiarem vobis voluntatem Dei. Et iterum: Non (0779A)cessavi deprecando unumquemque vestrum, et docendo vos publice (Act. X). Videte quanta viscera misericordiae fuerint in homine Dei, qui non solum sollicitus est pro omnibus ecclesiis, sed languet cum languentibus, et omnium sustinet passiones. Caveamus ne per nostram negligentiam aliquis scandalizetur et corruat, et obliviscamur verborum Domini Salvatoris qui in Evangelio loquitur: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis aliquem (Joan. XVII). Nullam animam contemnamus, ne quisquam per nostram duritiam pereat. Si enim aliquis propter nos mortuus fuerit, anima nostra pro illius anima tenebitur in reatu. Quod quidem et Pater noster indesinenter nobis solebat inculcare, et monebat, ne impleretur in nobis illud eloquium: Singuli opprimunt (0779B)proximum suum. Et iterum: Si invicem mordetis et devoratis, videte ne invicem consumamini (Gal. V). Ex quo apparet, quod, qui alterius servat animam, custos animae suae sit. Sed et vos, qui secundi estis monasteriis, primos vos exhibete virtutibus, ne quis vitio vestro pereat: ne incurratis in illud opprobrium, in quo incurrit ille qui comedit et bibit cum ebriis, et non dedit in tempore suo conservis cibaria (Matth. XXIV).

§ VIII.-- Item ejusdem. Et vos, Patres, nolite provocare ad iracundiam filios vestros; sed enutrite eos in disciplina et admonitione: et scitote, quod cui plus datum est, plus quaeritur ab eo; et cui plus creditum est, amplius exigitur (Ephes. VI; Coloss. III). Nec tantum ea consideretis (0779C)quae vobis prosint; sed et illa quae proximis; (0780A)et impleatur in vobis Scriptura dicens: Quia vos sequimini unusquisque utilitatem domus suae (Agg. I).

§ IX.-- Item ejusdem. Saepius dicam, et eadem repetam. Cavete, ne alios diligatis, et alios oderitis; ne hunc sustentetis, et illum neglegatis: et cassus inveniatur labor vester, et omnis sudor pereat; et quando exieritis de corpore, et de mundi hujus turbine liberati portum vos putaveritis quietis intrare, tunc inveniatis injustitiae naufragia; et in qua mensura mensi estis remetiatur vobis ab eo qui personas in judicio non accipit. Si quid mortale aut aliquid turpitudinis ob negligentiam praepositorum in domibus commissum fuerit, post illorum propria supplicia, praepositus quoque reus tenebitur et criminis. Quod semper nobis (0780B)sanctae memoriae Pater noster solebat ingerere.

§ X.-- Item ejusdem. Vos igitur qui estis principes monasteriorum, si quos aliqua re videritis indigere, et esse in angustia constitutos, nolite eos negligere, scientes quod reddituri estis rationem pro omni grege, super quem vos Spiritus sanctus constituit inspicere et pascere Ecclesiam Dei, quam acquisivit proprio sanguine (Act. XX). Propterea nos qui fortiores sumus, debemus infirmitates invalidorum portare, et non nobismetipsis placere, sed proximo in bonum ad aedificationem (Rom. XV). Nam Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII).

§ XI.--EX EPISTOLA SANCTI CAESARII. (0780C) Cum vero annuntiandum verbum Dei te fratribus (0781A)affectaveris, seu pro utilitate animarum, tenoreque regulae constituendo necessitas incubuerit altercandi, prius cauta consideratione perpensa, ut quod ore promis, factis impleas, ut quod aliis praedicas, operibus praebeas: scilicet ut in tuis humeris atque cervicibus prius sentias, utrum gravibus aut levibus oneribus colla fratrum onustes; verbi gratia, si jejunium super quotidianum, vel abstinentiam extra consuetudinem, nec non, ut assolet, plus solito in synaxi psalmos placuerit decantare. Primus in ecclesia inveniaris, et postremus exeas; primus suscipias laborem, posterior solvas; et in quotidiano corporis alimento atque communi cibo par sis his cum quibus pari in mensa uteris consensu; iisdem denique et tu quibus fratres ferculorum saporibus (0781B)delectare; et aequalia vobis cibaria potionesque communes exhibeant discoferi vel pincernae. Primatumque tuum, quem prior ad mensam tenes, primus ad virtutem parcimoniae vindices, ut abstinentiam, quam lingua praedicat, proximae fauces vel vicinus sentiat stomachus. Ne forte subditi audientes tacitis cogitationibus dicant. O quam pulchre nobis abstinentiam praedicat plenus venter, et contentos nos jubet esse vilissimis cibis ac poculis, accuratis cibis poculisque refertum guttur et eructans. Illa enim de abstientia praedicatio acceptabilis est, quam lurida jejuniis ora decantant. Et in his omnibus hoc noveris convenire, ut angusti callis itinera, per quae socios ammones gradi, prior ipse gradiaris. Omnia quae agenda sunt ante factis impleas, ut postmodum (0781C)ductilis tuba ex percussione perducta rectius erumpas in voce propter illud Dominicum: Quicunque, inquit, scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, et reliqua (Matth. XVIII). Inter caetera cum magna tibi cautela custodiendum est, ut omnes in monasterio, quorum gubernacula tuis aequaliter imposuisti cervicibus, diligas: ne unum plus minusve ames; sed cuncta quae sunt, in quo possibilitas (0782A)exstat, aequo moderamine disponas, parique moderatione dispenses, ac parem eis charitatem impertias: et non quibuslibet per privatum amorem, sed cunctis secundum merita singulorum, quae sunt necessaria, largiaris. Non qui tibi vultu intuituque placuerit, non quem tibi ad oculum cognoveris, vel a cujus blandiori fueris obsequio delinitus, sed quem amor Christi, et religiosior commendaverit vita, praeponas.

§ XII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 2). Abbas citra languoris necessitatem cibos in conspectu pariter cum fratribus sumat: neque cultius quam ea quae in commune consistunt, praeparari sibi quidpiam expetat. Sicque fiat ut, dum praesens est, omnia diligenter administrentur; et dum communia (0782B)sunt, salubriter et cum charitate sumantur. Aequalia quippe erunt mensarum omnium fercula simillimisque alimentis cuncti reficiendi sunt fratres.

§ XIII. EX REGULA SANCTI FRUTUOSI EPISCOPI (cap. 20). Abbas vel praepositus divinis semper officiis et vigiliis intersint et prius ipsi agant, quod alios docent.

§ XIV.--EX REGULA FERREOLI (cap. 37). Ut abbatem cunctis quibus praeest monachis strenuitas quidem, sed mansuetudo et potius vita commendet: ita ut illum sanctum magis timeant quam severum et plus [in] metuant quod meritis est primus quam quod honore primarius. Habeat enim in correptione modum et in familiaritate temperamentum; (0782C)eritque in cunctis ita moribus dispensatus, ut et blandimento vocet et terrore castiget, faciens se ab omnibus, eo quod vitia oderit, plus amari. Tota enim ejus conversatio erit quasi positum fundamentum ut in eo superaedificetur quisquis imitatione illius optat bonis Deo meritis proximare. Nullus ab ipso erit potestate, sed ratione damnandus; nec tamen ita illi quisquam familiaris, ut caeteris (0783A)plus praesumat; neque ita offensus, ut ad veniam expleta contritione non redeat. Convenit namque illi omnes timere, qui timetur ab omnibus, totoque studio atque industria providere, ne aliquis ex his quos regendos propria cura suscepit, adverso quolibet casu discedat de numero. Et ideo plurimis medicamentis necesse est illum subvenire monachorum languoribus, et aegritudinibus mentium remedium curae spiritalis inferre. Hoc est, si superbum viderit, jugi exhortatione humilitatis porrigat potionem; si iracundum, patientiae illi afferat unguentum; si mendacium sectantem, veritatis ministret antidotum: beati in hoc ipso Apostoli monitis excitatus, qui dicit: Attende tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies, et (0783B)eos qui te audiunt (I Tim. IV). Et iterum ad Timotheum: Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu (II Tim. I). Et iterum: Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple (II Tim. IV). Similiter et beatus Petrus scribens: Seniores qui in vobis sunt obsecro consenior, et testis Christi passionum, et ejus quae incipiet revelari gloriae socius, pascite qui in vobis est gregem Dei (I Petr. V). Et addidit: Neque quasi dominantes in clero, sed forma estote gregi, ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis illam floridam et immarcessibilem gloriae coronam (Ibid.). Jeremias quoque sanctissimus in persona Domini ait: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina (Jer. (0783C)III). Et iterum: Haec dicit Adonai Dominus ad pastores (0784A)Israel: Nunquid semetipsos pascunt pastores (Ezech. XXXIV)? Et adjungit: Ob hoc, pastores, audite verbum Domini. Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego ipse ad pastores, et requiram oves meas de manibus eorum (Ibid.). Dominus vero idem in Evangelio Petrum apostolorum principem, si se amaret, interrogans, adjungit: Pasce oves meas (Joan. XXI). Manifestum est ergo, frater, quisquis praeesse videris monachis, magnum tibi per honorem onus impositum, ita ut, cum dignitate sis primus, desudes omnium pondere sarcinatus. Propter quod recti itineris curre semitam quae ad coelum perducit, et ire ostende gregi inoffensum callem, et sanctitatis eum quoque passibus antecede. Atque ita stude, ut non erret quicunque te ducem gradibus imitationis insequitur: (0784B)ut videaris apostolicae monita sententiae complesse, quae habet: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV). Et iterum: Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis (II Tim. II). Hunc itaque tibi, abbas, titulum, ut praetermissum te sermone regulae non doleas, sicque unum te ex congregatione cognoscas, quasi peculiarius annotamus: monentes, seu coram Deo obsecrantes, ut haec omnia ferventi studio, etiam caetera propter exemplum, quae reliquis sunt dicta, custodias.

§ XV.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 33). (0784C) Sanctus abbas extra congregationem non maneat.(0785A) § XVI. Item ex eadem Regula (cap. 42). Sancto abbati non liceat aliquid de facultatibus monasterii donare aut vendere, nec aliquid contra regulae instituta agere. Quod si facere tentaverit secundum consilium et sine consensu fratrum, et nostro permisso, non ei acquiescatis, et hoc fieri nulla ratione permittite: quia causam se ante Deum noverit esse acturum.

§ XVII.-- Item ipse (cap. 48). Sanctus abbas, nisi inaequalitate faciente, extra congregationem non reficiat.

§ XVIII.--EX REGULA FRUCTUOSI (cap. 9). Abbates per monasteria tota mentis intentione cum fletu et cordis contritione, tulta laboris aut (0785B)itineris occasione, cum omni monachorum congregatione horas canonicas celebrare debent. Et ubi eis properandi fuerit necessitas, et horarum cognoverint metas, continuo humi prostrati indulgentias a Domino supplices petant, et suis horis peculiaribus id est, secunda, tertia, quarta, quinta, sexta, (0786A)septima, octava, nona, decima, undecima orare non pigeant; qualiter septem et octo Salomonis congruant dicto: Da partem septem, nec non et octo (Eccl. XI, 2): ut per septiformis gratiae Spiritum, et octo beatitudines, ac resurrectionis diem liberis gradibus per scalam Jacob Christo sibi desuper innitente quindecim gradibus coeli conscendere valeant regionem.

Secundo, ut per capita mensium abbates de uno confinio uno se copulentur loco, et mensuales litanias strenue celebrent; et pro animabus sibi subditis auxilium Domini implorent: quia de ipsis in tremendo judicio cum grandi discussione sperent se Deo rationem reddere.

Tertio qualiter quotidie vivere debeant, ibi disponant; et tanquam a saionibus comprehensi ad cellas (0786B)revertantur supplacitati.

Quarto retro acta sanctorum Patrum per scripturas sciscitantes revolvant, ut ab ipsis quid facere debeant agnoscant. Et intus ac foris, ante ac retro, plenam mentem oculis habeant: ne, quod absit, in aliquam haeresim devolvantur, ac pereant. Pro hoc (0787A)ergo semper in communi concilio fratrum aequa lance tanquam in penso persistant, ut praeterita recordando, et futura praevidendo, et praesentia recordando haeresum non patiantur stimulos.

Quinto, ut cum fratribus advenientibus, hospitibus et peregrinis in una mensa communiter vivant: quia de ipsis Dominus ait: Hospes eram, et collegistis me (Matth. XXV).

Sexto talem sibi consuetudinem debent facere, ut omnem cupiditiam et avaritiam a se radicitus arceant. Si hoc malum non esset, idolorum servitutem eam Apostolus non dixisset (Gal. II). Et per hoc virus monachi mentem cognoscimus sauciari. Et a nullo vitio penitus unquam potest liber esse, qui talis consuetudinis vinculo fuerit obligatus, et in Dei (0787B)et proximi dilectione nunquam erit firmatus. Quia hoc, quod in saeculo concupiscimus, sine dubio proximis invidemus. Unde et Patres sancti Spiritu sancto repleti, ut possent Deum et proximum perfecte diligere, studuerunt in hoc mundo nihil habere. Et quia sine aliquo esse non possumus, ipsum debemus habere, quod nos non pigeat cum necesse fuerit egenti proximo reddere, et a charitate Dei et dilectione proximi nunquam animum relaxare. Cujus videlicet fortitudo charitatis vera sanctae Ecclesiae voce laudatur, cum per Canticorum Canticum dicitur: Valida est ut mors dilectio (Cant. VIII). Virtuti enim mortis dilectio comparatur, quia sine dubio mentem, quam semel coeperit, a dilectione mundi funditus occidit. Tales ergo debent esse abbates, ut (0787C)possint Deum et proximum diligere: oculos lassos a concupiscentia hujus saeculi mala habentes, quales in paradiso habuit Adam ante transgressum.

§ XIX.--EX REGULA CUJUSDAM. Si quis ex senioribus, sive is qui abbas nuncupatur, voluptuosus existat, et ebriosus et dives, qui huic saeculo conformatur, hoc est, in curribus et in equis de loco ad locum discurrat, hic non solum (0788A)principatu fratrum indignus est, verum etiam homicida animarum judicandus est: et alius ministerio ejus praeesse constituatur. Sin vero non potuerint monachi, ab illo exeant, et ille excommunicetur. Sin vero poeniteat, subdat se sub manibus senioris et servituti subjiciat, donec probaveritis qui praeest. Monachos in curribus et in equis discurrere praeter infirmos, debiles et claudos non permittimus. Si autem hoc fecerint, alieni sint ab unitate fratrum.

§ XX.--EX REGULA ORIENTALIUM. Oportet abbatem irreprehensibilem esse, patientem [ jejunium,] pium, humilem: ut doctoris et patris locum impleat, seipsum in formam praebens bonorum operum, ad cujus ordinationem omnes (0788B)fratres respiciant, nihil sine consilio et auctoritate ipsius facientes. Qui sustinens necessitatem monasterii, de omnibus quae in monasterio sunt libere judicabit, nullius personam accipiens, nec ulli gratiam praestans: sed unumquemque secundum merita quotidianae conversationis in veritate judicans admoneat, hortetur, castiget, condemnet: vel suscipiat, si ita utile videtur. Venientes ad monasterium vel ejiciat, si ita necessitas fuerit, male habitantes.

§ XXXI.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 45). Int. Quid sentire de se debet is qui praeest, in quibus praecipit, vec imperat?-- Resp. Apud Deum quidem sicut minister Christi et dispensator mysteriorum Dei (I Cor. IV); timens ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in sanctis Scripturis evidenter (0788C)praecipitur, vel dicat aliquid, vel imperet: et inveniatur tanquam falsus testis Dei, et sacrilegus: vel introducens aliquid alienum a doctrina Domini: vel certe subrelinquens et praeteriens aliquid eorum, quae Deo placita sunt. Ad fratres autem esse debet tanquam si nutrix foveat parvulos suos. Paratus autem secundum quod unicuique expedit, communicare cum eis non solum Evangelium Dei, (0789A)sed etiam animam suam, memor praecepti Domini ac Dei nostri dicentis: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut ponat quis animam suam pro amicis suis (Joan. XV, 13).

§ XXII.-- Item ejusdem (cap. 13). Int. Quali affectu vel quali sensu oportet increpare eum, qui increpat?-- Resp. Ad Deum quidem tali mente esse debet, qualem indicat beatus David dicens: Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quoniam eloquia tua non custodierunt (Psal. CXVIII). Ad eos autem quos increpat, hunc debet affectum servare, quem pater et medicus erga aegrotantem filium servat, et tunc maxime, cum qualitas curae tristior videtur et gravior.(0789B) § XXIII.-- Item ejusdem (cap. 24). Int. Quali affectu quis debet suscipere correptionem?-- Resp. Sicutaeger filius patris et medici de vita sua solliciti: qui etiamsi offeratur aliquid asperum ad curandum filium, scit [itaque] filius, quod nec pater in aliquo negligere potest de salute filii, nec medicus falli.

§ XXIV.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 1). Abbas, monasterii non tam genere quam sapientia nobilis esse debet: ut qui sermonem ad erudiendas animas justa eruditione lucubrat, propriis actibus non contradicat. Plus etenim subjugati praelatorum actuum formam imitantur, quam doctrinae illatae aures accommodant. Debet enim sacris eloquiis (0789C)opera nectere sacra, ut qui ejus imitatur doctrinam ex voce, imitetur cultum ex opere. Ne, si in aliquo voci opus contradixerit, fructus vocis non obtineat effectum. Sic ergo sit et voce ornatus et opere, ut et opus voci, et vox consentiat operi. Sit continentiae et castitatis flore comptus, et omnium (0790A)ore laudabilis, omnium desideriis imitabilis exemplo. Sit charitatis benevolentia ornatus, et omnium fidelium laetificet corda: erga peregrinorum et hospitum sollicitudinem praestus, erga infirmantium curam sollicitus, erga inopum et aegrotorum juvamen opulentus. Sic delinquentium ignaviam corrigat, ut ad cultum religionis lascivas et fessas mentes reducat. Sic misericorditer bonitatis dona distribuat, quatenus ex nimia bonitate, facinorum fomenta non nutriat. Sit ergo bonus bonis per meritum, sit malis malus per flagellum. Quod mediante scientia agendum est, juxta psalmistae orationem dicentis: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me, Domine (Psal. CXVIII). In utroque enim abbati cavendum est, ne aut nimia bonitate in subjectorum (0790B)cordibus vitia nutriat, aut nimia disciplinae austeritate, quae leni increpatione sananda fuerant, rigida correptione diripiantur. Incautis etenim sic blanda persuasione subveniat, ut eorum saniei antidoti quodammodo medendo curam infundat; sanis vero moribus ea hortando praebeat, ut quae agere coeperunt, meliorando usque ad finem perducant. Nihil etenim prodest coepisse, si in bono opere, quod coeperant, non studeant perseverare. Habeat ergo tot animos pater, quot in suo regimine filios: ut juxta omnium mores, omnium noverit vitia coercere. Tuta sit in omnes prudentia, ut nec pietas disciplinae, nec disciplina pietati locum tollat. Agat omnium curam; ut de omnium profectu mercedis recipiat lucrum; ut ex corruptione praesentis vitae (0790C)quandoque ereptus, tantum laboris recipiat praemium, quantis ad vincendum inimicum praesidiis praebuit supplementum.

§ XXV.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 19). Abbati vel monacho monasterii servum non licebit (0791A)facere liberum. Qui enim nihil proprium habet, libertatem rei alienae dare non debet. Nam sicut et saeculi leges sanxerunt: Non potest alienari possessio, nisi a proprio domino. Omne quod in monasterium in nummo ingreditur, sub testimonio seniorum accipiendum. Eadem pecunia in tribus partibus dividenda est: quarum erit una pro infirmis et senibus, et pro aliquo coemendo in diebus sanctis (0792A)cultius ad victum fraternum; alia pro egenis; tertia pro vestimentis fratrum et puerorum, vel quibusve ad necessitatem monasterii coemendis. Quas tres partes custos sacrarii suscipiat, ac praecipiente abbate sub testimonio praepositi vel seniorum de singulis partibus pro suis necessariis causis expendat.

CAPUT VI. DE ADHIBENDIS AD CONSILIUM FRATRIBUS. (0791D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Quoties aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem, et dicat ipse, unde agitur: et audiens consilium fratrum (0792D)tractet apud se; et quod utilius judicaverit, faciat. Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus, quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sic autem dent fratres consilium cum (0793A)omni humilitatis subjectione; et non praesumant procaciter defendere quid eis visum fuerit. Et magis in abbatis pendeat arbitrio, ut quod salubrius judicaverit, ei cuncti obediant. Sed sicut discipulos convenit obedire magistro, ita et ipsum provide, et juste condecet cuncta disponere. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem. Neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve intus et foris monasterium contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subjaceat. Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum. (0793B)Si qua vero minora agenda sunt in monasterio, seniorum tantum utatur consilio: sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Eccle. XXXII).

§ II.--Ex REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 8). Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens. Vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui.

§ III.-- Item ipsius. Igitur qui animo uno esse concupiscunt, et vivere mente communi disposuerunt, consiliis majorum (0794A)inserviant: quid ex consiliis processerit Patrum, id faciant.

§ IV.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 67). Interrog. Si quis non contentus quotidie sibi aliquid injungi de his quae pro mandato Dei incidunt, sed artificium vult discere, quali vitio aegrotat? aut si oportet ei acquiesci?-- Resp. Iste talis, et praesumptor est, et sibi placens et infidelis, qui non timet sententiam Domini dicentis: Estote parati, quia, qua hora non putatis, filius hominis veniet (Matth. XXIV). Si enim quotidie exspectat quis Dominum, sollicitus est et trepidus, quomodo praesentem diem non transeat otiosus, et nihil amplius quaerit. Si autem imperatur ei artificium discere, obedientia sua habeat lucrum, et in hoc placeat Deo et non (0794B)in eo quod sibi placet, assumat judicium.

§ V.-- Item ejusdem (cap. 68). Interrog. Si quis industrius sit et promptus ad implenda mandata; agat autem, non quod ei injungitur, sed quod ipse vult, quam mercedem habebit?-- Resp. Merces illius illa ipsa est quod sibi placet. Cum autem Apostolus dicat: Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem (Rom. XV). Et ut amplius inclinaret et constringeret audientes addit dicens: Quia ipse Christus non sibi placuit (Ibid.). Scire debet unusquisque periculum suum (0795A)esse in eo quod vult sibi placere, simul enim et inobediens invenitur

§ VI.-- Item ejusdem (cap. 81). Interrog. Si omnino volenti litteras discere, vel lectioni vacare, indulgendum est?-- Resp. Apostolo dicente: Ut non quae vultis, ea faciatis (Gal. V). In omni negotio sua voluntate permittere unumquemque agere perniciosum est: sed oportet illud suscipere quod ab his qui praesunt injungitur: etiamsi contra voluntatem sit ejus cui injungitur, secundum Domini exemplum dicentis: Pater, non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII).

§ VII.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 23). Artificium vero discendum, aut quamlibet operam (0795B)faciendam, non pro suo libito eligant, sed in arbitrio abbatis erit, quod utile prospexerit imperandum.

§ VIII.--EX REGULA ORIENTALI. Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui.

§ IX.--EX REGULA PATRUM (cap. 1). Ante omnia habentes charitatem, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, vel caetera quae docet Apostolus (Col. II); ita ut nemo quidquam suum vindicet; sed sicut scriptum est in Actibus apostolorum, (0796A)habeant omnia communia (Act. IV). Ille vero qui praepositus est, Dei judicium et ordinationem sacerdotis in omnibus timere, diligere et obaudire secundum veritatem debet. Quia si quis illum putat [se] spernere, Deum spernit, sicut scriptum est: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit; et qui me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X). Ita ut sine ipsius voluntate nullus frater quidquam agat, neque accipiat ab aliquo aliquid, neque det, nec usquam prorsus recedat sine verbo.

§ X.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 2 et 3). Seniores junioribus affectum paternum impendant. Et cum imperandi necessarium fuerit, non tumenti animositate, et clamosis vocibus, sed fiducialiter (0796B)tranquilla simplicitate et auctoritate bonae vitae, ad peragendam communem utilitatem, quae fuerint opportuna, injungant. Juniores senioribus sincera subjectione obediant, nec tumenti cervice in quocunque respondeant, aut fastidienti animo, et negligenti aure imperantibus obedire detrectent: sed unanimiter et concorditer, tam in spiritali opere quam in terreno omnes fideli intentione occurrant.

§ XI.--EX REGULA CUJUSDAM PATRIS. Nullo alio vitio diabolus monacnum perdit, ac trahit ad mortem, quam cum eum neglectis seniorum (0797A)consiliis suo judicio defensionique conspexerit confidere.

§ XII.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI (cap. 9). Maxima pars Regulae monachorum mortificatio est: quibus nimirum per Scripturam praecipitur: Sine concilio nihil facias (Eccli. XXXII). Ergo, si nihil sine consilio faciendum, totum per consilium est interrogandum. Unde etiam per Moysem praecipitur: (0798A)Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII) Sed, licet duris dura videatur haec disciplina, ut scilicet homo de ore pendeat alterius, certis tamen Deum timentibus dulcis et secura invenietur, si ex integro et non ex parte conservetur. Quia nihil dulcius est conscientiae securitate, nihil securius est animae impunitate, quam nullus sibi ipsi per se potest tradere, quia proprie aliquorum est examinis.

CAPUT VII. QUAE SUNT INSTRUMENTA BONORUM OPERUM. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Inprimis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute. Deinde proximum tanquam seipsum. Deinde non occidere. Non adulterari. (0799A)Non facere furtum. Non concupiscere. Non falsum testimonium dicere. Honorare omnes homines. Et quod sibi quis fieri non vult, alii ne faciat. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. Corpus castigare. Delicias non amplecti. Jejunium amare. Pauperes recreare. Nudum vestire. Infirmum visitare. Mortuum sepelire. In tribubulatione (0800A)subvenire. Dolentem consolari. A saeculi actibus se facere alienum. Nihil amori Christi praeponere. Iram non perficere. Iracundiae tempus non reservare. Dolum in corde non tenere. Falsam pacem non dare. Charitatem non derelinquere. Non jurare, ne forte perjuret. Veritatem ex corde, et ore proferre. Malum pro malo non reddere. Injuriam (0801A)non facere: sed et factam patienter sufferre. Inimicos diligere. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. Persecutionem propter justitiam sustinere. Non esse superbum. Non vinolentum. Non multum edacem. Non somnolentum. Non pigrum. Non murmuriosum. Non detractorem. Spem suam Deo committere. Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi. (0802A)Malum vero a se factum sciat, et sibi reputet. Diem judicii timere. Gehennam expavescere. Vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere. Actus vitae suae omni hora custodire. In omni loco Deum se respicere pro certo scire. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spiritali patefacere. Os suum a (0803A)malo vel pravo eloquio custodire. Multum loqui non amare. Verba vana, aut risui apta non loqui. Risum multum aut excussum non amare. Lectiones sanctas libenter audire. Orationi frequenter incumbere. Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri: de ipsis malis de caetero emendare. Desideria carnis non perficere. Propriam voluntatem odire. Praeceptis abbatis in omnibus obedire, etiamsi ipse aliter, quod absit, agat memores illius Dominici praecepti: Quae dicunt facite: quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII).

Non velle dici sanctum, antequam sit: sed prius (0804A)esse quod verius dicatur. Praecepta Dei factis quo tidie adimplere. Castitatem amare. Nullum odire. Zelum non habere. Invidiam non exercere. Contentionem non amare. Elationem fugere. Seniores venerari. Juniores diligere. In Christi amore pro inimicis orare. Cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire. Et de Dei misericordia nunquam desperare. Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis, quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur, quam ipse promisit, quod oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus his qui diligunt (0805A)eum. Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur, claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione.

§ II.--EX REGULA SANCTI MACARII. Milites ergo Christi sic taliter suos debent componere gressus, charitatem in se perfectissimam continentes Deum ex tota anima diligere, et ex tota mente, et ex toto corde, et ex tota virtute sua, invicem inter se perfectissimam sectantes obedientiam. Pacifici, mites, moderati; non superbi, non injuriosi, non susurrones, non irrisores, non verbosi, non praesumptuosi, non sibi placentes, sed Deo, cui militant, Christo. Non blasphemiam sectantes, nec dicere quidquam praeter quod bonum (0805B)est. Ad obsequium non pigri, ad orationem parati, in humilitate perfecti, in obedientia praecincti, in vigiliis instantes, in jejunio hilares. Nullus se [ab] alio justiorem arbitretur; sed unusquisque omnibus se inferiorem contemnat. Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Praeceptum senioris est, ut salutem suscipias; non murmurando ullam operam facias; non responsionem contra praeceptum usurpes, non te extollas, aut magnifices utilem operam aliquam fecisse. Non acquirendo aliquid lucri congaudeas, aut in damno contristeris. Non te familiaritas aliqua saecularis trahat, sed tota dilectio tua in cellula demoretur. Cellam ut paradisum habeas. Fratres tuos spiritales ut aeternos confidas habere parentes. Praepositum (0805C)monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Similiter quoque et omnes oportet diligere fratres, cum quibus etiam te confidas videre gloriam Christi. Non oderis laboriosam operam, otium quoque ne sectaveris, in vigiliis confectus, in opere justo affectus, ambulans quasi dormitans, lassus ad stratum tuum venias: cum Christo requiescere credas. Cursumque monasterii super omnia diligas. (0806A)Qui vero saepius orare voluerit, uberiorem inveniet misericordiam Christi.

§ III.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 41). Interrog. Quid est maledicus, id est λοίδορος.-- Resp. Omnis sermo qui ob hoc profertur ut infamet aliquem, deroget vel male commendet, maledicus est, etiamsi non videatur esse injuriosus. Et hoc manifestum est ex sententia Evangelii, cum dicit de Judaeis: Quia maledixerunt eum dicentes: Tu sis ex discipulis ejus (Joan. IX).

§ IV.-- Item ejusdem (cap. 42). Interrog. Quid est detractio vel derogatio?-- Resp. Duas opinor esse causas, in quibus licet alicui dicere et retractare aliena mala: si quando consilium habere necesse est cum caeteris, qui in hoc (0806B)ipsum videntur assumi, quomodo corrigatur is qui peccavit, vel male aliquid egit. Et rursum si quando necesse est praevenire aliquem et commonere ne forte incurrat in consortium alicujus mali, dum eum putat esse bonum: quia Apostolus dicit: Nolite commisceri cum hujusmodi (II Thess. III). Item in Salomone: Noli manere cum homine iracundo, ne forte vias ejus discas et sumas laqueum animae tuae (Prov. XXII). Quod et ipsum Apostolum fecisse invenimus per hoc quod scribit ad Timotheum dicens: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; quem tu quoque devita: valde enim restitit nostris sermonibus (II Tim. IV). Praeter hujusmodi autem necessitates quicunque dicit aliquid adversus aliquem, ut vel deroget ei vel obtrectet, istud est detrahere, etiamsi (0806C)vera esse videantur quae dicit.

§ V.-- Item ejusdem (cap. 43). Interrog. Qui detrahit fratri, audit detrahentem, et patitur, quid dignus est?-- Resp. Excommunicari debet. Detrahentem, inquit, occulte adversus proximum suum, hunc persequebar (Ps. C). Et alibi dictum est: Noli libenter audire detrahentem, ne forte eradiceris (Prov. XX).(0807A) § VI.-- Item ejusdem (cap. 44). Interrog. Quod si de eo, qui praeest, detraxerit, quomodo eum observabimus?-- Resp. Et in hoc manifestum est judicium iracundiae Dei, quae facta est super Mariam, dum detraxit de Moyse: et peccatum ejus, nec ipso quidem Moyse orante, inultum Deus esse permisit (Num. XII).

§ VII.-- Item ejusdem (cap. 61). Interrog. Quomodo intelligitur superbus, vel quomodo curatur.-- Resp. Intelligitur quidem ex eo quod ea semper quae eminentiora sunt quaerit. Curatur autem, si credat sententiae ejus quae dixit: Deus superbis resistit (Jac. IV). Illud sane sciendum est quod quomodo quis timeat damnationem superbiae, impossibile est curare hoc vitium, nisi abstrahat se, (0807B)et secedat ab omnibus occasionibus elationis. Sicut impossibile exstingui linguam alicujus, vel gentis loquelam, vel artificium aliquod, nisi quis omni genere se penitus abstrahat non solum ab agendo, vel loquendo [vel movendo], sed etiam audiendo eos qui loquuntur, vel videndo eos qui agunt id quod oblivisci cupit. Et hoc observandum est de omnibus vitiis.

§ VIII.-- Item ejusdem (cap. 90). Interrog. Quomodo oportet jejunare, cum necessarium jejunium injungitur, si aliquando quod religio deposcit explendum tanquam ex necessitate, an voluntarie?-- Resp. Domino dicente: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V), omne quod ad religionem pertinet, nisi ex proposito et religione (0807C)fiat, periculum generat. Debet ergo jejunio sociari devotio. Quia autem necessarium sit jejunium in talibus quibusque causis, et maxime cum desideramus aliquid impetrare de Domino, etiam sanctus Apostolus docet, qui inter caeteras suas virtutes addidit etiam hoc dicens: Quia in jejuniis frequenter (II Cor. XI).

§ IX.-- Item ejusdem (cap. 138). Interrog. Quomodo possumus timere judicia Dei.-- Resp. Naturaliter exspectatio omnis mali timorem incutit. Ita namque etiam bestias timemus et principes, scientes imminere ab eis aliquid quod ad vitae exitium pertinet. Si ergo credamus quia verae sunt (0808A)comminationes futuri judicii et recordemur terribile illud futuri examinis tribunal, timebimus judicia Dei.

§ X.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 4). Monachis autem summopere studendum est ut apostolicam vitam tenentes, sicut in unum constituti esse noscuntur, ita cor unum habeant in Deo, nihil sibi proprium vindicantes, [nihilque in] quantulumcunque amorem rei privatae gerentes; sed juxta exemplum apostolicum omnia communia habentes, in praeceptis Christi permanendo proficiant, Patri honorem debitum reverentes, erga seniores obedientiam, erga aequales incitamentum virtutum, erga minores exempli boni ministerium conservabunt. Nemo caeteris se judicet meliorem, sed inferiorem omnibus deputans tanta humilitate clarescat, quanto (0808B)plus caeteris culmine virtutum coruscat. Abstineat etiam a furore et detractione, parcat monachus linguae. Indecenter quoque vel notabiliter non incedat. Philargyriae contagium ut lethiferam pestem abhorreat, a turpibus verbis vel otiosis linguam avertat, atque indesinenter cor mundum labiaque exhibeat. Affectus quoque animi turpes ab intentione cogitationis abstergat, seque per compunctionem cordis in studio sancto meditationis exerceat. Torporem somni atque pigritiae fugiat, vigiliisque et orationibus sine intermissione intendat. Gulae concupiscentiam deprimat, atque abstinentiae virtutibus semetipsum pro studio domandarum libidinum affligat, domans jejuniis carnem, quantum valetudo corporis sinit. Livore quoque invidiae de fraternis profectibus (0808C)nequaquam tabescat; sed quietus atque pacificus per amorem fraternae dilectionis de cunctorum gaudeat meritis. Iracundiae perturbationem a se rejiciens, et patienter omnia sustinens, nulla tristitia, nullo temporali moerore affectus, sed contra omnia adversa interiori gaudio fretus, ipsam postremo vanae gloriae laudem procul a se abjiciat, ut dum his institutis radiat, merito nomen suae professionis retineat.

§ XI.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 24). Transeuntibus de hac luce fratribus, antequam sepeliantur, pro dimittendis eorum peccatis sacrificium offeratur. Corpora fratrum uno sepelienda sunt loco, ut quos viventes charitatis tenuit unitas, (0809A)morientes unus locus amplectatur. Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sacrificium Deo offeratur, ut beatae vitae participes facti purgatiores corpora sua in die resurrectionis recipiant. Haec igitur, o servi Dei, milites Christi, contemptores mundi, ita vobis custodienda volumus, ut majorum praecepta [ patrum] per omnia conservetis. Suscipite igitur inter illa et hanc admonitionem nostram, humili corde custodientes quae dicimus, libenter sumentes quae dispensamus: quatenus vobis de effectu operis sit gloria, et nobis pro ipsa admonitione postulata proveniat venia. Deus (0810A)autem omnipotens custodiat vos in omnibus bonis: et quomodo coepit sic confirmet gratiam suam in vobis. Amen.

§ XII.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 127). Si frater dormierit, omnis eum fraternitas prosequatur. Nemo remaneat absque majoris imperio, nec psallat, nisi ei jussum fuerit; nec post alterum psalmum jungat alterum sine praepositi voluntate.

§ XIII.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 23). Ut jurandi consuetudo ad integrum, si fieri potest, (0811A)de monachorum interlocutione tollatur: ut, etsi secundum humanam fragilitatem minus forsitan possunt mendacii cavere peccatum, possint saltem damnandum vitare perjurium. Quos rogo simul atque commoneo ut studeant in usum habere verba sacra, ne unquam necessaria sint sacramenta. Quam enim hujus vitii debeant omnes vitare flagitium, beato apostolo monente, didicimus. Nolite jurare neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem verbum vestrum, Est est, Non non; ut non sub judicio decidatis (Luc. V). Et illud similiter divinae Scripturae: Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccli. XXIII). His namque magnis atque evidentissimis documentis etiam lectio Evangelii, (0811B)quae maxima est plenitudo, similiter attestatur, dicente Domino ad discipulos: Audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis non jurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est est, Non non (Matth. V). Sufficiat ergo nos propria inserenda monita exemplis docuisse vitanda.

§ XIV.--EX REGULA AURELIANI (cap. 9). Non juretis, quia Dominus dixit: Nolite jurare (0811C)(Matth. V). Et alia Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate, nec discedet de domo ejus plaga (Eccli. XXIII).(0812A) § XV.-- Item ejusdem (cap. 10). Non maledicatis, quia scriptum est: Maledici regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI).

§ XVI.-- Item ejusdem (cap. 11). Mentiri omnino non liceat, quia os quod mentitur, occidit animam (Sap. I). Et illud: perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V).

§ XVII.-- Item ejusdem (cap. 12). Iracundiam nullus usque ad aliam diem protrahere praesumat. Quod si, ut habet humana fragilitas, sermo durior inter fratres ortus fuerit, invicem sibi veniam petere et debita relaxare debebunt propter Domini mandatum, ubi dicit: Si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari (0812B)fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V). Et: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Item: Si septies in die peccaverit in te, et conversus dixerit: Poenitet me, dimitte illi (Luc. XVII). Et: Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies (Matth. XVIII). Et alia Scriptura: Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Eph. IV). Quod si, quod Deus avertat, diabolo instigante, ita fuerit quis furore repletus, ut ista mandata pertinaci corde contemnat, et unus de illis qui discordantes sunt, praevenerit alium veniam ei petens; si ille cui petit non dimiserit, legitimam disciplinam accipiat, ut ad charitatem (0812C)se corrigat. Quod si ambo despexerint, pariter a communione vel cibo suspendantur, donec invicem sibi reconcilientur.

§ XVIII.--INCIPIUNT GESTA A BEATO AUGUSTINO, QUANDO SIBI SUCCESSOREM ELEGIT. Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano (0813A)Augusto iterum consule, cum Augustinus episcopus una cum Regiliano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia Pacis Iponiensium regionum, praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro et Eraclio presbyteris, astanti clero et frequenti populo, Augustinus episcopus dixit: Quod hesterno die promisi charitati vestrae propter quod volui frequentius convenire, et video frequentius convenisse, mora omni postposita, hoc agendum est. Si enim aliud velim loqui, in illud suspensi sumus. Audistis, omnes in hac vita mortales sumus, et dies vitae nostrae ultimus omni homini est semper incertus. Verum tamen in infantia speratur pueritia, in pueritia speratur adolescentia, in adolescentia speratur juventus, (0813B)in juventute speratur gravitas, in gravitate speratur senectus. Utrum contingat, incertum est. Senectus autem aliam aetatem quam speret, non habet. Incertum est enim ipsa senectus quandiu sit homini: illud tamen certum est nullam remanere aetatem quae possit succedere senectuti. Quia voluit Deus, ad istam civitatem cum vigore aetatis adveni: sed tamen juvenis fui et senui. Scio per obitum episcoporum per contentiosos, ambitiosos aut seditiosos solere Ecclesias perturbari; et, quod saepe sum expertus et dolui, debeo, quantum ad me attinet, ne contingat, huic prospicere civitati. Sicut novit charitas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui. Petierunt enim me fratres, et maxime servi Dei, qui ibi sunt, ut venirem. Quia post obitum beatae memoriae fratris (0813C)coepiscopi mei Severi, nonnulla ibi perturbatio timebatur. Veni, et quomodo voluit, Deus adjuvit nos per suam misericordiam. Acceperunt episcopum, (0814A)quem vivus designaverat episcopus eorum. Hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. Minus tamen aliquid factum erat. Unde nonnulli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere, ut successorem suum apud clericos designaret: ad populum inde non est locutus. Et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. Quid plura? Deo placuit, fugata est tristitia, gaudium successit, ordinatus est episcopus quem praecedens episcopus designaverat. Ergo, ne aliquid de me quaeratur voluntatis meae, quam credo Dei esse, in omnium vestrum notitiam profero. Presbyterum Eraclium mihi successoren volo. A populo acclamatum est Deo laudes, Chri sto laudes. Dictum est vicies tercies. Exaudi, Christe, (0814B)Augustino vitam. Dictum est sexies vicies. Te Patrem, te episcopum. Dictum est octies. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit, Non est opus me de laudibus ejus aliquid dicere; faveo sapientiae, parco verecundiae.

§ XIX.--EX DOCTRINA SANCTI ORSIESII. Non irascamur invicem. Etiamsi ira nos vicerit, non peccamus irati solis occubitum poenitentia praevenientes (Eph. IV). Meminerimus esse praeceptum quoties peccanti in nos ignoscere debemus, et munus nostrum relinquere ante altare, quod nequaquam suscipitur, nisi fuerit reconciliatione placabile (Luc. VII); ut possimus dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI). Et Apostolus dicit: Si (0814C)quis habet adversus aliquem querimoniam, sicut et Christus donavit nobis, sic facite (Col. III)(0815A) § XX.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 4). Interrogatio discipuli. Quae sunt ferramenta spiritalia, cum quibus operari possumus artem divinam?-- Resp. Dei per magistrum. Quae fides, spes, charitas, gaudium, mansuetudo, humilitas, obedientia, taciturnitas, prae omnibus castitas corporum, conscientia simplex, abstinentia, simplicitas, benignitas, bonitas, misericordia: prae omnibus pietas, temperantia, vigilantia, sobrietas, justitia, aequitas, veritas, dilectio, mensura, modus, et perseverantia usque in finem.

§ XXI-- Item ejusdem (cap. 5). Interrogatio discipuli. Quae est materies vel causa malorum quae in fornace timoris Dei excoqui debet, vel quae est aerugo vel sorditatio vitiorum quam de (0815B)nobis debet lima justitiae mundare?-- Resp. Dei per magistrum. Cavenda in nobis vitia haec sunt. Primo (0816A)superbia, deinde inobedientia, multiloquium, falsitas, avaritia, cupiditas, zelus, invidia, iniquitas, odium, inimicitia, ira, contentio, fornicatio, ebrietas, voracitas, murmurium, impietas, injustitia, pigritia, furtum, detractio, scurrilitas, levitas, immunditia, vaniloquium, risus multus, vel excussus, subsannatio, concupiscentia, dolus, ambitio, vacatio. Haec omnia non sunt a Deo, sed opera sunt diaboli, quae in die judicii a Deo meritum suum perpetui ignis gehennam merentur.

§ XXII.-- Item ejusdem (cap. 6). Interrogatio discipuli. Quod est officium divinae artis, vel operatio spiritalium ferramentorum?-- Resp. Dei per magistrum. Officina vero monasterium est, in qua ferramenta cordis in corporis clusura opus (0816B)divinae artis diligenti custodia perseverando operari potest.

CAPUT VIII. DE OBEDIENTIA. (0815C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. (0815C) Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Haec convenit his qui nihil sibi a Christo charius aliquid existimant propter servitium sanctum quod professi sunt, seu propter metum gehennae, vel gloriam vitae aeternae, mox ut aliquid (0816C)imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo; de quibus Dominus dicit: Obauditu oris obedivit mihi (Psal. XVII). Et item dicit doctoribus: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, (0817A)mox exoccupatis mentibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede jubentis vocem factis sequuntur: et veluti uno momento praedicta magistri jussio, et perfecta discipuli opera in velocitate timoris Dei ambae res communiter citius explicantur, quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. Ideo angustam viam arripiunt. Unde Dominus dicit: Angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII). Ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobiis abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam, qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. V). Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis (0817B)erit Deo et dulcis hominibus, si quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio, vel cum responso nolentis efficiatur. Quia obedientia quae majoribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit: Qui vos audit, me audit (Matth. X) Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX). Nam cum malo animo si obediat discipulus, et non solum ore, sed etiam in corde si murmuraverit, etiamsi impleat jussionem, tamen acceptum jam non erit Deo, qui cor [ejus] respicit murmurantis. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam. Imo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 4). (0817C) Volumus ergo unum praeesse seniorem super omnes fratres, nec ab ejus consilio vel imperio quidquam sinistrum declinare; sed sicut imperio Domini omni laetitia obedire, dicente Apostolo ad Hebraeos: Obedite praepositis vestris, quia ipsi vigilant pro vobis (Hebr. XIII). Et Dominus dixit: Nolo sacrificium, sed obedientiam. Considerandum (0818A)est quoque ab his qui se tali opere unanimes esse cupient quia per obedientiam Abraham placuit Deo et Dei amicus appellatus est; per obedientiam ipsi apostoli meruerunt testes Domino in tribubus et populis esse. Ipse quoque Dominus Deus noster de supernis ad inferiora descendens ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI). His ergo tantis virtutibus firmata obedientia magnopere, magno studio teneatur.

§ III.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI (cap. 1). Primo omnium docemur Deum diligere ex toto corde, et tota mente, et ex totis viribus; et proximum tanquam nosmetipsos. Deinde ad primum verbum senioris omnes ad obediendum audientes surgere oportet. Quia obedientia Deo exhibetur, (0818B)dicente Domino nostro Jesu Christo: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Si quis igitur verbum audiens non statim surrexerit, inobediens judicandus est; qui autem contradixerit, contumaciae crimen incurrit. Et ideo non solum inobedientiae reus est, sed etiam contradictionis aditum multis aperiens, multorum destructor aestimandus est. Si quis vero murmuraverit, et ipse tanquam non ex voto obediens, inobediens putandus est. Idcirco opus ejus abjiciatur, donec illius bona voluntas cognoscatur. Obedientia autem usque ad quem finem definitur? Usque ad mortem certe praecepta est. Quia Christus usque ad mortem obedivit Patri pro nobis, cum ipse nobis per Apostolum insinuat dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in (0818C)forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et specie inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). Nihil itaque recusandum est obedientibus veris Christi discipulis, quamvis durum et arduum sit; sed cum (0819A)fervore, cum laetitia arripiendum est. Quia si talis non fuerit obedientia, non erit acceptabilis Deo, qui ait: Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Luc. XIV). Et ideo dicit de digno discipulo: Ut ubi ego sum, ibi sit minister meus (Joan. XI).

§ IV.-- Ex eadem Regula (cap. 9). Hoc namque defendit a timore judicii, quod jam examinavit judicis censura, cui alieni ponderis imponitur moles, et totum portat quod suscipit. Majus enim, ut scriptum est, periculum judicantis quam ejus qui judicatur. Quicunque itaque semper interrogaverit, si servaverit, nunquam errabit. Quia si alterius erraverit responsio, fides credentis et labor obedientis non errabunt, neque mercede interrogantis (0819B)carebunt. Nam si per se aliquid discusserit, qui debuit interrogare, in hoc ipso arguitur peccasse, quod judicare praesumpserit, qui debuit interrogare seniorem. Etsi rectum fuerit, pravum deputabitur, dum per hoc a recto declinavit. Quia nihil audet per se judicare, cujus officium est tantum obedire. Cum haec igitur ita sint, cavenda ubique est superba monachis libertas, ac vera humilitas discenda sine murmuratione et haesitatione obedientibus, quo juxta Domini verbum jugum Christi suave, et onus ejus leve sentiant. Alioquin donec Christi humilitatem discant, suavitatem jugi ejus et oneris illius levitatem non sentient.

§ V.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 1). (0819C) Primum ut monachus, quem proprie manet multas in se virtutes aedificare, obedientiae in se collocet fundamentum, ut compleat illa quae beatus Apostolus nos ammonet, cum praecipit dicens: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant (0820A)quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Ut cum gaudio hoc faciant non gementes. Hoc enim non expedit vobis (Hebr. XIII).

§ VI.--EX REGULA CUJUSDAM PATRIS. Si quis ad vocem compulsoris, sive invitantis ad aliud quodcunque, non statim surrexerit, hic inobediens reus est. Petat veniam a Deo et iterare non praesumat. Quoniam oportet unumquemque ad propriam vocem invitantis assurgere, velut carbo ignis ardentis descendisset super eum. Si autem obedientia haec non fuerit quam diximus, mortua est, et non acceptabilis apud Deum. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV). Cum gaudio semper operandum est, et nihil cum tristitia faciendum, et semper dicendum: Gaudete in Domino, (0820B)justi, et semper decet collaudatio (Psal. XXXII). Et iterum Apostolus dicit: Gaudete in Domino semper, et iterum dico gaudete (Ephes. IV). Si autem triste aliquid oblatum fuerit a nobis in Dei donis, non erit acceptabile apud Deum.

§ VII.--EX REGULA MAGISTRI Interrogatio discipuli de obedientia, qualis esse debet. Responsio Dei per magistrum. Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Sed haec forma paucis convenit et perfectis, his qui nihil a Christo charius aliquid aestimantes, propter servitium sanctum quod professi sunt, vel propter metum gehennae, vel divitias vitae aeternae, mox aliquid imperatum a majore viderint, moram pati nesciunt in (0820C)sequendo. De quibus Dominus Dicit: Obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII). Item dicit doctoribus: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et (0821A)quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede jubentis vocem factis sequuntur: et veluti uno momento praedicta magistri jussio, perfecta discipuli opera in velocitate timoris Dei ambae res communiter citius explicantur. Sed haec paucorum, perfectorumque forma infirmorum et pigrorum animos in desperatione sua satis non reddat attonitos; sed moneat imitandos. Nam considerantes in nobis diversa esse vasa flevilia, cum multum in diversis pigritiae contulit tarda natura (nam quorumdam auditus noscuntur surdo stupore eviscere, quorumdam etiam animos fusione subita in silvosis cogitationibus cernimus aberrare), ideo remissius districtionem obedientiae in doctoribus relaxamus, ut combinata praeceptione discipulis, et jussionem suam (0821B)magistrum non pigeat repetere secundum testimonium Domini, qui vocans, Abraham, Abraham (Gen. XXII). Quae ergo repetitio manifestat nobis Dominum ostendisse non posse sufficere unam vocem auditui. Nam in ipsis interrogationibus repetita magistri vox repraebetur. Discipulis secunda ideo interrogatio non respondentibus juste indulgetur, ut prima adhuc discipuli taciturnitas non reatui, sed reservatae magistro reverentiae [ custodia] deputetur. In qua reverentia utilis discipulus tarde creditur frangere taciturnitatem, quam continet, ut non ad interrogationem tuam mox praeceps lingua suis te responsis occupet prius. In praeceptionibus vero ideo magistri jussio repetitur, ut quamvis tardi aut negligentes sint auditores, cum secundo eis dicta primitus repetuntur, (0821C)[usque adeo dignum est] jam obedientibus factis mora rumpatur. Si vero tertio (quod absit ut contingat), reatui deputetur. Nam et illud de duabus viis congrue hic et convenienter taxandum est, id est, latam, quae ducit ad mortem: in quibus viis diversorum hominum obedientiae gradiuntur, id est, per latam viam saecularium, et sarabaitarum et gyrovagorum monachorum, qui aut singuli, bini, aut terni aequaliter viventes, et voluntarie ambulantes, et pro alterno imperio quidquid cuique placuerit, sibi vicibus invicem imperantes, quae noluerint, peculiariter in se defendentes, cum in proprio unusquisque consilio non vult se vinci, scandala sibi tales nunquam faciunt esse absentia; mox post studiosam litem male congregati ac se invicem separantes, (0821D)et sicut grex sine pastore oberrans per diversa dispersus sine dubio lupi faucibus occursurus: providentes sibi non Deo, sed proprio arbitrio novas iterato cellas, et de se solo sibi soli abbatis nomina imponentes, monasteria videas esse pluriora (0822A)quam monachos. In hoc enim via lata a talibus creditur ambulari, cum in nomine monachi communi more viventes, [cum] a laicis solo tonsurae habitu separati, obedientias suas magis desideriis subministrant quam Deo. Et suo judicio putant sibi licere quae mala sunt: et quidquid noluerint, hoc putant non licere. Et acceptum ducentes, ut cogitationibus suis corpori eorum magis provideatur quam animae, id est, victus, vestimentum, et calciarium, magis sibi melius ipsi posse cogitare quam alium. Nam de futuris ratiociniis animae negligendo ita se reddunt securos, ut sine majorum probationibus sub proprio arbitrio militantes credant se omnem legem et justitiam Dei perfecte in cellula operari. Nam si forte supervenientium quorumdam majorum [ cum] (0822B)emendationum quaedam eis monita ministrantur, et inutilis eis docetur talis solitaria dispositio habitandi, mox eis displicet cum ipsa doctoris persona consilium; et statim non in consentiendo ei vel in sequendo eum emendationem promittunt, sed respondent se debere vivere simpliciter, nescientes illud quod dixit Propheta: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis (Psal. XIII). Et illud testimonium Salomonis dicitur: Sunt viae quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. IV). Ideo enim via lata a talibus ambulatur: quia quocunque eos desideriorum duxerit pes, mox assensu sequuntur; et quidquid concupierint concupiscentiae eorum, illico et novos sibi licentiae calles, vel liberi sine magistro (0822C)arbitrii facientes viam vitae suae illicitis voluptatum diversitatibus delectant, et quacunque etiam delectationes voluerint progredi licentes, et patulos sibi praebent gressus, illud semper scire nolentes, quia homini creato, Mors juxta introitum delectationis posita sit (Eccl. XVIII). Et quod eis dictum est: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntatibus tuis avertere (Ibid.), surdo auditu pertranseunt. E contrario quibus ad vitam aeternam ambulandi amor incumbit, ideo angustam viam arripiunt, ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis, et voluntatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, non solum in supradictis desideriis suis et voluntatibus coarctantur, et facere nolunt cum possint arbitrium; sed etiam alieno se imperio subdunt, et in (0822D)coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. Et sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam, quae dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI). Et proprium non facientes arbitrium, abnegantes propter (0823A)Christum semetipsos sequuntur Deum, quocunque abbatis praeceptio duxerit. Et non de solum temporalibus necessariis, id est, victu, vestitu, calciario, non coguntur sibi sub abbatis sollicitudine cogitare: sed et de futuris suae ratiociniis animae solam in omnibus praeceptori obedientiam ministrando de caeteris utilitatibus suis, tam corporis quam animae redduntur securi. Quia sive bene, sive male, pastori incumbit quod in ovibus exercetur: et illum tangit in discussionis judicio rationem reddere qui imperat, non qui imperata perficit, sive bona, sive mala. Ideo enim via angusta a talibus creditur ambulari, quia propria in eis desideria minime adimplentur: et non quod volunt perficiunt, alieni judicii jugum trahentes, quo ire delectationibus suis voluerint repelluntur; (0823B)et a magistro eis quid agere aut facere voluerint denegatur. Amaricatur quotidie voluntati eorum in monasterio pro Domino, et ad probationem quaeque injuncta fuerint, sustinent velut in martyrio patienter, sine dubio illud Domino cum Propheta dicturi: Propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII) Et item dicturi postea in judicio Domino: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra. Cum ergo dicent: Imposuisti homines super capita nostra, noscuntur habere super se debere Majorem constitutum vice Dei. Et subsequentes testimonium convenienter item Domino dicent in (0823C)illo jam saeculo: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Hoc est, transivimus per amaricationes voluptatum nostrarum, et servitio obedientiae pervenimus ad tuae refrigerium pietatis. Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur, non trepide, non tepide, non tarde, vel cum murmuratione nolentis efficiatur. Quia obedientia, quae majoribus praebetur, Deo datur. Sicut dicit Dominus doctoribus: Qui vos audit, me audit (Matth. X). Et alibi (0824A)dicit: Obauditu oris, obaudivit mihi (Psal. XVII). Ergo ipsa obedientia cum bono animo a discipulis praebeatur: Quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX). Nam si cum malo animo discipulus obediat, non solum nobis ore, sed et Deo corde improperat, quod malo animo facit. Et quamvis impleat, quod fuerat imperatum, tamen acceptum jam non erit Deo, qui cor ejus respicit murmurantis. Et quamvis faciat quod jubetur, tamen, cum malo illud faciat animo, nullam de ipso facto mercedem Dominus imputabit, cum scrutans mox Deus corda ejus triste facientis votum in eo invenerit.

§ VIII.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 71). Interrog. Si autem obediens quis murmuret?-- Resp. Apostolo dicente: Omnia facite sine murmuratione (0824B)et haesitationibus (Phil. I). Alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur. Manifestum est iste qualis est, quia infidelitate aegrotat, et certam futurae spei fiduciam non gerit.

§ IX.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 5). Quidquid fecerint monachi, absque murmuratione faciant: ne, quod absit, murmurando ea sententia pereant, qua perierunt hi qui in deserto murmuraverunt. Illi perierunt manna manducando, et isti in monasterio murmuratores Scripturas recitando. Illi manna manducando mortui sunt, et isti Scripturas legendo, et audiendo spiritali fame quotidie moriuntur. Illi murmurando terram promissionis non intraverunt, et isti murmurando paradisi repromissionis terram non ingrediuntur. Grande malum de Aegypto (0824C)exire, mare transvadasse, tympanum cum Moyse et Maria Pharaone submerso tenuisse, manna manducasse, et terram repromissionis non intrasse (Num. XI, XIV, XVI, XX). Malum pejus de Aegypto istius saeculi exire, mare baptismi cum poenitentiae amaritudine quotidie pergere tympanum [ Leg., pulsare tympanum], id est, carnem cum Christo crucifigere, et manna, quod est coelestis gratia, manducare, et coelestis regionis terram non intrare.

CAPUT IX. DE TACITURNITATE. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Faciamus quod ait Propheta: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, et obmutui, et humiliatus sum, et (0825A)silui a bonis (Psal. XXXVIII). Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari. Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationem eloquiis, perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X); et alibi: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XIV). Nam loqui et docere magistrum condecet; tacere et audire discipulum convenit. Et ideo si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subjectione reverentiae requirantur. Scurilitates vero, vel verba otiosa, et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus; et ad talia eloquia (0825B)discipulum aperire os non permittimus.(0826A) § II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 40). Interrog. Usque ad quae verba otiosus sermo judicabitur?-- Resp. Generaliter omnis sermo qui non proficit ad aliquam gratiam fidei Christi, otiosus est. Et tantum est periculum hujusmodi sermonis, ut etiamsi bonum esse videatur quod dicitur, et ad aedificationem tamen fidei non pertinet, non in sermonis bonitate ille qui locutus est, periculum effugiet, sed in eo quod non proficit ad aedificationem, sermo prolatus contristat Spiritum sanctum Dei. Hoc manifeste demonstrat Apostolus dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Eph. IV). Et super haec adjecit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (0826B)in die redemptionis (Ibid). Quod utique gravius malum esse poterit?(0827A) § III.-- Item ejusdem (cap. 136) Interrog. Si bonum est penitus tacere?-- Resp. Silentium et taciturnitas tunc bonum est, cum vel ad personas, vel ad tempus aptatur, sicut a sancta Scriptura edocemur, quae dicit, aliquando quidem: Quia qui intelligit, in illo tempore tacebit, quia tempus malum est (Amos V).. Aliquando autem: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me: obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Et alibi: Quod si alii sedenti revelatum fuerit, prior taceat. Sed alio tempore his, qui incontinentem linguam habent, dicitur: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei (I Cor. XIV). Necessaria vero est taciturnitas usquequo vitia, si qua sunt, linguae vel sermonum temeritas (0827B)resecetur; et discat opportune, et in tempore utiliter loqui, et sicut scriptum est: Sermo eorum sale conditus sit, ut det gratiam audientibus (Coloss. IV).

§ IV.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 122). Quando domi sedebunt, non eis liceat loqui aliquid saeculare, sed si quid de Scripturis praepositus docuerit, vicissim inter se ruminent, et referant quae quis audierit, vel quae memoriter teneant.

§ V.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 27). Cavenda est omnibus nobis joci et risus immoderata luxoria, per quam plerumque inter fratres amarissima nascuntur scandala. Nec debet ex hac (0828A)re occasio discordiae provenire; per quam, etsi non nasceretur litigium, cavendus tamen nobis erat ad aedificationem sermo non pertinens. Scientes quia et de otioso sermone ratio Domino est reddenda. Nam risum supra modum quis nesciat indisciplinationis et levitatis esse januam, per quam perniciosos cibos miserae animae diabolus subtiliter subministrat.

§ VI.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI (cap. 2). Silentii regula diligenter custodienda decernitur: quia scriptum est: Cultus autem justitiae silentium et pax (Isa. XXXII). Et ideo, ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilitatibus et necessariis, opus est ut taceatur: quia, juxta Scripturam, In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X). Et idcirco (0828B)Salvator ait: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Juste damnabuntur, qui justa dicere noluerunt, cum potuerunt: sed mala, injusta, impia, inania, injuriosa, incerta, falsa, contentiosa, contumeliosa, turpia, fabulosa, blasphema, aspera, ac fluxuosa loqui garrula verbositate maluerunt (Prov. X; Matth. XII). Tacendum igitur est, et cum cautela et ratione loquendum est monachis: ne aut detractiones, aut tumidae contradictiones in loquacitatem vitiosam prorumpant.

§ VII.--EX REGULA CUJUSDAM. Silentium in omnibus sectandum est, et tacendi disciplina per omnia facienda est: maxime autem (0829A)juxta missam et mensam. Sed omnibus nihil loquendum est, nisi quod necessitas poposcerit. Si quis contra hanc disciplinam cum clamore et acerbiore sermone responderit, notetur, usque quo corrigatur. Si autem hoc vitio curari non poterit, ejiciatur ab unitate fratrum.

§ VIII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 8). Haec a fratribus cautius debent custodiri, id est, cogitatio, eloquium et aspectus [cogitatio]. Ut mox captivaverit mentem mala cogitatio, signata statim a fratribus sua fronte, vel ipsum pectus, mox ad precepta Christi suam convertant memoriam: et dicat sibi frater cum Propheta: Memor fui Dei, et consolatus sum (Psal. LXVII). Et item dicat: A te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum (0829B)(Psal. XVII). Si vero eloquio iracundo aut pravo aut vano negligentia os armaverit, mox clauso ore, et signato crucis sigillo in corde sibi loquatur dicens cum Propheta: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, obmutui et humiliatus sum nimis, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet interdum taceri, quanto magis a malis verbis propter peccati poenam debet cessari. Ergo, quamvis de bonis et sanctis, et aedificationum eloquiis, perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia. Tamen ab aliis verbis non interrogati fratres tandiu in taciturnitate silescant, quandiu taciti frena oris eorum abbatis interrogatione (0829C)laxentur. Ideoque taciturnitas debet magnopere a fratribus custodiri: Quia in multiloquio non effugietur peccatum (Prov. X). Et ideo: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XIV). Nam loqui et docere magistrum condecet, et audire discipulo convenit.

§ IX.--ITEM UNDE CAPUT IX. Quo ordine tacentes fratres aliquas interrogationes faciant abbati. Responsio Dei per magistrum. Cum de malis (0830A)tamque bonis eloquiis freno taciturnitatis constringuntur discipuli, et licentiae eorum aditus praesentis magistri custodia observantur; cum necessariae utilitati eorum aliquae interrogationes advenerint, adhuc clauso ore et signato tacitae gravitatis sigillo stantes ante majorem inclinato humilitatis capite clausum in silentio os clave benedictionis aperiant. Quod si semel dictae benedictioni ad postulandum eloquium adhuc non respondeat magistri permissio, iterata humiliatione capitis, et benedictione sola iterum repetita, denuo ab abbate repetatur licentia. Quod si nec sic ab eo responsum fuerit, curvato item in humilitate discipulo, jam ipse frater se tunc demum removeat, ne aut nimius ei appareat, aut improbus; et suo operi deditus (0830B)adhuc personam gerat tacentis ut in ipsa humilitate taciturnitatis aestimet semetipsum ideo indignum judicatum ad loquendum abbatis judicio, aut forte ad probationem inveniendae humilitatis putet sibi discipulus taciturnitatis ideo fuisse non apertam clausuram. Ideo enim ipsam solam benedictionem denuo diximus repetere, ut, cum sola est, et sine alio eloquio, tamen reservata diu taciturnitas conservetur; cum denuo repetitur, et post ipsam mox a nolente disceditur, adhuc servari probata humilitas sentiatur. Nam ideo repetitio discipuli reoffertur magistro, ut non solum propter spiritalem probationem ad inveniendam humilitatem discipuli diu possit tacere magister, sed ne et corporaliter per cogitatum animo occupatus vultus ejus aliis occupationibus (0830C)obstupescens vocem precantis discipuli surdis auribus praetermittat. Et ne ipsum magistrum per nimiam et importunam humilitatem in irae cogat vitium declinare, et importuna humilitas in impedimento scandali deputetur, ideo diximus post secundam suggestam benedictionem nolenti majori tertiam non repetere debere; sed mox discipulum exinde debere discedere; et cum ipsa taciturnitate opus laboris quod faciebat, debere perficere. Haec interrogatio benedictionis, quae vix sola de taciturnitate (0831A)laxatur cum inclinatione humiliati capitis a discipulis praebeatur. Id est in omni loco per omnem horam, hoc est, in monasterio, in agro, in via, in horto, vel in quovis loco, ut nunquam desit menti nostrae memoria Dei, propter quem aguntur haec omnia: ut cum forte aliquis ignarus talem fratrem interrogaverit dicens: Quare tacitus et tristis es, et inclinato vultu ambulas? respondeat illi: quia fugio peccatum et timeo Deum; et ut custodiam me ab omni quod odit Deus, ideo sum mihi sollicitus semper. Ad mensam vero sedentes, si interrogationes suas abbati voluerint intimare, ante benedictionem dictam cultelli aut coclearii aut panis percussura indicium sit magistro discipuli postulantis eloquium. Haec omnia animae pro (0831B)Deo necessaria ideo substantiam taciturnitatis constituimus clusura servari, ut ab oblivione quis non decipiatur tam facile, et praeceps sit semper in lingua. Nam cum per clusuram oris taciturnitas continetur, diu tractetur, vel purgetur in corde, quod possit mundum, et sine peccato de ore proferri, dicente Apostolo: Omne verbum vanum de ore vestro non procedat, sed si quid est ad aedificationem (Eph. IV). Et item dicit Scriptura: Sapiens paucis innotescit verbis. Et maxime timere ideo, et omni hora nos a multiloquio custodire debemus. Quia non potest fieri, ut inter multa verba, aliquanta non exeant cum peccato secundum Scripturam dicentem: In multiloquio non effugietur peccatum (Prov. X). Unde et Propheta tradens nobis formam (0831C)ostendit se de his esse sollicitum, et tam a malis quam a bonis eloquiis debere tacere dicens: Dixi, Custodiam vias meas, ut non peccem in lingua (0832A)mea. Posui ori meo custodiam, obmutui, et tacui, etiam a bonis (Psal. XXXVIII). Hoc [est] ostenditur profecto discipulo tam de malis quam de bonis eloquiis debere tacere. Quia, etsi loquenda sunt bona eloquia, non discipulis, sed magistro debetur doctrina. Nam et sicut dicit Scriptura: Vita, et mors in manibus linguae (Prov. XIV). Diligenter ergo et juste debet ipsa amplius refrenari. Haec enim tanta taciturnitatis districtae custodia perfectis, et pudoris corde et mundis a peccato, timentibus perpetua gehennae incendia, et quaerentibus vitae aeternae divitias immortales merito praecipitur observanda. Ideoque praesente abbate non loquantur, nisi interrogati discipuli; absente vero abbate, si de verbo Dei, sibi tamen lente et humiliter, non clamosa voce (0832B)loquantur. Quia omnis lenta locutio ab humilitate descendit. Si vero de inanibus ac saecularibus, vel quibusve verbis, quae ad Deum non pertinent, inchoaverint discipuli loqui, mox a praepositis suis eis imperetur silentium. Psalmos vero vel Scripturas extra illas tres horas, in quibus quotidie sine labore contingit legi, et sic laborantes fratres recensere sibi et animo permittuntur. Hanc vero tantam taciturnitatis clusuram superius praesente abbate de perfectis apud Deum taxavimus, de his quibus nunquam de Deo oblivio subripit, et vitia oris quaerunt diligenter cavere, et ex toto mundi velut angeli et a bonis et malis eloquiis quaerunt tacere pro Domino. Sed quia diversitas concessae gratiae secundum mensuram fidei maxime negligentibus (0832C)poterit minorari, tepidis et imperfectis, et minus in se sollicitis hoc relaxamus, ut de saecularibus inquirendis, (0833A)duntaxat sine peccato, aliquid quae ad aedificationem spiritalem non pertinent, nisi petita benedictione fuerit magis concessa permissio, licentia loquendi non sumatur. De aliquo vero spiritali interrogando sermone post benedictionem petitam mox loqui debere discipulum. Scurrilitates vero, vel verba otiosa, et risum moventia aeterna clausura damnamus et ad talia eloquia discipulum non aperire os permittimus.

§ X.--A DONATO COLLECTA (cap. 49). Silentii regula custodienda decernitur, quia scriptum est: Cultus autem justitiae silentium et pax (Isai. XXX). Et ideo, ne reatus de verbositate conquiratur, exceptis utilibus ac necessariis opus est, ut taceatur: quia, juxta Scripturam, In multiloquio (0833B)non deerit peccatum (Prov. X). Et alibi ait: Posui ori meo custodiam, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Hic ostendit Propheta. (0834A)Si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam debet cessari. Tacendum igitur, et cum cautela loquendum, ne aut detractiones aut tumidae contradictiones in loquacitatem vitiosam ac superfluam prorumpant. Ergo, quamvis de bonis et aedificationum eloquiis perfectis Christi discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia. Quia, ut superius diximus, In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Et alibi: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XIV). Quod si altiori voce praesumpserit, duabus silentii superpositionibus poeniteat, aut L percussionibus poeniteat. Et, si iterare praesumpserit, c. Scurrilitates vero et verba otiosa, et risum moventia aeterna (0834B)clausura in omnibus locis damnamus: et ad tale eloquium famulo Christi aperire os non permittimus.

CAPUT X. DE HUMILITATE. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Clamat nobis divina Scriptura, fratres, Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. Quod se cavere Propheta indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei; neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX). Sed quid? Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen (0835A)attingere, et ad exaltationem illam coelestem, ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire, actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio Jacob apparuit, per quam et descendentes angeli monstrabantur (Gen. XXVIII). Non aliud sine dubio ascensus ille et descensus a nobis intelligitur, nisi exaltatione descendere, et humilitate ascendere. Scala vero ipsa erecta nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino erigitur ad coelum. Latera ejus scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina ascendendos inseruit.

§. II--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 60). Interrog. Quid est humilitas, et quomodo eam (0835B)implere possumus?-- Resp. Humilitas quidem est haec ut omnes homines aestimemus superiores nobis, secundum definitionem Apostoli (Phil. II). Implere autem id possumus, si memores fuerimus Domini dicentis: Discite a me quia mansuetus sum et humilis corde (Matth. XI). Quod [se] in multis saepe ostendit et docuit, et credere ei debemus promittenti. Quia qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XIV). Deinde ut indesinenter et absque ulla cessatione in omnibus actibus et in omni negotio humiliores caeteris inveniri studeamus, et in hoc exercitium (0836A)nostrum ponamus. Non enim sic poterimus a nobis pristinae arrogantiae abolere memoriam, et effectum humilitatis assumere, sicut etiam in artificiis fieri solet, idemque modus erit etiam in caeteris virtutibus obtinendis, quae ex mandato Domini nostri Jesu Christi veniunt.

§ III.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI (cap. 9). Humilitas cordis requies animae est intus a laboribus fatigatae, unicum illius de tot malis refrigerium; et quantum ad hanc considerationem tuta de tantis foris vagis ac vanis attrahitur, tantum intus requiescit ac refrigeratur. Ita ut etiam amara illi sint dulcia, ac dura et ardua ante habita plana ac facilia. Mortificatio quoque superbis ac duris intolerabilis illi est consolatio, cui hoc solum placet quod (0836B)humile et mansuetum est. Sciendum autem est quod neque hanc mysterii felicitatem, neque aliud quid utile superveniens poterit perfecte complere quis, nisi qui in hoc studium singulare posuerit, ut non inveniatur imparatus. Si enim juxta hoc studium suas aliquas sectari aut nutrire voluerit intentiones, continuo interpositorum occupatione detentus, turbatus totus sequi, qua jussio ducit, gratus semper non poterit; neque, ut competit, complere poterit, qui turbulentus est et ingratus. Mortificationis igitur triplex est ratio, non animo discordare, non (0837A)lingua libita loqui, non ire quoquam absolute, suum est semper seni dicere, quamvis contraria jubenti: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. (0838A)XXVI). Juxta exemplum Domini Salvatoris, qui ait: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. VI).

CAPUT XI DE PRIMO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens oblivionem omnino fugiat, et semper sit memor eorum quae praecepit Deus: ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incedat; et vitam aeternam, (0837B)quae timentibus Deum praeparata est, animo suo semper evolvat: et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est, cogitationum et linguae, manuum, pedum vel voluntatis propriae: sed et desideria carnis. Aestimet se homo de coelis semper a Deo respici omni hora, et facta sua omni loco ab aspectu Divinitatis videri, 9 et ab angelis omni hora renuntiari. Demonstrat nobis hoc Propheta, cum in cogitationibus ita Deum praesentem ostendit dicens: (0838B)Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII). Et item: Dominus novit cogitationes hominum (Psal.XCIII). Et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe (0839A)(Psal. CXXXVIII). Et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV). Nam ut sollicitus sit circa cogitationes perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo, si observavero me ab iniquitate mea (Psal. XVII). Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur, cum dicat Scriptura nobis: A voluntatibus tuis avertere (Eccli. XVIII). Et item rogemus in oratione, ut fiat voluntas illius in nobis (Matth. VI). Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem, cum cavemus illud quod dicit Scriptura: Sunt viae quae videntur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. XIV). Et cum item cavemus illud quod de negligentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis (0839B)(Psal. XIII). In desideriis vero carnis ita nobis credamus Deum semper esse praesentem, cum dicit Propheta: Ante te est omne desiderium meum (Psal. XVII). Cavendum ergo ideo malum desiderium, quia mors secus introitum delectationis posita est. Unde Scriptura praecipit dicens: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. I). Ergo, si oculi Domini speculantur (0840A)bonos et malos, et Dominus de coelo semper respicit filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XXXIII);; et, si ab angelis nobis deputatis quotidie diu noctuque Domino factori nostro opera nostra nuntiantur, cavendum est [ergo] omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo Propheta (Ps. LI), ne nos declinantes in malum et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus, et parcendo nobis in hoc tempore, quia pius est et exspectat nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti, et tacui (Ps. XLIX.)

§ II.--EX REGULA CASSIANI (cap. 42). Principium ergo nostrae salutis ejusdem custodia, sicut dixi, timor Domini est. Per hunc enim (0840B)initium conversationis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia his qui imbuuntur ad viam perfectionis, acquiritur. Qui, cum penetravit hominum mentem, contemptum ei rerum omnium parat: oblivionem parentum, mundique ipsius gignit horrorem; contemptu autem et privatione omnium facultatum humilitas acquiritur.

CAPUT XII. DE SECUNDO GRADU HUMILITATIS. (0841A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere, sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. VI).Item dicit Scriptura: Voluptas habet poenam et necessitas parit coronam.(0842A) § II.--EX REGULA CASSIANI (cap. 43). Humilitas vero his indiciis comprobatur. Primo, si mortificatas in se habeat omnes voluntates. Secundo, si non solum suorum actuum, verum etiam cogitationum nihil celaverit suo seniori. Tertio, si nihil suae discretioni, sed judicio ejus universa committat, ac monita ejus sitiens ac libenter auscultet. Quarto, si in omnibus servet obedientiae consuetudinem, patientiaeque constantiam.

CAPUT XIII. DE TERTIO GRADU HUMILITATIS. (0841C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Tertius humilitatis gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat majori, imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus obediens usque ad mortem (Phil. II).

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 45). Interrog. Usque ad quem modum servire oportet eum qui placendi Deo implere Regulam cupit?-- Resp. Apostolus ostendit proponens nobis obedientiam Domini, qui factus est, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II). Et praedixit: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu.(0842C) § III.-- Item ejusdem (cap. 80). Interrog. Cum quali affectu obedire oportet ei qui nos ad opus mandati cohortatur?-- Resp. Eo affectu quo esuriens parvulus nutrici obtemperat ad ubera invitanti: vel quo affectu omnis homo suscipit ab aliquo ea quae ad vitam pertinent, imo et si quid amplius: pro eo quod multo est pretiosior futura vita quam praesens, sicut et Dominus dixit: Quia mandata mea vita aeterna sunt (Joan. XII). Sicut ergo vita praesens constat in cibo panis, ita aeterna vita in opere mandati, sicut ipse Dominus iterum dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, Patris (Joan. IV).(0843A) § IV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI. EPISCOPI (cap. 8). Obedientia praeceptum est Regulae, ut impossibilibus quoque rebus opere atque affectu ostentetur, et teneatur usque ad mortem videlicet, sicut et Christus factus est obediens usque ad mortem (Phil. II).

§ V.-- Item ejusdem (cap. 5). In tantum debent monachi praeceptis obedire majorum, sicut Christus Patri obediens fuit usque ad mortem. Quod si aliter fecerint, sciant se viam, quam quaerebant, perdidisse. Nemo vadit ad Christum nisi per Christum. Proinde monachi talem sibi debent facere consuetudinem, per quam a tramite recto nullatenus possint deviare. Primum discant (0843B)voluntates proprias superare, et nihil suo arbitrio, vel minimum aliquid agere, nihil loqui nisi ad interrogata, et cogitationes de die in diem nascentes jejunio et oratione expellere, et suo abbati nunquam celare, et quidquid fecerint, absque murmuratione faciant.(0844A) § VI.-- Item ejusdem (ex eodem capitulo). Timendum est ergo, charissimi fratres, cogitandum et providendum, qualem viam arripere debeant, qui per Christum ad Christum ire desiderant, et liquido audiant quod observare debeant. Obedientes sint abbati usque ad mortem, in tantum ut nullam faciant proriam voluntatem, sed Patris. Nihil tam charum Deo habetur, si voluntas propria frangatur. Hinc Petrus ait: Nos qui dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid nobis erit (Matth. XIX)? non solum dixit: Dimisimus omnia, quid nobis erit? Sed addidit: secuti sumus te. Multi omnia dimittunt, sed Dominum non sequuntur; quare? quia non Patris, sed suam voluntatem faciunt. Qui vult ergo arctam et angustam viam invenire et eam sine offendiculo (0844B)pergere, et pergendo non perdere, et non perdendo ad Christum pervenire, prius discat voluntates proprias superare, et nihil quod propria voluntas corporis quaesierit, facere, et in Patris obedientia usque ad finem vitae perseverare. Haec propria vita arcta et angusta quae ducit ad vitam.

CAPUT XIV. DE QUARTO GRADU. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Quartus humilitatis gradus est, si quis in ipsa obedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis injuriis tacita conscientia patientiam amplectatur, et sustinens non lassescat, vel discedat, dicente Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X et XXIV). Item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum (Psal. XXVI). Et ostendens fidelem pro Domino universa, etiam contraria, sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte afficimur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII). Et securi de spe retributionis divinae subsequantur gaudentes et dicentes: Sed in omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII). Et item alio loco Scriptura: Probasti nos, Deus; igne nos examinasti, (0845A)sicut examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro (Psal. LXV). Et, ut ostendat sub Priore debere nos esse, subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita nostra (Ibid.). Sed et praeceptum Domini in adversis et in injuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxilla praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angarianti milliario vadunt et duo (Matth. V, Luc. VI), et cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent, et maledicentes se benedicunt (II Cor. XI).

§ II.--EX REGULA SANCTI MACARII (cap. 83). Passus injuriam taceas: injuriam facere non nosse, factam posse tolerare. Nec te inania seducant consilia: sed magis te semper in Christo confirma. (0845B)Non tibi aestimes ullos proximiores, quam qui tecum sunt in cella fratres.

§ III.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 80). Quomodo quis promptus fiat etiam ad pericula (0846A)propter mandatum Domini? Primo quidem ut consideret, quia et ipse Dominus obedivit Patri usque ad mortem pro nobis (Phil. II). Et certus sit, quia mandatum Domini vita aeterna est, sicut scriptum est (Joan. XII. Marc. VIII). Tunc deinde etiam, ut credat Domino dicenti: Quia quicunque voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et propter Evangelium, salvam faciet eam.

§ IV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISC. (cap. 8). Simili quoque studio et patientiae virtus est observanda, ut nunquam nec odio violetur, nec injuria, nec contumeliis amittatur: sed in sustentatione et tolerantia roboretur. Nuditas denique et parcimonia ciborum et lectulorum duritia amplectatur.(0846B) § V.--EX REGULA CASSIANI (cap. 42). Si non solum injuriam inferat monachus nulli: nec ab alio quidem sibimet irrogatam doleat atque tristetur (Lib. IV de Instit., cap. 39).

CAPUT XV. DE QUINTO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI (cap. 15). Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes, vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbati (0845D)non celaverit suo, hortans nos de hac re Scriptura dicens: Revela Domino viam tuam, et spera in eo (Psal. XXXVI); et item dicit: Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CV). Et item Propheta: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui. Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI).

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII EPISCOPI (cap. 21). Interrog. Qui vult confiteri peccata sua, si omnibus debet confiteri, aut quibuslibet, aut certis quibusque?-- Resp. Clementia Dei erga eos qui deliquerunt, (0846D)manifesta est, secundum quod scriptum est: Qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII). Quia ergo et conversionis modus aptus esse, et convertentis [est] a peccato fructus dignus ostendi debet per poenitentiam secundum quod scriptum est: Facite fructus dignos poenitentiae (Luc. III); ne forte secundum illam comminationem eveniant his qui non poenitent, quod (0847A)scriptum est: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur (Matth. III): necessarium videtur his, quibus dispensatio mysteriorum Dei commissa est, confitenda esse peccata. Sic enim et hi, qui antiquitus poenitebant, inveniuntur apud sanctos confessi esse peccata sua. Scriptum est enim in Evangelio, quia Joanni Baptistae confitebantur peccata sua (Matth. III), et in Actibus apostolorum, apostolis, a quibus baptizabantur (Act. XIX).

§ III.-- Item ejusdem (cap. 199). Interrog. Si oportet, cum soror aliqua confitetur quodcunque delictum suum, etiam matrem monasterii adesse?-- Resp. Honestius mihi videtur esse, et religiosius, ut per seniorem matrem presbyter, si (0847B)quid et illud sibi videtur, statuat, et modum vel tempus poenitentiae imponat ad emendationem ejus, quae corrigi desiderat a peccato.

§ IV.-- Item ejusdem (cap. 200). Interrog. Si oportet gesta turpia vel obscoena confitentem inverecundius pronuntiare, aut certe quibusque aut quibuslibet?-- Resp. Confessio peccatorum hanc habet rationem, quam habet vulnus aliquod corporis, vel passio, quae medicinae demonstranda est. Sicut ergo non omnibus quis vitia vel vulnera corporis sui revelat, nec quibuslibet, sed his tantummodo qui summae peritiae testimonium habent et curae et medelae disciplinam, ita et confessio peccatorum fieri apud eos tantummodo debet, qui (0847C)curare haec praevalent et emendare, sicut scriptum est: Vos, qui fortiores estis, infirmitates infirmorum portate (Rom. XV). Hoc est auferte et exportate per curationem.(0848A) § V.--EX REGULA SANCTI ISIDORI EPISCOPI (cap. 15). Qui nocturna illusione polluitur, publicare hoc Patri monasterii non moretur; culpaeque suae meritis hoc tribuat, et occulte poenitentiam agat: sciens, quia nisi praecessisset in eo fluxus animi turpia cogitantis, non sequeretur in eo fluxus sordidae et immundae pollutionis. Quem enim praevenerit cogitatio illicita, tentatio illum cito foedat immunda. Qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore officii in sacrario stabit, nec audebit eadem die ad ecclesiam introire, antequam sit lotus aquis et lacrymis. In lege quippe qui somnio nocturno polluebatur egredi jubebatur a castris, nec regredi priusquam ad vesperam lavaretur (Deut. XXIII). Et si illi in carnali populo ita, quid spiritualis Christi (0848B)servus facere debet? qui magis contaminationem suam debet respicere, et longe ab altari positus mente et corpore pertremiscere, atque in figura aquae poenitentiae lacrymas adhibere: ut non solis aquis, sed etiam fletibus studeat ablui quidquid forte per occultam culpam immunda contaminatio polluit. Qui fornicationis tentamentis aestuat, oret indesinenter, atque abstineat: nec erubescat confiteri libidinis aestum, quo uritur; quia vitium detectum cito curatur; latens vero quanto amplius occultatum fuerit, tanto magis profundius serpit: quod re vera qui publicare negligit, curare minime cupit.

§ VI.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 13). (0848C) Omnes actus sive occasionum necessitudines semper necesse est ut monachus Patri reserat, et ex illius cognoscat discretione vel judicio quid attendat. Cogitationes, revelationes, illusiones et negligentias proprias seniori nullus obcelet, verecundia vel injuria (0849A)faciente, vel contumacia perurgente. Sed semper hujuscemodi vitia cum lacrymis atque compunctione cordis atque humilitate verissime abbati, praeposito sive praelatis senioribus revelanda sunt: et consolatione, oratione, castigatione, sive etiam exercitatione idonei operis castiganda.

§ VII.--EX REGULA CASSIANI (cap. 29). Illud ante omnia a seniore suo debet junior doceri, ut nullam jam penitus cogitationem, quamvis turpiter nascentem, celet seniori suo verecundia faciente quae confusio periculosa est animae. Sed mox, ut exortae fuerint cogitationes, suo eas publicet seniori, ne suo aliquid judicio, vel discretione committat: sed illud credat malum esse vel bonum, quod senioris judicio fuerit definitum. Non enim poterit (0849B)diabolus circumvenire vel dejicere juvenem monachum, nisi eum quem viderit aut per superbiam, aut per verecundiam suas cogitationes seniori celare. Nam evidenter diabolicam cogitationem Patres esse dixerunt; quam junior seniori confunditur aperire.

§ VIII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 15). Fratres, tunc rami arboris mundi sunt, si lignum ejus a radice purgetur. Nec enim dignum est mundatis foris regiis, intus inquinari de sordibus. Sed decenter efficitur, si de intus foras ejecta sorde jam tum demum et fores juste mundentur. Non enim secura possunt esse fossata, ubi intus est hostis. Simul et porta clausura sua captiva est, ubi muri non repellunt, sed inclusum retinent inimicum. (0849C)Nam et vulnus ebullire novit repletum putredine, nisi exprimatur et de eo fuerit sanies ejecta extrinsecus, et de ipsas operatione purgetur, altius potest suam cavare malitiam. Hoc ergo et nos de nostra (0850B)anima sentiamus. Hoc est, prius debemus de corde projicere quod in corpore nolumus bajulare, dicentes nobismetipsis: Quid taces anima, et non erumpis in voce, et mentis tuae exponis ardorem, et ejecto de intus ipso fervore malitiae, praestes fatigatae refrigerium passioni? Ergo cum alicui fratri cogitatum malum in corde advenerit, et senserit se exinde fluctuari, statim suis hoc praepositis fateatur, et mox oratione facta nuntient hoc ipsum abbati. Nam ipsi praepositi hoc ipsum ultro semper debent a susceptis suis exquirere: ne forte aut simplicitate quorumdam, aut certe ipsa verecundia malorum faciente, res pravas ac turpes fratrem pudeat confiteri. Sed cum ultro ausus magis a magistro acceperint, jam fiducialiter sine verecundia indicent cogitata (0850B)peccati. Quod et ipsi praepositi, et si ipsi hoc senserint, referant et de se abbati. Nam et ipse Major, cum de se hoc senserit, petat in oratorio a congregatione universa pro se debere orari. Ergo cum de aliquo fratre nuntiatum fuerit a praepositis abbati, convocet mox universam congregationem, et dicat omnibus abbas: Venite, fratres, subveniamus per dilectionem invicem nobis apud Dominum, dicente Apostolo: Fratres, et si praeoccupatus fuerit quis in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, corripite ejusmodi in spiritu mansuetudinis, consolamini pusillanimes, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI). Et: Tu qui stas, vide, ne cadas (I Cor. X). Ergo unanimes pro hoc fratre nostro oremus ad Dominum, ut dignetur in eo cum signaculo crucis (0850C)suae vel jussione poenitentiae suae diaboli tentationes compescere. Cum ergo pro eo ab omnibus diutissime oratum fuerit, surgens abbas cum omnibus, et complens, mox exientes singuli opus quod faciebant, (0851A)reprehendant; et retento apud se illo solo fratre qui malo cogitationis laborat, proferat codices et adversus necessitatem vulneris ejus similis divina medicina legatur. Nam et per dies quibus ipse frater interrogatus ab abbate, si forte responderit non transisse, illis horis, quibus continget legi sive per hiemem sive per aestatem, poenitentia codicum ad ipsam cogitationis necessitatem legantur in ipsa decada, de qua est frater: verbi gratia, si suaserit fornicationem, legatur illi ex diversis codicibus, ubi castitatem diligit Deus. Si mentionem suadet frequenter, legatur ex diversis, ubi praecipit veritatem. Si desiderium aliquod, legatur illi, ubi hoc temporale praecipit Deus contemni, et aeterna quaeri et regnum coelorum. Unde oportet abbatem multum esse de (0851B)lege structum, ut aut testimoniis omnia doceat, aut pertinentia ad locum legenda consignet. Nonne ergo cum tali fuerit aegrotus refertus succo discipulus, non solum pristinas recipit vires, sed et novas adversus inimicum acquirit; et adversarius perdet, quod ipse putaverat possidere? Unde alio die mane interrogetur ab abbate ipse discipulus, si cogitatio inimica cessavit, aut non. Quod si respondeat non cessasse, superponatur jejunium ab omnibus. Quod iterum si alio die reinterrogatus responderit non transisse reficientibus omnibus mensis, subtrahatur vinum. Nam si tertia, quod absit, jam dictione judicemur modicae fidei, ne videamur tarde credere Dei posse nobis auxilium subvenire; praeterea cum sciamus eum esse nimis misericordem, vel pium et (0851C)ad praestandum paratum, quia non obliviscitur misereri Deus, nec continebit in ira misericordias suas: ergo, quod supra diximus, si tertio die interrogatus responderit non transisse, item oleum mensis subtrahatur cum vino: ut multorum labore vel abstinentiae (0852A)cruciatione nullus pereat, sed omnes evadant; ut in afflictione omnium divinae misericordiae remedium speretur, ut apostolicum compleatur praeceptum dicens: Invicem onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). Nam et frater mittendus in via a praepositis suis debet moneri, ut omni hora in quovis loco sit sollicitus adversus diabolum, qui in via secum nos vult trahere in gehennam: cum non patitur bene agendo in coelis ascendere hominem, unde per superbiam causam jactatus est. Ideoque debet servus Christi in quovis loco et etiam sine praesentia Majoris cautus consistere, et diligenter se tam a malis factis, quam a pravis cogitationibus observare. Et hoc debet frater moneri, ut, cum cogitatio aliqua ei adversa advenerit, mox fixis in (0852B)terra cum cervice genibus, vel signo crucis in fronte depicto, precibus debet ad Dominum convolare, ut dignetur suos milites a diabolo defendere. Quia vitia nisi reprimantur cum parva sunt, cum magna fiunt non stringuntur. Et cum cogitata mala factis implentur, de perfecto peccato perfecta mors acquiritur.

§ IX.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 6). Confessio quam crebra et sagaci cura sit danda multorum Patrum juxta scripturarum seriem traditio demonstravit. Danda ergo confessio semper est, ut veterascentem mentis statum, et peccatorum tenebris quotidianis illecebris fuscatum, rudem custodiat, sicut Scriptura docuit dicens: Omni custodia serva (0852C)tuum cor, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV). Sic quippe beatus David orando dicebat: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui. Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. (0853A)XXXI). Quantum valet pura et non tarda confessio, ut sic secura eam subsequatur impetratio. Confessus se, ut facinorum molem pelleret de se. Qui ingemuit confitendo, glorificavit remissionem recipiendo; dolendo patefecit crimen, dando redintegravit spem. Non enim praecessit spei fiduciam, quia meminerat se olim per Spiritum sanctum a Domino illuminatus dixisse: Quia apud te est propitiatio, et propter legem tuam sustinui te, Domine (Psal. CXXIX). Et iterum: quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Ibid.). Apud quem misericordiam perennem agnoscit, apud eum copiosam et redemptionem. Quaeramus ergo ibi misericordiam, ubi redemptionem manere jam novimus copiosam. Crescat dolor post ruinam, ut culpae (0853B)inveniatur medicina. Confiteamur invicem delicta, ut nostra nobis Omnipotens dimittat peccata. Sic nos Scriptura hortatur: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem (Jac. V). Quanta clementis Judicis pietas erga nos diffusa dignoscitur, ut quod actibus aerumnosis facinus contractum fuit, mutua prece solvatur. Detur ergo mutuae orationis solatium, ut invicem orando capiatur praesidium. Magna etenim copia fructum habet, quando ex revelatione delictorum salus acquiritur. Revela, inquit Psalmista, Domino viam tuam, et ipse te enutriet (Psal. XXXVI). Si revelando peccata nutritur anima, quotidiano ergo studio per confessionem revelentur, ut quotidiana medicina vulnera sanentur. Sed quibus horis congruentibus quotidiana delicta sunt abluenda, (0853C)nobis inserendum est: ut quid post completorium per opacae noctis spatia mens vel caro per fragilitatem (0854A)deliquerit, post secundam per confessionem curandum est expiari. Quidquid vero diurno actu, vel visu, auditu, cogitatu tepescendo deliquit, nonae horae expleto cursu, ut purgetur, censendum est. Post vero quidquid ab hora nona mens maculae attraxerit; ante completam confitendum est. Illud tamen abbas studere debet, ut post secundam, scholam ingrediens, peracta oratione, nullum foras egredi permittat, nisi prius detur confessio: similiter et post nonam et ante completorium faciendum est.

§ X.--EX REGULA DONATI (cap. 23). Inter caeteras Regulae observantias hoc magis tam juniores quam seniores monemus fratres, ut assidue et indesinenti studio tam de cogitatu quam de verbo inutili, vel opere, vel aliqua commotione animi confessio (0854B)omnibus diebus, omnibus horis omnibusque momentis semper donetur, et Patri spiritali nihil occultetur. Quia statutum est hoc a sanctis Patribus, ut detur confessio ante mensam, sive ante introitum lectorum, aut quandocunque fuerit facile. Quia confessio poenitentiae de morte liberat. Ergo nec ipsa parva confessione sunt negligenda cogitata, quia scriptum est: Qui parva negligit, paulatim defluit (Eccli. XIX).

§ XI.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 8). Abbas vel praepositus, vel quilibet seniorum fratrum, cui ab abbate commissum fuerit, ut confessiones recipiat, crimina majora vel minora nullatenus manifestet, nisi soli justo judici, qui omnium confitentium crimina lavat. Ille etenim qui confessus est (0854C)sua vulnera verecunde; non ad opprobrium recipiendum, sed ad salutem redintegrandam confessus est (0855A)justum habens testem Deum, a quo et mederi exspectat. Is vero senior qui recipit, cum gravitate et moderatione penes se occultando honestissime teneat, ne, dum alterius vulneri medicinam infundit, suae mentis corrumpat nitorem. Nullus tamen monachorum confessionem recipere; vel poenitentiam dare sine ordinatione abbatis praesumat. Ne vitium commissum abbatem celetur, sed ei omnia per notitiam agantur. Qui vero inventus fuerit, qui hoc propositum regulae violare conetur, gravi poenitentiae sententia corripiatur. Quia delicti fomitem abbati voluit occultare.

§ XII.-- QUID FACTUM SIT IN MONASTERIO EVORIACAS. Denique duas quasdam sorores ejusdem monasterii (0855B)antiquus hostis aggressus [est] quas noviores et imbecilliores conversatio reddebat, tentare compulit. Primum ut confessionem veram nequaquam ab ore promerent. Erat enim consuetudinis monasterii Regulae ut ter in die per confessionem unaquaeque earum mentem purgaret. Quae diu cum ab omni congregatione objurgarentur, et nequaquam eis correptio earum proficeret, ultione divina ambae percussae meritas luere didicere poenas. Cumque mater monasterii saepe anxia quaereret quae poenae foret occasio, et nullatenus veritatem valerent exprimere, hortatur iterato ut inter supremas horas per confessionem (0856A)facinus pandant. Cumque obdurata corda nihil remedii capere vellent, inter flagella clamare coeperunt: Sustinete paululum, sustinete, nec prorsus exspectantes urgete. Cumque aliae inquirerent a quibus exspectare rogarent: Non aspicitis, inquiunt, turmas Aethiopum adventantium, quae nos rapere, et abducere festinant? Cumque, terribile dictum! quae aderant, mirarentur, audiunt fragorem supra cellae tegumenta personantem, ostiumque cellulae vi patefactum; ita ut nigrescentes umbras cernerent, et voces crebro clamantes eas per omnia audirent, ita ut vix quae aderant signo crucis armatae ad psallendi officium valerent assistere. Tanti doloris atque moeroris eventu Mater urget ut per confessionem sua patefaciant vitia, et sic sacri corporis participatione (0856B)roborentur. At illae audita sacri corporis mentione garrire et fremere coeperunt dentibus et frendentes dicere: Cras, cras, sustinete; inter quas voces extremum halitum dimiserunt. Quas cum in collegio sororum nequaquam sepeliri Mater monasterii ratum duxisset, segregatim humandas ac in extremo sepeliendas esse praecepit. Supra quarum tumulos globus igneus in modum clypei intra triennium crebro apparuit, praesertim Quadragesimae diebus usque in adventum sancti Paschae, vel etiam in vigilia Natalis Domini ferventior apparebat. Simulque voces tumultuantis turbae personabant, inter quas duae ululantes (0857A)erumpebant, prout in tormentis resonare solent: Vae mihi, vae mihi, vae mihi. Cernens itaque Mater monasterii justam sententiam a judice super injustas animas esse illatam, manifestius damnatarum est aggressa comperire sententiam, accedensque ad tumulum experimento quaerit si cadavera, quamvis putredine corrupta, in sepulcro manerent. Itaque (0858A)menses sex, ex quo functa corpora condita fuerant, transierant. Reperit interius sepulcrum igne exustum, nec quidquam terrae residuum superesse cadaveris, praeter favillam vestium. Mansitque per triennium illatae sententiae severitas, ut terror damnatarum timorem sodalium praeberet remanentium.

CAPUT XVI. DE SEXTO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Sextus humilitatis gradus est, si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus; et ad omnia quae sibi injunguntur velut operarium malum se (0857B)judicet et indignum, dicens sibi cum Propheta: Ad nihilum reductus sum, et nescivi; ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Psal. XCII).

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 22). Exercitia humilitatis sunt si se vilioribus officiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque arrogantiae et vanae gloriae vitium curari poterit; ut consuetudine humilis effectus ultra jam non incidat in arrogantiae et vanae gloriae delictum. (0858B)Sed in singulis hujuscemodi vitiis cura similis adhibeatur.

§ III.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 42). Omni vilitate contentus sit monachus, et ad omnia quae ei praedicentur velut operarium malum se judicaverit et indignum.

CAPUT XVII. DE SEPTIMO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Septimus humilitatis gradus est, si se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, humilians (0859A)se et dicens cum Propheta: Ego autem sum vermis et non homo: opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI). Exaltatus et humiliatus sum et confusus (Psal. LXXXVII). Et item: Bonum mihi, quia humiliasti me, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII)

§ II.--EX REGULA CASSIANI (cap. 42). Semetipsum cunctis inferiorem non superficie labiorum pronuntiet monachus, sed intimo cordis credat affectu.

§ III.--SANCTI AUGUSTINI, DE EO QUOD SCRIPTUM EST: Invicem onera vestra portate (Gal. V). Illud cogitandum nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum, etiamsi lateat, in quo (0860A)sine dubio possit esse superior. Quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet. Nec arbitreris quoniam bona tua eminent, et apparent, et ideo alterum nulla habere, quae lateant fortasse, majoris ponderis bona, quibus te superat nescientem. Non enim fallit nos adulatione potius quod Apostolus jubet, cum dicit: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate mentis alter alterutrum existimantes superiorem sibi (Phil. II). Non hoc itaque debemus existimare, ut non existimemus, sed nos existimare fingamus: sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in alio quo [unde] nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum quo illo videmur superiores esse, non sit occultum.

CAPUT XVIII. DE OCTAVO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel majorum cohortantur exempla.(0861A) § II.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 42) Si nihil agat monachus, nihil praesumat quod non (0862A)vel communis regula, vel majorum cohortantur exempla.

CAPUT XIX. DE NONO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Nonus humilitatis gradus est, si linguam ad loquendum prohibeat monachus, et taciturnitatem habens usque ad interrogationem non loquatur, monstrante Scriptura quia in multiloquio non effugietur (0861B)peccatum (Prov. X). Et quia, vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX).

§ II.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 29). Ut loquendi temperantiam monachus in omni locutione teneat: propter quod dicit Scriptura: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Et iterum in Evangelio: Noli multum loqui, sicut ethnici (Matth. VI). Habetur etiam in Psalmo: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). Quisquis ille frater, sint pauci sermones tui. Nec hoc tantum, sed etiam taciturnitatem tibi praesentia.abbatis, vel (0862B)etiam alterius senioris imponat: ita ut nisi interrogatus ab eo vel jussus silentium irrumpere non praesumas, obediens Scripturae, quae dicit: Priusquam audias, ne respondeas, et in medio seniorum noli te injicere (Eccli. XI). Quod etiam in convivio apertissime pronuntiamus esse servandum.

CAPUT XX. DE DECIMO GRADU HUMILITATIS. (0861D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Decimus humilitatis gradus est si non sit facilis (0862D)ac promptus in risu: quia scriptum est: Stultus in risu exaltat vocem suam (Eccli. XXI).(0863A) § II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 54). Interrog. Si ex toto ridere non licet?-- Resp. Cum Dominus eos qui nunc rident, condemnet, manifestum est quia nunquam tempus est risus fideli animae. Et maxime, cum tam plurimi sint qui per praevaricationem legis, Deum non honorent, et in peccatis suis moriantur, pro quibus utique contristari indesinenter convenit et lugere.

§ III.--EX REGULA SANCTI FERREOLI EPISCOPI (cap. 24). Conveniens etiam hoc credo monachis, ut risu, etsi non assidue, frequenter tamen abstineant. Unde si exemplum legens fratrum quisque requiret, hoc solum ei sufficiet, quod Dominum nostrum Jesum Christum, Evangelio teste flevisse legimus (Joan. XI), (0863B)risisse nescimus, tristatum fletibus, risibus non solutum. Attamen, ne quispiam dicat nullum nos praeter hoc habere testimonium lectionis, Salomonem dicentem audiat: Risus dolore miscebit, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV). Et iterum: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Cor sapientis ubi tristitia est; cor stultorum, ubi laetitia (Eccli. VII). Et iterum: Stultus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix (0864A)tacite subridebit (Eccli. XXI). Quicunque ergo ille in congregatione constitutus, ut assolet, aut mente juvenis aut aetate risibus non parcet, joca non fugerit, quid aliud nisi publicanum commutat ex monacho; qui in civitatibus amplius populosis hanc sibi tantum operam deputant vacare jocis, risibus et cachinnis specialiter. Tamen hoc cunctos moneo, servandum mando atque constituo, ut quotiescunque lectio animabus Deo deditis opportune in ecclesia vel in refectorio, aut quolibet in loco publice recitatur, nullus in risu aut moveatur, aut moveat; similiter etiam eo tempore fabulas fugiendas esse cognoscant. Quod si quis non custodierit, praesenti denuntiatione commonitus triduani eum jejunii multatio castiget. Quod triduum neminem volumus sub (0864B)uno adimplere jejunio, sed terna jejunia vespertina jubemus quotidie refectione distingui. Hoc etiam de reliquis jejuniis, quibus regulae culpabiles corriguntur, statuimus observari: ita tamen si in reo quolibet abbas superbiam duritiamque non viderit.

§ IV.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 47). Non sit facilis et promptus in risu monachus; talibus namque indiciis et his similibus humilitas vera dignoscitur.

CAPUT XXI. DE UNDECIMO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Undecimus humilitatis gradus est, si, cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum gravitate, vel pauca verba et rationabilia loquatur; et non sit clamosus in voce, sicut scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.(0865A) § II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 130). Interrog. Si licet ei qui ministrat, majore voce, vel cum clamore eloqui?-- Resp. Vocis mensuram definit audiendi modus. Si ergo brevior fuerit et compressior vox quam res poscit, prope est ut murmur potius vel susurratio videatur quam sermo. Si vero major sit quam res requirit, cum possit audire ille cui loquimur, etiamsi lenius loquamur, jam non erit vox, sed clamor, quod est notabile: nisi forte gravior sit auditus ejus cui loquimur, et necessitas nos cogat ad clamandum. Propterea enim de Domino (0866A)scriptum est: Quia Jesus clamabat dicens: Si quis credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. XII). Clamare enim dicitur pro his, quorum interior auditus surdus et obduratus erat.

§ III.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 8). Cum loquuntur monachi, definitum est, ut lenta et silens vox esset, juramento et mendacio carens; nec fraudem studens, neque multiloquium diligens, murmurationem omnino et contradictionem et rancorem nesciens, vituperare et judicare indemnem alium pertimescens.

CAPUT XXII. DE DUODECIMO GRADU HUMILITATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Duodecimus humilitatis gradus est, si non solum corde monachus, sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet; id est, in opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro, vel ubicunque sedens, ambulans, vel stans inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni hora de peccatis aestimans jam se tremendo judicio repraesentari aestimet. Dicens sibi in corde semper illud, quod publicanus (0867A)ille evangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus ego peccator levare oculos meos ad coelos (Luc. XVIII). Et item cum Propheta: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. CXVIII). Ergo his omnibus humilitatis gradibus ascensis monachus mox ad charitatem Dei perveniet illam, quae perfecta foris mittit timorem. Per quam universa, quae prius non sine formidine observabat absque ullo labore et velut naturaliter, et consuetudine incipiet custodire: non jam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum, quae Dominus jam in operarium suum mundum a vitiis et peccatis Spiritu sancto dignabitur demonstrare.

§ II.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 8). In gressu monachi ita definitum est, ut nullos (0867B)strepitus, neque saltus amplos tensis passibus facerent, nec alibi, dum pergunt, aspicerent, nisi ante vestigia sua.

§ III.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 42). Haec cum fuerint in veritate possessa, confestim (0868A)te ad charitatem, quae timorem non habet, gradu excellentiore perducit: pro qua universa quae prius non sine poena formidinis observabas, absque ullo labore velut naturaliter incipies possidere: non jam contemplatione judicii, vel timoris illius, sed amore ipsius boni et delectatione virtutum. Ad quod ut valeas facilius pervenire, exempla tibi sunt institutionis ac vitae perfectae in congregatione commoranti paucissima ab uno vel duobus, non a pluribus expetenda. Nam praeter id quod examinata et ad purum excocta reperitur in paucis, etiam istud ex hoc utilitatis accidit, quod ad perfectionem propositi hujus, id est, coenobialis vitae diligentius quis unius imbuitur ac formatur exemplo.

§ IV.-- Ejusdem (cap. 43). (0868B) Quae omnia ut possis consequi, et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessaria custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum psalmi sententiam: Ego autem sicut surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; factus sum sicut homo non audiens, et non habens (0869A)in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII). Tu quoque velut surdus, et mutus, et caecus incedas, ut absque illius contemplatione, qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, universa quaecunque videris minus aedificationis habentia velut caecus non videas; ne animatus eorum, qui haec agunt, auctoritate vel forma ad id quod deterius est et quod ante damnaveras, traducaris. Si inobedientem, si contumacem, si detrahentem audieris, vel secus quam traditum est, aliquid admittentem, non offendaris, nec ad imitandum eum tali subvertaris exemplo: sed ut surdus, qui haec penitus nec audieris, universa transmittas. Si tibi vel cuiquam convicia irrogantur injuriae, esto immobilis ad responsionem talionis, ut mutus ausculta semper hunc Psalmistae (0869B)versiculum in tuo corde decantans: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me: obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Verum et quartum hoc prae omnibus excole, quod haec, quae supra diximus, tria ornent te atque commendent. Id est, ut stultum te secundum Apostoli [ praeceptum] sententiam facias in hoc mundo, ut sis sapiens (I Cor. III), nihil scilicet discernens, nihil dijudicans ex his quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate et fide obedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens judicans, quidquid tibi vel lex Dei, vel [ lex] senioris examen indixerit. Tali etenim institutione fundatus sub disciplina (0869C)hac durare poteris perpetuo: et de coenobio nullis tentationibus inimici, nullis factionibus devolveris. Ergo patientiam tuam non debes de aliorum sperare virtute, id est, ut tunc eam tantummodo possideas, cum a nemine fueris irritatus: quod ut possit non evenire, tuae non subjacet potestati, sed potius de humilitate tua vel longanimitate quae in tuo pendet arbitrio. Et ut haec omnia, quae latiori sermone digesta sunt, cordi tuo facilius inculcentur, et tenacissime tuis sensibus valeant inhaerere, quoddam ex iis breviarium colligam, per quod possis brevitate (0870A)et compendio mandatorum universa memoriter complecti. Audi ergo paucis ordinem per quem ascendere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate valeas. Principium nostrae salutis ac sapientiae secundum Scripturas timor Domini est. De timore Domini nascitur compunctio salutaris, de compunctione cordis procedit renuntiatio, id est, nuditas et contemptus omnium facultatum, de nuditate humilitas procreatur, de humilitate generatur mortificatio voluptatum, de mortificatione voluptatum exstirpantur atque marcescunt universa vitia, de expulsione vitiorum virtutes fructificant, atque succrescunt, de pullulatione virtutum puritas cordis acquiritur, per puritatem cordis apostolicae charitatis perfectio possidetur.(0870B) § V.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 147). Interrog. Anima post multa peccata et post multas suae vitae miserias cum quali timore et qualibus lacrymis debet recedere a peccatis, et quali spe et affectu accedere ad Dominum debet?-- Resp. Primo quidem odisse debet illam suam priorem vitam notabilem et ipsam memoriam ejus perhorrescere atque execrari. Scriptum est enim: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi (Psal. CXVIII). Deinde ut majorem timorem habeat magistro, utatur ignis aeterni metu et poenae perpetuae. Sed et lacrymarum tempus agnoscat per poenitentiam, sicut David docuit in sexto psalmo purgationem peccatorum fieri posse ubertate lacrymarum in sanguine Christi per potentiam misericordiae ejus, (0870C)et per multitudinem miserationum Dei. Quia si fuerint peccata vestra sicut Phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem fuerint sicut coccinum, ut lanam candidam efficiam (Isai. I). Et post haec recepta virtute et facultate placendi Deo dicit: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia, ut psallat tibi gloria mea (Psal. XXIX). Et ita accedens ad Dominum psallat et dicat: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non delectasti inimicos meos super me (Ibid.).

CAPUT XXIII. DE OFFICIIS DIVINIS IN NOCTIBUS. (0871A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Hiemis tempore, id est, a Kalendis Novembris usque ad Pascha juxta considerationem rationis (0872A)octava hora noctis surgendum est; ut modice amplius de media nocte pausetur, et jam digesti surgant. Quod vero restat post vigilias a fratribus (0873A)qui psalterii, vel lectionum aliquid indigent, meditationi inserviatur. A Pascha autem usque ad supra dictas Kal. Novembris sic temperetur hora vigiliarum agenda, ut parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.

§ II.--EX LIBRO II INSTITUTIONUM (cap. 14). Quare post missam nocturnam dormire non oporteat. Quem laborem praeter illam rationem, qua tota industria adnitentes sacrificium Deo de fructu manuum suarum offerre se credunt, duabus ex causis cum omni observatione custodiunt. Quod nos quoque, si perfectioni studemus, eadem diligentia convenit observare. Prima, ne forte purificationem nostram nocturnis psalmis et orationibus acquisitam (0873B)invidus inimicus livens puritati nostrae, cui maxime semper insidiatur et indesinenter infestus est, quadam somnii illusione contaminet. Qui post illam satisfactionem quam pro negligentiis seu ignorationibus obtulimus, et confessionis nostrae veniam profusis gemitibus imploratam sollicitius nos, si tempus quietis invenerit, maculare festinat; tunc praecipue fiduciam nostram dejicere atque enervare contendens, cum ferventius nos ad Deum tendere orationum nostrarum puritate providerit. Ita ut nonnunquam quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, sub illius horae brevissimo tempore dehonestare conetur. Secunda vero quod, tametsi nulla talis verenda diaboli emergat illusio, intercedens etiam purus sopor inertiam monacho ne vigilaturo (0873C)parturiat, segnemque torporem inferens menti per totum diei spatium vigorem ejus obtundat, illamque hebetet perspicaciam sensus, et pinguedinem cordis exhauriat, quae nos possit per totum diem adversus omnes insidias inimici cautiores, robustioresque servare. Quamobrem canonicis vigiliis privatae ab eis subjunguntur excubiae, ac majore illis observatione succedunt: ut et illa purificatio, quae psalmis est et orationibus acquisita non pereat, et intensior sollicitudo (0874A)nos per diem custoditura praeparetur medita tione nocturna.

§ III.--EX LIBRO III INSTITUTIONUM, capite quo supra, quod post matutinas orationes ad somnum reverti non oporteat. Cujus solemnitatis ratio, cur statuta sit, vel inventa in hac provincia nonnulli ignorantes, expletis matutinis hymnis, rursum revertuntur ad somnum, in illam causam nihilominus incidentes, ob quam compescendam a senioribus solemnitas instituta est. Illa namque hora eam consummare festinant, qua negligentioribus minusque sollicitis rursum dormiendi reddatur occasio. Quod omnimodis fieri non oportet. Et sicut in superiori libello (De Noctur. Orat., c. 13) describentes Aegyptiorum synaxim plenius ex (0874B)posuimus, ne purificationem nostram confessione supplici, et antelucanis orationibus acquisitam, vel emergens quaedam redundantia humorum naturalium polluat, vel illusio corrumpat inimici, vel certe intercedens etiam puri et simplicis somni refectio interrumpat spiritus nostri fervorem, ac tepefacto somni torpore per totum diei spatium inertes deinceps ignavosque traducat. Quod Aegyptii ne incurrant, et quidem cum soleant certis temporibus, etiam ante gallorum cantum consurgere, missa canonica celebrata, usque ad lucem posthaec vigilias extendunt; ut eos superveniens lux matutina in hoc fervore spiritus reperiat constitutos, ac per totum diei tempus ferventiores sollicitioresque custodiat, praeparatos eos suscipiens ad conflictum et diurnam colluctationem (0874C)diaboli, nocturnarum exercitatione vigiliarum ac spiritali meditatione firmatos.

§ IV.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 10). Nec ulterius quisquam post purificationem nocturnarum vigiliarum in requiem somni iterum resolvatur, donec superveniente die nocturnae meditationi operatio diurna succedat; ne forte puritatem nostram psalmis et orationibus acquisitam invidus diabolus quadam somni illusione contaminet. Quia (0875A)post illam satisfactionem confessionis, quam Deo pro negligentiis, sive ignorationibus nostris obtulimus, invidus nos inimicus, si tempus quietis invenerit, maculare festinat: et tunc fiduciam nostram praecipue dejicere atque enervare contendit, cum ferventius et purius nos orare providerit. Nam multoties quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, post completas vigilias sub unius horae brevissimo tempore quiescentes dehonestare conatur.

§ V.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 28). Post Matutinas orationes ad somnum reverti non liceat, sed completis Matutinis statim dicatur Prima; deinde usque ad Tertiam omnes lectioni vacent.

§ VI.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 33). (0875B) In officio nocturno uno tempore psallantur ante pullorum cantum in hieme nocturni dicente Propheta: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII). Et de aestate item dicit: Nocte vigilat Spiritus meus ad te Deus (Isa. XXVI). Hoc est, de parte aliqua noctis post pullorum jam cantum signum fiat surgendi. Sed hoc a vigilantibus in hieme cavendum est, ne nocturnos pullus aut antecedat, aut deprehendat: quia largent noctes in tempore hiemis. Nam pullorum cantus declinantis est terminus noctis: quia nox diem parit, sicut in circulo solis declinare jam diem a sexta hora ostenditur, id est, propter noctem tantum festinare descendere solem, quantum cucurrit, ut medium in circulo ascenderet diem. Sed hoc in hieme agendum (0875C)est, ut nocturnos jam expletos pullorum cantus sequatur, quia noctes sunt grandes, ut digesti a somno fratres vigilanti, digesto sensu opus Dei, quod dicunt, agnoscant: et ideo intervallum ponitur, ut (0876A)prolixa nocte somni gravitas finiatur. Nam in verni vel in aestatis tempore, hoc est, a Pascha usque ad octavum Kal. Octobris, quod est aequinoctium hiemale, propter rationem brevium noctium a pullorum cantu Nocturni a fratribus inchoentur: et expleto psalmorum numero mox ei Matutinos subjungant, et secundum psalmorum suorum numerum finiant. Et ideo in brevibus ipsis noctibus post pullorum cantum Nocturnos constituimus inchoari, et cum Matutinis conjungi, ut non se recollocantes post nocturnos ingravescant fratres, et suavi matutino somno oppressi non solum perdant Matutinos, sed etiam Primam jam tarde dicere confundantur. Et ideo post pullos Nocturnos cum Matutinis diximus jungi, ut digesti jam a somno prolixo fratres utrumque (0876B)opus sobrie compleant, et jam reddito Matutinorum divino debito securi fratres usque Primam jam, qui volent, repausent, ut his horis somni omnem gravitudinem deponentes bene digesti post Primam jam leves laborare incipiant, monstrante nobis de S. Heleno scriptura cum dicit: Consuevit enim factis matutinis repausare. Ergo ne ante pullorum cantum cum in brevibus noctibus coacti fuerint fratres surgere adhuc crudi ab inchoato somno, cum in ipso impetu venarum sanguis et humor per venas bullescit, et inarmonia gravedinis succussati somni discoquunt membra escam quam susceperant, in ipso adhuc incocti occisi incendio, non suscitati, sed potius occisi, cum coacti fuerint fratres surgere gravi adhuc capite et indigesto rupti effugent sancti Spiritus (0876C)charismata. Et cum amaricatur carni eorum (quae quamvis milites Deo, tamen in hac vita interim quaerit quae sua sunt, etsi non in omnibus aliquantis) amarum videatur esse pro Deo quod dulce est; ut (0877A)non ex integro animo amet Deum frater in psalmis, quando per somnum cupit satisfieri carni. Nam sicut luna in circulo minorata deputati nocti minus luminis complet officium, cum tarde surgit orientis exortu, tarde cursu suo in diem ingreditur occasura, sic et brevitas noctium temperata cum die propter fragilitatem carnis humanae cogit divina in psalmis abbreviari, et jungi cum nocte diei officia. Ergo psalmi nocturni hiemis tempore, hoc est, ab aequinoctio hiemali usque ad aequinoctium vernale, id est, ab octavo Kal. Octobris usque octavo Kal. Aprilis, sed melius usque ubi fuerit Pascha, quia noctes majores sunt, dici debent antiphonae currente semper psalterio, et responsoria tria, ut fiant sexdecim impostiones in Nocturnis, quam octavo Matutinorum (0877B)impositiones similiter viginti quatuor vicibus secundum viginti quatuor seniorum imitationem genua nostra in nocte Deo flectantur cum laudibus. Nam in noctibus majoribus ideo plus psalli debent, ut sicut nobis Deus ad repausationem prolixum spatium junxit in nocte, et nos ei per agendas gratias jungamur in laudem. Tempore vero aestatis, hoc est, a Pascha usque octavo Kal. Octobris octo dicantur antiphonae, currente, ut supra diximus, semper psalterio, et tria responsoria extra lectiones et versum, et rogos Dei: ut tam istae duodecim impositiones Nocturnae quam simul conjunctae, octo Matutinorum impositiones viginti vices cogat parvae noctis ratio Deo genua incurvare. Quia somnus, cum brevis est, dulcis videtur esse carni, cum corpus (0877C)hominis prolixo fatigatum labore diei minori requie brevi quiescit in nocte. Ergo aestatis tempore, sicut supra designavimus, quia minores sunt noctes, novem dicantur antiphonae, et tria responsoria, ut fiant duodecim impositiones secundum nomina duodecim (0878A)apostolorum cantici inchoati et finiti; mox eis Matutini subjungantur propter brevitatem noctium. Sed hoc semper tam in hieme quam in aestate, tam in die quam in nocte seu in vigiliis cum psallitur, caveatur, ne psalmi aliquando combinentur, quod non licet, sed singulos debere definiri cum Gloria: ut nec orationes inter ipsos agendae perdantur, nec Glorias eorum laudi Dei videamur subducere, cum compendiosa negligentia cogimur in se psalmos inserere constituit et finem. Quod si aliqua necessitas omnes psallentes perurgeat, non combinent, sed conternent; tamen cum Gloriis suis subsequantur: et ut citius compleant, et psalmorum numeris non minoretur. Ergo ideo aut singulos aut ternos diximus debere dici: quia sicut (0878B)unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate agnoscitur; ita aut singulos, aut pro necessitate ternos credamus tamen cum Gloriis suis dici debere. Nam combinari ex toto non licet: quia non plus, neque minus ab unitate et trinitate quod deluerit, Christianum decet. Et tunc perfectam fidem habemus, si Trinitatem perfectam aequaliter in unitate, et unitatem in Trinitate sentimus. Nam si aliqua gravis necessitas quavis hora psallentes perurgeat, dicendorum omnium psalmorum singula capita cum una Gloria compleant; et sic exeant oratorio, ut quavis necessitate tamen opus Dei non videatur praetermitti.

§ VII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 8). In psallendi officio ista discretio erit. Dato namque (0878C)legitimis temporibus signo ad orationes canonicas festinabunt fratres cum properatione, omnes ad chorum occurrant, nullique ante expletum officium licebit egredi, praeter eum quem necessitas naturae compulerit. Recitantibus autem monachis post (0879A)consummationem singulorum psalmorum prostrati omnes humo, pariter, celeriterque surgentes psalmos sequentes incipient: eodemque modo per singula officia facient. Quando celebrantur psalmorum spiritalia sacramenta, refugiat monachus risus vel fabulas; sed hoc meditetur corde, quod psallitur ore. Tertia, Sexta et Nona tres psalmi dicendi sunt, responsorium unum, lectiones ex utroque testamento duae: dehinc laus, hymnus atque oratio. In Vespertinis vero officiis primo Lucernarium, deinde psalmi tres, responsorium unum, et laudes, hymnus, oratioque dicenda est. Post vesperum autem congregatis fratribus oportet vel aliquid meditari, vel de quibusdam divinae lectionis quaestionibus disputare, conferendo pie atque salubriter, (0879B)tantumque meditando disputandoque commorari, quoadusque tempus Completorii possit concurrere. Ante somnum autem, sicut mos est, peracto Completorio, (0880A)valedictis invicem fratribus, cum omni cautela et silentio quiescendum, usquequo ad vigilias consurgatur. In quotidianis vero vigiliarum officiis primum tres psalmi canonici recitandi sunt, deinde tres missae psalmorum, quarta vero canticorum, quinta matutinorum officiorum. In Dominicis diebus, vel festivitatibus martyrum solemnitatis causa singulae superaddantur missae. Verum in vigiliis recitandi aderit usus, in Matutinis psallendi canendique consuetudo, utroque modo servorum Dei mentes diversitatis oblectamento exerceantur, et ad laudem Dei sine fastidio ardentius excitentur. Post vigilias autem usque ad Matutinum reficiendum est. Post Matutinum autem operandum aliquid aut legendum. Lectiones autem ex Veteri et Novo Testamento (0880B)tempore officii quotidianis diebus recitentur. Sabbati vero die atque Dominico ex Novo tantum Testamento pronuntientur. Monachus autem (0881A)corporis sanitate consistens si vigiliis vel quotidianis officiis defuerit, perdat communionem.

§ VIII.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 29). Ad vigilias dum lectio legitur, aut de sparto aut de canabe aut aliud hujusmodi manibus operamini, ut non somnus obrepat. Si vero Dominicus, aut festi sunt dies, cui somnus venerit, aliis sedentibus, jubeatur stare, ut possit a se somni marcorem depellere: ne in opere Dei tepidus inveniatur, aut negligens.

§ IX.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI (cap. 7). De synaxi vero, id est, cursu psalmorum et orationum modo canonico quaedam sunt distinguenda; (0882A)quia varie a diversis memoriae de eo traditum est, ideo juxta vitae qualitatem ac temporum successionem varie a me quoque litteris insinuetur. Non enim uniformis esse debet pro reciproca temporum alternatione. Longior enim per longas noctes breviorque per breves esse convenit. Inde et apud seniores nostros ab octavo Kal. Jul. cum noctis augmentum sensim incipit crescere cum choris brevissimi modi in nocte sabbati sive Dominicae usque ad initium hiemis, id est Kal. Novemb., in quibus XXV canunt antiphonas psalmorum ejusdem numeri, qui semper tres loco duobus succedunt psallites: ita ut totius psalterii inter duas supra dictas noctes (0883A)numerum cantent XII choris caeteras temperantes tota hieme noctes, qua finita ver sensim per singulas hebdomadas terni semper decedunt psalmi: ut XII in sanctis noctibus tantum antiphonae remaneant, id est quotidiani hiemales XXV psalmi cursus. XXIV autem per totum ver aut aestatem, et usque ad autumnale aequinoctium, id est VIII Kal. Octobris, in quo similitudo synaxeos sicut in vernali aequinoctio, id est, VIII Kal. Aprilis, dum per reciprocas vices paulatim et crescit et decrescit. Igitur juxta vires consideranda vigilia est, maxime cum ab auctore salutis nostrae jubemur vigilare et orare omni tempore, et Paulus praecipit sine intermissione orare (I Thess. V). Sed quia orationum canonicarum noscendus est modus in quo omnes simul (0883B)orantes horis conveniunt statutis, quibus absolutis unusquisque in cubiculo suo orare debet per diurnas horas terni psalmi pro operum interpositione statuti sunt a senioribus nostris, cum versiculorum augmento intervenientium pro peccatis primum nostris, deinde pro omni populo Christiano, pro sacerdotibus et reliquis Deo consecratis sacrae plebis gradibus, postremo pro eleemosynas facientibus, postea (0884A)pro pace regum, novissime pro inimicis, ne illis Deus statuat in peccatum, quod persequuntur nos et detrahunt nobis: quia nesciunt quid faciunt. Ad initium vero noctis duodecim psalmi, ad medium noctis duodecim simul psalluntur. Ad matutinum vero bis deni, bisque bini per tempora brevium, ut dictum est, noctium sunt dispositi, pluribus (jam dixi) semper nocte Dominica sabbati vigiliae deputatis, in quibus sub uno versu LXXV singillatim cantantur. Haec juxta communem dicta synaxim. Caeterum vero, ut dixi, orandi traditio, ut possibilitas ad hoc destinati sine fastidio voti praevaleat, sive perfectio possibilitatis permittat, vel capacitas mentis illius cum necessitatum consideratione, vel vitae qualitas possit admittere, quantum (0884B)uniuscujusque fervor exegerit, si liber ac solus sit, aut eruditionis ejus quantitas postulaverit, aut status otium, aut magnitudo studii, aut operum qualitas, aut aetatis diversitas permiserit. Ita varie unius rei perfectio aestimanda est, quia cum labore adorationis partitur. Et ideo, licet longitudo standi aut cantandi sit varia, unius tamen perfectionis erit aequalitas orandi, in corde et mente jugis intentio. (0885A)Sunt autem quidam catholici, quibus idem est canonicus duodenarius psalmorum numerus sive per breves sive per longas noctes, sed per quaternas in nocte vices hunc canonem reddunt, ad initium scilicet noctis, ad mediumque noctis, sive pullorum quoque cantum ac matutinum. Cursus sicut in hieme parvus esse videtur, ita aestate satis laboriosus, et gravis invenitur, dum crebris in noctis brevitate expeditionibus non tam lassitudinem facit quam fatigationem. Noctibus vero reverentissimis Dominicae et sabbati ad matutinum ter idem volvitur numerus, id est, ter denis et sex psalmis. Quorum pluralitas ad sanctam conversationem hunc numerum canonicum multis dulci (0886A)indixit suavitatem tanquam et reliquam disciplinam: sub quorum nimirum regula nullus invenitur lassus, et cum tanta pluralitas monachorum sit, ita ut mille abbates sub uno archimandrita esse referantur, nulla ibi a conditione coenobii inter duos monachos rixa fuisse fertur visa: quod nisi ibi Dei esset habitatio dicentis: Ego in eis habitabo, et inter illos ambulabo: et ipsi erunt mihi populus (II Cor. VI; Lev. XXVI), esse non posse manifestum est; merito itaque creverunt, et quotidie, Deo gratias, crescunt in quorum medio Deus habitat, quorum meritis mereamur salvari.

APPENDICES AD CAPUT XXIII. (0885C)1 APPENDIX PRIMA.-- Quanti psalmi dicendi sunt in noctibus. (Ex Regula sancti Benedicti, cap. 9.) Hiemis tempore supra scripto in primis versu praemisso, id est, Deus in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina. In secundo, tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Cui subjungendus est tertius psalmus, et Gloria. Post (0887A)hunc psalmus nonagesimus quartus cum antiphona (0888A)aut certe decantandus. Inde sequatur Ambrosianum. (0889A)Deinde sex psalmi; quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas, et sedentibus cunctis in scamnis legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur. Duo responsoria sine Gloria dicantur. Post tertiam vero lectionem, qui cantat, dicat Gloriam. Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilibus suis surgant ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis. Codices autem legantur in vigiliis Dominicae auctoritatis tam Veteris Testamenti quam Novi. Sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis Patribus factae sunt. Post has vero sex lectiones cum responsoriis suis sequantur reliqui sex psalmi cum alleluia canendi. Post hos lectio Apostoli sequatur (0890A)ex corde recitanda: et versus et supplicatio Litaniae, id est, Kyrie eleison. Et sic finiantur vigiliae nocturnae.

APPENDIX II.-- Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus. (Ex eadem Regula, cap. 10.) A Pascha autem usque ad Kalendas Novembris omnis, ut supra dictum est, psalmodiae quantitas teneatur: excepto quod lectiones in codice propter brevitatem noctium minime legantur: sed pro ipsis tribus lectionibus una de Veteri Testamento memoriter legatur, quam breve responsorium subsequatur. Et reliqua omnia, ut dictum est, impleantur. Id est ut nunquam minus a duodecim psalmorum (0891A)quantitate ad vigilias nocturnas dicatur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.

APPENDIX III.-- Qualiter Dominicis diebus vigiliae agantur. (Ex eadem Regula, cap. 11.) Dominica die temperius surgatur ad vigilias: in quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis, ut supra disposuimus, sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite, et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quatuor lectiones cum responsoriis suis: ubi tantum in (0892A)quarto responsorio dicatur a cantante, Gloria. Quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. Post lectiones sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonis et versu. Post quos iterum legantur quatuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra. Post quas dicantur tria cantica de prophetis, quae instituerit abbas. Quae cantica cum alleluia psallantur. Dicto etiam versu, et benedicente abbate, legantur aliae quatuor lectiones de Novo testamento, ordine quo supra. Post quartum responsorium incipiat abbas hymnum, Te Deum laudamus; (0893A)quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelio, cum honore et tremore stantibus omnibus; qua perlecta, respondeant omnes, amen: et subsequatur mox abbas hymnum, Te decet laus. Et data benedictione incipiant Matutinos. Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter die Dominico teneatur: nisi forte, quod absit, tardius surgant et aliquid de lectionibus breviandum (0894A)est, aut responsoriis: quod tamen omnino caveatur, ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio, per cujus evenerit neglectum.

APPENDIX IV.-- Qualiter matutinorum solemnitas agatur. (Ex eadem Regula, cap. 12.) In matutinis Dominico die in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus sine antiphona. Post quem (0895A)dicatur quinquagesimus cum Alleluia. Post quem dicatur centesimus decimus septimus et sexagesimus secundus. Inde benedictiones, et laudes, lectio de Scriptura una ex corde, et responsorium Ambrosianum, versus, canticum de Evangelio, litania, et completum est.

APPENDIX V.-- Qualiter privatis diebus matutini agantur. (Ex eadem Regula, cap. 13.) Diebus autem privatis Matutinorum solemnitas ita agatur: id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona subtrahendo modice, sicut in Dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona dicatur. Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem. Id est, secunda (0896A)feria, quintus, et trigesimus quintus. Tertia feria quadragesimus secundus, et quinquagesimus sextus. Quarta feria, sexagesimus tertius, et sexagesimus quartus. Quinta feria, octogesimus septimus, et octogesimus nonus. Sexta feria, septuagesimus quintus, et nonagesimus primus. Sabbato autem, centesimus quadragesimus secundus, et canticum Deuteronomii, quod dividatur in duas glorias. Nam caeteris diebus canticum unumquodque ex prophetis, sicut psallit Ecclesia Romana, dicatur. Post haec sequentur laudes. Deinde lectio una Apostoli memoriter recitanda. Responsorium Ambrosianum, versus, canticum de Evangelio, litania, et completum est. Plane Agenda matutina, vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio Dominica (0897A)omnibus audientibus dicatur a Priore propter scandalorum spinas, quae oriri solent in monasterio; ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, purgent se ab hujusmodi vitio. Caeteris vero Agendis ultima pars ejus orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo.

APPENDIX VI.-- In natalitiis sanctorum qualiter agantur vigiliae. (Ex Regula sancti Benedicti, cap. 14.) In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus (0898A)solemnitatibus, sicut diximus, die Dominico agendum, ita agatur: excepto quod psalmi aut antiphonae, vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur. Modus autem supra scriptus teneatur.

APPENDIX VII.-- Quibus temporibus dicatur Alleluia. (Ex Regula sancti Benedicti, cap. 15.) A sancto Pascha usque ad Pentecosten sine intermissione dicatur Alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. A Pentecoste autem usque ad caput Quadragesimae omnibus noctibus cum posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. Omni vero Dominica extra Quadragesimam cantica, matutini, (0899A)prima, tertia, sexta nonaque cum Alleluia dicantur. Vespera vero cum antiphona. Responsoria (0900A)vero nunquam dicantur cum Alleluia, nisi a Pascha usque ad Pentecosten.

CAPUT XXIV. QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR. (0899C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Ut ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi (0900C)(Psal. CXVIII). Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, (0901A)sextae, nonae, vesperae, completoriique tempore nostrae (0902A)servitutis officia persolvamus. Quia de his (0903A)horis dixit Propheta: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII). Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorio, et nocte surgamus ad confitendum ei.

§ II.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 34). In exercendo maxime divino officio prae omnibus sanctae debet militiae ordo constitui; vel quibus vicibus tramis rectae observationis occurrat, ut aetatis mos est, et Patrum instituta sanxerunt, id est, matutinus, prima, tertia, sexta, nona, vespera et completorium; ut compleatur prophetica ordinatio (0903B)dicens Domino: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. (0904A)CXVIII). Sed prima sic debet dici quomodo duodecima, quae dicitur vespera. Nam prima sic debet dici pungentibus jam radiis solis, et vespera adhuc declinantibus radiis ejus. Quia quomodo inchoatur dies in initio in opere Dei, in tali debet expleri in fine, ut compleatur Scriptura dicens: A solis ortu usque ad occasum (Ps. CXII). Non enim dixit, post occasum, Laudate nomen Domini; quia exitus matutini et vespere delectabitur Dominus (Ps. LXIV). In quibus temporibus ab angelis nostris diurnis in renuntiatis justorum benefactis delectabitur Dominus. Sicut sanctus Paulus in revelatione sua dicit: Filii hominum, benedicite Dominum incessabiliter, magis autem cum occiderit sol. Nam initium et finem diei sol nobis juste ostendit, qui abscessu suo tenebras (0904B)introducit. In aestivo vero tempore adhuc altius (0905A)stante sole lucernaria inchoentur propter breves noctes: ut prolixo aestus labore lassis fratrum et jejunio membris in augmento brevium noctium de lucentis (0906A)adhuc diei spatio fessae repausationis somnus addatur.(0907A) § III.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 15). Apud Palaestinae et Mesopotamiae vel totius Orientis monasteria exceptis matutinis vel vespertinis diurnarum orationum modus trinae confessionis exemplo statutis trinis psalmis quotidie terminatur; ut orationum assiduitas statutis Deo temporibus offeratur, et necessaria operationis officia consummatis justo moderamine spiritalibus obsequiis nullatenus valeant impediri. Horarum autem ipsarum, in quibus Deo per totum spatium diei obsequia reddimus, (0908A)ratio haec est. Prima pro inchoatione diei. Tertia, quia Spiritus sanctus in eadem hora super apostolos descendisse (Act. II) primitus comprobatur. Sexta, pro eo quod immaculata hostia Dominus noster Jesus Christus eadem hora in cruce suspensus obnoxios de aeternis peccatorum vinculis liberavit. Nona pro eo quod eadem hora Dominus noster descendens ad inferos sanctorum animas, quae clausae tenebris tenebantur exinde liberavit, et secum transvexit ad coelos. Duodecima vero propter terminationem diei, sicut prima inchoatione. Prima vero et duodecima (0909A)pro inchoatione et terminatione diei postea a Patribus sunt adjunctae; tertiam autem et sextam et nonam etiam ab apostolis legimus fuisse celebratas. Nam tertia hora super apostolos in orationum officio constitutos Spiritus sanctus descendit (Act. II); sexta vero hora legimus Petrum, dum in coenaculo oraret, subito in excessu mentis vas illud, quod quatuor initiis quasi linteum de coelo submissum, vidisse (Act. X); de nona autem legimus: Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam (Act. V). Vespertinas autem, vel matutinas orationes non solum ab apostolis, sed etiam in Veteri Testamento legimus eas in templo Domini semper fuisse oblatas. Unde et David dicit de vespertinis: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu (0909B)tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps. XIV). De matutinis autem dicit: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Et: In matutinis meditabor in te, quia factus es adjutor meus (Ps. LXII).

§ IV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. II). Primae horae observandae mensura sancita est, dicente Propheta: Mane astabo tibi, et videbo te, quia tu es Deus nolens iniquitatem. Et iterum: Ad te (0910A)orabo, Domine, mane exaudies vocem meam (Psal. V). Secunda quoque inter primam et tertiam constituta, quasi quidam limes ponitur. Unde et a monachis necesse est, ne otiosa ducatur. Ideo constitutum est, ut trino psalmorum obsequio frequentetur, quae et primae consummet officium, et subsequenter tertiae incipiat scandere gradum. Ita quoque in reliquis constitutum est hunc servandum esse ordinem horis tertia, sexta, nona, duodecima, videlicet atque vespera; ut ante et post trinas has legitimas horas peculiaris orationis prosequantur obsequia. Nocturno igitur tempore prima noctis hora sex orationibus celebranda est: ac deinde decem psalmorum concentu cum laude et benedictionibus consummanda in Ecclesia est. Deinde valefacientes invicem, et (0910B)reconciliationi et satisfactioni alterutrum insistentes laxant mutuo debita: et pietate paterna, qui segregati a coetu fraterno ob negligentiam suam fuerant, mereantur indulgentiam. Tunc demum pergentes ad cubilia, atque in unum conjuncti coeuntes ad perfectionem pacis, et reorum absolutionem, cantatis tribus psalmis juxta morem cum laude, et benedictione, symbolum Christianae fidei communi omnes recitent voce; ut fidem suam puram coram Deo (0911A)ostendentes, si quid dubium non est fieri, vel accidere, ut nocturno quisquam tempore vocetur a corpore, commendatam jam fidem suam et expiatam ab omni scandalo conscientiam proferant ante Deum. Post deinde adeant cubilia summo cum silentio exhibito, gressuque quieto, nec ullus se vel ultra cubiti spatium jungens alter ad alterum, vel saltim alium respicere audens pergat ad lectum suum: ubi tacitae orationi insistens, psalmosque recensens ultimo orationem suam quinquagesimi psalmi recitatione, atque oratione consummet. Nec strepere, vel mutire ausus aut excreare cum gratia nocturni somni capiat silentium.(0912A) APPENDIX I.-- Quanti psalmi per easdem horas dicantur. (Ex Regula S. Benedicti, cap. 17.) Jam de nocturnis, vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae: nunc de sequentibus horis videamus. Prima hora dicuntur psalmi tres singillatim, et non sub una gloria. Hymnus ejusdem horae post versum: Deus in adjutorium meum intende, antequam psalmi incipiantur. Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versus: et Kyrie eleison, et missae sint. Tertia vero, et sexta et nona eodem ordine celebrantur: oratio, id est, versus, hymni earumdem horarum, terni psalmi, lectio. et versus, Kyrie eleison, et missae sint. Si major fuerit congregatio, cum antiphonis, si (0913A)vero minor, in directum psallantur. Vespertina autem synaxis quatuor psalmis cum antiphonis terminetur. Post quos psalmos Apostoli lectio recitanda est. Inde responsorium, Ambrosianum, versus, canticum de Evangelio, et oratio Dominica; et fiant missae. Completorium autem trium psalmorum dictione terminetur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt; post quos hymnus ejusdem horae, lectio una, versus: Kyrie eleison, benedictio; post missae fiant.

APPENDIX II.-- Quo ordine psalmi dicendi sunt. (Ex eadem Regula, cap. 18.) In primis semper diurnis horis dicatur versus: Deus in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina, etc. Inde hymnus uniuscujusque (0913B)horae. Deinde prima hora Dominica dicenda, quatuor capitula psalmi centesimi octavi decimi dicantur. Reliquis vero horis, id est, tertia, sexta, vel nona terna capitula supra scripti psalmi octavi decimi dicantur. Ad primam autem secundae feriae dicantur tres psalmi, id est, primus, secundus, et sextus. Et ita per singulos dies ad primam usque dominicam dicantur per ordinem terni psalmi usque ad nonum decimum psalmum: ita sane, ut nonus psalmus, et septimus decimus partiantur in duas glorias: et sic fiat, ut ad vigilias Dominica semper a vicesimo incipiatur. Ad tertiam, vero sextam, nonamque feriae secundae, novem capitula, quae residua sunt de centesimo decimo octavo, ipsa terna per easdem horas dicantur. Expenso ergo (0913C)psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id (0914A)est, Dominica et secunda feria; tertia feria jam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nonodecimo usque ad centesimum vigesimum septimum, id est, psalmi novem. Quique psalmi semper usque ad Dominicam per easdem horas itidem repetantur. Hymnorum nihilominus, lectionum, vel versuum dispositione uniformi cunctis diebus servata. Et ita scilicet, ut semper Dominica a centesimo octavo decimo incipiatur. Vespera autem quotidie quatuor psalmorum modulatione canatur. Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque ad centesimum quadragesimum septimum, exceptis his, qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est, a centesimo septimo decimo ad centesimum vigesimum septimum, et centesimo tricesimo tertio, et centesimo (0914B)quadragesimo secundo. Reliqui omnes in vespera dicendi sunt. Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt, qui ex numero supra scripto fortiores inveniuntur, id est, centesimus tricesimus octavus, et centesimus quadragesimus tertius, et centesimus quadragesimus quartus. Centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, centesimo quintodecimo conjungatur. Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est, lectiones, responsoria, hymni, versus, vel cantica, sicut supra taxavimus, impleantur. Ad completorium vero quotidie iidem psalmi repetantur, quartus, nonagesimus, et centesimus trigesimus tertius. Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi, qui supersunt, aequaliter dividantur in septem noctium vigiliis, partiendo scilicet, (0914C)qui inter eos prolixiores sunt psalmi, et duodecim (0915A)per unamquamque constituantur noctem. Hoc praecipue commonentes, ut si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet, si melius aliter judicaverit: dum omnimodis id attendatur, ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallatur; et Dominico die semper a capite repetantur ad vigilias. (0916A)Quia nimis iners devotionis suae studium vel servitium ostendunt monachi, qui minus psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae curriculum psallunt: dum quando legamus sanctos Patres nostros uno die hoc strenue implesse: quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.

CAPUT XXV. DE DISCIPLINA PSALLENDI. (0915D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos. Maxime tamen sine aliqua dubitatione credamus, cum ad (0916D)opus divinum assistimus. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore (Psal. II). Et iterum: Psallite sapienter (Psal. XLVI). Et: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Ergo consideremus qualiter oporteat nos in conspectu (0917A)Divinitatis et angelorum esse. Et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae.

§ II.--CASSIODORI DE PSALMO CI. Hunc modum sanctae orationis servandum devotissimus Christianus intelligat, ut id ipsum cogitet quod orat, ipsum respiciat mente cui supplicat. Omnes superfluas cogitationes excludat, aliud non admittat extraneum: ne, ut ait quidam, purissimis fontibus apros immittere videatur improvidus. Hinc etiam Ambrosii secundum Apostolum horae sextae roseus ille hymnus redoluit, cum ait: Orabo mente Dominum, Orabo simul spiritu: Ne vox Deo sola canat, Sensusque noster alibi(0917B) Ductus aberret et fluctuans Vanis praeventus casibus. Tunc enim accepta est Oratio canentium, Si pura mens idem gerat Quod explicat vox cantici.

§ III.--EX REGULA BASILII (cap. 110). Interrog. Quid est, psallite sapienter? (Psal. XLVI).-- Resp. Quod est in omnibus cibis gustu unumquemque dignoscere, cujus saporis sit, hoc est, et (0918A)ex verbis sanctae Scripturae prudentiae sensus: Fauces, inquit, escas gustabunt, sensus autem verba discernit (Job. XXXIV). Si quis autem animam suam ita intendit in singula verba psalmorum, sicut gustus intentus est ad discretionem saporis ciborum, iste complet hoc quod dicitur: Psallite sapienter.

§ IV.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 34). Interrog. Unde ergo vagatur mens nostra, et cogitationes diversae ascendunt in corde nostro, et quomodo possumus emendare?-- Resp. Vagatur quidem mens interdum etiam otio, cum non occupatur in necessaria sollicitudine, in remissione posita et securitate, non credit praesentem Deum scrutantem renes et corda. Si enim hoc crederet, faceret (0918B)hoc quod superius dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quia a dextris est mihi, ne commovear (Psal. II). Qui autem hoc agit nec horum similia, neque vagabitur unquam, neque habebit otium vanis cogitationibus indulgere, vel aliquid cogitare quod non ad aedificationem fidei pertineat, et ad aliquam animae utilitatem spectet, quanto magis nihil audebit quod adversum sit Deo et non ei placeat cogitare.(0919A) § V.--EJUSDEM (cap. 108). Interrog. Quomodo obtinebit quis ut in oratione sensus ejus non vagetur?-- Resp. Si certus sit se assistere ante oculos Dei. Si enim quis judicem suum videns vel principem, et loquens cum eo, non sibi credit licitum esse vagari oculis et alios aspicere dum ibi loquitur, quanto magis qui accedit ad Dominum nusquam debet movere oculum cordis, sed intentus esse in eum qui scrutatur renes et corda (Psal. VII), ut impleat illud quod scriptum est: Levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II).

§ VI.--ITEM IPSE (cap. 119). Interrog. Si possibile est obtinere hominem ut in omni tempore et loco non vagetur mens sua, vel quomodo id fieri potest?-- Resp. Quia possibile est, (0919B)ostendit ille qui dixit: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXXIV). Et iterum: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quia a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV). Quomodo autem possibile sit praediximus, id est, si non demus animae nostrae otium, sed omni tempore de Deo, et de operibus, ac de beneficiis ejus, et de donis cogitemus, et haec cum confessione et gratiarum actione semper volvamus in mente, sicut scriptum est

§ VII.--EX REGULA SANCTORUM PAULI ET STEPHANI (cap. 9). Somnus cum opus Dei dicitur, cum Dei auxilio omnino a nobis fugandus est. Timentes illud prophetae: Maledictus qui facit opus Dei negligenter (Jer. XLVIII). Et illud: Dormierunt somnum suum, et nihil (0919C)invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV).

§ VIII.--ITEM IPSI (cap. 9). Nulli liceat tempore, quo opus Dei canitur, qualibet occasione sermonem contra alium fratrem proferre: nisi seniori tantum, cui sine dubio solent causae cujuscunque rei aut ordinandae aut corrigendae nonnunquam emergere.

§ IX.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 9). Ad vigilias nullus dormiat. Si vero Dominici, (0920A)aut festi dies sunt, cum somnus venerit, aliis sedentibus stet, ut possit a se somni marcorem repellere, ne in opere Dei aut tepidus inveniatur aut negligens.

§ X.--ITEM IPSE (cap. 25). Cum psallitur, studeant sanctae animae vestra non vagari animo, verum etiam nec operari aut loqui praesumant: sed, psallite sapienter (Psal. XLVI), sicut dixit Propheta: Psallam et intelligam (Psal. C). Et illud: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Metuens illud: Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter (Jer. XLVIII).

§ XI.--TRACTATUS BEATI AUGUSTINI DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN EVANGELIO: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo. Magnam nobis, fratres dilectissimi, securitatem (0920B)in Evangelio Dominus donare dignatus est dicens: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Si duobus vel tribus interesse dignatur, quanto magis quando totus populus in ecclesia fideli devotione colligitur, et concurrentium societate membrorum capiti suo Christo Ecclesiae corpus unitur. Ubi sunt, inquit, duo vel tres congregati in nomine meo. Cum ergo congregatio ad multos pertineat, videndum est quomodo sermo divinus de duobus vel tribus dicendum esse judicaverit. Ego puto quod de uno possit dici, qui in domo Dei possit congregari, id est, ut ad exorandum Dominum non solum exterioribus, sed etiam interioribus sensibus et desideriis, fide et operibus totus introeat. Nam si intra ecclesiam solo corpore, (0920C)quisque ille, teneatur, et toto extra ecclesiam corde versetur, et exterior a spiritu suo divisus et separatus ingreditur: et quod est in homine pretiosius, hoc divinis obsequiis peregrinatur: dum solum in praesenti terra retinetur, anima vero per lasciva ludibria in multiplices cursus captiva distrahitur. Et ideo quando quisque nostrum ante judicem suum aeternam causam commendaturus assistit, non aliud appareat intus, et aliud foris sit. Nihil ab homine de parte hominis obtinetur. Nam si dixit: Ubi sunt (0921A)duo vel tres congregati, quomodo probabitur congregatus, qui a semetipso cogitatione et vagatione dispersus est? Et quomodo erit in medio tui, si tecum tu ipse non fueris? id est, illis, qui poscit, quomodo aderit ille qui poscitur? Quomodo suscitabitur judex, si dormitaverit advocatus? Opus est itaque ut quod postulat vocis sonus, obtineat sedulitatis affectus: Revoca intus sollicitam mentem, per quam omne sacrificium offerre te convenit. De templo Dei absentare non convenit sacerdotem. Haec ergo considerantes, fratres charissimi, quotiescunque psallimus, aut in oratione procumbimus, jugiter illud Apostoli consideremus quod ait, orationi instantes et vigilantes in ea (Col. IV). Et iterum: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Si enim aut (0921B)dum psallimus aut dum orationi insistimus, saeculares cogitationes intentionem animi nostri a sensu divinae contemplationis averterint, faciunt nos captivis sensibus sine ullo animae fructu huc illucque discurrere. Quam rem Christo auxiliante cito poterimus evadere, si similitudinem peccatorum nostrorum voluerimus attentius cogitare. Si enim pro peccatis nostris, id est, quaecunque male cogitavimus, quaecunque injuste diximus, cum ingenti rugitu et gemitu, sicut expedit, supplicamus, cogitationes superfluae aut non veniunt, aut si se ingesserint, dum eis non praebemus assensum, cito erubescunt atque discedunt. Quid enim homo cogitare debet quando cum Deo loquitur, nisi tota intentione mentis ad illius misericordiam intentus aspiciat? Et quia difficile est (0921C)ut nobis non subripiant aliquae cogitationes, vel moras habere in nobis non permittantur. Cogitatio enim aut de cupiditate aut de luxuria veniens sic est quomodo si aliquis carbones accensos in suis (0922A)manibus apprehendat: si eos statim sine mora projecerit, nocere ei ignis ille non poterit; si vero qualemcunque moram habuerit, sine vulnere jactari non poterunt. Et quia de multis negligentiis non solum nos minuta peccata vel ut circumvolantes muscae jugiter inquietant, sed etiam nos crimina capitalia ad aliquod malum perpetrandum frequenter instigant, sicut etiam supra suggessi toto corde et toto animo, diu noctuque contra insidias inimici, de quo scriptum est (Aen. VI) quod ei sint . . . . nomina mille, Mille nocendi artes, . . . . pugnare fortiter studeamus. Si enim diligenter attendimus conscientias nostras, spiritales ibi pugnas (0922B)fieri, et secundum apostoli Pauli sententiam (I Cor IV) spectaculum Deo et angelis ejus esse cognoscimus: et in arena mundi hujus contra omnia peccata vel crimina, velut contra crudelissimas bestias, nos jugiter pugnare sentimus. Haec enim qui diligenter attenderit, ipse suus aspector assistit, et quaedam animae suae divortia inter utiles et contrarias voluntates anxius pugnas nutantes inspiciet, et quid eum deceat oculo interiore considerat. Diligenter, quaeso, fratres, attendite et cognoscite quia in nobismetipsis habemus amphitheatrum spiritale, et illam quam silva barbara in spectaculis fingunt, quotidie patimur et in ambitu cordis nostri. Ego enim, fratres, nolo quibuscunque injuriam facere, neminem profero nuncupatim. Videat unusquisque in (0922C)conscientiam suam quid reperiat. Nam video interdum in moribus nostris iras leonum, in affectionibus saevitias ursorum, in mente, varietates pardorum, in avaritia rapacitatem luporum, in concupiscentia (0923A)sitim onagrorum, in sensibus stultitiam vulturum, in memoria oblivionem cervorum, in mendaciis fallaciam vulpium, in invidia venenum viperarum, in jejunio tarditatem boum, in corde inscitiam vitulorum, in superbia cervices taurorum, in impudentia frontem arietum, in levitate mobilitatem capreolorum, in visceribus callum verrium, in cogitationibus volutabra porcorum, in lingua dentes aprorum, in conscientia maculas tigrium, in iracundia tumentia colla draconum, in peccatis moles elephantorum. Unde deprecor ut, agnoscentes nos tantis periculis circumdatos, attentius pro nobis invicem Domino supplicemus. Fiant, o Benedicti fratres et adjutores, vel conservi in Domino, fiant manus nostrae, id est, sanctae orationes, simul cum (0923B)operibus bonis ad Dominum, ut introducti in tam periculoso agone, et in theatro mundi hujus in quo nemo coronatur nisi qui legitime certaverit, laetum Deo et angelis spectaculum praebeamus, ut ipso auxiliante, devictis et prostratis adversariis, cum triumpho ad aeternam patriam remeantes illam felicem et desiderabilem vocem audire mereamur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXVIII). Quam rem ut obtinere cum Dei gratia mereamur, sicut supra suggessimus, quando in oratione aut caput inclinamus, aut genua flectimus, tota intentione animi, totis viribus laboremus, ne nobis cogitatio aut superflua aut iniqua subripiens mentem nostram a (0923C)perfecta et compuncta possit oratione subtrahere. (0924A)Et quia quando pro peccatis nostris humiliter supplicamus, ad Dominum nos loqui cognoscimus, timere debemus ne forte si aliud quam id quod petimus cogitare poterimus, divinae majestati, antequam stare videmur, injuriam faciamus. Certi enim esse et tota devotione confidere debemus, quod si quando aut illa psallimus aut oramus, hoc quod proferimus ex ore teneamus in corde. Et tunc oratio nostra omnis exauditur a Domino. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

§ XII.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 5). Praedictae autem hoc modo incipiuntur atque finiuntur, ut finito psalmo non continuo ad orationem (0924B)inflexis genibus corruatur, sed antequam flectantur genua majorem temporis partem stantes in supplicatione expendant: et post haec puncto brevissime procidentes in terram velut adorantes tantum divinam clementiam summa velocitate consurgant: et iterum erecti expansis manibus, sicut prius stantes oraverant, modicum suis precibus immorentur. Ideo autem sic orare praeceptum est, quia, dum diutius orantes in terra procumbimus, non solum cogitationibus, verum etiam somno gravius impugnamur. Nam multi, qui nesciunt, necdum bene finito psalmo in orationem procumbere festinant, et dum de lassi corporis refectione potius quam de orationis utilitate cogitant, optant incurvatione genuum diutius incurvari. Cum autem is (0925A)qui praecedit, de oratione surrexerit, omnes pariter erigantur. Similiter nec antequam ille ad orationem inclinetur, aliquis se inclinare praesumat: ne non tam prioris conclusionem, qui precem colligit, quam suam celebrasse videatur.

§ XIII.--EX REGULA SANCTI CAESARII (cap. 20). Cum vero psalmis et hymnis oratis Deum, id versetur in corde quod profertur in voce. Quodcunque operis feceritis, quando lectio non legitur, de divinis Scripturis aliquid ruminate. Aegrotantes vero sic tractandi sunt, ut citius convalescant. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem abstinentiae consuetudinem. Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis placere vestibus, sed moribus, quod decet propositum vestrum.(0925B) § XIV.-- DICTA CAESARIAE. Beatus Caesarius non de superficie labiorum aliquid Scripturae meditatus est; psalmum ipsum quem recitavit, si vel unus sermo cum praeteriit ubi sensum intelligentiae non accommodasset, non ei laboriosum (0926A)fuit tot vicibus eum repetere, donec nec unus sermo eum subterfugeret, implens illud: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Et illud: Psallam et intelligam (Psal. c).

§ XV.-- Ejusdem. Sicut laudabilis ignis per lectionis assiduitatem acquiritur et nutritur, ita iste per cogitationes malas et sordidas, seu ad Deum non pertinentes, sicut venenum serpentis et sicut gladius occidit. Qui sicut fieri non potest ut non veniant, ita, si non invitantur, tarde veniunt. Invitatio tunc fiet, quando meditatio sancta defuerit. Dominus dicit: Invenit mentem vacuam scopis mundatam et assumit septem spiritus nequiores se, et fiunt novissima illius pejora prioribus (Luc. XI). Quae si venerint, si non teneantur, (0926B)cito discedunt; si non ruminantur, non urent; non delectentur, non maculent; cito excutiantur et pulverem suum non relinquant; non illis consentiatur et non vulnerant; non audiantur, ut vel in linguam procedunt, et venenum ipsorum non serpit.(0927A) § XVI.-- Ejusdem. Puritas cordis omnia vitia excludit, omnes virtutes obtinet: Laetetur cor quaerentium Dominum (Psal. CIV). Quia ibi est habitaculum Spiritus sancti ubi fuerit puritas cordis. Quam virtutem qui voluerit obtinere, nihil praeter quod de Deo cogitavit, aut loquitur, evidenter scimus. Quod si vel punctum horae meditatio Dei discesserit, statim inimicus aderit. Quod valde devitandum est. Et scriptum est: Abominatio est Domino cogitatio iniqua (Prov. XV). Ideoque, quia omnino mens humana otiosa esse non potest, talis sit meditatio, quae non fetorem faciat, sed sit bonus odor Christi.

§ XVII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 47). (0927B) Tanta debet esse reverentiae gravitas vel disciplina psallendi, ut amabilius a Domino quam a nobis dicitur, audiatur. Sicut ait Scriptura: Exitus matutini et vespere delectaberis (Psal. LXIV). Et item: Bene psallite ei in jubilatione, quia rectus est sermo Domini (Psal. XXXII). Et item: Exsultate ei cum timore (Psal. II). Et item: Psallite Domino sapienter (Psal. XLVI). Ergo si sapienter et cum timore jubet psalli, oportet psallentem immobili corde, inclinato corpore stare, et laudes Domino moderate canere: quippe qui ministerium suum ante Divinitatem implet, docente hoc Propheta, cum dicit: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Nam considerare debet, qui psallit, semper, ne alibi sensus ejus demigret. Ne, cum in aliam cogitationem (0928A)sensus noster migraverit, de nobis dicat Deus: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. II, 9). Et item de nobis dicatur: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal. LXI). Ne, cum in sola lingua Deum laudamus, in sola regia oris nostri Deum admittamus; intus in domum cordis introductum diabolum collocemus fortiorem. Ab introducente judicatur, qui intus ingreditur, quam qui foris exspectat. Ergo ad tantum et ad tale officium cor pariter cum lingua conveniat cum timore Domino quotidianum debitum redhibere. Et notet sibi in corde qui psallit ad singula omnia testimonia quae dicit. Qui singuli versus, si notentur, proficiunt animae ad salutem; et in eis totum invenitur quod quaeritur, quia omnia ad aedificationem loquitur (0928B)psalmus, dicente Propheta: Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me (Psal. C). Quod sonat in voce, ipsum sit in mente psallentis. Psallamus ergo voce et mente communiter, dicente Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Non solum vocibus, sed et corde ad Dominum clamate. Cavendum namque est, cum psallitur, ne frequens tussis aut anhelitus prolixus abundet, aut salivarum excreatus a psallente inante jactentur: sed debere fratrem post se projicere; quia angeli ante psallentes docentur stare, cum dicit Propheta: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Cum haec ergo omnia impedimenta psallentibus a diabolo fuerint ministrata, mox sibi, qui psallit, signet os Christi sigillo.

CAPUT XXVI. DE REVERENTIA ORATIONIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, quanto magis Domino Deo universorum (0929A)cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. Et non in multiloquio, sed in puritate cordis, et compunctione lacrymarum nos exaudiri (0930A)sciamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. In conventu autem omnino brevietur (0931A)oratio; et facto signo a priore, omnes pariter surgant.

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 108). Interrog. Quomodo obtinebit quis ut in oratione sensus ejus non vagetur?-- Resp. Si certus sit se assistere ante oculos Dei, etc.

§ III.-- Item ejusdem (cap. 109). Interrog. Si possibile obtinere hominem, ut in omni tempore et loco non vagetur mens sua, etc.

§ IV.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 48). Si hominibus carnalibus nisi cum humilitate non fit precatio cum beneficia eos aliqua temporalia postulamus, quanto magis convenit ut pro peccatis nostris vel facinoribus omni, qua possumus, Christum prece rogemus. Nulla ergo debet esse in oratione (0931B)duplicitas; non unum in ore, alterum in corde inveniatur. Non in multiloquio protrahi orationem debere, sicut ait sanctum Evangelium hypocritas eos fieri tales. Non frequens tussis, non excreatus assiduus, non anhelitus abundet. Quia haec omnia orationibus et psalmis ad impedimentum a diabolo ministrantur. Nam illud quod diximus superius (cap. 47) et in orationibus caveatur, ut, qui orat, si voluerit expuere, aut narium spurcitias jactare, non inante, sed post se retro projiciat propter angelos in ante stantes, demonstrante Propheta ac dicente: In conspectu angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum. Ergo vides, quia ante Angelos ostendimur et orare, et psallere. Nam ideo diximus brevem fieri orationem, ne per occasionem (0931C)prolixae orationis obdormiant, aut forte diu jacentes (0932A)diabolus eis ante oculos diversa ingerat, vel in corde aliud subministret. Ergo oportet orare cum timore suppliciter, ut qui orat praesentis Christi videatur pedes tenere. Et cum tanto debemus orare timore, ut cognoscamus quia cum Deo loquimur. Orare ergo debemus cum omni mente, sicut Apostolus ait: Orabo simul et mente et spiritu (I Cor. XIV).

§ V.--EX REGULA PATRUM, De accedendo ad Deum. Quanta intentione et custodia inquirendum sit qualiter ad cultum religionis tam operibus quam oratione tendatur, hortante Propheta didicimus, qui ait: Accedite ad Deum, et illuminamini et vultus vestri non confundentur (Ps. XXXV). Accedendum semper est, ut accessum sequatur illuminatio. Si (0932B)non accedimus, non illuminamur. Et cum eodem dicere possumus: Inquisivi Dominum, et exaudivit me (Ibid.). Inquirendo etenim et omni intentione petendo exauditur, qui se exterius a saeculi desideriis atterit et interius cum omni cordis contritione per ardorem compunctionis pollet. Petite, inquit, et dabitur vobis (Luc. XI). Si omnis qui petit accipit, cur carnis ignavia praepediente et facinorum mole obstante non hoc quotidie petamus quod in aeternum possideamus? beatae scilicet vitae praemium, aeterni muneris perenne suffragium, quod sine grandi labore acquiri non potest: cum primum per desiderium et doctrinam incognitae menti inseritur, et postmodum opus implendo sacratur; quod sine ineffabili omnipotentis Dei praesidio vel adjutorio (0932C)impetrari non potest: quamvis alius riget, et alius (0933A)plantet, Deus autem incrementum dat (I Cor. III). Sic Salomon testatur dicens: Hominis est praeparare cor, Domini est dare consilium (Prov. XVI). Datus ergo consilium a Domino, si obstinatae mentis aditus non denegetur. Sic per Apocalypsim dicitur (cap. III): Ecce ego sto ad ostium et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum. Ad opus ergo divinae servitutis quando assistimus, tam corpore quam animo parati esse debemus, ut eum pulsantem intra mentis septa recipiamus: eaque, cor nostrum Spiritus sancti igne accensum semper cogitet, quae Creatoris misericordiam ad nostram coenam venientem, nosque ad suam deducentem provocent: in qua quis cum venerit, inebriabitur ab ubertate domus ejus, et torrente (0933B)voluptatis ejus potabitur, quia apud ipsum est fons vitae; et in lumine ejus lumen videbitur, qui praetendit misericordiam suam scientibus se, et justitiam suam his qui recto sunt corde. Ea ergo semper lingua proferat quae Conditori placeant, juxta illud Psalmographi praeconium: Servite Domino, inquit, in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II).Tunc ergo Creatori timendo servitur, si opus bonum voci laudis jungitur, sicut alibi per Psalmistam dicitur: Psallite sapienter (Psal. XLVI). Sapienter etenim psallit, qui voci laudanti noxiis operibus non contradicit; et qualiter oporteat divinae potentiae famulari, sollicita cura omnique studio prosequitur. Sic ergo mens nostra intenta ad psallendum incedat, qualiter nullo praepedita salutaris desiderii obstaculo, (0933C)nullo temporis fuscata vitio, sed semper intenta in coelestibus, humilitate et puritate promptissimaque devotione ornata ad aeterna praemia pervenire contendat. Sic cordis compunctione flagret, qualiter in se Creatoris misericordiam excitet. Nec se in multiloquio quisquam, sed potius in puritate cordis et lacrymarum ubertate exaudiri credat. Non enim (0934A)longae orationis prolixitas, sed promptae mentis intentio pietatem clementis Judicis excitat. Orandus ergo semper est, ut largiatur delinquentibus veniam, qui languenti mundo per crucis passionem infudit medicinam salus mundi aeterna Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

§ VI.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 6). Tantum autem ab omnibus qui ad orandum conveniunt silentium praeberi debet, ut in ea hora praecipue, quando curvatis genibus fit oratio, non sputum, aut excreatio obstrepat, non tussis insonet, non oscitatio somnolenta dissutis et apertis trahatur maxillis, nulla suspiria, quae alium impediant, emittantur, nulla vox absque sacerdotis, qui precem (0934B)concludit, audiatur: nisi quae per excessum mentis intolerabili fervore compunctionis immittitur. Si quis autem in tepore mentis constitutus cum clamore orat, aut aliquas excreationes et sputamenta, vel alia quae diximus, a praecipitatione [se] e faucibus suis emittit, peccat dupliciter: primum, quia orationis suae reus est, quod eam negligenter offerat Deo; secundum, quod alterius, qui forsitan intentius orare potuit, indisciplinato strepitu obstrepat sensum.

§ VII.-- Item ejusdem (cap. 7). Ideoque ergo utiliter Patres nostri ipsam orationem celeri fine concludi jusserunt, ne forte immorantibus nobis in ea, quidam tussis vel phlegmatis aliarumque rerum interrumpat strepitus; et dum (0934C)adhuc fervet oratio velut ex faucibus diaboli velociter rapiatur. Qui cum nobis semper sit infestus, tunc quam maxime assistit infestior, cum nos contra se offerre preces Domino viderit, festinans mentem nostram ab intentione orationis aut cogitationibus, aut excitatis humoribus revocare. Propterea ergo breves quidem orationes, sed frequentes fieri Patres (0935A)nostri jusserunt: breves, ideo ut insidias diaboli, insistentis tunc praecipue cum oramus, in ipsa brevitate vitare possimus: frequentes autem, ideo ut per ipsam frequentiam Deum precantes jugiter ei cohaerere possimus. (Cap. 11 ejusdem libri.) Propter hanc frequentiam orationis, et illud utile est ut longiores psalmos non usque ad finem continuata pronuntiatione, sed aequali numero versus divisos duabus vel tribus incisionibus cum orationis intentione finiamus. Quia non in multitudine versuum, (0936A)sed mentis intelligentia delectari debemus, illud virtute sectantes: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Ideoque utilius decem versus cum rationabili assignatione cantare, quam totum psalmum cum confusione mentis effundere. Confusio autem mentis pro hoc generatur, quia dum residuum psalmorum numerum modumque consideramus, non intelligentiam mentis aut distinctionem sensuum requirimus, sed ad finem festinare tepiditatis fastidio perurgemur.

CAPUT XXVII. DE PRAEPOSITO MONASTERII. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Saepius quidem contingit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati, et aestimantes se secundos esse abbates, assumentes sibi tyrannidem scandala nutriunt, et dissensiones in congregatione faciunt, et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus (0935C)qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur (0936B)superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes; et dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari; et hi qui sub ipsis sunt, duma dulantur partibus, (0936C)eunt in perditionem. Cujus periculi malum illos respicit in capite qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores. Ideo nos videmus expedire (0937A)propter pacis charitatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui: Et, si potest fieri, per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit: ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat. Quod si aut locus expetit, aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate, et abbas judicaverit expedire, quemcunque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum, ordinet ipse sibi praepositum. Qui tamen praepositus agat cum reverentia quae ab abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem et ordinationem faciens. Quia quantum praelatus est caeteris, ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae. Qui praepositus, si repertus fuerit vitiosus, (0937B)aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae Regulae comprobatus, admoneatur verbis usque quater: si non emendaverit, adhibeatur correptio disciplinae regularis: quod si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine praepositurae, et alius, qui dignus est, loco ejus subrogetur. Quod si et postea in congregatione quietus et obediens non fuerit, etiam de monasterio expellatur. Cogitet vero abbas se de omnibus judiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiaeaut zeli flamma urat animam.

§ II.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 11.). In potestatem habeant praepositi omnem regulam (0938A)monasterii. Et tales praepositi eligentur, quales et ipsi abbates dignoscuntur, ut abbatum curarum onera per eos subleventur. Et hoc sibi vindicent proprium abbates cibi aut vestimenti, quod ab ipsis ministratum acceperint. Et excepto adventu fratrum et languoris necessitate delicatiores cibos non audeant edere abbates, nisi tales quales et fratres. Omnem vero monasterii substantiam praepositi accipiant dispensandam. Et, si quispiam captivorum aliquid alimenti petierit abbatem, aut pro quacunque causa, ipse praepositus hoc provideat, ut abbas nullum laborem habeat: et exceptis quae supra diximus omni intentione sollicitudinem gerat. Excommunicandi tamen causam, sicut abbas, sic praepositus habeat. Et quod per singulos menses (0938B)expensum fuerit, per omnium capita mensium rationem suo abbati faciat: et hoc cum tremore et simplicitate, et vera cordis humilitate tanquam redditurus Domino rationem. Et quod fecerit, semper in arbitrio pendeat abbatis. Nihil de sua temeritate praesumat, ne (quod absit) in morbum vanae gloriae cadat. Et non prodigus, sed discretus intra Christi familiam dispensator, piusque gubernator et optimus semper accedat, et evangelicum documentum semper observans, Domino dicente qui ait: Quis putas fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Beatus ille servus, quem, cum venerit invenerit (0939A)sic facientem: amen dico vobis super omnia bona sua constituet eum (Matth. XXIV).

§ III.-- Item ejusdem (cap. 3). Praepositus sane in medio consistens dormitorio quoad usque cuncti quiescant, omnibus jam cubantibus circumeat silenter lecta singulorum, ne quis aut tarde se jactet, aut extra Regulam occultis mussitationibus vacet; et ut plenius perscrutans corda singulorum et merita, intelligat quem quomodo veneretur atque suscipiat. Similiter et aut decanus alius, aut quisquam e fratribus bene probatus assistat in secessu communi, quousque quieti se tradant cuncti: ne aut fabulas inter se ventilent varias, aut ridiculis studeant, aut quodlibet noxiale vitium consuescant. Quia institutum est (0939B)regulariter nullum omnino monachum in secessu loqui debere, sed aut psalmos recensere, si plures sunt, aut certe aliquid meditari voce, si solus est. Ita ante mediam surgentes noctem duodenos per choros recitent psalmos secundum consuetudinem. Priusquam tamen surgant caeteri, a vigilucis fratribus praepositus excitetur, ut cum benedictione sua et signum moveatur et cunctorum lectula ab eo priusquam surgant strenue visitentur. Hoc quoque in omnibus nocturnis orationibus gerat ut semper prior surgat praepositus quam surgendum reliqui moneantur, ut ipse videat quis quomodo jaceat, ne aliquam lasciviam per incuriam quietionis suae dormiens incurrat. Post pausantes paululum medium noctis persolvunt officium, ubi quatuor responsoria (0939C)sub psalmorum divisione concinantur. Sic post mediam noctem, si hiemis tempus est, sedentibus cunctis, unus in medio residens releget librum; et ab abbate vel a praeposito disserente caeteris simplicioribus quid legitur, patefiat. Quod quidem et (0940A)aestate post vesperam conservetur, ut priusquam compleant, liber legatur. Ita denique duodenis iterum cantatis psalmis adeant cubilia, paululumque quiescentes, gallicinio jam sonante, recitatis tribus psalmis cum laude et benedictione sua, matutinum celebrent sacrificium. Quo peracto, quia meditationi incumbendum est, mox ad locum consuetae meditationis pervenerint, ternos recitent psalmos, et orationem ex integro finientes meditentur usque ad ortum solis. Sane in omnibus horarum singularum orationibus nocturno ac diurno tempore ad omnem psalmorum finem gloria cantantes Deo prosternentur in terram, eo scilicet ordine ut nemo prius seniore aut incurvetur, aut iterum surgat, sed omnes summa aequalitate consurgant, (0940B)extensisque ad coelum palmis orando persistant, sicut et aequaliter merguntur. Sabbatorum vero et Dominicarum noctium curriculis seno missarum superadjecto officio senis etiam missis vigiliae cum senis responsoriis celebrentur, ut resurrectionis Dominicae solemnitas ampliori officiorum psalmodia magis honoretur. Quod et praecipuarum festivitate missarum praecedenti nocte competenter officiorum genere de qualibet solemnitate semper est celebrandum.

§ IV.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 17). Sub abbate personam strenuam et disciplinam valde amantem, quae dignam curam praepositi nomenque suscipiat, decernimus pro solatio abbatis institui, ut honor illi minus sit onerosus, dum labore (0940C)diviso, a duobus quotidiana sollicitudo suscipitur. Et ideo aequum erit ut cum jussione abbatis ei veneratio et obedientia exhibeatur. Nam et post ipsum, quem supra diximus praepositum, qui in bonis sit forma statuimus regulare reformare formarium, (0941A)ut facilius adjutoriis istis subjunctis, abbas, cui nomen Pater est, fructus metat de perfectione dulcium filiorum. Ambo tamen sub potestate abbatis cum reliquis atque inter reliquos se esse cognoscant.

§ V.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 11). Provisores tales oportet eligi, vel ordinari, qui alios aedificare vitae suae probentur exemplo; quique eleemosynam monasterio deputatam, vel ea quae a fratribus laborantibus colliguntur, summa cura pro Domini timore conservent. Quia si creditam sibi famulorum Dei negligit servare substantiam (sicut ait quidam Patrum), laedit Deum: et dispergens eam, rationem est Domino redditurus. Quae vero ipsis fuerint pro Dei amore donata, in oblatione (0941B)monasterii adjuncta omni congregationi proficiant. Quia apostolicam vitam optamus eligere, cur quasi propria vindicemus quae novimus continuo peritura?

§ VI.-- Item (cap. 6). Praeposito specialiter obediatur, multo magis abbati, qui nostram omnium curam gerit. Quia qui illos spernit, spernit eum qui dixit: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Ut ergo cuncta ista serventur, et, si quid servatum non fuerit, non negligenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit ut ad abbatem, cujus est apud nos major auctoritas, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipse vero qui vobis praeest, non se aestimet (0941C)et potestate dominante, sed charitate serviente: felici honore coram vobis praeclarus sit, coram Deo subditus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat (0942A)inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes, disciplinam libens habeat, metum imponat; et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus amari appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum rationem. Unde vos magis obediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos quantum in loco superiori, tantum in periculo majori versatur.

§ VII.--EX REGULA ORIENTALI. Ille qui secundum ordinem disciplinae ordinatione abbatis, et consilio et voluntate omnium fratrum fratribus praepositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum, et diligentiam monasterii revocabit, habens potestatem abbate absente faciendi omnia (0942B)quae abbas praesens facit. Ille autem patientiam, mansuetudinem, humilitatem, charitatem, aequitatem sine personarum acceptione: ita agens, ut nec abbati taedium generet, nec fratres intemperantia illius laborent. Haec observabit senior monasterii qui fratribus praepositus est, referens ad abbatem omnia, vel praecipue illa quae per se non valuerit explicare. Commendatum aliquid, etiam a germano fratre nullus accipiat. Nihil in cella sua absque praepositi jussione quispiam habeat, nec poma quidem vilissima, et caetera hujuscemodi. Operantes fratres nihil loquantur saeculare; sed aut meditentur ea quae sancta sunt, aut certe silebunt.

§ VIII.-- Item. (0942C) Praepositus non inebrietur, non sedeat in humilioribus locis, ne rumpat vincula quae Deus in coelo condidit ut observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris; dominetur carni suae juxta (0943A)mensuram sanctorum; non inveniatur in excelsis cubilibus imitans morem gentilium; non sit duplicis fidei; non sequatur cordis sui cogitationes, sed legem Dei; non resistat sublimioribus tumenti animo potestatibus, ne refrenet neve hinniat iratus super humiliores, neque transferat terminos Regulae; non sit fraudulentus, neque in cogitationibus suis verset dolos; non negligat peccatum animae suae; non vincatur carnis luxuria; non ambulet negligenter; non loquatur verbum otiosum; non ponat scandalum ante pedes caeci; non doceat voluntatem animam suam; non resolvatur risu stultorum ac joco; non capiatur cor ejus ab eis qui inepta loquuntur et dulcia; non vincatur muneribus; non parvulorum sermone ducatur; non deficiat in tribulatione; (0943B)non timeat mortem, sed Deum; non praevaricator sit propter imminentem timorem; non relinquat verum lumen propter modicos cibos; non nutet ac fluctuet in operibus suis; non mutet sententiam, sed firmus sit ac solidi decreti, justus considerans cuncta in veritate absque appetitu gloriae, manifestus Deo et hominibus et a fraude procul. Ne ignoret conversationem sanctorum, nec ad eorum scientiam caecus; nulli noceat per superbiam, nec sequatur concupiscentias oculorum; veritatem nunquam praetereat; oderit injustitiam; secundum personam nunquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam. Non rideat inter pueros, nec deserat veritatem timore superatus; non (0944A)despiciat eos qui indigent misericordia, nec deserat justitiam propter lassitudinem; ne perdat animam suam propter verecundiam, nec respiciat dapes lautioris mensae, nec pulchra vestimenta desideret, nec se negligat, sed dijudicet cogitationes suas; non inebrietur vino, sed humilitati junctam habeat veritatem. Quando judicat, sequatur praecepta majorum et legem Dei, quae in toto orbe praedicata est.

§ IX.-- Item ejusdem. Hi itaque quibus disciplina, vel utilitas, vel obsequium monasterii creditur, officia sibi injuncta fideliter custodiant et impleant. Hos enim errare non decet, qui ad omnes errores emendandos praepositi sunt. Qui si vel superbia, vel negligentia, vel desidia aliqua ex his praetermiserint quae in Regula continentur, (0944B)per ipsos destructio esse coeperit per quos debet aedificatio crescere, omnibus condemnationibus, quas Regula continet, subjacebunt.

§ X.--EX REGULA SANCTI PACHOMII. Si omnes fratres qui in una domo sunt, viderint praepositum nimium negligentem, aut dure increpantem fratres, mensuram monasterii excedentem, referent ad Patrem, et ab eo increpabitur. Ipse autem praepositus nihil faciet, nisi quod Pater jusserit, in re nova maxime. Namque ex more servabit regulas monasterii.

Praepositus non inebrietur; non sedeat in humilioribus locis juxta vasa monasterii, ne rumpat vincula quae Deus in coelo condidit ut observentur in terris; (0945A)ne lugeat in die festo Domini Salvatoris; dominetur carni suae juxta mensuram sanctorum, et caetera quae superius memoravimus.

Manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul, ne ignoret conversationem sanctorum, nec ad eorum scientiam caecus existat. Nulli noceat per superbiam, nec sequatur concupiscentias oculorum suorum; non eum superent incentiva vitiorum; veritatem nunquam praetereat; oderit injustitiam; secundum personam non judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam; non deserat veritatem timore superatus; non desideret alienam terram; non opprimat animam propter aliorum spolia; ne despiciat eos qui indigent misericordia; ne falsum dicat testimonium seductus lucro; ne mentiatur (0945B)propter superbiam; ne contendat contra veritatem ob timorem animi; ne deserat justitiam propter lassitudinem; ne perdat animam suam propter verecundiam; ne respiciat dapes lautioris mensae; ne pulchra vestimenta desideret; ne se negligat; ut semper dijudicet cogitationes suas, ne inebrietur vino, sed humilitatem junctam habeat veritati. Quando judicat, sequatur praecepta majorum, et legem Dei, quae in toto orbe praedicata est. Si quidquam de his praeterierit, reddet ei mensuram juxta quam mensus est, et recipiet secundum opera sua, quia moechatus est in lingua sua, et propter lapides, et propter fulgorem auri reliquit judicium; et desiderio temporalis lucri laqueis se induit ethnicorum. Et eveniat ei contritio Heli, et ramorum (0945C)ejus (I Reg. IV); maledictio David, quam imprecatus est Dohaec (Psal. LI); signum quo denotatus est Cain (Gen. IV); sepultura Asini, de qua loquitur Jeremias (cap. XXII); perditio qua peccatores terrae (0946A)hiatu absorbuit (Num. XVI); et interitus Chananaeorum (Josue); contritio hydriae ad fontem (Eccle. XII); et arenarum comminutio in littoribus, quae saxis fluctibus verberantur, et confractio virgae gloriosae (Jerem. XLVIII); de Isaia (cap. LIX), ut sit quasi caecus manu palpans parietem. Haec omnia ei evenient, quia non servavit veritatem in judicio, et inique egit in omnibus quae ei credita sunt.

§ XI.-- Item ejusdem. Qui judex est omnium peccatorum, et perversitate metis, vel negligentia reliquerit veritatem, viginti viri sancti et timentes Deum, sive decem, et usque ad quinque, de quibus omnes dent testimonium, sedebunt, et judicabunt eum et regradabunt in ultimum, donec corrigatur.(0946B) § XII.-- Item ejusdem. Qui viderit de majoribus et praepositis fratrem suum in tribulatione, et noluerit causam tribulationis inquirere, eumque contempserit, quaeretur causa a supra dictis judicibus. Et, si deprehenderint negligentia praepositi vel superbia coangustatum fratrem et judicasse eum non secundum veritatem, sed secundum personam, regradabitur de solio suo donec corrigatur et ab injustitiae sordibus emundetur, quia non consideravit veritatem, sed personas, et servivit pravitati animi sui, et non Dei judicio.

§ XIII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 20). Ad praepositum pertinet sollicitudo monachorum, (0946C)actio causarum, cura possessionum, ratio agrorum, plantatio culturaque vinearum, diligentia gregum, constructio aedificiorum, opus carpentariorum sive fabrorum.(0947A) § XIV.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 38). Quando necessitas disciplinae minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut eis veniam postuletis: ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eos, quos plus juste forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritalis debet esse inter vos dilectio.

§ XV.--EX REGULA SANCTI ORSIESII. Vos qui secundi estis singularum domorum, humilitatem sectamini et modestiam, et singula praecepta majorum vitae communis normam putate: (0947B)ut in illis conservandis vestras servetis animas, et similes sitis ei qui dixit: Anima mea in manibus meis semper (Psal. CXVIII). Filius glorificet [ Al., laetificet] patrem; et laetamini in fructibus vestris, quia absque operibus et fructibus nullus Domini societate laetabitur: ut cum habueritis fructum in Domino ipso haerede, et cohaerede participemini [ Al. , potiamini]. Sed et vos, fratres, omnes, qui subjecti estis per ordinem liberae servituti, habetote accinctos lumbos et ardentes lucernas in manibus (0948A)vestris, similes servorum qui exspectant dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit confestim aperiant ei (Luc. XII). Beati servi illi quos veniens Dominus invenerit vigilantes.

§ XVI.--EX REGULA CUJUSDAM. Praepositus monasterii non aetate senili, sed moribus constituendus est. Multos enim prolixitas annorum attollit, sed dedecus torpentis vitae ad infantiae immaturitatem tepescendo reducit. Constituendus est ergo praepositus moribus gravis, sermone solers, ingenio fortis, consideratione vigil, cursu impiger, correptione pius, disciplina moderatus, actu castus, moribus sobrius, dispensatione aequus, humilitate ornatus, patiens, mitis, non turbulentus, non iracundus, non superbiae vel arrogantiae (0948B)vitio maculatus, non prodigus, non garrulus; sed omni actu et religione ornatus, qui sciat languentium moribus subvenire, et tepentium ignaviam excitare; super quem abbas requiescat: ut in nullo ab ejus praeceptis deviet; ut in omnibus subditus, et in jussis senioris detentus, nihilque abbatis voluntati sit contrarius, aut faciat aut ordinet faciendum, sed omnia per ejus interrogationem, juxta illud quod scriptum est: Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi (Deut. (0949A)XXXII). Interrogandum semper est, ut in nullo a seniorum consilio animae subditae discrepent, in nullo oves a pastoris voluntate declinent. Sprevit namque seniorum consilia Roboam, juvenum secutus consilia. Quae res qualis dispendii fuerit occasio, Scripturae veritas attestatur; qui ob missam dominationem undecim tribuum vix cum una tribu inter tot pressurarum dispendia absque mortis crudelitate reliquum vitae peregit (III Reg. XIV et II Par. cap. IX). Debet namque esse omnium necessitatum tam corporis quam animae providus; et ut subsidia praesentis necessitatis porrigat, et corda subditorum ad laudem Creatoris intonandum [ex] sedula admonitione excitando erigat humiles, et propter Christum subjectos honorando in sublime (0949B)provehat; sese vero attollentes castigationis flagello ad gradus humilitatis retrahat. Curam in rebus monasterii (0950A)seu vasis, seu supellectilibus, ita habeat intentam, ut in nullo negligentiae tenebris reperiatur fuscatus: ut dum sacri laboris omnem curam adhibet, ab omnipotente fructum laboris accipiat. Omnibus sabbatis, post horam orationis nonam, tam senior quam juniores praepositi lectos omnium fratrum visitent, [et faciant] propter eorum negligentias inquirendas; aut si aliquid inveniatur illicite et sine commeatu retentum. Itemque post completam lectos omnium cum luminaribus visitent ut omnium expergescentem sensum vel tepescentem, ex oratione cognoscant. Similiter ad omnes cursus nocturnos est faciendum, ut sciant qui cum fervore vel cum tepiditate ad cursum assurgunt: et eos quos tarditate vel segnitia culpabiles repererint (0950B)(prout culpa vel aetas fuerit) aut increpatione aut flagello corripiant.

CAPUT XXVIII. DE DECANIS MONASTERII. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si major fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratribus boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, qui sollicitudinem gerant (0951A)super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. Qui decani tales eligantur, quibus securus abbas partiat onera sua. Et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam. Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum, atque tertio, si emendare noluerit, dejiciatur, et alter in loco ejus, qui dignus est, subrogetur. Et de praeposito eadem constituimus.

§ II.--EX REGULA MAGISTRI. Superioribus hujus Regulae paginis, fratres, actus justitiae nobis Dominus ordinavit, in quibus perfectis et vita acquiratur aeterna, et gehennae aestus et incendia fugiantur. Sed ne ille hostis bonorum (0951B)actuum diabolus, ideo est humano generi inimicus, (0952A)cum non patitur ibi ascendere hominem bene agendo unde ipse per superbiam ejectus est, [ne] venenosis actibus suis bene viventes inficiat, et diversis occasionibus suis per oblivionem nostros quippe praeoccupet sensus, ut a Deo faciat alienos. Ideoque adjutorio Domini procuratur et constituitur ut duo electi fratres, quorum gravitas, sapientia, moderatio, vigilantia seu humilitas, vel actuum perfectorum fuerit exercitatio approbata, decem fratrum curae praepositi ordinentur. Nam sicut scriptum est, doceant vos terrena quae sunt coelestia, quia sicut in hominis domo, ut securus sit de omnibus praeparandis, Dominus rei ordinat majores familiae, quos vice Domini minores timeant: id est, vicedominum, villicum, salutarium et majorem domus, sic in (0952B)domibus divinis, id est in ecclesiis et monasteriis, Deus (0953A)minoribus majores praeposuit, ignaris peritos, astutos simplicibus, et divinae artis discipulis ordinavit magistros: id est, in Ecclesiis episcopos, presbyteros, diaconos quorum vice Domini imperia audiat, et timeat plebs, et notitiam salutiferae legis ab eis addiscant. In monasteriis vero abbates et praepositi, quos pro salute animae suae audiant majores, et vice Dei propositi militiam timeant; quia sive sacerdotibus in Ecclesia, sive abbatibus et praepositis in monasterio hoc dixit Deus: Qui vos audit me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X); et item dicit nobis per Isaiam prophetam: Dabo vobis pastores et doctores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina (Jer. III). Ergo secundum illam figuram humanae domus, quanto (0953B)magis in divina domo pro causa Dei gradus doctrinae vel timoris debent servari, ut ad purganda vitia vel peccata fratrum, cum praepositi fuerint ordinati, vel quantum abbas de animarum in se fratrum susceptarum custodiendis ratiociniis reddatur secururs. Cujus ergo honoris ordinatio haec sit. Convocatis iisdem decem fratribus ab abbate praesenti omni congregatione in oratorio susceptione virgae decem illis praeponantur voce abbatis, Scripturae testimonio dicentis: Reges eos in virga, hoc est, in timoris vigore. Item dicente Apostolo: Quid vultis in virga veniam ad vos, an in charitate (I Cor. IV); nam et Moses divina virga virtutis commisso sibi populo per profundum maris salutis viam ostendit (Exod. (0953C)XIV); quo judicio virgae causam Dei ante Pharaonem (0954A)egisse monstratur, ut projecta de manibus in terram et mutata in bestiam; item de bestia reassumpta sacris virga manibus redderetur (Exod. IV). Ergo secundum hanc constitutionem, si grandis fuerit congregatio, denis fratribus binos debere praeponi, hujus scilicet meriti ordinari cujus supra taxavimus. Et ideo decem non amplius ordinavimus duorum curam praepositorum debere suscipere, ut sequestrati per laboris loca fratres singulos praepositos ad custodienda vitia praesentes habeant secum, et in paucis creditis idoneor sit diligentia custodientis. Nam in multis quod non occurritur, praetermittitur negligenter: quia in paucis fratribus commissis alterna duorum praepositorum exstat diligentior cura: et apud abbatem facilis fit ratio de (0954B)paucis exacta. Cujus de paucitatis idoneum designat Dominus servatorem; et ejus diligentia curae ampliat creditum dicens: Euge, serve bone et fidelis: quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth. XXV). Ergo hi praepositi cum decem numero fratres sub sua cura suscipiunt, hanc in eis debent sollicitudinem exercere sive in die, sive in nocte, sive in quovis opere cum eis, ut sint primo praesentes, et cum eis operantes in quovis opere: et cum sedent, ambulant vel stant, diligenti sua observantia vel curioso intuitu diaboli ab eis debent actus compescere: sive vitia vel peccata oris, cum voluerint exercere, mox in eis monitionibus emendare, et omne in eis quod contra praeceptum Domini est removere, (0954C)agens illud quod sancta Eugenia, quae ita (0955A)suis minoribus praefuit, dicente ita ibi scriptura ipsius, circa os omnium auribus erat sollicita, ut nullius putaretur injuria Matri verba prorumpere, vel de sermone aliquo otioso garrire; sed monebat S. Eugenia susceptos suos, et dicebat quanta reverentia debeamus Domino servire, ex praeceptis ejus ostenditur, si talem nobis ante oculos personam constituamus, quae non debeat in nullo praecepto contemni. Ideo duos decadae diximus uni praepositos ordinari, ut si forte aliqui fratres ex eadem decada ab abbate in alio sequestrato laboris opere deputentur, uni committantur praeposito sequestratis a se suis fratribus alium relinquentes. Si vero in via unus mittendus sit frater cum praeceptione diversae vitiorum custodiae a praeposito suo monitus itineri (0955B)dirigatur; sed talis mittatur de eadem decada de quo certus sit praepositus suus sua vitia posse diligenter cavere, et absentia praepositi sui Dei magis praesentiam putare, et amplius debere timeri a fratre pro anima sua sollicito praesentiam Dei, qui discussor noster erit et judex, quam hominis. Qui ergo praepositi sunt, propter quod omni hora fratribus praesentes sunt, os eorum et gestum a peccato custodiant: et diversa in eis vitia, vel prava compescant. Id est, si audierit praepositus fratrem non interrogatum loqui, moneat eum dicens: Quid agis, frater, quod Regula prohibet? habeto taciturnitatem usque ad interrogationem, dic cum Propheta Domino: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL). Esto promptus ad (0955C)audiendum, tardus autem ad loquendum. Quod si datus fuerit fratri locus loquendi, custodiat eum praepositus, ne satis clamosa voce loquatur, quod sapientes non decet. Et mox moneat eum praepositus dicens: Cessa, frater, nescit sic humilitas loqui, quia scriptum est: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). Quod etiam et silente fuerit alio forte locutus, custodiat eum praepositus, ne verbum aliquod vanum, aut risui aptum, vel quod ad aedificationem et sanctitatem non pertinet, de ore suo emittat. Quod cum audierit, moneat eum praepositus suus dicens: Quid loqueris, frater, quod Regula vetat? quia scriptum est: De verbo vano reddetis rationem (Matth. XII); et item Apostolus (0956A)dicit: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Quod si quid est ad aedificationem, ut detur gratia audientibus (Eph. IV). Nam ipsa aedificatio ab abbate praebenda est, ut magistri ministratae doctrinae tacitus auditus discipuli factis respondeat. Ergo moneat prava loquentem discipulum praepositus dicens: Claude os tuum, frater, a malo eloquio: bonum inde aliquid debet exire unde profers malum, ut bonum oris tui eloquium audientes admiremur, quam malum tecum pariter potius audientes rideamus. Non enim utilis est, de quo ridetur. Sedeat enim super os tuum sapientia cum clave justitiae et timoris Dei, et ipsa bonis eloquiis aperiat, et malis eloquiis claudat labia tua. Nam cum verbum vanuum, frater, de ore tuo exierit, quamvis (0956B)per risum, tamen nostro perit auditu: quia exiens per os redire non potest: sed ratio ejus servatur usque ad praesentiam discussoris, et eum non aedificat actum, aggravat causam et vulnerat animam. Et ne de eloquiis nostris in die judicii dicatur: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI). Nam et Orienes sapiens dicit: « Melius est lapidem in vanum jactare quam verbum. » Si vero fratrem audierit mentientem, moneat veritatem, dicens: Quid mentiris, frater, cum scias scriptum: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V). Et item cum scias, quia: Universae sunt viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV). Si vero audierit multum fratrem jurantem, moneat eum praesens praepositus dicens: Retine, frater, linguam tuam. (0956C)Quid tantum juras, cum Scriptura praecipiat: Non jurare omnino, ne per jurare nascatur causa perjurii: sed sit sermo tuus, est, est, non non, crede, crede (Matth. V); et mox credimus tibi, quodcunque dixeris. Si vero viderit irascentem fratrem fratri, moneat eum praesens praepositus dicens: Quid agis, frater, in mansuetudine et taciturnitate, et charitate opera tua perfice, quia scriptum est: Desine ab ira, et derelinque furorem (Psal. XXXVI). Et item: Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III). Et item: Qui fratri suo dixerit racha, reus erit judicio (Matth. V). Et: Quia homo iracundus justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et non licet unicuique nisi ante solis occasum cum inimico redire in gratiam, dicente Domino (0957A)per Apostolum: Sol non occidat super iracundiam vestram (Eph. IV). Si autem viderit fratrem satis promptum in risum, moneat praesens praepositus dicens: Quid agis, frater? in gravitate fac quod facis: quia conversionis nostrae tempus non est laetitiae ad ridendum, sed poenitentiae tempus ad lugenda peccata, sicut scriptum est: Procidamus ante Dominum, ploremus ante Deum, qui fecit nos (Psal. XCIV). Et item: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Luc. VI). Et item Scriptura dicit: Beati qui temporaliter fletis, quia ipsi ridebitis in aeternum. Nam stultus in risu exaltat vocem suam (Eccli. XXI). Si vero viderit fratrem alium maledicentem, moneat eum praesens praepositus dicens: Compesce os tuum, frater, a maledictione. Memorare (0957B)Dominum, qui dixit per Apostolum: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. I). Et sicut non potest fons uno foramine aquam proferre simul amaram et dulcem, sic nec os. Cum de lingua nostra benedicimus Dominum, quomodo possumus per eamdem linguam maledicere homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei plasmati sunt? Item si viderit fratres fluxis corporibus vel resoluto sensu se aliqua levitate extollere, moneat eos praesens praepositus dicens: Cum gravitate sedete, et ambulate et state, fratres, quia oculi Domini respicicunt nos de coelo in omni hora et quovis loco, bonos et malos, sicut dicit David: Dominus de coelo respicit super filios hominum, ut videat si sunt intelligentes aut requirentes Dominum (Psal. XIII et LI). Timeamus ergo, fratres, (0957C)ne qua nos hora declinantes in malum et inutiles factos aspiciat, et non sit qui faciat bonum, non sit usque ad unum, Et quia dicit Propheta: Odisti observantem vanitatem supervacue. Quia quidquid non est ex Deo, ex peccato est; et qui non aedificat, destruit. Qui praepositi dum haec quotidie, die noctuque omni hora, sollicite in commissis sibi fratribus scrutantur, et ipsi proficiunt, et alios custodiendo, cum a malis evacuant, se omni hora occupant de bonis. Quia beatum os per quod redundant bona in alienum auditum intrantia. Ergo dum in fratribus diligenter custodit praepositus, in assignato sibi aliquo (0958A)laboris opere ab abbate et caeteris fratribus remissius exigatur: quia quod minus corporaliter in manibus, plus sollicito sensu spiritaliter ad correptionem pro causa Dei laborat: et quod minus laborat manibus, plus mentibus operatur. Ideo etenim opus cujuslibet laboris remissius exigi praepositos diximus, ne urgens eos consignanda carnalis opera in spiritalibus custodiis occupati praepositi negligentia operetur, et causa Dei praevalescentibus vitiis abolescat: quando plus carnis sumptui curritur, quam causa spiritus laboratur. Sed fidem spe sumentes Dominum Deum credamus usibus nostris omnia necessaria ministrare, quod minus nobis potuerint manus nostrae perficere, confortante nos de his omnibus Scriptura sancti Evangelii dicentis: (0958B)Nolite cogitare quid manducetis, aut bibiatis, aut quid induamini: quia haec omnia gentes cogitant, quae Deum non cognoverunt: sed quaerite regnum Dei et justitiam ejus; et haec omnia apponentur vobis. Scit enim Pater vester, qui in coelis est, quia his omnibus indigetis, considerate volatilia coeli, quae neque arant, neque seminant, et Pater vester coelestis pascit ea (Matth. VI). Quanto magis suos. Vestiaria fratrum sub cura sua praepositi contineant. Lectis eorum lecta praepositi habeant prope propter aliquam in eis vitiorum culpam in nocte emendandam.

§ III.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 12). (0958C) Decani qui super decanias sunt constituti, tantum sollicitudinem gerant super quos delegatos habent fratres, ut nullus proprias faciat voluntates. Non loquantur, nisi sint interrogati; suo arbitrio nihil faciant, nisi mandati; alibi non pergant, nisi ordinati; seniores timeant ut dominos, ament ut parentes; faciant quidquid ab eis imperatum acceperint; credant sibi salutare quiquid illi praeceperint, si hoc sine murmuratione, cum hilaritate et taciturnitate fecerint, dicente Moyse: Audi, Israel, et tace (Deut. XXVII). Unus alterius onera portate (Gal. VI). Et nemo neminem judicet; nemo neminem (0959A)detrahat, quia scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. Unus ab alio quod non habet, accipiat. Unus ab alio discat humilitatem, unus ab alio charitatem, unus ab alio patientiam, unus ab alio silentium, unus ab alio mansuetudinem. Comedant sine querela quidquid eis appositum fuerit, vestiant quid acceperint. Non celent fratres decanis suis quidquid per singulos dies cogitaverint. Decani vero sint eis quasi rectores et custodes, tanquam pro ipsis rationem Domino reddituri. Negligentias cunctorum ipsi praevideant, et emendandi potestatem habeant; et quid ipsi non valuerint emendare, praeposito non morentur accusare. Qui ipsi praepositi sic hoc districte et rationabiliter agant, ut abbates suos nullo modo praesumant inquietare, excepto quod utrique non (0959B)valuerint accelerare. Et in hoc unus alteri tantam humilitatem habeat ut nunquam ullus ullum offendat, sed unus in altero tanquam in penso persistat. Id est, juniores in decanis, decani in praepositis, praepositi in abbatibus, unus alium portans, tanquam in muro lapides quadrati, Apostolo attestante, sicut supra: Unus alterius onera portantes, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI).(0960A) § IV.-- Item ejusdem (cap. 13). Omnes decani a suis praepositis commoneantur, ut cuncti fratres a minimo usque ad maximum diebus Dominicis in monasterio uno loco congregentur, ita ut ante missarum solemnia sollicite ab abbate percunctentur: ne forte aliquis adversus aliquem odio livoris stimuletur, aut malitiae jaculo vulneretur; ne intestinum virus quandoque aperte in superficiem cutis prorumpat; et inter palmarum fructus myrrhae amaritudo demonstretur. Primum ergo ipsi abbates cum suis praepositis atque decanis semetipsos discutiant, et ad instar suos juniores subditos arguant, et omne malitiae fermentum praedictis diebus radicitus evellant. Solent enim nonnulli pro suis uxoribus, atque filiis, aut etiam quibusque propinquis curam habere (0960B)more pietatis. Plerique vero, qui non sunt in talibus implicati, pro alimento sunt solliciti. Alii vero tristitiae morbo interius consumuntur, et tanquam vestimentum a tinea intrinsecus mentis suae aviditate devorantur, et cum ipso rancoris labore dilabuntur in desperationem. Alii namque spiritu fornicationis acrius inflammantur, et saepe tali stimulo carnis incitati, interiore oculo caecati captivi ducuntur vinculo perditionis ligati. Alii acediae spiritu (0961A)inflati, otio et somno vacare cupiunt, et curiosis fabulis sollicitantur, et quod pejus est, a proprio monasterio se auferre disponunt. Alii vanae gloriae elationis telo in diversis partibus confodiuntur, et alii alia defendentes, et suas causas magnificantes, dum volunt Christi pauperibus similes esse, unusquisque in vanis istis cogitationibus elabuntur, et quasi nil a Deo acceperint, de propriis viribus extolluntur; et cum laudatores non inveniunt, ipsi sibi in suis laudibus prosiliunt. Alius de genealogia, et de gente sua fatetur esse principes, alius de parentibus, alius de germanis, alius de cognatis, alius de fratribus et consanguineis, et idoneis, alius de divitiis, alius de specie juventutis, alius de belli fortitudine, alius de perlustratione terrarum, alius de sapientia, alius (0961B)de artificio, alius de assertionis eloquentia, alius de taciturnitate, alius de humilitate, alius de charitate, alius de largitate munerum, alius de castitate, alius de virginitate, alius de paupertate, alius de abstinentia, alius de orationum frequentia, alius de vigilantia, alius de obedientia, alius de abrenuntiatione rerum, alius de legendo, alius de scribendo, alius de vocis modulatione. Haec omnia, quae supra perstrinximus unusquisque dum aliquoties talia non jussi immoderate loquuntur, toties in elationem vanae gloriae labuntur; et ex ipso morbo, dum quod dicunt, vindicare contendunt, in superbiam praecipitantur. Propter hoc ergo jugiter jubemus in collecta fratres adesse, et non plusquam septem dies interponere, et per omnes dies Dominicos mores pristinos et vitia (0961C)emendare. Et quis in quo deprehensus fuerit, (0962A)contra ipsum vitium debet pugnare, in quod se cognoverit certamen habere. Et quod fortasse ab aliis deprehenditur, absque verecundia debet manifestare, qui hoc patitur. Quod si minime fecerit, non se putet effugere diabolum, et se existimet victorem, sed victum. Quod si manifestaverit, et se per poenitentiam aut flagella emendaverit, continuo hostem in foveam praecipitabit et impellet.

§ V.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 28). Decani autem sollicitudo et eruditio haec erit erga eum quem sibi ab abbate traditum susceperit, ut doceat eum primitus suas vincere voluntates; quibus eum diligenter exercens illa ei de industria imperet quae senserit animo ejus esse contraria: (0962B)quia multis experimentis doctum est nunquam posse monachum suas concupiscentias refrenare, nisi prius per obedientiam mortificare suas didicerit voluntates; nec poterit iram, aut tristitiam, aut spiritum fornicationis exstinguere, nec cum fratribus humilitatem firmam perpetuamque retinere, nec in congregatione diutius permanere, qui prius voluntates suas non didicerit superare.

§ VI.--EX REGULA ORIENTALI. In monasterio seniores sint duo, ad quos vel praesente abbate vel absente omnium fratrum disciplina et omnis cura monasterii pertineat, dantes sibi vices per dies, et dividentes unum inter se pondus ac necessitatem monasterii: ex quibus tempore suo praesens in monasterio semper erit ad praestandum (0962C)abbati solatium, vel obsequium advenientibus (0963A)fratribus, vel ad procedendum, ubi necessitas communis exegerit; atque diligentiam circa omnia quae ad quotidianam custodiam et conversationem monasterii pertinent adhibendam: ut quaecunque ad obsequium usumque monasterii facienda sunt, sine negligentia et querela faciant. Alius cum fratribus (0964A)erit tempore suo exiturus cum ipsis ad omnia opera, et omnem necessitatem providens, ne quid contra disciplinam faciant. Qui considerans omnes actus singulorum, si contra rationem facta viderit, vel per se emendet, vel abbati indicet.

CAPUT XXIX. QUOMODO DORMIANT MONACHI. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Singuli per singula lecta dormiant. Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. Si potest fieri, omnes (0964B)in uno loco dormiant. Sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus suis, qui super eos solliciti sint, pausent. Candela jugiter in eadem cella ardeat usque mane. Vestiti dormiant, et cincti (0965A)cingulis aut funibus; et cultellos suos ad latus suum non habeant, dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerentur dormientes; et ut parati sint monachi semper, et facto signo absque mora surgentes festinent se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. Adolescentiores fratres juxta se non habeant lecta, sed permixti cum senioribus. Surgentes vero ad opus Dei se moderate cohortentur propter somnolentorum excusationes.

§ II.--DICTA SANCTI AUGUSTINI EX LIBRO DE CIVITATE DEI (cap. 3). Populus diu multumque fatigatus nova lectisternia, quod nunquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est. Lecti autem sternebantur in honorem (0965B)deorum: unde hoc sacrum, vel potius sacrilegium nomen accepit.(0966A) § III.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 11). Singulos praecipimus, non binos per lectos dormire. Elevans se frater si lectum suum bene non cooperuerit, poenae nomine in sequenti refectione merum non accipiat. Cum dormient, vestiti dormiant, et cincti, id est, aut cingulis, aut retibus, aut corrigia. Bracili fratrem in nocte uti ideo prohibemus, ne dum se regyrat per somnum oppressus, exiens per thecam mucro cultelli carni ejus figatur. In die vero cingantur bracilibus, docente de sancto Joanne Scriptura: Et circa lumbos erat cinctus zona pellicea (Luc. V). Et ideo vestitos ac cinctos dormire diximus fratres, ut cum hora operis Dei advenerit, et oratorii index insonuerit noctu, mox parati consurgant, dicente de hoc Scriptura: Et (0966B)index meus in matutinis. Si dicebam, narrabo sic (Psal. LXXI). Nam ideo index nomen accepit ab eo (0967A)quod sono suo psallendi indicet horam advenisse. Ideo de eo Propheta dicit: Si dicebam, narrabo sic. Hoc est, cum indicat advenisse horam psallendi, sic narrabo laudes Domini. Inde ergo vestiti et cincti debent fratres dormire: quia non licet fratri membra sua nuda contingere. Nam exinde immunditiae libidinum in animo ingeruntur. Cum membrorum nuditas tactu contingitur, feminarum illico cordis desideria titillantur: unde per somnum coinquinantur membra sorditate. Et maxime ideo vestiti et cincti debent fratres dormire, ne quaerentes res suas in obscuro vel cingula [ab] ingredientibus oratorium sollicitis vel paratis fratribus, cum adhuc illi lectos suos per negligentiam in obscuro subvertendo, et dissipando revolvunt, aliquot orationes perdant (0967B)aut psalmos. Lectis eorum lectos habeant praepositi prope propter aliquam, ut diximus, vitiorum culpam (0968A)in eis emendandam, et ut reverentius praesente Majore dormiant. Mensae eorum praesentes sint, ut cum eis et moderate manducent. Huic de numero in aliquo loco si sine praecepto tam abbatis quam praepositi frater foras exierit, ab eis sollicite requiratur.

§ IV.--EX EADEM REGULA (cap. 29). Aestivo tempore, dicta Sexta, aut in jejunio, aut post refectionem omnes repausent; et noctibus ipsis brevibus sobrii a somno fratres divino operi et rationi breves consurgant. Nam in atrio, vel in triclinio lecta in ordine, in circuitu ordinentur: in quo circuitu lectum abbas in medio habeat, considerans omnium ovium suarum gregem intra unum ovile collectum quasi diligens ac sollicitus pastor (0968B)attendat. In quo atrio pendeat cicendelus, qui quotidie a cellerario factus ab hebdomadariis ad seram (0969A)incendatur, ut videant diversi quomodo se collocent; et postquam se omnes collocaverint, a supra dictis tutetur, si forte indigentia olei in monasterio sentiatur.

§ V.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 15). Abbatem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet, ut communis conversatio et testimonium bonae vitae et reverentiam praebeat disciplinae. Fratres quoque omnes, si possibile est, in uno conclavi commorari decet. Quod si difficile fuerit, certe vel decem, quibus unus est praeponendus decanus, quasi rector et custos. Nocte, dum ad dormiendum itur, seu postquam quiescitur, alteri nemo loquatur. In nocturnis tenebris nemo loquatur fratri cui obviat. Duobus in lecto jacere (0969B)non liceat. Lux autem nocte dormientium locum illustret, ut pulsis tenebris testimonium pateat singularis quietis. Monachi stratus in nulla turpi cogitatione versetur; sed in sola contemplatione Dei accumbens, et requiem corporis, et quietem habeat cordis, cogitationesque pravas a se repellat, bonisque objectis turpes a se rejiciat. Nam animi motus imaginibus suis agitur, et qualis vigilanti cogitatio fuerit, talis et imago per soporem occurrit.

§ VI.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 17). Duo in uno lecto non jaceant, nec dormire (0970A)extra cubile proprium cuiquam licentia pateat. Intervallum singulorum lectorum singulis cubitis intercedat: ne dum invicem proximant corpora, nutriant libidinis incentiva. In tenebris nemo loquatur alteri; nec accedat junior quilibet ad lectum alterius post Completam.

§ VII.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 33). Ut duo quamlibet proximi, vel amici propter secretam orationem, quae nullo teste melius ad Deum dirigitur, ut majorem licentiam orandi credat sibi mens compuncta concessam, dum neminem vigiliae suae testem timescit aut judicem. Vigilandum ergo, orandum atque psallendum. Curet unusquisque minimam noctis somno ducere portionem, ut (0970B)non decipiatur ab inimico, qui est liber otioso: quia omnino non potest cubile proprium nisi vigilans vindicare. Imitandum enim videtur quod Propheta nobis sub quadam admonitione decantat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Et iterum: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII). Et illud: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psal. CXVIII). Hoc ergo ut devotus unusquisque vocatione concessa utilius, possit implere, strati sui, ut supra diximus, erit ipse solus possessor habens (0971A)secum meliori commutatione pro dormitorio fratrem Dominum vigilantem.

§ VIII.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 14). Omnes, si fieri potest, una domus ad dormiendum capiat, praeter si infirmitas, aut senilis aetas poposcerit, aut culpa damnaverit, aut novitas probata (0972A)non fuerit, ut cella separentur. Omnes vestiti dormiant. In domo qua dormitur, per totam noctem lucerna ardeat. Ad cursum vero cum festinatione surgentes signum crucis Christi fronti inferant, simulque sub silentio dicant: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me, festina.

CAPUT XXX. DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM. (0973A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis frater contumax, aut inobediens, aut superbus, aut murmurans, vel in aliquo contrarius existens sanctae Regulae, et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel, et secundo secrete a senioribus suis. Si non emendaverit, objurgetur publice coram omnibus. Si vero neque sic correxerit, si intelligit qualis poena sit, excommunicationi subjaceat. Sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.

§ II.--EX PRAECEPTIS ET INSTITUTIS BEATI PACHOMII (cap. 9). Qui mentitur, et odio quemquam habere fuerit deprehensus, aut plus joco quam honestum est deditus, (0973B)aut otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus detrahendi, vel his qui foris (0974A)sunt: et omnino quidquid contra regulam Scripturarum est, et monasterii disciplinam, audiet Pater monasterii, et vindicabit juxta mensuram opusque peccati.

§ III.-- Item ejusdem. Qui facilis ad detrahendum, dicitque quod non est, si in hoc peccato est deprehensus, monebunt eum secundo. Et, si audire contempserit, separabitur extra conventum fratrum septem diebus, et panem tantum cum aqua accipiet, donec polliceatur, atque confirmet, se ab hoc vitio recessurum; et sic demittetur ei.

§ IV.-- Item ejusdem. Qui falsum cupit probare contra alterum, ut opprimat innocentem, tertio commonebitur: et postea (0974B)reus erit iniquitatis sive de prioribus, sive de inferioribus. Qui habet pessimam consuetudinem ut (0975A)fratres suos sermone sollicitet, et pervertat animas simpliciorum, tertio commonebitur: si contempserit, separabunt eum extra monasterium, et verberabitur ante fores: dabuntque ei ad vescendum foris panem et aquam, donec mundetur a sordibus. Qui habet consuetudinem murmurandi, et quasi gravi opere se opprimi queritur, docebunt eum quinquies quod sine causa murmuret, et ostendent perspicuam veritatem. Si et post hoc inobediens fuerit, et est perfectae aetatis, ita eum habebunt, ut unum de aegrotantibus, et ponetur in loco infirmorum, ibique aletur otiosus, donec redeat ad veritatem. Sin autem justa est ejus querela, et a Majore inique opprimitur: qui eum scandalizaverit, eidem sententiae subjacebit.(0975B) § V.-- Item ejusdem. Si inobediens quis fuerit, aut contentiosus aut contradictor aut mendax, et est perfectae aetatis, decies commonebitur, ut desistat a vitiis. Si audire noluerit, monasterii legibus increpabitur. Quod si per alterius culpam ad haec vitia devolvuntur, et hoc fuerit comprobatum, ille qui causa exstitit, reus erit ultionis. Si deprehensus fuerit aliquis e fratribus (0976A)libenter cum pueris ridere et habere amicitias aetatis infirmae, tertio commonebitur, ut recedat ab eorum necessitudine, et memor sit honestatis et timoris Dei: si non cessaverit, corripient eum, ut dignus est, correptione severissima.

§ VI.-- Item ejusdem. Qui contemnunt praecepta majorum et regulas monasterii quae Dei praecepto constitutae sunt, et parvi pendunt seniorum consilia, corripientur juxta ordinem constitutum, donec corrigantur.

§ VII.-- Item ejusdem. Pueri si in domo fuerint dediti lusibus, et otio, et correpti non potuerint emendari, debet praepositus usque ad dies triginta ipsos monere et corripere: si viderit in pravitate persistere, et non (0976B)nuntiaverit Patri, et aliquod peccatum in eis fuerit deprehensum, ipse pro eis culpae subjacebit, juxta quod peccatum fuerit inventum.

§ VIII.-- Item ejusdem. Qui conturbat fratrum animos, et facilis ad loquendum est, lites ferens et jurgia, decies commonebitur. Et si non fuerit emendatus, corripietur ordine monasterii, donec corrigatur.(0977A) § IX.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 16). Interrog. Peccantem quomodo corripiemus, vel emendabimus?-- Resp. Praeceptum sicuti est a Domino dicente: Si peccaverit in te frater tuus, vade et argue eum inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus es fratrem tuum. Si vero non te audierit, assume tecum alium vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Quod si etiam ipse non audierit, dic Ecclesiae: si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII). Si forte increpatio haec, quae a pluribus fit, eveniat ei in salutem: et sicut dicit Apostolus: Argue, increpa, consolare in omni patientia (II Tim.IV). Et rursum: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate; et non commisceamini cum eo (0977B)sine dubio ad mensam (II Thess.II).

§ X.-- Item ejusdem (cap. 22). Qui poenituerit pro aliquo peccato, et rursus in hoc ipsum peccatum inciderit, quid faciet? Is qui semel deliquit et iterum in peccatum incurrit, indicare de se videtur hoc primum, quod ab illo peccato priori non fuerit expurgatus, ex quo velut a radice quadam pessima eadem, quae antea, pullularunt. Sic est enim quasi quis arborum ramos excidens, si radicem relinquit, ubi radix firma permanet, virgulta denuo ejusdem seminis germinabit, ita etiam peccatum. Quoniam non omnes qui delinquunt, ex his peccatis initium sumant, sed ex aliis interdum (0978A)delicti occasio nascitur. Necessarium ergo ei est, qui vult omni modo purgare se a peccato primas ipsius causas culpae succidere. Verbi gratia, si ex contentione vel ex invidia fuerit, non a se sumit exordium, sed radicem habet ex arrogantia, et cupiditate humanae gloriae venientem. Dum enim gloriam quisque quaerit ab hominibus, aut contentionibus studet, aut recte agentibus invidet, huic scilicet per quem videtur ipse minus in laude, vel in admiratione haberi. Si quis ergo semel notatus fuerit invidiae vel contentionis vitio, et rursum in hoc ipsum inciderit, sciat se primam illam causam, de qua supra diximus, ex qua invidia vel contentio nascitur, in interioribus medullis habere reconditam. Oportet ergo eum et per contraria (0978B)atque adversa curari, id est, per humilitatis exercitium.

§ XI.-- Item ejusdem (cap. 17). Interrog. Si quis autem in parvis delictis affligere voluerit fratres, dicens, quia debetis poenitere per singula, ne forte et ipse immisericors videatur, et dissolvere charitatem?-- Resp. Cum affirmarit Dominus, Iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege usquequo omnia fiant (Matth. V), et rursum definierit: Quia de omni sermone otioso, quemcunque locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii (Ibid. XII), nihil oportet tanquam parvum sperni. Qui enim spernit minima, paulatim (0979A)defluit (Eccl. XIX). Sed et quomodo quis audebit breve dicere aut parvum delictum, cum Apostolus dicat, manifesteque definiat, quia per praevaricationem legis Deus exhonoratur (Rom. II). Sed et aculeus mortis peccatum esse dicitur: et non dixit tale peccatum, sed omne peccatum (I Cor. XIII). Magis ergo immisericors est qui intermittit et negligit quam ille qui arguit: sicut is qui in morsu serpentis permittit delitescere venenum, quam ille qui educit et attrabit. Sed et charitatem destruit ille qui, secundum quod scriptum est, parcens baculo odit filium: qui autem diligit, diligenter corripit (Prov. XIII).

§ XII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 16). Si quis in aliquo levi delicto titubans oberraverit, (0979B)semel atque iterum admonendus est: qui si post secundam admonitionem a vitio nequaquam fuerit emendatus, congrua facti sui animadversione coerceatur. Peccantem nullus occultet: criminis est enim consensio post secundam admonitionem celare quempiam peccatorem. Si quis saepius peccantem viderit, prius hoc vel duobus demonstret fratribus, quorum testimonio possit convinci, si negaverit qui deliquit. Peccatum palam commissum palam est arguendum; ut dum manifeste peccans emendatur, hi qui eum in malo imitati sunt, corrigantur. Sicut enim unius delicto saepe multi pereunt, ita unius emendatione plerumque muli salvantur. Qui verbo in fratrem peccaverit, si saltem reminiscens ad veniam poscendum fuerit inclinatus, percipiat ab eo (0979C)indulgentiam, cui cognoscitur intulisse injuriam. Qui autem non petit, aut non ex animo postulat, in collationem deductus juxta excessum injuriae, (0980A)congruae subjaceat disciplinae. Qui sibimet convicia objiciunt, si iterum invicem sibi celeriter laxando ignoscunt, hi jam ab alio judicandi non sunt: quia pariter sibi veniam dare festinaverunt: si tamen excedere in semetipsos frequentius non praesumant. Qui sponte culpam confitetur quam gessit, veniam promereri debet, quam expetit. Oretur igitur pro eo qui confessus est. Si levis culpa est, postulata indulgentia praebeatur.

§ XIII.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 17). Mendacem, furem, percussorem quoque et perjurum, quod Dei servum esse non decet, corripi primum a senioribus, verbis oportet, ut recedat a vitio. Post haec si [nec sic] emendare distulerit, tertio (0980B)coram fratribus convenietur; ut desistat tantisper errare. Si nec sic emendaverit, flagelletur acerrime, et trium mensium spatio excommunicationis vindictam suscipiens sub poenitentiae districtione solus recludatur in cella de vespere in vesperi ex hordeacei panis sex unciis, et aquae mensura parvula sustentandus. Ebriosus quis si repertus in coenobio fuerit, superiori sententiae subjacebit; sive is qui citra permissum abbatis, sive praepositi alicubi litteras destinaverit, vel ab alio destinatas acceperit.

§ XIV.--EX REGULA ORIENTALI. Cum vero inventa fuerit culpa, ille qui culpabilis invenitur, corripiatur ab abbate secretius. Quod si non sufficit ad emendationem, corripiatur a paucis (0980C)senioribus. Quod si nec se emendaverit, castigetur in conspectu omnium. Quod si nec sic emendaverit, excommunicetur, et non manducet quidquam: (0981A)cui si nec hoc profuerit, postremus inter omnes ordine ponatur. Quod si in pravitate perseverat, etiam psallendi facultas ei auferatur. Quem si vel haec confusio non commoverit, abstineat a conventu fratrum: ita ut nec mensae, nec missae intersit, neque cum eo ullus frater de junioribus colloquatur. Abstinebit autem tandiu, quandiu vel qualitas culpae poposcerit secundum abbatis vel seniorum arbitrium, vel se ex corde pro culpa poenitens humiliaverit, et veniam erroris sui omnibus praesentibus petierit. Quod si in fratrem peccaverit, etiam ab eo fratre veniam petat, cui injuriam fecit.

§ XV.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 19). Si quis vero frater instigante diabolo contumax, vel superbus, seu inobediens, vel murmurans (0981B)apparuerit; vel etiam in quocunque casu lapsus seniorum praecepta vel sanctae Regulae normam violare tentaverit, hic secundum praeceptum Domini secreto a senioribus semel ab his corripiatur (Matth. XVIII). Si emendare noluerit, tunc simul ab omni congregatione objurgetur: et si sic emendare noluerit, tunc prout culpae magnitudo poposcerit, secundum Regulam judicetur, id est, aut excommunicationi subjaceat, si ejus antea intellectus viguit: aut si obstinatae et durae mentis tenacitas culpae, et improbitas perseveret, tunc corporali disciplinae subjacebit.

§ XVI.--EX REGULA SANCTI CAESARII (cap. 31). Lites nullas habeatis, secundum illud Apostoli: (0981C)Servum Dei non oportet litigare (II Tim. II). Et illud: Abstine te a lite, et minues peccata (Eccl. II, 8). Aut si fuerint, quam celerius minuantur, ne ira crescat in odium, et festuca convertatur in trabem, (0982A)et efficiatur anima homicida. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III). Et: Levantes sanctas manus sine ira et disceptatione (I Tim. II). Quicunque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu laeserit fratrem suum, meminerit culpam satisfactione purgare. Quod vitium si iterare praesumpserit, districtione severissima feriatur, usquequo per satisfactionem recipi mereatur. Juniores praecipue senioribus deferant.

§ XVII.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI. Qui peccatum pudendum alicubi exprobrat, priusquam inter semetipsum solum [ arguat,] sicut Dominus dicit (Matth. XVIII), corripiatur, donec exprobrato satisfaciat; et tribus diebus in pane et aqua poeniteat.(0982B) § XVIII.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 32). Interrog. Si oportet peccantibus fratribus silere, et acquiescere?-- Resp. Quia non oportet, manifestum est ex ipsius Domini praeceptis, quibus in Veteri quidem Testamento dicit: Argue proximum tuum, et non assumes ex eo peccatum (Lev. XIX). In Evangelio autem dicit: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus es fratrem tuum: si vero non audierit, assume adhuc tecum alium unum, aut duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si autem et ipsos non audierit, dic Ecclesiae. Si vero nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII). Quantum sit crimen hujus peccati dignoscitur: primum quidem ex sententia Domini, (0982C)quae dicit: Quia qui incredulus filio fuerit, non habebit vitam aeternam; sed ira Dei manet in eo. (Joan. III). Tunc deinde ex historiis, quae in Veteri Testamento, sive Novo referuntur. Nam Achar ille, (0983A)[qui] cum furatus esset regulam auream, super omnem populum, facta est ira Dei. Et quidem populus peccatum quod commiserat, ignorabat, usquequo manifestatum est: et pertulit cum omni domo sua horrendum illum et famosissimum interitum (Jos. VII). Sed et Heli sacerdos, et quidem cum non siluisset peccantibus filiis qui erant filii pestilentiae, imo et frequenter commonens et castigans dixit: Nolite, filii, non bona audio de vobis, etc. (I Reg. II). Qui cum peccatum argueret, et Dei judicium commoneret, tamen quoniam non vindicavit, neque digno zelo Dei adversus eos motus est, in tantum iracundiam Dei provocavit, ut etiam universus populus cum filiis suis exstingueretur, et arca testamenti ab alienigenis raperetur, et ipse insuper omnibus subversis miseranda (0983B)morte corrueret. Quod si in populum ignorantem, vel de unius peccato, vel in patrem qui corripuerat et commonuerat filios pro peccato, tanta Dei ira incensa est, quid sperandum est de his qui cognoscunt aliorum delicta, et reticent, nec qualemcunque adhibent correptionem? Quos utique convenerat observare illud, quod Apostolus ad Corinthios dicit: Quare non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio vestrum, qui hoc opus fecit (II Cor. V)? et illud: Ecce enim et hoc ipsum secundum Deum contristari quantam operatum est in nobis sollicitudinem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam (II Cor. VII)? Unde et metuere debent, ne forte etiam nunc similem veteribus interitum sumant, hi qui similiter negligunt: (0983C)imo et tanto gravius, quanto spernere legem Christi perniciosius est quam legem Moysis. Et his competit illud aptari quod dixit: Septies vindicatum est de Cain, de Lamech vero septuagies septies (Gen. II).

§ XIX.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 24). Si post admonitionem iterum vel alio quocunque die id ipsum facere videritis, jam velut vulneratum (0984A)sanandum prodat, quicunque potuerit hoc invenire, prius tamen et alteri vel tertio hanc petulantiam oculi demonstratam, ut duorum vel trium possit ore convinci, et competenti [se] veritate coerceri. Nec vos judicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, deperire permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret sanari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo magis debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde. Sed antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi: ne forte possit secretius correptus (0984B)non innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc nescienti adhibendi sunt alii; ut jam coram omnibus possit non ab uno teste argui, sed a duobus et tribus convinci. Convictus vero secundum praepositi, vel etiam presbyteri, ad cujus dispensationem pertinet, arbitrium, debet emendatoriam sustinere vindictam: quam si ferre non curaverit, etiamsi ipse non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer: ne contagione pestifera plurimos perdat.

§ XX.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 36). Si quis alterum viderit illicitum quidquam vel sermone vel opere facientem, et priori distulerit publicare, cognoscat se esse nutriorem peccati, et (0984C)per omnia aequalem peccanti: quia et animae suae et illi est quem tegit durissimus inimicus. Ex hoc apud Deum, qui mala odit, et apud cunctam fraternitatem exsecrabilis, et infidelis habebitur: quia per abundantiam malitiae noluit prodere, ut corrigere posset errantem: et odio disciplinae dilexit malitiam; et astitit omni viae non bonae.

CAPUT XXXI. QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS. (0985A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Secundum modum culpae excommunicationis vel disciplinae debet extendi mensura. Qui culparum modus in abbatis pendet judicio. Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur a mensae participatione privetur. Privati autem a mensae consortio ista erit ratio, ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet usque ad satisfactionem. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus percipiat, ut si, verbi gratia, fratres sexta hora, ille frater nona; si fratres nona, ille frater vespera, usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 4). (0985B) Si quis autem murmuraverit vel contentiosus (0986A)exstiterit, aut opponens in alio contrariam voluntatem praeceptis, digne correptus tandiu abstineat, quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit, vel emendaverit. Correptus autem non audeat usquam recedere.

§ III.--EX PRAECEPTIS ET INSTITUTIS SANCTI PACHOMII (cap. 8). Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus 5, et aget poenitentiam publice in collecta, stabitque in vescendi loco.

§ IV.-- Item ejusdem (art. 3). Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens et contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui.

§ V.-- Ex libro Institutionum. (0986B) Si quis igitur gillonem fictilem, quem illi (0987A)baucalem nuncupant, casu aliquo fregerit, non aliter negligentiam suam quam publica diluet poenitentia; cunctisque in synaxi fratribus congregatis tandiu prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum consummetur solemnitas, impetraturus veniam, cum jussus fuerit abbatis judicio solo surgere. Eodem modo satisfaciat quisquis ad opus aliquod accersitus, vel ad congregationem solitam tardius accesserit, aut si decantans psalmum vel modicum titubaverit; similiter si superflue, si durius, si contumacius responderit; si vel leviter murmuraverit; si negligentius obsequia injuncta compleverit; si lectionem operi vel obedientiae praeferens, officia statuta segnius fuerit exsecutus; si dimissa synaxi non concitam ad cellam recurrere festinaverit; (0987B)si cum aliquo vel ad modicum substiterit; si ad punctum temporis uspiam recesserit; si alterius manum tenuerit; si cum illo qui cellae suae cohabitator non est, confabulari quantulumcunque praesumpserit; si oraverit cum illo qui ab oratione suspensus; si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit, vel collocutus eis sine suo seniore fuerit; (0988A)si epistolam cujuscunque suscipere vel rescribere sine suo abbate tentaverit. Hucusque et in hujusmodi ac similibus admissis procedit animadversio spiritalis. Residua vero apud nos indifferenter admissa a nobis quoque reprehensibilius sustinentur. Id est, aperta vitia, manifesti contemptus, contradictiones tumidae, libera et effrenata processio, familiaritas apud feminas, irae, rixae, simulationes et jurgia, operis peculiaris praesumptio, philargyriae contagio, affectus atque possessio rerum superfluarum, quae a caeteris fratribus non habentur; extraordinaria ac furtiva cibi refectio. Haec et his similia non illa increpatione, quam diximus, spiritali, sed vel plagis emendantur, vel expulsione purgantur.

§ VI.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 70). (0988B) Interrog. Si injunctum fuit aliquid fratri et contradixerit, postea autem sponte abierit, quid est?-- Resp. In eo quod contradixit, quasi non obtemperans judicandus est, et velut caeteros ad simile concitans malum. In quo sciat se illi sententiae obnoxium quae dixit: Contradictiones suscitat omnis malus: Dominus autem (0989A)angelum immisericordem immittit ei (Prov. XVII). Cum autem certum sit quia non homini obtemperat, sed Domino dicenti, Qui audit vos, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Si compunctus est recordatione mandati, prius satisfaciat; et ita (si permittitur) impleat quod injunctum est.

§ VII.-- Item ejusdem (cap. 71). Interrog. Si obediens quis murmuret?-- Resp. Apostolo dicente: Omnia facite sine murmuratione et haesitationibus (Phil. II). Alienus sit a fratrum unitate, qui murmurat; et opus ejus abjiciatur. Manifestum est enim, ille qualis est, quia infidelitate aegrotat, certam futurae spei fiduciam non gerit.

§ VIII.-- Item ejusdem (cap. 194). Interrog. Qualibus correptionibus uti oportet inter (0989B)fratres ad emendationem eorum qui delinquunt?-- Resp. Hoc sit in judicio eorum qui praesunt, vel quali modo corripi debeant: quia et aetas et eruditio multam habere facit differentiam poenae.

§ IX.--EX REGULA SANCTI ISIDORI EPISCOPI (cap. 17). Delicta autem levia sunt, aut gravia. Levioris culpae reus est, qui otiosus esse dilexerit; qui ad officium vel collationem, vel ad mensam tardius venerit, qui, in choro riserit, fabulisque vacaverit; qui, relicto officio vel opere extra necessitatis causam, foris discesserit; qui torporem, aut somnum amaverit; qui saepius juraverit; qui multiloquus fuerit, qui ministerium cujuslibet operis injunctum sibi sine benedictione susceperit, ac peracto opere benedictionem minime postulaverit; qui (0989C)injunctum opus negligenter, vel tardius expleverit; (0990A)qui casu vas aliquod fregerit; qui damnum rei parvae intulerit; qui codice negligenter usus fuerit; qui alicubi ad momentum secesserit; qui litteras ab aliquo, vel quodlibet munus acceperit, vel epistolam suscipiens occultaverit, sine abbatis consensu rescripserit, vel quemlibet parentum seu saecularium sine jussu senioris aut viderit, aut cum eo locutus fuerit; qui seniori inobediens fuerit; qui contumaciter seniori responderit; qui erga seniorem linguam non represserit, qui lascivus in lingua fuerit; qui inhoneste incesserit; qui jocaverit, qui satis riserit; qui cum excommunicato locutus fuerit; oraverit, comederit; qui illusionem nocturnam Patri non patefecerit. Haec igitur et his similia triduana excommunicatione emendanda sunt.(0990B) Gravioris autem culpae obnoxius est, si turbulentus quisque sit, si discors, si turpiloquus, si feminarum familiaris, si seminans discordias, si iracundus, si altae et erectae cervicis, si mente tumidus, si jactanti incessu immoderatus, si detractor, susurro, vel invidus, si praesumptor rei peculiaris, si pecuniae contagio implicatur, si aliquid praeter regularem dispensationem superfluum possideat, si fraudator rei acceptae vel commissae sibi, aut minus commissae, inter haec si se de rebus secum allatis extulerit, vel de eis per inobedientiam murmuraverit, si rei majoris damnum intulerit, si furatus fuerit, si perjuraverit, si falsum dixerit, si contentiones et rixas amaverit, si manifestum convitium fratri intulerit, si personam innocentis falso crimine (0990C)maculaverit, si contumaci animo seniorem despexerit, (0991A)si rancorem adversus fratrem tenuerit, si peccanti in se et postea supplicanti veniam non concesserit, si cum altero in uno lecto jacuerit, si extra communem mensam privatim vel furtim quippiam sumpserit, si alicubi extra consultum praepositi vel abbatis discedens medio die, vel amplius commoratus fuerit, si, ut otiosus sit, falsam infirmitatem praetenderit. Haec et similia juxta arbitrium Patris diuturna excommunicatione purganda sunt; ut qui graviter peccare noscuntur, acriori severitate coerceantur.

§ X.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 15). Clamosum in locutione monachum, aut iracundum, ridiculosum, subsanatorem sive detractorem esse non decet. Qui ejusmodi est, et saepe castigatus, non (0991B)fuerit emendatus, flagellis verberibusque curandus est, et acriter emendandus, crebraque curiositate et industria reducendus. Lascivus, petulans et superbus saepius suspendatur a cibo, et biduanis sive triduanis maceretur inediis, operisque adjectione conficiatur: sermone et colloquio castigetur. Si ista perpessus saepe, minime fuerit correctus, plagis emendetur instantius, reclusionibus diutinae coarctetur angustiis, brevissime panis et aquae esu sustentandus, donec se spondeat a vitio recessurum. Inobedientem, murmuratorem, contradictorem, sive furtivis comestionibus atque bibitionibus vacantem supra scripta coercebit sententia: et in omnibus omnino monachorum excessionibus congrua animadversio adhibenda est secundum abbatis et seniorum (0991C)judicium conveniens negligentiae, aetati, sive personae. Eritque summa discretione providendum, ne gravia pro levibus inferantur; aut e contrario pro maximis levis et parva ultio erogetur. Mensura namque et pondere aequo justitiaque pia et miseratione continua Pater vel praepositus debet excellere: ut sic vulnus curet aegroti, quatenus salutem et non (0992A)debilitatem inferat membris: quia sicut subditorum vitia per praepositos, ita et praepositorum negligentias per semetipsum Deus judicabit.

§ XI.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 19). Excommunicationis mensura qualis esse debeat, justum scientibus librare judicium culpae modus ostendit. Levioribus enim culpis levior est adhibenda correptio; gravioribus vero ferventior exhibenda damnatio. Proinde abbatis studio pensandum est, ut si aliquis frater in levioribus inveniatur obnoxius culpis, usque ad indictam sibi horam mensa privetur: de gravioribus vero seu dierum vel mensium definitio in longius protracta correptione finiatur. Ea tamen Regula, ut si amplius quam septem dierum spatium excommunicationis percurrerit: quandiu (0992B)poenitentiae sub statuto tempore ordo retentus fuerit sicut a mensa suo loco privatur; ita et in ecclesia segregetur: ut in loco, in quo antea fuit, nec psalmum cantet, nec ullum ordinem teneat; usque dum satisfactione humili cum cordis contritione ab abbate vel a senioribus veniam mereatur. Excommunicatus vero frater qui culpis gravioribus existentibus aut cellula recluditur, aut consortio congregationis separatur, a nullo penitus aut colloquia, aut visitationis munus fruatur: nisi tantummodo cui praeceptum ab abbate fuerit. Si quis transgressus hanc regulam fuerit, regulari poenitentiae subjacebit.

§ XII.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 30). Superbis inobedientibusque, et iracundiam protrahentibus (0992C)nunquam parcendum, donec corrigantur.

§ XIII.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 22). Ut convitium vel maledictum ex ore monachi non procedat; neque lingua in impatientiae excitationes soluta effrenatum quid ministret ostiis labiorum; sed commotus ira, ( ut est humanitatis) dicat: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae (0993A)labiis meis (Psal. CXL). Adjungat et illud: Dixi, Custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII). Habens illud Apostoli ante oculos suos: Quia neque maledici regnum Dei possidebunt (Cor. VI). Si quis ergo his indomitus mente proruperit, triginta diebus ab omnium fratrum colloquio habeatur alienus, donec agnoscens se tantummodo in congregatione solitudinem incurrisse, veniam eligat postulare.

§ XIV.--EJUSDEM (cap. 29). Ad illos qui post correctionem impugnantes judicia seniorum nituntur excusare peccatum, et non ad poenitentiam recordatione delicti, sed ad duritiam indignationis nimium migraverint; respice istam sententiam: ut quandiu a proposita intentione revocentur, (0993B)et cum ore mentis manifesta emendatione deponant, secundum arbitrium abbatis arduae omnino subjaceant disciplinae: quia non dixerunt: Peccatum meum ego cognosco; sed dixerunt, quod in Isaia propheta de rebellibus legitur: Nullus est qui agat poenitentiam super peccatum suum, dicens: Quid feci? Illi namque se prioribus anteponunt, et aliorum loca non erubescunt elationis vitio invadere, ac praeceptis Dominicis contradicunt, quibus ita jubemur: Quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister (Matth. XX); et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus (Marc. X). Abbatis vel etiam reliquorum increpatione confusi ad locum proprium quem reliquerant revocentur: quos ad majorem gradum tardius decernimus (0994A)promoveri, ne, addita dignitate, radicata in eis praesumptio praevalescat.

§ XV.-- Item ejusdem (ex eodem capite). Illos igitur monachos quos vel unius diei finis discordes invenerit, qui usque ad vesperam lites trahunt, et ante non excludunt odium quam sol eognoscat occasum (Eph. IV), qui dicenti Apostolo per inobedientiam contradicunt, statuimus tandiu abstinentia macerandos, quandiu ad veram se concordiam ultronea satisfactione convertant. Quibus post longum scandalum pacificare in occulto non liceat, ne aliquid fictum puritas charitatis admittat: sed sit eorum reconciliatio publica, quorum fit discordia manifesta. Fratribus ergo cunctis astantibus veniam invicem postulent, quia uterque reus (0994B)diuturna simultate notatur, dum unus indulgentiam petere destitit, aut alter rogari desiderans non dimisit. Et ideo impius mansit impoenitens: hic damnandus posterum, ille post culpam. Propterea offensus iste iram in contemptu Evangelii non retineat, sed cito ad illud recurrat exemplum: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI). Et illud Apostoli: Induite vos sicut electi Dei, et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos (Col. III). Ille vero qui injuriam intulit, hujuscemodi exemplo velociter terreatur: Facit Dominus judicium injuriam patientibus (0995A)(Psal. CXLV). Et alibi: Quo seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI).

§ XVI.--EX PRAECEPTIS ET INSTITUTIS SANCTI PACHOMII. Qui injuste judicaverit, injuste ab aliis condemnabitur. Si unus e fratribus, aut duo, vel tres scandalizati ab aliquo recesserint de domo et postea venerint, ventilabitur inter eos et scandalizantem judicium; et si reus inventus fuerit, monasterii regulis emendabitur.

§ XVII.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI. Si quis detraxerit abbatem suum, septem dies unum paximatium: si fratrem suum, XXIV psalmos: si saecularem, XII psalmos.

§ XVIII.-- Item ejusdem. (0995B) Si quis iracundiam, vel tristitiam, vel invidiam tenet contra fratrem suum ut tempus tenuerit; ita erit poenitentia ejus in pane et aqua. Si vero (0996A)prima die confessus fuerit, viginti quatuor psalmos.

§ XIX.-- Item ejusdem. Qui autem rixam commiserit, septem dies poeniteat. Qui vero suum praepositum despexerit, aut Regulam blasphemaverit, foras repellendus est; nisi ipse dicat, Poenitet me quod dixi. Si autem non se humiliaverit quadraginta diebus poeniteat, quia superbiae morbo detinetur.

§ XX.-- Item ejusdem. Si cum illo qui cellae suae cohabitator non est, confabulari quantulumcunque praesumpserit, superpositio.

§ XXI.--EX REGULA CUJUSDAM. Si quis seniori detraxerit, non seniori detrahit, sed Deo, cui opus facit. Si vero hoc frequenter (0996B)facit, abscindatur a fraternitate ac sollicitudine fraterni corporis. Si vero poeniteat, remittenda sunt peccata sua, Detrahentem, inquit Propheta, secreto (0997A)proximo suo, hunc persequebar. (Ps. C).Si quis inventus fuerit in aliquo spernere seniorem suum, non hominem spernit, sed Deum, et reliqua. Si quis hoc faciat, poeniteat, et reconciliabitur seniori suo: et omnia quaecunque senior praeceperit, secundum mandatum Domini explenda sunt.

§ XXII.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 25). Interrog. Unde et nocturnae phantasiae inhonestae ac turpes ascendunt ad nos?-- Resp. Veniunt quidem haec maxime ex diurnis animae motibus et actibus indignis et incongruis. Si enim vacet in judiciis Dei, expurgatur anima ejus per meditationem legis divinae, et studium verbi Dei: ibique si indesinenter curam gerat semper requirens et scrutans quid sit quod placeat Deo, talia habebit etiam somnia.(0997B) § XXIII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 25). Qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore officii in sacrario stabit; nec audebit eodem die in ecclesiam introire, etc.

§ XXIV.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 18). Ad convivium nuptiale fratrum nullus accedat, ne per lasciviam saecularem quae sunt saeculi recognoscat, quod absit, ad mundi hujus vitam, etsi non corpore, animo revocetur, sicut dixit beatissimus Cyprianus (Epist. 1): « Adulterium dum videtur, discitur. » Qui joculare aliquid vel risui aptum in conventu fratrum proferre praesumpserit, vel qui (0998A)cum junioribus verba otiosa narrare voluerit, aut habere amicitias aetatis infirmae, increpationi, ut dignus est, subjacebit. Si quis quaelibet invenerit, inventa non celet, et cognoscenda non occultet. Quod si reperta unius diei spatio convincitur retentasse, furti contagio se maculatum esse cognoscat. Si quis eum qui districtionem monasterii non ferens, fugam meditari cognoverit, si non statim prodiderit, perditionis illius participem se esse non dubitet: et tandiu a conventu fratrum sequestrandus, quandiu ille valeat revocari. Si quis haec non omni virtute studuerit Domino placitura servare, et semel ac secundo correptus non emendaverit, reprehensa juxta aetatis formam convenit vindicari.

§ XXV.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 40). Superbis, vero inobedientibus, et iracundiam protrahentibus, nunquam parcendum, donec corrigantur.

§ XXVI.--EJUSDEM (cap. 41). Pro qualibet culpa si necesse fuerit flagelli accipere, disciplinam, nunquam legitimus excedatur numerus, id est, triginta et novem, et quamlibet juste disciplina teneatur; tamen secundum illud bonitatem et disciplinam, paternum affectum sanctus abbas circa omnes teneat, secundum Apostolum: Tanquam si nutrix foveat pullos suos. (Ps. CXVIII).

CAPUT XXXII. DE GRAVIORIBUS CULPIS. (0999A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Is autem frater, qui gravioris culpae noxa tenetur, suspendatur a mensa simul, et ab oratorio. Nullus ei fratrum in ullo jungatur consortio neque in colloquio. Solus sit ad opus sibi injunctum, persistens in poenitentiae luctu: sciens terribilem illam Apostoli sententiam dicentis: traditum hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V). Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora, qua praeviderit ei abbas competere. Nec a quoquam benedicatur transeunte, nec cibus, qui ei datur.

§ II.--EX REGULA PATRUM. Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, (0999B)ut junior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat. Si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur. Cui sufficere potest pro actus sui levitate impleta poenitentiae satisfactione communio.(1000A) § III.--EX REGULA SANCTI FERREOLI EPISCOPI (cap. 39). Furti conscium, si adhuc vocare monachum possumus, quasi adulterum secundum flagellis subdi et magna conteri afflictione jubemus, dantes illi unam cum fornicatione sententiam: quia luxuriatus est, cum furaretur. Similes enim eos non incongrue dicimus, quos in sacra lectione pariter positos invenimus. Dicit ergo Dominus per prophetam: Non est scientia Dei super terram (Ose IV); et paulo post: Furtum et adulterium inundaverunt (Ibid.); et iterum in psalmo: Si videbas furem, simul currebas cum eo, et adulteris portionem tuam ponebas (Psal. LXIX). Legimus etiam in Evangelio Dominum dixisse: Fornicationes, furta (Matth. (1000B)XV). Nec moratus addidit: Hoec sunt quae coinquinant hominem (Ibid.). Ex his profecto intelligere possunt horum scelerum servi quia, sicut aequaliter his dominantur vitia, aequaliter debetur et poena.

§ IV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 16). Monachus parvulorum aut adolescentium consectator, (1001A)vel qui osculo, vel qualibet occasione turpi reprehensus fuerit inhiare, probata patenter per accusatores verissimos, sive testes causa, publice verberetur; coronam capitis, quam gestabat, amittat decalvatusque turpiter opprobrio pateat, omniumque sputamentis oblinitus in facie, probraque aeque suscipiat, vinculisque arctatus ferreis carcerali sex mensibus angustia maceretur, et triduana per hebdomades singulas refectione panis exigui hordeacei vespertino tempore sublevetur. Post deinde, expletis his mensibus, aliis sex mensibus succedentibus sub senioris spiritalis custodia segregata in corticula degens opere manuum et oratione continua sit contentus, vigiliis et fletibus, et humilitate subjectus, et poenitentiae lamentis veniam (1001B)percipiat: et sub custodia et sollicitudine duorum fratrum in monasterio ambulet, nulla privata locutione vel concilio deinceps juvenibus conjungendus.

§ V.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 6). Hi vero fratres, qui gravioribus culpis in poenitentia detinentur, in ecclesia cum caeteris, qui communicant, (1002A)non stent, sed in alia ecclesia secrete cursum cantent. Expleto cursu, egredientes ante fores ecclesiae, in qua communicantes cursum explent, stare praecipiantur. Et egrediente congregatione supra humum prostrati rogent pro se Dominum exorari, ut gravia commissa contritione deleantur cordis, meminentes illud: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L). Et: In humilitate nostra memor fuit nostri Dominus (Ps. CXXXV). In oratione positus semper poenitens dicat: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Ps. L). Ut ira arguentis judicis, et in proximo vindictam reddentis per piae mentis affectum hac humili oratione sedetur.

§ VI.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 13). (1002B) Cum suggestum fuerit a praepositis abbati meritum inobedientis, jam non dicendus est frater, sed haereticus legis: jam non dicendus filius Dei, sed operarius daemonis, qui dissipando sanctorum facta velut quaedam scabies est procreata in grege. Convocet eum abbas praesentibus suis praepositis, vel coram congregatione circumstante. Et interrogati (1003A)ab abbate praepositi ejus, quid peccaverit, vel quoties monitus de ipso vitio non emendaverit, respondeant qui eum accusant. Quo audito vitio talem abbatis contra se audiat vocem. O misera anima, quod responsum datura es Deo, quem per inobedientiam quotidie irritas, cum accesseris adorare eum? quare sub dominio Dei servis potius mammonae? quid mentiris Christo, alter Judas? Ille Judas iniquitatis portio justitiam vendidit, tu Christianum nomen laceras malefactis? Ille Judas per pacem falsam Domino scandalum generavit, tu sub nomine sancti servitii Deo magis rebellis existis? Ille Judas falsus Magistrum tradidit discipulus, tu sub nomine sancto magis diabolum factis sequeris Christianus? Astare enim tibi habet in judicio nostra monitio, (1003B)vel tuus spiritus, cui cum carne, propria voluntate repugnas [ Deo] ante tribunal tremendi Judicis, dicens: Domine, noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV). Iniquitatem meditatus est, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit, sed magis gloriatus in ea, potens fuit in iniquitate. Cum haec accusatus fueris in judicio post nostram simul et tremendi Judicis vocem dicentis tibi: Tu es qui odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX). Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et ponebas scandalum. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua, sicut novacula acuta fecisti dolum. Dilexisti (1003C)malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem (Psal. LI). Dilexisti omnia verba praecipitationis in lingua dolosa. Haec fecisti, et tacui, et existimasti iniquitatem, quod eram tibi similis, arguam te et statuam illam contra faciem tuam (Psal. XLIX), ut destruat te Deus in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Tunc etiam et omnes (1004A)justi de sua gloria in judicio videbunt te, cum ab eis fueris sequestratus ad sinistram inter haedos, et super te ridebunt dicentes: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorium suum, sed praevaluit in vanitate sua, et non fuit timor Dei ante oculos ejus: quoniam dolose egit in conspectu ejus. Et dixit insipiens in corde suo, Non requiret Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem, et ignoravit, quia inimici, qui mentiuntur Domino, erit tempus eorum in poenam aeternam (Psal. LXXX). Quid ad haec dicturus es Deo? quas afferre ei habes, miser, excusationes in peccatis? cum te primum impugnaverint mala, et gehenna exspectaverit, ut incendat. Post hanc increpationis vocem ante congregationem abbatis statim erigi jubeatur ab oratorio, (1004B)communi mensa [et] extraneus deputetur; et cum inimicis Dei designatus non debet ex illa hora jam fratribus esse amicus. Ideoque ab hac excommunicationis hora soli posito et sequestrato ei aliqua laboris opera propter otiositatem a praeposito suo consignetur: in quo labore nullo fratrum jungatur solatio, nullius eloquio soletur, tacito omnium pertranseatur aspectu: petenti benedictionem nullus respondeat, Deus: quidquid ei porrigitur, a nullo signetur: quidquid vero ultra opus assignatum peculiariter, vel ultro effecerit, dispergatur, vel dissipetur. Sit ubique solus, et ei sola culpa solatium. Quod si forte propter levitatem culpae non ei voluerit abbas duplicare jejunia, si fratres sexta reficiunt, ille ad nonam horam de uno pulmento; et (1004C)panis cibarii sibi fragmentum et aqua a praeposito suo pro misericordia porrigatur. Si inculpabiles fratres nona hora reficiunt, illius supradicta refectio protrahatur in vesperam, ut sentiat quid ei malorum culpa intulit, quid per negligentiam bonorum amisit.

§ VII.-- Item ejusdem (cap. 14). Cum hora divini officii exercetur, id est, cum (1005A)expleto psalmo ab omnibus orationi incumbitur, tunc excommunicationis reus prostratus ante limen oratorii haec cum lacrymis clamet: Peccavi, et peccatum meum ego agnosco: erravi, emendare polliceor; jam de caetero non peccabo. Rogate pro me, sanctae congregationes, a quibus quondam per meam negligentiam et diaboli suasionem separari merui. Rogate pro me, mei quondam praepositi. Ignosce mihi, pastor bone et pie pastor abbas. Relinque nonaginta novem propter unam. Veni, recollige, et porta humeris tuis me perditam ovem, sicut Dominus noster indicio passionis suae tibi monstravit: quia non pro justis, sed pro peccatoribus venit, et mortuus est: ut cum ipso per justitiam ejus resurgeremus, qui fueramus per nostra peccata allisi, (1005B)dicente ipso Domino: Non veni, nisi propter oves perditas domus Israel (Matth. XV). Et: Non est opus sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX). Imitare pium magistrum apostolorum, cujus vices per doctrinam agis in monasterio: quia ipse post prophetas et apostolos posuit vos pastores et disciplinae doctores: quia per beatum Petrum apostolum demonstravit vobis dicens: Non septies, sed septuagies septies debere peccatum fratri dimitti (Matth. XVIII). Subleva ergo allisum salutari tuo consilio: Solve intercessione tua apud Dominum, quod in me negligentia obligavit. Quod peccavi agnosco; quod emendem, credo quia per tuam mentionem invenio. Post hanc vocem cessantibus a psalmis per omnes orationes a reo jacente effusam, cum completum (1005C)fuerit sanctum oratorii opus, et illo reo adhuc jacente ante limen exeunti abbati omnium fratrum congregatio humilietur ei pro eo ad genua, simul et praepositi ejus. Quod cum fuerit adimpletum, si tamen propter levitatem culpae eadem hora voluerit abbas veniae consentire, statim erigi eum a praepositis suis praecipiat, et reproperata ei culpa, cum ille responderit se de caetero emendare, statim abbas dicat omni congregationi: Venite, fratres, unanimiter cum lacrymis pro hac ove gregis vestri, quae peccatum suum agnoscens promittit se de caetero emendare, orantes in oratorio reconciliemus eum ante Dominum, quem per inobedientiam irritavit. Et mox ingressus abbas cum fratribus in oratorio, antequam orent tenentes ei manum dextram (1005D)laevamque foris Praepositi introducant eum in Ecclesia, dicentes ambo hunc versum: Confitemini Domino, quoniam bonum est (Ps. CXVII). Et subsequatur caetera congregatio: Quoniam in saeculum misericordia ejus (Ibid.). Ut cum praepositi foris poenitenti per hunc versum confessionem ingerunt, intus de oratorio per os respondentium fratrum, mox pius Deus misericordiam repromittat. Ergo (1006A)cum eum in oratorium introduxerint Praepositi ejus, prosternant eum pedibus altaris. Statim omnes una cum abbate se orationi pro eo prosternant. Tunc ille pro culpa prostratus cum lacrymis, his vocibus precetur ad dominum dicens: Peccavi Domino, peccavi, et iniquitatem meam ego agnosco, rogo, peto a te, dimitte mihi, ne simul trahas me cum peccatis meis, neque condemnes me in inferioribus terrae, neque in aeternum imputes mihi mala: quoniam tu es Deus poenitentiae: et in me ostende bonitatem tuam secundum magnam misericordiam tuam: quia tu dixisti, Domine: Nolo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat (Ezech. cap. XXXIII); quia malis nostris ad emendationem, vitam magis largiris quotidie, monstrante nobis Scriptura, quae (1006B)de pietate tua ita dicit: Nunquid irascitur per singulos dies? nisi convertamini (Ps. VII). Et apostolus tuus Paulus ita dicit: An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? (Rom. II.) Gladium ergo suum Dominus vibravit, arcum suum tetendit et paravit illum: et in ipso paravit vasa mortis. Quae vasa, Domine, timemus, et ideo festinanter emendare promittimus: et quia dicturus es in judicio peccatori: haec fecisti et tacui. Quid? semper tacebo? quia statues iniquitatem contra faciem nostram, ut cognoscentes eam in reatibus nostris, juste nos ipsi eam damnemus. Tu enim, Domine, mortificas, et vivificas, tu deducis ad inferos et reducis, tu levas allisos, tu solvis in coelo compeditos in terra, tu ad emendandum oculos cordis (1006C)nostri illuminas tua gratia, vel adjutorio tuo justorum dirigis gressus, dicente Scriptura. A Domino gressus hominis dirigetur (Prov. XX). Et nisi custodieris nos, et aedificaberis domum, in vanum laborant qui aedificant, et custodiunt eam. Quia velle adjacet nobis, perficere autem tuum est. Et, non est volentis, neque currentis, sed miserantis Dei. Sed tamen das fiduciam sperandi de te dicens: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: quia qui petit, accipit; qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur (Matth. VII). Et quia dixisti: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I). Et: cum clamaveris, dicam: Ecce adsum (Is. LVIII). Et item quasi pius et misericors in factura tua vocas nos ad gratiam tuam, licet indignos (1006D)servos tuos dicens: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Unde non despicias, Domine, servum tuum, suum agnoscentem peccatum: sicut de pietate tua promittit reatui nostro Propheta dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L). Quia potens es de lapidibus istis suscitare filios Abrahae; quia quod in nobis desperatio impossibile putat, tua (1007A)gratia possibile indicat. Post hanc vocem cum lacrymis impletam statim cum manu sua abbas erigat, dicens ei: Vide, frater, jam de caetero, vide, ne pecces, et secundam agas de hac vita poenitentiam exercere. Quae cum secundo fuerit acta in haereticorum incidet sectam. Statim hunc versum quondam reus imponat: Erravi sicut ovis, quae perierat; recollige servum tuum, Domine (Ps. CXVIII). Respondentibus secum cunctis. Post hunc versum vocatis ejus praepositis, reconsignetur ab abbate eis in manu dicens: Recipite ovem vestram, reintegrate numerum, restituite mensae: mortuus enim fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Eadem namque die humilitatis reparatae indicio aquam manibus fratrum intrantibus ad communionem (1007B)ipse ministret: et cum dat, osculetur primo abbatis, deinde singulorum fratrum manus: et petat singulos, cum ministrat ipse, pro se debere orare. Qui et ipse, mox ut ingressus oratorium fuerit, omnes clara voce readmoneat pro se debere orare: et sic exiens cum fratribus consuetam accedat ad mensam.

§ VIII.--EX REGULA SANCTI CAESARII (cap. 24). Quamvis non solum cogitari, sed omnino nec credi debeat, quod sancti fratres duris se sermonibus vel conviciis mordeant: tamen si forte, ut se habet humana fragilitas, in tantum nefas aliqui de fratribus ausi fuerint diabolo instigante prorumpere, ut furtum faciant, aut in se invicem convicia (1007C)mittant, justum est ut legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulae instituta violantur. Necesse (1008A)est enim, ut in eis impleatur illud, quod de indisciplinatis filiis per Salomonem dixit Spiritus sanctus: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella (Eccl. III). Et iterum: Tu virga eum caedis, animam ejus de inferno liberabis (Prov. XXIII). Disciplinam tamen ipsam in praesentia congregationis accipiant, secundum illud Apostoli: Peccantes coram omnibus corrigantur (I Tim. V).

§ IX.-- Item ejusdem (cap. 32). Si quis vero pro quacunque re excommunicatus fuerit, remotus ab omni congregatione, in loco, quo abbas jusserit, cum uno de spiritalibus fratribus resideat. Si autem, ut fieri solet, stimulante diabolo invicem se laeserint, invicem sibi veniam (1008B)petere et relaxare debebunt propter orationes, quas utique, quanto crebriores, tanto puriores habere debent. Quod si ille, cui venia petitur, indulgere fratri suo noluerit, communione removeatur et timeat illud, quia si non dimisit, non dimittetur ei. Qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, aut a quo petitur, si non dimittit, sine causa in monasterio esse videtur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite: quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera.

§ X.-- Item ejusdem (cap. 13). Si quis contra Regulae disciplinam inventus fuerit aliquid ex his quae interdicta sunt facere, quasi contumax, aut praevaricator mandatorum non (1008C)levis culpae reus effectus suspicione pravi consilii carere non poterit. Qui nullatenus cum fratribus (1009A)orare permittatur: nisi prius pro culpa sua publica satisfecerit poenitentia: aut certe, si publicare contempserit, dignam suae praevaricationis vindictam suscipiat.

§ XI.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 25). Turpiloquium amore pudicitiae sit monacho turpe proferre vitando verba luxuriae quae, ut mentem excitant, ita corpus inflammant. Ait enim Apostolus: Deponite malitiam blasphemiae turpem sermonem (1010A)de ore vestro (Col. III). Interrogo ergo, fratres, quid ille minus facit adulterio, cujus communicat lingua peccato? quid luxuria minus exercuit, qui os castum sermonis corruptione foedavit? Et ut hanc spurcitiam cunctis etiam cavere metus damnationis imponat, statuimus hujus culpae reum communionem Dominicam vel osculum fratrum sex anni mensibus non habere.

CAPUT XXXIII. DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIANT. (1009B) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Qui pro gravioribus culpis ab oratorio et a (1010B)mensa excommunicatur, hora, qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus (1011A)jaceat, nihil dicens nisi tantum posito in terra capite stratus pronus omnium de oratorio pedibus exeuntium. Et hoc tandiu faciat, usque dum abbas judicaverit satisfactum esse. Qui dum jussus ab abbate venerit volvat se ipsius pedibus, deinde omnium vestigiis fratrum, ut orent pro ipso: et tunc, si jusserit abbas, recipiatur in choro, vel ordine quo abbas decreverit; ita sane ut psalmum vel lectionem, vel aliud quid, non praesumat in oratorio imponere, nisi iterum abbas jubeat. Et omnibus horis, dum completur opus Dei, projiciat se in terra, in loco quo stat, et sic satisfaciat, usque dum ei jubeat iterum abbas, ut quiescat jam ab hac satisfactione. Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, satisfaciant, id est usque (1011B)ad jussionem abbatis hoc perficiant, usque dum benedicat, et dicat: Sufficit.

§ II.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 18). Satisfactio delinquentium haec est. Fratribus in ecclesia constitutis, peracto poenitentiae tempore, solvet statim cingulum extra chorum humo prostratus, (1012A)quousque celebritas expleatur; cumque jussum fuerit ab abbate, de terra consurget ingrediensque chorum rursus oret. Post haec data oratione pro eo ab abbate, et respondentibus cunctis Amen, surget. Atque omnibus pro negligentia veniam poscat, adepturus indulgentiam post hujus emendatoriae satisfactionis censuram. In minori aetate constituti non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis emendandi sunt plagis; ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat, flagelli disciplina compescat. Excommunicatis autem ab his locis, quibus fuerint constituti, ante poenitentiae tempus expletum progredi prohibeatur. Ad excommunicatum nulli liceat egredi citra imperium senioris. Cum excommunicato neque (1012B)orare, neque loqui licebit. Cum excommunicato nulli penitus vesci licet, nec ipsi quidem qui alimentum victui praebet. Cujus biduana vel triduana fuerit illata excommunicationis suspensio, sola panis et aquae in vespertinum erit adhibenda refectio. Excommunicatis praeter hiemis violentiam cubile (1013A)humus erit tantum sive storia; amictus autem tegmen rasum, aut forte cilicium. Calciamentum vero spartea, aut quodlibet genus solearum. Excommunicandi autem potestatem habebit Pater monasterii, sive praepositus. Reliqui autem excessus monachorum in collecta abbati vel praeposito deferentur, ut is qui deliquisse cognoscitur competenti severitate coerceatur.

§ III.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 14). Cum excommunicatur vel arguitur quisquam pro negligentia sua, exercebit humilitatem quousque percipiat orationem; nec se audebit inter alios commiscere vel cuiquam occulte jungere; sed omnibus ad orationum studia convenientibus, ille prostratus (1013B)humo, cingulo opertorioque ablato, poscet veniam negligentiae suae. Hoc etiam his ab officio egredientibus exhibebit. Similiter quoque et refectionis tempore coram refectorio astabit vultu deposito et habitu, quousque fratrum compassione solutus veniam percipiat quam deposcit.

§ IV.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 13). Frater qui levem culpam habuerit, et post primam, (1014A)secundam et tertiam monitionem de uno quocunque non emendaverit, a mensa excommunicetur, non ab oratorio. Quae excommunicatio tandiu inoffensa permaneat, quandiu a reo majori humilitatis satisfactio, humiliato ad genua capite, se de caetero promiserit emendari. Qui vero frater gravem culpam admiserit, ipse ab utroque excommunicetur, id est, ab oratorio et a mensa. Et non ipse ad indulgentiam majoris perveniat, nisi ante limen oratorii prostratus lacrymabili voce intervallo cessantium a psalmis horarum Deo et omnibus emendatione satisfecerit repromissa: si tamen propter inanitatem ponderis culpae citius voluerit abbas consentire, quod dictante Domino sequens pagina demonstrabit. Ille vero frater qui excommunicatus a mensa, non ab (1014B)oratorio fuerit, tandiu antiphonam, aut lectionem non imponat, quandiu de culpa illa emendatione promissa satisfecerit, aut abbatis praesentis, aut praepositi sui ad genua incurvatus: excommunicati vero fratres, si ita superbi exstiterint, ut in superbia cordis perseverantes in tertia die, hora nona satisfacere abbati noluerint, custoditi usque ad necem caedantur; et, si placuerit abbati, de monasterio expellantur, (1015A)quia talis vita necessarios non habet corporales, vel societas fratrum, quos in anima superba possidet mors. Nam merito ergo tales debent plagis mactati expelli, qui esse cum Christo humilitatis Domino non merentur: sed sint a perpetuis promissis cum auctore suo diabolo separati, qui de coelorum (1016A)regnis propter suam superbiam projectus est. Ergo ad superiorem excommunicationum, vel satisfactionis sensum, ut coepimus, prosequamur. Ergo hujus poenitentiae modum et satisfactionem Deum et abbatem credimus acceptare.

CAPUT XXXIV. DE HIS QUI SINE JUSSIONE ABBATIS JUNGUNTUR EXCOMMUNICATIS. (1015B) § I.--EX Regula sancti Benedicti. Si quis frater praesumpserit sine jussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se jungere aut loqui cum eo, vel mandatum dirigere, similem sortiatur excommunicationis vindictam.

§ II.--EX REGULA SANCTI ISIDORI EPISCOPI (cap. 18). Ad excommunicatum nulli liceat ingredi citra imperium senioris. Cum excommunicato neque orare, neque loqui cuiquam licebit. Cum excommunicato (1016B)nulli penitus vesci licet, nec ipsi quidem qui alimentum victui praebet.

§ III.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 14). Cum excommunicato nullus loquatur, neque qualibet eum compassione vel miseratione refoveat, neque ad contradictionem vel superbiam confortare praesumat. Quaelibet causa in conventu communi (1017A)fratrum est ventilanda et juste ac subtiliter perscrutanda: ne forte dolositate et malitia senioris innocens junior opprimatur ab abbate vel praeposito juxta personarum acceptionem: non liceat judicare, neque aliquem fraudulenter vel injuste damnare, sed, ut dictum est, spiritalium et veridicorum fratrum hujuscemodi rebus est retinenda sententia, qui sibi Dei judicium ponentes prae oculis non permittant pessime deprimere animam innocentis.

§ IV.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 35). Nulli liceat loqui cum illo qui fuerit excommunicatus, praeter illum quem ei sanctus abbas custodem dederit

§ V.--EX REGULA CASSIANI (cap. 14). (1017B) Si quis autem pro qualibet culpa fuerit ab oratione suspensus, nullus cum eo orandi habeat licentiam, antequam submissa in terra poenitentia coram omnibus fratribus supplicanti ei venia ab abbate tribuatur. Nam qui se orationi vel confabulationi ejus, antequam a Priore recipiatur, inconsiderata pietate sociare praesumpserit, similis damnationis reus efficitur, tradens semetipsum voluntarie fuerat deputatus. Et in hoc gravius peccat, qui se ipsi conjungit, quia solatium ei tribuens cor ejus amplius facit indurari, et non permittit pro hoc quod ab oratione fuerat segregatus, de satisfactione sua et venia cogitare, majorem superbiae fomitem et contumaciam delinquentis nutrit in pejus.(1018A) § VI.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 5). Cum eo qui pro admissa culpa ab orationis vel mensae consortio removetur, praeter eum qui ejecti fratris amaritudinem doctrinae et charitatis possit admixtione dulcare, nullus audeat conferre sermonem.

§ VII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 13). Si quis vero frater aut palam aut absconse cum eo fuerit allocutus aut junctus, communem statim cum eo excommunicationis contrahat poenam et ab omnibus reus sit, atque in alio laboris ipse opere sequestretur a praeposito suo: et sit ipse tam ab illo reo quam ab omnibus sequestratus et solus, et mox ab omnium et ipse alienus eloquio. Nam non ad veniam (1018B)majoris et ipse pertineat, nisi poenitentiae similis satisfactio ab eis aequaliter fuerit operata: illius, propter quod exstitit inobediens in vitio et peccato; istius, quod mercedem consolationis tribuerit malorum artifici.

§ VIII.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 19). Excommunicatus vero frater qui culpis gravioribus existentibus aut cellae suae recluditur, aut a consortio congregationis separatur, a nullo penitus aut eloquii, aut visitationis munus fruatur, nisi tantummodo cui praeceptum ab abbate fuerit. Si quis transgressus hanc Regulam fuerit, regulari poenitentiae subjacebit.

CAPUT XXXV. QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres: quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX). Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus: immittere quasi occultos consolatores. Senpectas, id est, seniores (1019A)sapientes, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem, et provocent eum ad humilitatis satisfactionem, et consolentur eum, ne abundantiori tristitia absorbeatur (I Cor. V). Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas, et omni sagacitate et industria curare, ne aliquam de ovibus sibi subjectis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem, et metuat Prophetae comminationem, per quem dicit Deus: Quod crassum videbatis, assumebatis; et quod debile erat, projiciebatis (Ezech. XXXIV; Luc. XVI). Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem, quae erraverat, quaerere: cujus infirmitati intantum compassus est, ut eam sacris humeris suis (1019B)dignaretur imponere, et sic reportare ad gregem.

§ II.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 14). Cum excommunicatur aliquis pro culpa, mittatur solitarius in cellam obscuram in solo pane et aqua: ut in vespera post coenam fratrum medium accipiat paximatium, et non ad satietatem aquam: et hoc ab abbate exsufllatum, et non sanctificatum. Absque ullo sedeat solatio, vel [in] colloquio fratrum, nisi quem abbatis vel praepositi cum eo praeceperit auctoritas, ut loquatur. Indutus tegmine raso aut (1020A)cilicio seminudus atque discalceatus opus monasterii exerceat excommunicatus. Si biduana vel triduana fuerit excommunicatio ejus, mittat senior, qui eum excommunicavit, unum de majoribus quem probatum habet, qui eum verbis contumeliosis increpet, quod non ob refigionis venerit occasionem, nec pro Christi amore, nec gehennae pavore, sed simplicium fratrum facere disturbationem. Si haec ille patienter tulerit, et de ore ejus nulla iracundia vel murmuratio proruperit, simplicitas mentis et humilitatis apparuerit; sic increpator absque immutatione verborum, quod in eo praeviderit, abbati renuntiet. Abbas vero sollicite et prudenter tractet, utrum veram, imaginariam habeat patientiam, per quam possit se ad fratrum reconciliare charitatem. Secundo ejusdem (1020B)meriti senem probatum ad exprobrandum eum mittat: et quod primitus audivit, non facile credat. Cumque ita tertio fecerit, et pari vitio increpatus fuerit, et in priore promissionis patientia excommunicatus perduraverit, et hoc abbas per tres testes probaverit, post hoc eum ejici debeat, et sic praesentatum per se increpet coram conventu fratrum. Cum ita quarto fuerit tentatus, et in humilitate fuerit probatus, et fortis fuerit ut ferrum inventus, postmodum ecclesiam ingrediatur et cingulum in (1021A)manibus gestans abbatis vel fratrum pedibus cum lacrymis provolvatur, et cum singultu et gemitu genibus humo properando a cunctis veniam accipere mereatur, et ne talia poenitendo ultra committat, et post haec osculatus ab abbate, in suo gradu accipiatur.

§ III.--EX LIBRO GREGORII NAZIANZENI. Eum qui de Corintho peccavit peccatum, quale nec inter gentes, ad poenitentiam Paulus suscepit (I Cor. V): et non solum suscepit, verum etiam in eo charitatem confirmavit. Quando quidem emendationem vidit, et causam facti exposuit dicens: Ne forte ampliori tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est, correptionis scilicet nimietate praegravatus.

§ IV.--EX LIBRO SANCTI AUGUSTINI DE PASTORIBUS (cap. 1). Cum praepositi ad hoc sint, ut his qui subjecti sunt, consulant: nec in eo quod praesunt omnino utilitatem suam attendant, sed eorum quibus ministrant. Quisquis tamen praepositus est, ut in eo quod praepositus est, gaudeat, honorem suum quaerat, et commoda sua sola respiciat, se pascit, non oves. Ad hos sermo dirigitur: audite tanquam oves Dei et videte, quemadmodum vos securos fecerit Deus, qualescunque sint qui vobis praesunt, id est qualescunque sumus: Vobis securitatem dedit, qui pascit Israel. Nam si Deus non deserit oves suas, et mali pastores debitas poenas luent, et oves promissa percipient.

§ V. Item ejusdem. Sanae et crassae oves perpaucae sunt, id est, solidae (1021C)in cibo veritatis, utentes pascuis bene de munere Dei. Sed mali illi pastores non parcunt talibus. Parum est, quod illas languentes, et infirmas, et errantes, et perditas, non curant, etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est. Et illi vivunt de misericordia Dei, [ vivunt] tamen quantum ad malos pastores attinet, occidunt. Quomodo, inquis, occidunt? male vivendo, malum exemplum praebendo. Sin frustra dictum est servo Dei eminenti in membris summi pastoris: circa omnes teipsum bonorum operum praebe exemplum, et forma esto (1022A)fidelibus (ad Tit. 2). Attendendo enim ovis etiam fortis plerumque praeposito suo male viventi, si declinet oculos a regulis Domini, et intendit in hominem, incipit dicere in corde suo: Si praepositus meus sic vivit, ego quid sum, qui non faciam, quod ille facit? occidit ovem fortem. Jam de caeteris quid facit: qui illud, quod non ipse fortificaverat, sed forte aut robustum invenerat, male vivendo interficit? Dico charitati vestrae, iterum dico; etsi oves, etsi fortes sunt in verbo Domini, et tenent illud, quod audierunt a Domino suo: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII); tamen qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est, eum, a quo attenditur, occidit. Non sibi ergo blandiatur, quia ille non est mortuus: et ille (1022B)vivit, et ille homicida est. Quomodo cum lascivus homo intendit ad mulierem ad concupiscendum, ecce illa casta est, et moechatus est iste? Domini enim vera et aperta sententia est: Quisquis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Non pervenit ad ejus cubiculum, et in interiori cubiculo suo volutatur. Sic omnis, qui male vivit in conspectu eorum, quibus praepositus est; quantum in ipso est, occidit et fortes. Qui imitatur, moritur: qui non imitatur, vivit. Et quod crassum est, inquit, interfecistis, et oves meas non pascitis (Ezech. XXXIV). Jam audistis, quid diligant. Quod infirmatum est, non confortastis: et quod male habuit, non corroborastis: et quod tribulatum est (id est, quod confractum est) (1022C)non colligastis: et quod errabat, non revocastis: et quod periit, non inquisistis: et quod forte fuit, confregistis, interfecistis, occidistis. Infirmatur ovis, id est, infirmum corrigit, ut possit cedere tentationibus: incauto, et imparato supervenerit pastor negligens. Quando credit talis, non illi dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccl. II). Qui enim hoc loquitur, confortat infirmum et ex infirmo facit firmum: ut non ille, cum crediderit, prospera hujus saeculi speret. Si enim (1023A)doctus fuerit sperare prospera saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur, supervenientibus adversitatibus sauciatur, aut fortassis exstinguitur. Non ergo cum aedificat super petram, qui sic aedificat, sed super arenam ponit. Petra autem erat Christus (II Cor. X). Christi passiones imitandae, non a Christianis deliciae conquirendae. Confortatur infirmus, cum ei dicitur: Spera quidem tentationes hujus saeculi, sed ab omnibus te eruet Deus: si ab illo non recesserit cor tuum. Nam ad confortandum cor tuum venit ille pati, venit ille mori, venit sputis illiniri, venit spinis coronari, venit opprobria vivere, venit postremo ligno configi. Omnia haec ille pro te; tu nihil pro illo, sed pro te.

§ VI.-- Item ejusdem. (1023B) Quod infirmatum est, inquit, non confortastis. Pastoribus malis dicit, pastoribus falsis, pastoribus sua quaerentibus, non quae Jesu Christi: et commodo lanae et lactis gaudentibus, oves omnino non curantibus, et quod male habuit non corroborantibus, id est, infirmum, id est, non firmum. Nam [cum] dicuntur infirmi etiam aegrotantes. Sed inter infirmum et aegrotum, id est, male habentem hoc mihi videtur interesse. Etenim ista, fratres, quae distinguere utcunque conamur, forte et nos possumus majore diligentia melius distinguere, et alius peritior, vel lumine cordis plenior. Interim ne fraudemini, quod sentio, loquor. Infirmo ne accidat tentatio, et eum frangat, timendum est. Languens autem jam cupiditate aliqua aegrotat, et cupiditate (1023C)aliqua impeditur ab intranda via Dei, a subeundo (1024A)jugo Christi. Attendite illos homines volentes bene vivere, et minus idoneos mala pati, sicut parati sunt bona facere. Pertinet autem ad Christiani firmitatem non solum operari quae bona sunt, sed et tolerare quae mala sunt. Qui autem videntur fervere in operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare nolle aut non posse, infirmi sunt. Qui vero cupiditate aliqua mala amatores mundi ab ipsis bonis operibus revocantur, languidi et aegroti jacent: quippe qui ipso languore tanquam sine ullis viribus nihil honi possunt operari.

§ VII. Item ejusdem. Non frustra ergo cum jam dixisset superius: Quod crassum est, interfecistis. Hic iterum in novissimo posuit. Et quod forte fuit, confregistis. Ipsa est (1024B)enim repetita sententia, nisi quia ex his quae supra dixit nata est. Quod errabat, non revocastis: et quod perierat, non quaesistis. Hoc faciendo, Quod forte est, interfecistis. Proinde audi quid sequatur de ista negligentia malorum, imo falsorum pastorum: Et dispersae sunt oves meae, et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri. Furantur lupi insidiantes, rapiunt leones frementes, cum oves adhaerent pastori, nam praesens est pastor, sed male agentibus non est pastor. Et inhaerent pastoribus, [non] pastoribus seipsos, non oves pascentibus. Et lethalis error consequitur. Eunt in bestias depraedantes se, et de illorum morte se satiare cupientes. Tales enim sunt qui gaudent de erroribus alienis; bestiae sunt pastae montibus.

CAPUT XXXVI. DE HIS QUI IN ALIIS QUIBUSLIBET REBUS DELINQUUNT. (1025A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis dum in labore quovis in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocunque loco, aliquid deliquerit, aut fregerit quippiam, aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubi ubi, non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit, et prodiderit delictum suum: dum per alium cognitum fuerit, majori subjaceat emendationi. Si animae vero peccati causa latens fuerit, tantum abbati aut spiritualibus senioribus patefaciat, qui sciant curare et sua et aliena vulnera, non detegere et publicare.(1026A) § II.--EX REGULA SANCTI CASSIANI (cap. 39). Si quis autem aliquid fregerit aut perdiderit, non aliter negligentiam suam delebit, nisi coram omnibus fratribus tandiu supplicaverit Deo in terra prostratus, donec oratione solvatur abbatis. Similiter etiam qui ad orationem tardius venerit, et qui seniori suo superflue, aut durius, aut contumeliose responderit; aut si negligentius, aut tardius obsequia injuncta compleverit; si vel leviter murmuraverit, aut lectionem operi vel obedientiae praetulerit, similiter etiam qui, completis vigiliis aut quavis aliqua ratione, cum aliquo vel modicum steterit, vel ad punctum temporis alicubi secesserit; si alterius (1027A)tenuerit manum, si oraverit cum illo qui est ab oratione suspensus; si aliquem parentum vel amicorum saecularium aut viderit, aut collocutus eis fuerit sine suo seniore; si epistolam cujusque susceperit, aut rescribere sine suo abbate tentaverit. In his omnibus et his similibus poenitenti et coram omnibus supplicanti venia non denegetur: contemnenti vero, et haec omnia pro nihilo ducenti spiritalis vindicta omnimodis imponatur.

§ III.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 16). Negligentiae culpa, qua per multos casus in multis delinquitur, abbatis judicio pensanda est, id est, in refectorio, in coquina; in dormitorio, vel qualibet utilitate aut fregerit, aut perdiderit, aut negligenter dimiserit, omnia secundum suum modulum sunt pensanda, (1027B)et juxta aetatem, vel teneram, vel senilem, vel virileni, sunt corrigenda. Quia si in minimis negligentia vitiorum non corrigitur, mens vitiata in minoribus culpis, in majora dilabitur delicta. Si frater qui in his casibus fuerit dilapsus, statim abbati vel praeposito puram dederit confessionem, et compertum fuerit non suae voluntatis fuisse quod casu accidit, hoc tantummodo sufficiat; ut hoc quod deliquit et perpetravit, si possit fieri, non deneget et emendet cum veniae satisfactione. Si vero non sua confessione, sed alterius proditione cognitum fuerit, prout culpae magnitudo poposcerit, poenitentiae subjacebit, quia culpam per puram confessionem non manifestavit. Si vero et majoribus culpis, quod ad animae majorem pertineat damnationem, hoc secretius (1027C)per puram confessionem volens suo manifestet abbati: ne dum tepore animi culpam detegere verecundat, (1028A)cum reatu culpae faciem diaboli interius recondat.

§ IV.--EX REGULA A DONATO COLLECTA (cap. 26). Quicunque de fratribus, cui sollicitudo coquinandi vel ministrandi commissa est, quantulum quid effuderit, oratione in ecclesia post completum cursum, ita ut fratres pro eo orent, emendare statuitur. Similiter poeniteat, qui humiliationis in synaxi, id est cursu, oblitus fuerit. Haec est humiliatio in ecclesia post finem cujusque psalmi. Simili modo qui perdiderit micas, oratione in ecclesia emendari cogatur. Ita tamen haec parva poenitentia judicetur, si parvum quid effuderit. Quod si ex negligentia vel oblivione seu transgressione securitatis tam in liquidis, quam in aridis amplius solito (1028B)perdiderit, longa venia in ecclesia, dum duodecim psalmos ad duodecimam canunt, prostratus nullum membrum movens poeniteat. Et qui non custodierit ordinem ad sacrificium, sex percussionibus emendetur.

§ V.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 8). Qui cogitationum impugnationes consolationis suae causa secretius confitetur, non oportet eum despici, nec aliis publicari, sed quantum in ipso est blanda exhortatione foveri. Qui aliis secreta meditatione psallentibus inconvenienter fuerit locutus, arguatur. In quocunque ergo opere aut meditabuntur quae sancta sunt, aut certe silebunt.

§ VI.--DICTA SANCTI BEDAE (Comment. in cap. V Epist. D. Jacobi). Si in peccatis sit, dimittentur ei. Multi propter (1029A)peccata in anima facta infirmitate aut morte plectuntur corporis. Unde Apostolus Corinthiis, qui corpus Domini indigne percipere erant soliti, ait: Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles sunt, et dormiunt multi (I Cor. XI). Si ergo infirmi in peccatis sint, et haec presbyteris in ecclesia confessi fuerint, ac perfecto corde ea relinquere atque emendare sategerint, dimittentur eis. Neque enim sine confessione emendationis peccata queunt dimitti: Confitemini (1030A)ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V). In hac autem sententia illa debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eorumque quotidiana credamus oratione salvari. Porro gravioris leprae immunditiam juxta legem sacerdoti pandamus, atque ad ejus arbitrium qualiter et quanto tempore jusserit, purificare curemus.

CAPUT XXXVII. DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI NON EMENDAVERINT. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis frater correptus frequenter pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio: id est, ut verberum (1031A)vindicta in eum procedat. Quod si nec ita correxerit, aut forte, quod ausit, in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus. Si exhibuit fomenta, si unguenta exhortationum, si medicamina Scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis, vel plagas virgae, etiam si viderit nihil suam praevalere industriam: adhibeat etiam, quod majus est, suam et omnium fratrum pro eo orationem, ut Dominus, qui omnia potest, operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc jam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis (I Cor. V). Et iterum: Infidelis, si discedit, discedat (I Cor. VII). Ne una ovis morbida totum gregem contaminet.(1031B) § II.--EX REGULA MACARII. Qui saepius corripitur, non se emendaverit, novissimus in ordine stare jubeatur. Qui se nec sic quidem emendaverit, extraneus habeatur, sicut dicit Dominus: Sit vobis sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII).(1032A) § III.-- Item ejusdem. Ex qualibet causa qui peccaverit frater, ab oratione suspendatur, et jejuniis distringatur. Quod si coram omnibus prostratus veniam postulaverit, dimittatur ei. Nam si in sua perseverare voluerit nequitia et superbia, et dicat: Hic ego durare non possum, sed accipiam casulam meam, ut eam ubi voluerit Dominus. Qui de fratribus hoc eum dixisse prius audierit, referat praeposito et praepositus abbati. Abbas coram omnibus fratribus resideat, et cum exhiberi jubeat, et virgis purgetur, et oratio fiat; et sic ad communionem recipiatur, ut si quis sane non emendatur doctrina, virgis purgetur. Quod si casu quis frater exire voluerit, nihil penitus accipiat, nisi in notatissimo vestimento, et extra communionem (1032B)infidelis discedat. Nam quieti et pacifici excelsum diripiunt regnum, et filii computantur Altissimi, et pretiosas splendidasque accipient coronas: filii autem tenebrarum in exteriora ibunt tormenta: Super quem requiescam? dicit Dominus, nisi super (1033A)humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI).

§ IV.--EX REGULA SANCTI ISIDORI EPISCOPI (cap. 14). Si aliquis excommunicatus in prima interrogatione querelosus vel murmurans apparuerit, et suas sententias superbe vel importune vindicaverit, et hoc senior manifestum esse cognoverit, usque in diem tertium maneat excommunicatus: ita ut nullus cum eo loquatur. Cum tertio vero die ita sciscitatus, et in superbia quam diximus, fuerit deprehensus, quousque ergastulo coarctatus perseveret, donec omnem arrogantiam superbiae deneget. Quod si in malo perseverans perduraverit et prona voluntate poenitentiam agere noluerit, et saepe ac saepe contumax murmurator patule contra seniores vel fratres (1033B)in facie perstiterit, et cum propinquis se vindicare maluerit: in collatione deductus exuatur monasterii vestibus, et induatur, quas olim adduxerat, saecularibus, et cum confusionis nota a monasterio expellatur: ut caeteri emendentur, dum fortasse solus tali correptione ille delinquens corrigitur.

§ V.--EX REGULA SANCTI BASILII EPISCOPI (cap. 28). Interrog. Erga eum qui pro peccato non poenitet, qualiter esse debemus?-- Resp. Sicut Dominus praecepit dicens: Sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII). Sicut Apostolus docuit dicens: Subtrahite vos ab omni fratre inquiete ambulante et non secundum traditionem, quam tradidimus vobis (II Thess. III).(1033C) § VI.-- Item ejusdem (cap. 77). Interrog. Quod si contristatur ille, qui excitatur; aut etiam si irascitur, quid dignus est?-- Resp. Interim excommunicari debet, et non manducare, si forte compunctus agnoscit quantis et qualibus bonis semetipsum insipienter defraudet, et ita conversus recipiat gratiam ejus, qui dixit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI). Quod si permanserit in stultitia non intelligens gratiam, abscidatur tanquam putrefactum membrum a corpore. Scriptum est enim: Quia expedit ut pereat unum membrum, et non omne corpus tuum mittatur in gehennam (Matth. V).(1034A) § VII.-- Item ejusdem (cap. 75). Interrog. Si quis habet aliquod vitium, quod corrigere non potest, et frequenter notatur, et in pejus proficit, si eum expedit intermitti?-- Resp. Et hoc alibi jam diximus, quia oportet peccantem corripere patienter secundum eum, quem supra ostendimus, modum a Domino positum (Matth. XVIII). Quod si non sufficit ei ad emendationem, sicut illi Corinthio, objurgatio haec quae fit a pluribus (II Cor. II), sicuti gentilis de reliquo et publicanus haberi debet, qui ejusmodi est (Matth. V). Quia ei parcere, quem Dominus condemnavit, velle tuum non est; maxime cum Dominus dicat: Quia expedit unicuique ut unum oculum, aut unum pedem perdat, et ita intret in regnum, quam, dum parcit uni ex his membris, (1034B)totum corpus mittatur in gehennam ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XVIII). Sed et Apostolus de ipsis testatur dicens: Quia modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. III).

§ VIII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 16). Qui gravi vitio saepe excommunicatus neglexerit emendare, tandiu damnationi subjaceat, quousque vitia inolita deponat: ut quem semel illata animadversio non coercuit, frequens severitas censeat emendandum. Quamvis frequentium gravissimorumque vitiorum voragini sit quisque immersus, non est tamen a monasterio projiciendus, sed juxta qualitatem delicti coercendus est: ne forte qui poterat per diuturnam poenitudinem emendari, dum projicitur, ore diaboli devoretur.(1034C) § IX.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 15). Clamosum in locutione monachum aut iracundum, ridiculosum, subsannatorem sive detractorem esse non decet, etc.

§ X.--EX REGULA ORIENTALI. Si fuerit aliquis tam durus, tam alienus a timore Domini, ut tot castigationibus, et tot remissionibus non emendet, projiciatur de monasterio, et veluti extraneus habeatur: ne vitio illius alii periclitentur.

§ XI.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 12). In his omnibus supra dictis si quis frater contumax aut superbus, aut murmurans, aut inobediens praepositis suis frequenter exstiterit, et secundum (1035A)divinam praeceptionem semel, et secundo vel tertio de quovis vitio monitus et correptus non emendaverit, referatur hoc a praepositis abbati: et qui praeest secundum qualitatem vel meritum culpae perpenset, et tali eum excommunicatione condemnet, ut sciat qui Deum contemnit quomodo dignus est judicari propter contemptum majori exhibitum, dicente Domino doctoribus nostris: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit.

§ XII.--EX REGULA CUJUSDAM. Si quis a senioribus et abbatibus iracundus inventus fuerit, notetur, usquequo corrigatur. Sive ab hoc vitio insanabilis fuerit, ab imperio fratrum detrudendus est: quoniam sive juste, sive injuste, irasci non oportet.(1035B) § XIII.-- Item ejusdem. Igitur si saepius correptus emendare noluerit, excommunicatione pro modo culpae corrigatur. Si nec sic aliquid proficiat increpantis correptio, verberum vindictae subjacebit. Quod si sic emendare noluerit, sed magis in tumorem superbiae elatus opera, vel actus, de quibus corrigitur, defenderit, tunc abbatis sententiae regimine corrigatur: Quia (1036A)scriptum est, qui abjicit disciplinam, infelix est (Sap. III). Moderante ergo scientia saniei medendae cura adhibeatur. Si lethale vulnus per fomenta castigationum et pietatis et lenitatis unguenta sospitati non redditur, saltem incisionibus amputetur. Et si sic sanies desecta tumorem non amiserit, tunc excommunicationis sententiam vel disciplinae corporalis poenam incurrat. Et si nec excommunicationis metu, nec flagelli poena frangatur, augeatur adhuc pietatis fomes: ita ut ab omni congregatione pro eo communis Dominus orationis officio deprecetur, ut qui laqueo diaboli irretitus tenetur, Domini misericordia ac pietate curetur. Quod si nec sic corripi voluerit intra septa monasterii sub poenitentiae tenore ab omnibus praeter custodibus segregatus tandiu castigetur (1036B)diversis increpationibus, usque dum ejus humilitas omnibus vera credulitate patefiat, quia et invitis saepe salus praestatur. Nam ideo separandus est a congregatione, ut suo vitio non maculet innocentes. Tenera aetas, quae excommunicata vim nescit, non excommunicatione, sed flagello corrigenda est.

CAPUT XXXVIII. SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI. (1035D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Frater, qui proprio vitio egreditur, aut projicitur, de monasterio, si reverti voluerit, spondeat (1036D)prius omnem emendationem vitii, pro quo egressus est: et sic in ultimo gradu recipiatur; ut ex hoc humilitas ejus comprobetur. Quod si denuo exierit, (1037A)usque tertio ita recipiatur, jam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.

§ II.--EX PRAECEPTIS ET INSTITUTIS SANCTI PACHOMII. Si quis promiserit observare se Regulas monasterii, et facere coeperit, easque dimiserit: postea autem reversus egerit poenitentiam, obtendens infirmitatem corpusculi, per quam non possit implere quod dixerat, faciant eum inter languentes commorari: et pascetur inter otiosos: donec, acta poenitentia, impleat quod promisit.

§ III.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 20). Cum aliquis per vitium elapsus fuerit a monasterio, in aliud non recipiatur coenobium, neque in humanitatis charitatem, neque in pacis osculum: (1037B)sed continuo vinctis post tergum manibus abbati reducatur proprio. Quod si reversus ad saeculum fuerit, et a propinquis fretus cum eis in superbiam surrexerit, et monasterio minas intulerit, pariter et ipsi cum eo sint a laicorum concilio publice expulsi, et ab omni Christianorum conventu maneant anathematizati. Quod si et ipsi laici suo eum receperint consortio, et pariter cum eo contra monasterium (1038A)exarserint, in contumeliam cuncti a nostra Ecclesia expellantur, et nullo nobiscum charitatis foedere copulentur: quousque veritatem cognoscant; et nobiscum stantes injurias Ecclesiae vindicantes pari devotione consurgant. Si certe ipsi apostatae ab omnibus fuerint expulsi, et huc illucque vagantes diversis locis instabiles atque vacillantes monasterio suo reverti se petierint necessitate compulsi, in conventu majorum deducantur, et ut vasa figuli in fornace probentur, et cum probati fuerint, suo monasterio reformentur: et non prima, sed ultima cathedra recipiantur.

§ IV.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 64). Frater si frequenter exierit de monasterio, usque in tertium reversus resuscipiatur: amplius non (1038B)jam: quia talis apud Deum ejus agnoscitur divini servitii fides, qualis apud homines pedum stabilitas constitit. Et ut quid in monasterio jam opus sit, quem Deus non possidet? Ideoque post tertiam correptionem juste monasterio sit ut ethnicus et publicanus.

§ V.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 21). Si ullo tempore (quod absit a Christiana religione) (1039A)frater a septis monasterii discesserit, et foras fugiens postea recordatus pristinae religionis, et aeterni judicii perculsus timore reversus fuerit, prius omnium morum emendationem polliceatur. Postea si probabilis ejus poenitentia agnoscatur, tunc demum intra septa monasterii recipiatur. Et si bis aut tertio hoc fecerit, simili pietate foveatur; sic tamen, ut in extremo loco inter poenitentes receptus tandiu examinetur, usque dum probabilis ejus vita inveniatur. Si vero post tertiam receptionem fugae culpa maculatus fuerit, sciat omnem reversionis aditum esse postmodum.

§ VI.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 136). Qui absque commonitione fratrum recesserit, ac (1039B)postea poenitentia venerit, non erit in ordine suo [ Al. om. suo] absque majoris imperio.

§ VII.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 20). Vagari per loca monachum sicut non decet, ita non convenit: ne in quorumque vitio captus saeculi delectatione elabetur, ut redeat ad vomitum (1040A)suum: dum recidua animi voluntate mundi vetus contemptor, novus quidam amator assurgens a via salutis distortus exorbitet. Quapropter id definivimus observandum, ut praeter illos, qui pro utilitate monasterii ab abbate huc illucque abire jubentur excursus, nullus egredi monasterium loco alio moraturus absque voluntate abbatis pro qualibet re vel necessitate praesumat: ne ad eum respiciat, quod Apostolus de adolescentioribus viduis scribens dicit: Simul autem et otiosae discunt circuire domos, non solum otiosae, sed etiam verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet (I Tim. V). Et ideo qui praetermissa sententia, aliqua contrarietate discesserit, intantum, ut ejus inveniatur esse transgressor, spatio illo temporis, quo monasterio defuit (1040B)computato, duplici dierum numero jejunet, et condemnatione mulctetur, cibi modum, vino quotidie abnegato, qualem abbas imposuerit, habiturus. Fugitivum vero monachum deserentem disciplinam, et perdentem se, velut contemptorem placuit revocare.

CAPUT XXXIX. DE PUERIS MINORE AETATE, QUALITER CORRIPIANTUR. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. (1039D) Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. Ideoque quoties pueri, vel adolescentiores aetate, aut qui minus intelligere possunt, (1040D)quanta poena sit excommunicationis, hi tales, dum delinquunt, aut jejuniis nimiis affligantur, aut acris verberibus coerceantur, ut sanentur.(1041A) § II.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 17). In minori aetate non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis emendandi sunt plagis: ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat, flagelli disciplina compescat.

§ III.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 40). Superbis vero, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum: donec corrigantur

§ IV.-- Item ejusdem (cap. 41). Pro qualibet culpa, si necesse fuerit flagelli accipere (1041B)disciplinam, nunquam legitimus excedatur numerus, id est, triginta novem. Et quamlibet juste disciplina teneatur, tamen secundum illud: Bonitatem et disciplinam (Psal. CXVIII), paternum affectum sanctus abbas circa omnes teneat, secundum Apostolum: Tanquam si nutrix foveat parvulos suos (1042A)(I Thess. II). Et Omnibus omnia factus sum: ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX).

§ V.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 14). Infantulos usque ad 15 annos non excommunicari, sed praecipimus vapulare pro culpis. Post 15 vero annos jam non vapulare, sed excommunicari condecet. Quia jam intelligunt, quomodo poenitere et emendare debeant de matura aetate quod male committunt. Quia merito corde debet poenitere, qui peccat, et non pro eo corpus vapulare, quia animi imperio, corporis servitio magis utimur. Ergo, cum anima imperat, et corpus servit, agnoscitur amplior esse culpa imperantis, quam servientis. Ideo propter intellectus emendationis radix cordis de spinis peccatorum excommunicatione debet purgari, quam (1042B)rami corporis, quibus ab invito a jussione cordis peccatum impositum est, injuste pro aliena culpa alter debet poenam sentire. Illi vero fratres post 15 annos aetatis vapulent, qui satis gravem aut furti fugacis, aut criminalem aliquam culpam commiserint.

CAPUT XL. DE CELLARARIO MONASTERII, QUALIS SIT. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Cellararius monasterii eligatur de congregatione sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non injuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens (1043A)Deum, qui omni congregationi sit sicut pater. Curam gerat de omnibus. Sine jussione abbatis nihil faciat. Quae jubentur custodiat: fratres non contristet. Si quis ab eo forte aliqua irrationabiliter postulet, non spernendo eum contristet: sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum: Quia qui bene ministraverit, gradum bonum sibi acquirit (I Tim. III). Infirmorum, infantium, hospitum, pauperumque cum omni sollicitudine curam (1044A)gerat: sciens, sine dubio, quia pro his omnibus in die judicii rationem redditurus est. Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam quasi altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat negligendum. Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit, et exstirpator substantiae monasterii: sed omnia mensurate faciat secundum jussionem abbatis. Humilitatem ante omnia habeat. Et cui substantia non est, quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, ut scriptum est: Sermo bonus super datum (1045A)optimum (Eccli. VIII). Omnia quae ei injunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua, a quibus eum prohibuerit, non praesumat. Fratribus constitutam annonam sine aliqua typho, vel mora offerat: ut non scandalizentur, memor divini eloquii, quid meruerit qui scandalizaverit unum de pusillis (Matth. VIII). Si congregatio major fuerit, solatia ei dentur, a quibus adjutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. Horis competentibus et dentur quae danda sunt; et petantur quae petenda sunt: ut nemo perturbetur, neque contristetur in domo Dei.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 12). Si congregatio multa est, debet is qui praeest pater disponere hebdomadarios, et ordinem officii, quo sibi invicem succedant ad ministrandum: et decernere (1045B)debet ille, quis debeat esse qui cellarium fratrum contineat. Debet tantummodo talis eligi, qui possit in omnibus evangelico ordine fratribus suum victum gubernare, qui timeat Judae sententiam, qui ab initio fur fuit. Studere debet, qui huic officio deputatur, ut videat: Quia qui bene ministraverit, gradum bonum sibi acquirit (I Tim. III), et animae suae lucrum facit. Nosse debent etiam fratres, quia quidquid in monasterio tractatur sive in vasis, (1046A)sive in ferramentis, vel caetera omnia esse sanctificata. Si quis de fratribus aliquid negligenter tractaverit, partem se habere noverit cum illo rege, qui in vasis domus Dei sanctificatis cum suis bibebat concubinis (I Dan. V): et qualem meruit vindictam. Custodienda sunt ista praecepta, et per singulos dies in aures fratrum recitanda sunt: ut non condemnentur in peccatis suis.

§ III.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 3). Ad eum qui cellario praeponitur, pertinebit sollicitudo eorum quae in promptuario sunt. Iste praebebit hebdomadariis quidquid necessarium est victui monachorum, hospitum, infirmorum. Isto praesente dispensantur ea quae mensis deferenda sunt. Is etiam quidquid residuum sumptui fuerit pro pauperum usibus (1046B)reservabit. Huic quoque hebdomadarius expleta hebdomada vasa sibi tradita exhibebit, ad perspiciendum utique, si negligenter habita non sunt. Ac denuo succedenti hebdomadario coram isto tradentur. Ad hunc quoque pertinent horrea, greges ovium et pecorum, lana, linum, aviaria sollicitudo cibaria ad ministrandum pistoribus, jumentis, bobus, et avibus: industria quoque calciamentorum, cura pastorum et piscatorum.(1047A) § IV.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 11). Interrog. Qua mensura debet temperare potestatem dispensationis suae is cui cellarii cura commissa est?-- Resp. Erga eum quidem, qui ei credidit hujuscemodi dispensationem meminisse debet Domini dicentis: Non possum ego a me facere quidquam (Joan. V). Ad caeteros vero sollicite scire debet, quid unusquisque opus habeat, ut compleat quod scriptum est: Dividebatur autem unicuique, prout opus erat (Act. IV). Eadem autem ratio observari debet ab omnibus quibuscunque aliqua ministerii vel dispensationis sollicitudo commissa est.

§ V.-- Item ejusdem (cap. 112). (1047B) Interrog. Quae sententia observabitur erga dispensantem, si aliquid secundum personae acceptionem vel contentionem faciat?-- Resp. Apostolo praecipiente quidem: Ne quid facias secundum favorem, vel in alteram partem declinando (I Tim. V); aliquando autem dicente: Quia si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei: si quis hoc facit, notetur usquequo corrigatur. Verumtamen oportet cum summa diligentia et probatione discutere, et considerare ad quam partem unusquisque aptus sit vel opportunus: et ita ei injungi quodcunque illud operis vel officii, ut neque illi qui injungunt ex hoc ipso condemnentur, quod non aptum alicui officium injunxerint, et inveniantur mali esse dispensatores sive (1047C)animarum, sive mandatorum Domini: neque illi ipsi quibus injungitur occasionem peccati ex hoc habere videantur, vel voluntate aliquid agere: sed ejus qui praeest judicio committendum est. Unicuique, ut res vel necessitas expedit, consulat: primum omnium in his quae animae prosunt: deinde secundo loco etiam ut corporalibus usibus secundum voluntatem Dei moderetur.

§ VI.-- Item ejusdem (cap. 113). Interrog. Si autem neglexerit dare fratri quod opus est?-- Resp. Manifesta est de hoc sententia (1048A)ex ipsius verbis Domini dicentis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere (Matth. V); et ea quae sequuntur: quia Maledictus omnis, qui facit opus Dei negligenter (Jer. IV).

§ VII.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 25). Hi quoque, quibus in singulis rebus custodia commissa, convenienti devotione et charissima humilitate, quae necessaria sunt sine mora et fastidio, jubente seniore, ministrent: nec per superbam inflationem differendo occasiones faciant querelarum, per quas murmuratio contra eos justi doloris consurgat. Et e contra injusta murmuratio contra eorum (1048B)laborem, qui nobis in assignatis rebus charitate deservient, non debet excitari.

§ VIII.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 10). Ad cellarium talis ordinetur abbatis judicio, vel concilio seniorum, non qui voluntates aliquorum, sed necessitates omnium cum timore Domini et fratrum dilectione consideret. Cui tamen absente praeposito concors obedientia praebeatur; et ubi utilitas poposcerit, solatium non denegetur.

§ IX.--EX REGULA ORIENTALI. Cellararii cura sit ut abstinentiam et sobrietatem studens illata in monasterium ad sumptus fratrum diligenter et fideliter servet, nihil suscipiens, nec quidquam tradens sine auctoritate vel consilio seniorum. Qui etiam omnia utensilia quae in monasterio (1048C)sunt, id est, vestem, vas, ferramentum, et quidquid usibus quotidianis necessarium est, custodiat: et unamquamque rem proferens, cum fuerit necessarium, ab eo iterum ad reponendum, cui utendo consignaverit, recepturus. Ad victum vero fratrum proferat ac tradat, septimanariis ad condiendos cibos det necessaria secundum quotidianae expensae consuetudinem, neque profuse, neque avare: ne vitio illius vel monasterii substantia gravetur, vel fratres patiantur injuriam. Sed et necessitatem infirmorum fratrum ac laborem considerans, nihil (1049A)aegrotantium desideriis neget ex his quae habuerit, quantum illis necesse fuerit. Advenientibus fratribus escas parabit. Haec erit cura custodis cellarii recurrens semper ad seniorum consilium, et requirens de omnibus, vel praecipue de his quae proprio suo intellectu non poterit adimplere.

§ X.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 16). Fratres, omnis opera pretium habet, quia digno mercenario mercedes debentur, et Bovi trituranti non alligabitur os (Deut. XIII; I Tim. V). Nam labores fructuum suorum beatum faciunt manducantem, quia Dominus homini creato omnia subjecit sub pedibus ejus propter quem creavit cuncta. Ergo si injustis et inimicis Dei, id est, non credentibus paganis et haereticis, vel diversis peccatoribus diversa victualis (1049B)creatura famulatur subjecta, ut universus mundus diversis deseruit, quanto magis credentibus in Deo, et bene servientibus ei juste et digne Dominus ad vitam diversam creaturam tradidit quam creavit, et quasi pignus futurae repromissionis in praesenti hoc tempore omnia vitae necessaria ministrando non derelinquet Dominus quaerentes se: quia divites eguerunt et esurierunt; inquirentes vero Dominum non deficient omni bono, et esurientes implet bonis Dominus, et divites dimisit inanes: et, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Ergo cellararius monasterii non aliunde quam dispensator divinarum rerum; intantum divinarum ut Dominus in Evangelio promittat fidelibus dicens: Nolite cogitare quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid induamini (Matth. VI). Simul (1049C)et de crastino monet non debere quemquam esse sollicitum: sed hoc admonet dicens: Quaerite regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis: scit enim Pater meus, qui est in coelis, quia haec omnia indigetis (I bid.). Ergo si Deo servientibus vitae necessaria a Domino apponuntur, et scit Pater coelestis (1050A)Dominus noster quae indigemus, et praeparat: vides ergo quia et victualia nostra, cum ab ipso nobis praeparantur, Dominica dona sunt. Nam sicut carnalis domini servus, alter tamen homo, de praebendo servitio suo solummodo est sollicitus; quia de praeparandis a domino suo annonae, vestiarii, calciarii usibus est securus: quanto magis Dominus noster coelestis necessaria vitae nostrae juste nos non praecipit cogitare. Quasi homo homini serviens ad praeparandum sibi idoneus creditur: quanto magis credentibus vel servientibus Deo, qui creavit ipsa omnia, et cuncta potens est adimplere, omnia poterunt famulari. Qui junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens (Psal. XXXVI): sed magis tota die miseretur et commodat. (1050B)Ergo cum de solo servitio nostro in inquirendo regno et justitiam ejus fuerimus solliciti, Deum credamus omnia nobis ministrare, qui ultro se nobis necessaria omnia promittit apponere. Ergo omnia victualia monasterii, quae in praebenda operariis suis Dominus annona distribuit, si male et fraudulenter a cellarario distribuantur et pereant, sciat se supra dictus cellararius in die judicii divinis ante tribunal ratiociniis discuti, cum annonam servorum Dominus per negligentiam viderit stricari: quia quod juste Dominus dignis tradit, indigne ab eversoribus non patitur stricari. Qui cellararius sine praecepto abbatis nihil tribuat, aut eroget, aut expendat, nec infirmo in praesentia ejus extra jussum aliquid porrigat. Cellararius eleemosynam faciat cum jussu abbatis (1050C)in praesentia ejus: in absentia ejus liceat ei petenti pauperi eleemosynam exhibere propter praeceptum Domini, quod dicit: Omni petenti tribuite (Luc. VI). Et item: « Da: ne cui non dederis ipse sit Christus. » Quotidie cellararius cum septimanariis coram abbate in oratorio cum congregatione communicet. (1051A)Intrantibus in hebdomadam septimanariis vasa coquinae ipse consignet: completa hebdomada ipse recipiat aliis intrantibus consignanda. Quae vasa monasterii si sub aliquo per negligentiam fracta fuerint, non prius qui fregit, accedat ad mensam, nisi poenitens abbati satisfecerit per humilitatem ad genua incurvatus. Ejectis vero de cellario omnibus necessariis cum congregatione ad mensam sedeat tacitus et manducet. Qui cellararius, si se levaverit aliquid adportare, usque dum redeat, omnes de mensa, in qua sedebat, ad manducandum exspectent eum. Opus aliquod laboris faciendum his horis cellararius suscipiat, quando aliqua cura et diligentia, vel dispensatio cellarii minime exercetur, ut otiosus in illis horis non sit. In oratorio absens per occupationem (1051B)dicente abbate pro eo fratribus, ut habeatur in mente, simul et ipse cellararius, si prope oratorium cellarium fuerit, sua voce petat se debere in orationibus memorari. Et tamen lente sic occupatus in facto opus Dei sibi dicat, et ipse sequendo vocem vel versum oratorii. Et merito intus in oratorio debet ab omnibus memorari, quia pro omnium sollicitudine occupatur: et quomodo ab uno communis pro omnibus utilitas procuratur, sic omnium cum uno partiatur oratio. Vitia vero oris et corporis ei custodienda ab ipso abbate custodiantur: quia cellararius sub nullius decadae numero sub praeposito continetur: ne forte, quomodo caro amat quae sua sunt, propter aliquem appetitum vel subministrationem gulae causa Dei praetermittatur, et pro cibo (1051C)vel potu non exacta excommunicatio carnaliter provendatur. Utensilia omnia monasterii ipse recipiat ad numerum, et diversis consignet. De omnibus vero quae sunt in monasterio, extra abbatem nullus sibi aliquid velut suum, sive quod attulit, sive quod invenit, sive quod laboravit, vel acquisivit [nullus] peculiare vindicet, aut defendat. Quia regulae sententia est: Res monasterii et omnium, et nullius est. Cellararius vero ipse frater ordinetur, qui probatus fuerit ab abbate fidelis et abstinens se: quem nunquam vincit aliquando aliqua desideriorum gula, vel qui non multum amat manducare aut (1052A)bibere, ne detur locus diabolo, sicut dicit Scriptura: Nolite dare occasionem quaerentibus eam; et videatur gastrimargiae gulae voracibus vel gluttonibus fratribus provideri magis quam refrenari.

§ XI.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 4). Monasterii cellararius sapiens et religiosus ex omni congregatione eligendus est, qui non sibi, nec suis voluntatibus, sed toti congregationi aequanimiter et pie placeat dispensando, nec inde placere studeat unde et se in ruinam peccati, et alios per transgressionis noxam consentiendo introducat. Id est, ut nihil extra debitam mensuram pro qualibet familiaritate, pro gratia meriti dispensando distribuat, sciens: quia, Justus Deus justitiam a saeculo dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. L). Sit ergo (1052B)omnibus justa dispensatione gratus, sit moribus maturus, sit sobrius, non edax, non elatus, non turbulentus, non injuriosus, non tardus, non piger, sed in omnibus actibus sit compositus. Congregationi omni, id est, tam senioribus quam etiam junioribus, pro affectu et paterno ordine debet ministrare. Curam de omnibus sibi commissis rebus habeat. Nihil tamen sine commeatu abbatis facere praesumat. Fratres tam seniores aetate quam juniores nullatenus conturbet. Et si aliquis fratrum ab eo irrationabiliter aliquid poposcerit, leni responsione cum voce humilitatis contra rationem petenti deneget. In infirmitate positis fratribus diligenti cura et promptissimo affectu ministret. Similiter pauperum curam gerat in omnibus timorem Domini praeponens, et (1052C)sciens illi inde rationem redditurum, si non pro ejus praeceptis implendis haec omnia faciat, memor semper illius, qui dixit: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). Omni ergo operi bono quod facimus, Domini timorem jungamus. Sic in omnibus curam agat, ut in nullo negligentiae damna incurrat. Avaritiae et cupiditatis pestem omnino fugiat. Similiter sicut non avarus, sic non sit prodigus: id est, sicut dona omnipotentis Dei sub avaritiae vitio occultando subtrahere non debet, sic sine justa dispensatione nimis fenerando communem substantiam non debet diripere, sed omnia per discretionem temperando (1053A)pensare. Et si non habeat quod ab eo quaeritur quod tribuat, sermone leni sine ulla asperitate in sermone procedat: ut dulcedo cordis et vocis responsione patefiat, juxta quod scriptum est: Favus mellis sermones boni (Prov. XVI). Et illud: Sermo bonus super datum optimum (Eccli. XVIII). Ita sibi commissum opus ad mercedem noverit pertinere, si omnia cum humilitate et pietate studuerit agere. (1054A)Et quamvis quod petitur non sit, unde tribuatur, nullatenus respondeat se non habere, sed dicat fideli voce: Dominus dabit. Ea vero quae danda sunt, sine mora tribuantur; ne scandali occasio aut offensionis casus ex ipsa tarditate generetur, memor semper praeceptorum Domini, qui ne minimum suorum patitur scandalizari (Matth. XVIII).

CAPUT XLI. DE FERRAMENTIS ET REBUS MONASTERII. (1053B) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus, seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres, de quorum vita et moribus securus sit, et eis singula, ut utile judicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. Ex quibus abbas brevem teneat: ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicibus succedunt, sciat quid dat, aut quid recipit. Si quis autem sordide aut negligenter res monasterii tractaverit, corripiatur: si non emendaverit, disciplinae regulari subjaceat.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 12). Nosse debent fratres, quia quidquid in monasterio tractatur sive in ferramentis, vel caetera omnia (1053C)sanctificata esse. Si quis de fratribus aliquid negligenter tractaverit, partem se habere noverit cum (1054B)illo rege, qui in vasis domus Dei sanctificatis cum suis bibebat concubinis, et qualem meruit vindictam (Dan. II).

§ III.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 65). Quando revertuntur in monasterium, nemo ex ordine remanebit. Cum ad domos suas pervenerint, ferramenta quibus opus fecerant et gallicas tradent ei qui secundus est post praepositum domus: et ille inferet ea vespere in cellulam separatam, ibique concludet.

§ IV.-- Ejusdem (cap. 66). Omnia autem ferramenta hebdomade completa reportabuntur in unam domum: ut rursum, qui succedunt hebdomadae, singulis domibus noverint quid distribuant.(1054C) § V.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 103). Interrog. Quomodo debent ii qui operantur (1055A)curam gerere ferramentorun., utensilium eorum de quibus operantur?-- Resp. Primum quidem sicut vasis Dei, vel his quae jam Deo consecrata sunt, uti debent: deinde tanquam qui non possint sine ipsis devotionis et studii emolumenta consequi.

§ VI.-- Item ejusdem (cap. 104). Interrog. Quod si per negligentiam pereat aliquid ex his aut per contemptum dissipetur?-- Resp. Is quidem, qui contemnit, velut sacrilegus judicandus est. Et qui perdidit per negligentiam, et ipse simile crimen incurrit: pro eo quod omnia quae ad usus servorum Dei deputata sunt, Deo sine dubio consecrata sunt. (Vide supra ad Reg. S. Bened. hoc cap.)

§ VII.-- Item ejusdem (cap. 105). Interrog. Quod si a seipso commodare voluerit, (1055B)aut accipere ab alio?-- Resp. Tanquam insolens et temerarius habendus est. Haec enim eorum qui praesunt et curam dispensationis gerunt, officia propria sunt.

§ VIII.--ITEM EJUSDEM (cap. 106). Interrog. Quod si necessitas poscat ut is qui praeest requirat ab aliquo eorum vas vel ferramentum, et contradixerit?-- Resp. Qui se ipsum et membra sua tradidit in alterius potestatem propter mandatum Domini, quomodo licebit ei de utensilibus contradicere huic praecipue, cui cura commissa est?

§ IX.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 20). Strumentorum custodia, ferramentorum ad unum, quem pater monachorum elegerit, pertinebit, (1056A)qui ea operantibus distribuat, receptaque custodiat. Et licet specialiter haec cuncta singulis maneant distributa, omnia tamen a patre monasterii ordinata ad curam praepositi pertinebunt.

§ X.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 7). Ferramenta vel utensilia quaelibet artificum sub uno recondenda sunt conclavi, et custodia unius fratris industrii et providi. Quique segregatim illa idoneo collocans loco, prout res expetit, poscentibus ad operandum fratribus tribuat, atque ad vesperum suis ea colligens locis curam habebit; ne quid de his aut pereat, aut per negligentiam aeruginet, vel qualibet occasione vilescat.

§ XI.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 17). Ferramenta monasterii in uno contineantur cubiculo, (1056B)et uni fratri, cujus diligentiam abbas cognoverit, eorum conservandorum curam committat. Qui quotidie fratribus ad facienda opera consignet ad numerum, et a disjungentibus similiter munda ipsa recipiat et reponat, breve de omnibus tenente abbate. Qui vero frater non mundum ferramentum a terra de agro revocaverit, accusatus ad mensam a custode ferramentorum poenae nomine in refectione in portione panis sui unam quadram minus accipiat usque ad satisfactionem, vel emendationem promissam: quia exinde aeruginat ferramentum, cum mundum non fuerit positum. Simul etiam et ipse frater consignatas habeat cotes, et spongias calciariorum, facitergia, mappas vel sabana: similiter et arcam cum rebus abbatis, vel arcas (1057A)diversarum decadum cum rebus fratrum, cum clusuris praepositorum, simul etiam et arcam cum cortinis et velis, vel ornatu monasterii. Simul etiam arcam cum diversis codicibus et chartis monasterii. Simul namque et arcam cum his rebus fratrum, qui noviter ingressi monasterium, quae propter, quod absit, repedationem saeculi jubentur servari, simul et universa expensa artificum, quae ad diem de diversis artibus laborantes consignaverint facta, ipse frater profecto recipiat et reponat; imperfecta, alia die ipse laborantibus consignet. Simul et diversarum artium ferramenta ipse a diversis artificibus sero recipiat; et mane reconsignet. Nam et arcam cum rebus fratrum intrantium noviter in monasterio per donationem collatis simul vel clusura abbatis (1057B)in cubiculo conservet. Rationes omnes in nummo monasterii expensarum ipse abbati suggestu erogationis (1058A)exsolvat. Unde ipsum fratrem fide oportet divina constringi, ut timore vel testimonio Dei fideliter possit commissa implere.

§ XII.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 12). Utensilia monasterii et quaecunque sunt ad commune opus necessaria, abbatis cura disponantur. Et tales in congregatione quaerantur, quorum et sollicitudo animi vigeat et conscientiae firmitas sit probata; et ipsis cura committatur, ut quae cuique necessaria fuerint, oportunitate exigente, tribuantur. Et sic ipsa utensilia, seu quaecunque eis ab abbate commissa fuerint, cum sollicito timoris studio gubernent, ut mercedem commissae curae recipiant et non judicium damnationis incurrant, anteponentes illud mentis oculis: Maledictus, qui facit opus (1058B)Dei negligenter (Jer. XLVIII).

CAPUT XLII. SI QUID DEBEANT MONACHI PROPRIUM HABERE. (1057C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio: Ne quis praesumat aliquid dare (1058C)aut accipere sine jussione abbatis neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed (1059A)nihil omnino: quippe quibus nec corpora sua, nec voluntates licet habere in propria potestate: omnia vero necessaria a Patre sperare monasterii. Nec quidquam liceat habere, quod abbas non dederit, aut permiserit. Omniaque omnibus sint communia: ut, sicut scriptum est (Act. IV), nec quisquam suum aliquid dicat, vel praesumat. Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admonitus semel et iterum, si non emendaverit, correptioni subjaceat.

§ II.--EX DOCTRINA ORSIESII. Quae nobis occasio relicta est ut habeamus quidpiam proprium a funiculo usque ab corrigiam calceamenti, cum habeamus praepositos qui pro nobis cum timore et tremore solliciti sunt tam in cibo (1059B)quam in vestitu, et languore corpusculi, si forte obvenerit. At in nullo timeamus, et per occasionem carnis animae emolumenta perdamus. Liberi sumus, jugum de cervicibus nostris mundanae servitutis abjecimus, cur rursum volumus reverti ad vomitum nostrum, et aliquid habere, unde solliciti simus, et quod perdere metuamus? Ad quos usus superfluum (1060A)palliolum, aut epulae lautiores, aut melior lectus, cum omnia in commune sint praeparata, et cruce Christi nihil durius sit? [quia] juxta quam viventes patres nostri aedificaverunt nos supra fundamentum apostolorum et prophetarum, et evangeliorum disciplinam, quae angulari lapide continetur Domino Jesu Christo, quem sequentes de mortifera altitudine ad vitalem descendimus humilitatem, divitias paupertate mutantes, et delicias simplici cibo.

§ III.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 106). Nemo ab altero accipiat quidpiam, nisi praepositus jusserit.

§ IV.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 28). Interrog. Si debet habere aliquid proprium, qui inter fratres est?-- Resp. Huic contrarium est illud (1060B)testimonium, quod in Actibus apostolorum de illis, qui credebant primitus, scriptum est. Ibi enim ita dicit: Quia nemo quidquam ex bonis suis proprium dicebat esse, sed illis erant omnia communia (Act. IV). Si quis vero proprium sibi esse dicit aliquid, sine dubio alienum se facit ab electis Dei, et a charitate Domini, qui docuit verbo, et opere complevit. (1061A)Et quia animam suam pro amicis dedit, quomodo nos, etiam quae extra animam sunt, propria vindicamus?

§ V.-- Item ejusdem (cap. 118). Interrog. Pauperes venientes ad ostium et potentes quomodo dimittemus: et si debet unusquisque porrigere panem, vel quodcunque aliud: aut oportet ad eum, qui praeest, pertinere?-- Resp. Cum Dominus dixerit: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV; Marc. VII), sed et canes manducare de micis, quae cadunt de mensa puerorum, libenter accipiunt: is, cui dispensatio injuncta est, cum consideratione debet hoc facere. Si quis autem praeter illius voluntatem facere hoc praesumit, tanquam inquietus et indisciplinatus confundatur; (1061B)usquequo discat loci sui ordinem custodire, secundum quod Apostolus dixit: Unusquisque, in quo vocatus est, in eo permaneat. (1 Cor. VII).

§ VI.-- Item ejusdem (cap. 109). Interrog. Si licet unicuique veterem tunicam suam, vel calciamenta dare cui voluerit misericordiae causa propter mandatum?-- Resp. Dare aliquid mandati gratia non est omnium, sed eorum, quibus istud officium creditum est. Sic ergo ad quem pertinet dispensatio sive novum, sive vetus, ipse det cui dare debet; et ipse suscipiat a quo suscipi debet.

§ VII.-- Item ejusdem (cap. 187). Interrog. Quod si frater nihil habens proprium, petatur ab aliquo hoc ipsum, quod vestitus est, quid debet facere, maxime si nudus sit ille, qui petit? (1061C)-- Resp. Sive nudus, sive malus, id est, sive necessitatem patiatur, sive fallit, vel si quid aliud est, semel dictum est: quia dare vel accipere non est omnium, sed solius, cui commissum est istud officium: qui utique cum omni providentia, et cautela hujusmodi dispensationem debet implere; ut possit in eo unusquisque, in quo vocatus est, permanere (1 Cor. VII).(1062A) § VIII.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 1). Haec sunt, quae ut observetis, praecipimus in monasterio constituti. Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo, et non dicatis aliquid proprium; sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposito vestro.

§ IX.--EX REGULA SANCTORUM PAULI ET STEPHANI (Cap. 23). Nulli liceat vel instrumentum, vel calciamentum aut tabulas, vel cujusque rei parvissimae tam novum quam vetus quidquam quod alio fratri datum fuerit, prava praesumptione contingere ad utendum. Nec inter se fratribus liceat [ ut] id quod de communi quisquam acceperit; nisi permissu prioris (1062B)cum alio fratre, quasi peculiari amore mutuare: ne hac occasione nascatur amor illicitus: sed unusquisque quod ei charitatis distributione datur, hoc libens, et bona voluntate accipiat, et ad utendum delectetur habere.

§ X.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 6). Monachi in commune viventes nihil peculiare sibi facere audeant: neque in suis cellulis quidquam quod ad victum vel ad quamlibet rem aliam pertineat, sine regulari dispensatione habere vel possidere praesumant. In Pentecoste autem, qui est dies remissionis, omnes fratres sub divina professione se alligent nihil peculiare apud conscientiam suam habere.(1062C) § XI.-- Item ejusdem (ex eodem capite). Non est praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel quibuslibet conferre de eo quod regulari dispensatione noscitur monachus possidere. Cum alio quoque fratre quippiam commutare, nisi abbas vel praepositus jusserit, nulli licebit. Nec habebit quippiam frater praeter illa, quae in communi monasterii lege concessa sunt.(1063A) § XII.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 6). Nec quisquam ex monachis suum asserens dicat, Codex meus, tabulae meae, vel reliqua. Quod verbum si de ore ejus effugerit, poenitentiae subjacebit, ne velut propria quaelibet in monasterio habere videatur, sed sint illis, sicut scriptum est, omnia communia (Act. IV).

§ XIII.-- Item ejusdem (cap. 6). Peculiare opus institutum est, ut nulla his exerceat monachus, quasi sibi proprie vindicandum: aut cuilibet, cum voluerit, sua praesumptione distribuendum. Nec quodlibet opus sine praeceptione et conhibentia senioris suscipiendum, sive faciendum est: sed in omni re quidquid abbas vel praepositus praeceperit, hoc agendum.(1063B) § XIV.-- Item ejusdem (cap. 8). Peculiaritas aut in utensilibus aut in vestimentis aut quibuslibet rebus vilissimis saltim et abjectis omni modo vitetur: quia abominatio monachis est et infamium quidquam possidere superfluum [autem] aut reservare proprium, vel occultum: quod non longe ab Ananiae vel Saphirae exemplo segregatur. Munus vero quodlibet sive epistolas nemo monachus accipiat: neque uspiam sine benedictione sui senioris progrediatur, nec cum laico loquatur, nec cum monacho non jussus stet, sive fabuletur, vel alium aliquem proximum videat, vel extraneum, regulari sententia praefixum est.

§ XV.--EX REGULA SANCTI FERREOLI. (1063C) Illud etiam statui debere perspeximus, ut nullus (1064A)monachorum aliquid sibi proprium absque societate fratrum [ aliquid] vindicare: ita ut etiam in his, quae sua sunt, nihil amplius credat sibi juris esse, quam caeteris. Quia cum seipsum alterius subdidit potestati, omnia secum in aliena potestate transmisit. Quidquid ergo secum rerum detulerit, expedito consortio monachorum, at ubi corpori congregationis membrum factus adhaeserit, statim cognoscat omnia in communionem transisse: et hoc tantum judicet proprium quidquid cum fratribus possederit indivisum. Nam et lectio Actuum apostolorum (Cap. IV) tempore surgentis Ecclesiae taliter fideles Christi vixisse commemorat: Nullus (inquit) de bonis suis dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia.

§ XVI.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 25). (1064B) Nullus praesumat quidquam suum dicere, aut suum proprium vindicare, sed secundum Actus apostolorum sint vobis omnia communia, sit vobis anima una et cor unum in Domino (Act. IV).

§ XVII.--EX REGULA SANCTI CASSIANI. Nec quidquam peculiare licet monacho possidere. Similiter et illud, qui convertitur prae omnibus erudiri debet, ut nihil ei peculiare liceat possidere: sed ita se nudatum ex omni parte cognoscat, ut praeter tunicam, pallium, calciarium vel mattulam suam, nihil amplius habeat. Et nec verbo quidem audeat dicere aliquid suum, quod magnum sit crimen ex ore monachi processisse, tunicam meam, codicem meum, tabulas meas, graphium meum, et caetera his similia. Nam si hujusmodi verbum per (1064C)subreptionem vel ignorantiam de ore ejus effuderit (1065A)digna pro hoc poenitentia satisfaciens veniam petat in terra prostratus.

§ XVIII.-- Item ejusdem (cap. 34). Summa et illud debet verecundia praecaveri, ne vel pro vilibus aliquid rebus reponendi peculiarem clavem monachus sub priore positus portet. Multum infimus et inutilis est, qui quascunque res villissimas ita velut proprias vindicat, ut nec digito eas tangi ab alio patiatur, sed tanta contra eum iracundia inflammatur, ut furorem cordis sui a conviciis et injuriis revocare vix possit.

§ XIX.--EX REGULA ORIENTALI. Inter omnia, fratres, hoc observabitur, ut obedientes senibus suis et deferentes sibi invicem habeant patientiam, moderationem, humilitatem, charitatem, (1065B)pacem sine figmento et mendacio, et maledictione et verbositate et jurandi consuetudine: ita ut nemo suum quidquam vindicet, neque ullus aliquid peculiariter usurpet: sed habeant omnia communia. Sine seniorum verbo et auctoritate nullus frater quidquam agat, neque accipiat aliquid, neque det, neque usquam prorsus procedat.

§ XX.--EX REGULA CUJUSDAM. Nihil possidendum tanquam proprium et specialiter inter monachos: sed sint eis omnia communia. Qui autem dixerit meum est hoc, aut illud, peccavit coram Deo, nisi tantum per obreptionem sermonis: sed pro hoc ipso tamen veniam petat a Deo; et caveat de reliquo, et ne iterare audeat. Si quis ex hoc (1065C)vitio insanabilis existat, expellendus est ab universis fratribus.

§ XXI.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 82). Omnis homo in vita saeculi hujus, tribus rebus excitatur, laborat et studet: peregrinus in via, miles in pugna, imperator in palatio, agricola in agro, mercenarius in negotio, omnes excitantur, et laborant ut habeant, dum vivunt, unde vestiantur, calcientur et vivant. Sed quibus Dominus servitii sui contulit donum, et ostendit eis non satis de praesenti saeculo cogitare, quia haec omnia pertranseunt, (1066A)et omnia ista quae videmus et utimur, paucorum in nobis dierum sunt usus, et momentanea cum vitae nostrae tempore transeunt: et per corporis mortem caecata in nobis saeculi luce, clausis vitae oculis, omnia quae habemus saeculo relinquuntur: sed [de] illa semper aeterna, quae cum venerint ulterius transire non norunt: sed in bonis vitae aeternae justis, aut in poenis gehennae peccatoribus perseverant. De quibus ergo desideriis bonorum, vel timore malorum, quasi jam ibi videamur accersiti mentem nostram in hac vita de supernis semper cogitationibus occupemus. Unde Dominus praecepit servis suis de necessariis vitae hujus non debere quemquam esse sollicitum; etiam fideles in se admonet, de crastino non cogitandum; sed regnum et justitiam ejus solummodo (1066B)desiderare, dicens in sancto Evangelio: Nolite cogitare quid manducetis aut quid bibatis aut induamini, sed quaerite regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. XVI). Ergo cum haec omnia necessaria nobis a Deo praeparantur, et de omnibus administrandis cum Deo solus est abbas sollicitus, quare discipulus sibi peculiariter aliquid audeat facere, aut habere, aut vindicare? Nam ideo aliquid peculiare habere denegatur, quia nemo serviens Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II): ut, cum omnibus rebus suis alieno cum se imperio subdiderit [ ut] non sit res, ubi propria ejus voluntas extollatur, quae voluntati Dei est inimica. Nam de peculiari Ananias et Saphira fidem ab apostolis non meruerunt (1066C)percipere (Act. V), cum omnia sua ante pedes apostolorum assignarent, de peculiaribus fraudulenter subtractis judicio subitae mortis damnati sunt: quia fraus Deo fieri non potest; cum nihil est occultum, quod ab eo non revelabitur. Ergo cum victum et vestitum corpori, calciamenta pedibus unicuique fratri abbas praecogitaverit, ut quid alicui sit aliquid peculiare opus habere, aut rem aliquam, aut aurum, aut nummos, aut quodvis necessarium, cum omnia emenda vel habenda Deus ei per abbatem monasterii apparat? Si quod ergo peculiare, aut aliquid [cum] (1067A)inventum in aliquo fuerit, grandi eum abbas et diuturna excommunicatione condemnet, ut exemplo illius vindictae nullus hoc audeat imitari. Hoc enim ne sit in aliquo frequenter omnes scrutentur a praepositis suis; et si in aliqua re visus fuerit sibi frater multum gavisci aut plaudere, tollatur ei et alio detur; et alterius illi, quod visus fuerit: ut propria in eo non extollatur voluntas.

§ XXII.--EX REGULA SANCTI CAESARII EPISCOPI (cap. 15). Nemo sibi aliquid judicet proprium sive in vestimento, sive in quacunque alia re. Nemo cum murmuratione aliquid faciat. Ne simili judicio murmuratorum pereat secundum illud Apostoli: Omnia facite sine murmurationibus (Phil. II).(1067B) § XXIII.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 17). Proprii aliquid in monasterio nihil habendum: sed potius propter nomen Domini omnia contemnenda. Quid enim proprium aliquid suum fidelis anima de rebus mundi vindicet, cui mundus crucifixus est, et ipsa mundo? Qui semel mundo mortuus cur per aliquam temporalium rerum cupiditatem, vel desiderium aerumnosum, denuo incipit vivere mundo, qui contempto mundo coeperat jam vivere Deo? Amputandum ergo est hoc vitium radicitus ab (1068A)omni monacho: ut nullam rem vel in vestimentis, vel in calciamentis, vel in quibuslibet rebus sibi vindicet, vel suum esse dicat, nisi quantum ex abbatis jussione penes se praecipitur, ac si custos alterius, non propriae rei dominus. Et ea, quae sibi ab abbate fuerint commendata, id est, ad necessitatem praesentem, aut in vestimento, aut in qualibet re nihil exinde aut dare aut commodare cuiquam praesumat; nisi tantum si ab abbate illi fuerit ordinatum. Quid enim de rebus mundi alteri fratri conferat, qui suas in omnibus voluntates propter Christum in abbatis tradidit potestatem? Omnia ergo, quae in monasterio habentur, sint omnibus communia, juxta quod in Actibus apostolorum legimus: Et erunt, inquit, eis omnia communia (Cap. IV). Sic tamen communia (1068B)sunt habenda, ut nullus dare aut accipere, nisi abbate ordinante, praesumat: ne cupiditatis aut temeritatis malum incurrens in laqueum Judae proditoris consortio numeretur, qui solus in numero apostolorum loculos habuisse refertur, ubi commutantium aut vendentium commercia ponebantur. Quod si huic vitio aliquis frater delectari fuerit deprehensus, et post primam, secundam vel tertiam correptionem emendare noluerit, disciplinae regulari subjaceat.

CAPUT XLIII. SI OMNES AEQUALITER DEBENT NECESSARIA ACCIPERE. (1067D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Sicut scriptum est: Dividebatur singulis, prout cuique opus erat (Act. IV). Ubi non dicimus, ut personarum, (1068D)quod absit, acceptio sit, sed infirmitatum consideratio. Ubi, qui minus indiget, agat Deo gratias, et non contristetur: qui vero plus indiget, humilietur (1069A)pro infirmitate, et non extollatur pro misericordia: et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia ne murmurationis malum pro qualicunque causa in aliquo qualicunque verbo vel significatione appareat. Quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 94). Interrog. Si oportet eum qui plus laborat, requirere plus aliquid a consuetudine?-- Resp. Si propter retributionem Dei laborem suscipit, non hic requirere debet laboris sui mercedem, vel requiem: sed pro his ad promissa Domini festinare, sciens quia sicut pro laboribus mercedes paravit Dominus, ita etiam pro angustiis consolationes. Verumtamen hi qui praesunt, observabunt regulam illam quae (1069B)dicit: Dividebatur unicuique prout opus erat (Act. IV). Debet enim unumquemque praevenire, ut secundum laborem etiam solatia refectionis inveniat.

§ III.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 2). Victus et tegumentum non aequaliter omnibus distribuatur, quia non aequaliter valetis omnes: sed potius unicuique, sicut cuique opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus apostolorum: Quia erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique prout cuique opus erat.

§ IV.-- Item ejusdem (cap. 15). Si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, (1070A)stramentorum, operimentorum datur quod aliis fortioribus et felicioribus non datur, cogitare debent quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint, [Qui] quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint, Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas: ut in monasterio, ubi quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati.

§ V.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 7). Ut nullius in congregatione murmur, aut detractio [sit], quod familiarissimum habent monachi, contra abbatem, aut quodlibet aliud de fratribus (1070B)audiatur: ne ira Dei, quae saepe ob hanc culpam miserabilem populum condemnavit, in perditionem similiter murmurantium turbae excitetur, et terram repromissionis, quam nos recte accipimus locum futurae beatitudinis, perdat murmuratio propria, quae debetur sponsione divina. Sic enim damnandos hujus vitii sectatores Psalmus annuntiat: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. CX). Et iterum arguens Apostolus dicit: Susurrones, detractores, Deo odibiles (Rom. I). Et iterum: Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum desideria sua ambulantes, et os illorum loquitur superbiam (Jud. I).(1071A) § VI.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 9). Haec sunt quae in monasterio constitutis pro Dei amore et timore convenit observare, propter quod in unum estis pro timore Domini congregati. Oportet, ut in domo Domini unanimes habitetis, et sit vobis anima una et cor unum per timorem Domini pervigilans, nihilque habere vos proprium reputetis; sed sint vobis cuncta communia, quae vobis abbatis imperio dispensentur, non aequaliter omnibus, sed sicut ratio dispensationis, aut causa infirmitatis exegerit. Unicuique tamen secundum quod opus fuerit, tribuatur, sicut in Actibus apostolorum legimus: Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique secundum quod cuique opus erat (Cap. IV). Qui enim aliqua habuerint in saeculo, (1071B)quando expetere monasterium meruerint, libenter tradant omnibus profutura, studentes ut cum dimiserint ipsam facultatem, ipsam simul concupiscendi exuant voluntatem; et cum dimittitur possessio, abjiciatur et passio. Qui autem non habuerunt, et turpe est ut quaerant quae se non recolunt reliquisse. Et non ideo aestiment se felices, quia invenerunt in monasterio quod foris invenire non poterant. Nec superbiant quia sociantur eis ad quos ante accedere pro divitiarum ubertate, aut pro natalium splendore non poterant; sed sursum cor habeant, et quae sunt caduca vel cursu celeri peritura non quaerant. Ubi autem divites humiliantur, pauperes non inflentur: ne incipiant monasteria utilia plus esse divitibus, quam egenis. Nam et illi qui locupletes videbantur (1071C)in saeculo fratres ad sanctam societatem ex paupertate venientes non fastidiose suscipiant; sed talium personarum societate et contubernio gratulentur. Nec ob hoc extollantur, si ad juvandas fraternitatis expensas quamcunque facultatum suarum particulam (1072A)contulerint; et inde postmodum cadant, unde prius ascendere cupiebant. Quid prodest opes dispergere, et pauper fieri pauperibus erogando, si anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo in unanimitate perstantes honorate in vobis Deum, cujus templa effici meruistis. In primis diligamus Deum tota virtute animi, deinde proximum. Ista enim vobis sunt praecepta specialiter data: Abbati postmodum impendatur honor, et reverentia reservetur; praeposito, sicut Dei servos decet, plena dilectio et concors obedientia commodetur.

§ VII.-- Ex eadem Regula (cap. 16). Si attenuatus abstinentia frater non valuerit jejunia suscepta portare, nisi, prandii hora completa, (1072B)aliquid accipere judicet indecorum. Illis vero qui incommodo detinentur, et designatas horas non possunt custodire, licite concedatur ut percipiant quomodo possunt. Nec debet aliis molestiam generare, si largior illis fuerit victus impensus, qui in conversatione saeculari sumptuosius tractabantur. Atque ab hoc non beatiores aestiment se videri, quos facit aut natalium mediocritas, aut consuetudo alia fortiores. Nec feliciores judicent quibus in infirmitate praestatur quod sanis pro observantiae rigore subtrahitur; et si eis quos parentes deliciosius aluerunt victus aut vestimenta largius tribuuntur, non ob hoc commoveri debet fraternitas, quod fortioribus corpore pro constitutione regulae denegatur, quod illis charitatis ratione tribuitur. Quia debet esse respectus (1072C)quanta amore religionis contempserint, cui se abjectioni divina miseratione summiserint. Nec decet supra memorata praesumptio paucis impensa ab universitate quasi canonica reputari. Aequum namque non est, ut in beata habitatione, ubi inclinantur (1073A)divites, pauperes erigantur. Sane inaequalitate constricti, ita sunt tractandi, ut vires incommoditate confectas velocius praestolatio larga roboret. Nec in infirmitate manentibus discretionem victus afferat distantia personarum. Qui tamen cum (1074A)integram fuerint virtutem corporis assecuti consuetudinariis habenis abstinentiae tenentur. Quia decet famulos Dei boni operis consuetudinem non minuere, sed augere.

CAPUT XLIV. DE SEPTIMANARIIS COQUINAE. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur (1073B)a coquinae officio, nisi aut aegritudine, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit: quia exinde major merces et charitas acquiritur. Imbecillibus autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant omnes solatia secundum modum congregationis ac positionem loci. Si major fuerit congregatio, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, majoribus utilitatibus occupantur: caeteri sibi sub charitate invicem serviant. Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. Linteamina cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet. Pedes vero tam ipse qui egreditur, tam ille qui intraturus est, omnibus lavent. Vasa ministerii sui munda et sana cellarario (1074B)reconsignet. Qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat, aut quod recipit. Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus. In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant. Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis Dominica omnium genibus provolvantur postulantes pro se orari. Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, quoniam adjuvisti me, et consolatus es me. Quo (1075A)dicto tertio, accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. Et hoc idem tertio repetatur ab omnibus, et accepta benedictione ingrediatur.

§ II.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 11). Hebdomadarius solus cibos degustet; neque alius id audeat, ne sub occasione degustandi suae gulae vel gutturi satisfaciat.

§ III.-- Item ejusdem (cap. 20). Ad hebdomadarium pertinet cura ferculorum, amministratio mensarum.

§ IV.--EX REGULA CASSIANI (cap. 33). Si quis autem de opere ac sudore proprio plus ab (1075B)aliis reditus conferet monasterio, in nullo infletur, (1076A)nec sibi de tanto operis sui acquisito blandiatur; nec amplius sibi aut delicatius aliquid solita quotidiani victus parcitate praesumat, sed tanquam peregrinum se hujus mundi reputans arreptae nuditatis virtutem ad finem usque perducat.

§ V.-- Item ejusdem (cap. 37). Quotidiana autem fratrum obsequia in coquina, seu in diversis officiis ita reddantur singulis hebdomadis: Alteramenta fratrum secundum ordinem ad haec officia reddenda succedant, ita ut secundum multitudinem congregationis ministrorum quoque numerus aut minor, aut amplior deputetur, suscipientes quorum ordo est septimanam diei Dominici ministraturi observent. Peracta autem coena convenientibus in unum fratribus ad hymnos commendationis, (1076B)quos dormituri decantent, omnibus in (1077A)ordinem fratribus pedes lavent, hanc ab eis benedictionem et retributionis mercedem pro labore totius septimanae fideliter expetentes: ut complentes eos Christi mandatum generaliter ab omnibus fratribus emissa prosequatur oratio; quae et eorum consummata officia velut pium sacrificium Deo commendet, et quidquid per ignorantiam, aut per humanam fragilitatem peccaverint, suppliciter intercedant.

§ VI.-- Item ejusdem (cap. 38). Acto autem Dominico ingredientes secunda feria, aliis iterum succedentibus, hi qui egrediuntur utensilia in quibus ministraverint, et vasa consignent, quae tanta sollicitudine curaque custodiant, ne aliquid ex eis imminuatur aut pereat, ut credant (1077B)se etiam pro minimis quibusque vasculis tanquam pro sanctis et magnis rebus rationem non solum homini, sed etiam Domino reddituros, si forte ex his negligenter fuerit fractum aut perditum. Ita enim septimanarius obsequium suum fideliter peragat, ne unum quidem granum leguminis negligenter perire de suis manibus patiatur: quia omnia quae in monasterio fuerint semel ingressa tanquam sacrosancta, et quasi jam Deo consecrata cum summa reverentia Patres nostri tractare jusserunt. Tanta ergo fide universa debet monachus agere, ut etiam pro despectis rebus ac parvis, id est, si aliquid quod non recte positum est, competentius collocaverit, (1078A)aut tenuem festucam de cella submoverit, mercedem se Domino recipere tota credulitate confidat.

§ VII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 17). Superius diximus decadam fratrum sub sua cura duos praepositos continere. Qui decem fratres in coquinae servitio vicibus combinati septenos expleant dies. Et cum in vicibus suis unius decadae fuerit adimpletum servitium, consignatis omnibus a cellarario utensilibus, sibi alia in exercitatione decada succedat. Qua expleta succedant singillatim per singulas septimanas. Singuli tamen ambo praepositi coquant cum solatio fratris cujus voluerint sui. Et ideo quamvis cum solatio cujuslibet fratris singulos septimanas singulas diximus praepositos coquinare, (1078B)ut cum non ambo in coquinae simul servitio occupantur, unus foris cum decadae suae remaneat fratribus, qui in eis culpas vel vitia diversa custodiat, ut et si alii fratres sequestrantur in alio laboris opere, tales sequestrentur qui Dei plus possunt praesentiam timere, praeoccupato in coquina praeposito, cum negligentiore remanente vacivo praeposito: ut et vicibus honorem impleant emendandi, et vicibus humilitatem exerceant serviendi. Ergo sic omnes explicando decadae recapitent. Nam unaquaque decada tali actione septenos expleant dies. Bini fratres a praepositis suis in coquinae servitio per hebdomadam deputentur; quibus a cellarario omnia (1079A)coquinae vasa intrantibus consignentur. Et ideo bini fratres, ut invicem se suis solatiis jubent. Cujus ordinationis in hebdomada talis debet esse introitus.

§ VIII.-- Item ejusdem (cap. 19). Introituri, fratres, in hebdomadam post Primam in oratorio dictam adducantur a praepositis suis ante abbatem, et fiat de eis majoris suggestio dicens: Jube, domne abba, vocari universam congregationem et orari pro his fratribus qui ingrediuntur in hebdomadam coquinae: ut mereantur commendati orationibus vestris diaboli impedimenta non timere, et congregationi Dei omnia sine culpa perficere. Post haec verba prosternant se illi duo fratres (1079B)orationi ante abbatem. Quod et retro omnis congregatio una cum abbate facere debet; et postquam se levaverint omnes, illi duo dicant hunc versum: Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi: sub umbra alarum tuarum protege nos. Postquam vero oratum pro eis ab omnibus fuerit, surgentes supra dicti duo fratres osculentur genua abbatis, et pacem suis tradant praepositis, vel omni congregationi. Quibus post datam pacem praepositi sui dicant: Ite, fratres, in nomine Domini Jesu Christi, intrate in hebdomadam, et petita benedictione omnia facite, dicentes per exercenda omnia: Benedicite; et cum benedictum fuerit quodcunque feceritis, maledictus diabolus impediendi ibi non habeat potestatem. Mox ab eodem die, si ad sextam habent fratres (1079C)reficere, dicta Tertia exeuntes cum congregatione de oratorio hebdomadarii cum cellarario oculos ad abbatem inquirentes eum quid jubeat congregationi ad (1080A)refectionem parari: ut mox inchoantibus coquinam a tertia paratis omnibus, dicta Sexta eant ad mensas. Si vero hora nona erit refectionis praeparatio, exiens abbas interrogetur ab hebdomadariis et cellarario; et statim post Sextam inchoent coquinare: ut dicta Nona omnes eant ad mensam. Quod si non forte occurrerint hebdomadarii excommunicationis poenam suscipiant, quia lassatam congregationem utrisque operibus, id est, jejunii et laboris, sua pigritia cruciaverunt. Excommunicationis vero haec sit sententia. Si sexta, VII; si nona, X; hoc est, si ad sextam horam refectionem tricatam hebdomadarii offenderint, et non occurrerint, singulas quadras panis per sequentes septem refectiones perdant; si nonam tricaverint, item singulae quadrae per sequentes (1080B)decem refectiones eis subtrahantur. Quae sententia excommunicationis tandiu in damno annonae excommunicatis permaneat, quandiu satisfactio in sequenti die promissa visa fuerit emendasse. Nam si grandis fuerit congregatio, vel aliqui extranei multi supervenerint, adjunctis in solatio fratribus, a Prima dicta interrogando abbatem de refectione, incipiant coquinare, ut hora constituta refectioni occurrant. In eadem namque hebdomada servitium ad mensas omnium ipsi adimpleant. Omnem diligentiam monasterii ipsi exerceant. Ipsi omnes fratres in hebdomada ipsa discalcient, adjunctis in solatio de decada sua fratribus cum quibus et discalcient, et ipsa calciaria faciant, et facto mane sedentibus ad ordinem fratribus ipsi consignent simul; (1080C)et in eadem hebdomada munditias monasterii exerceant, refrigeria lavent, ligna concidant, aquam faciei tradant, ad communionem intrantibus fratribus (1081A)aquam manibus ipsi ministrent. Mappas et sabana, et facitergia vel res sordidas fratrum ipsi lavent illis horis in quibus non coquent. Candelas monasterii a cellarario factas quotidie ipsi incendant et tutent. Mox enim in hebdomadam, ut diximus, prima die post Primam dictam intraverint, primum opus servitii sui munditias oratorii exhibeant, et mattas oratorii pavimento retendant. Quod in totis septem diebus hebdomadae suae post matutinos dictos opus primum servitii sui oratorio exhibeant. Cum astant vero in septimana sua, coquinam intrantes ad se fratres mox petant eos pro se secum orare.

§ IX.-- Item ejusdem (cap. 23). Hebdomadarii cum servitium mensarum exercent, (1081B)si forte ad ministrandum omnibus non occurrerint, insinuent hoc ipsum suis praepositis: a quibus ordinatus de eadem decada unus frater in eorum solatio adjungatur. Quotiesque hebdomadarii in servitio mensarum negligenter mensis deserviunt, alia die hora refectionis levet se abbas, et cum uno de praepositis aut duobus, si grandis fuerit congregatio, ipsi faciant servitium ad omnes mensas, ut et doceat eos quomodo faciant quod non possunt implere: et agnoscentes omnes fratres erubescant incommunicatura hominum vel pari servitio (1082A)Dei aequalem non mereri divinae sapientiae gratiam cum utilibus fratribus invenire.

§ X.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 12). Coqui vero per hebdomadas coquinent. Unaquaque hebdomada tres, vel amplius, si necesse fuerit, ad coquinandum deputentur, ne impositus sine discretione labor unde mercedem mercari debuit, inde murmurii fructum reportet. Ingredientes autem pro se orari rogent omnem coetum fratrum, orantes in oratione dicant: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII); et adjuva nos, Deus salutaris noster (Psal. LXXVIII). Exeuntes vero lavent omnium fratrum pedes, et omnia vasa quae ad necessarium usum habuerunt lavata praepositis repraesentent: similiter pro se (1082B)orari rogent, et hunc versum in oratione dicant: Quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me (Psal. LXXXIII). Propter singulas negligentias tam coqui quam cellararii XXV palmarum percussionibus quotidianis diebus emendentur: ne minimas parvi pendentes culpas, in majoribus procliviores reperiantur.

§ XI.--EX REGULA SANCTI CAESARII EPISCOPI (cap. 12). Qui coquunt, singuli illis meri pro labore addantur. In omni ministerio corporali tam in coquina, vel quidquid quotidianus exigit usus, vicibus sibi, excepto Patre, vel praeposito, succedere debent.

CAPUT XLV. DE INFIRMIS FRATRIBUS. (1083A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est: ut sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia ipse dixit: Infirmus fui, et visitastis me. Et: quod fecistis uni de his minimis, mihi fecistis (Matth. XXV). Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi serviri; et non superfluitate (1084A)sua contristent fratres suos servientes sibi. Qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. Ergo cura maxima sit abbati, ne aliquam negligentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum, et diligens ac sollicitus. Balnearum usus infirmis, quoties expedit, offeratur: sanis autem, et maxime juvenibus (1085A)tardius concedatur. Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at ubi meliorati fuerint a carnibus more solito omnes abstineant. Curam autem maximam habeat abbas, ne a cellarariis aut servitoribus negligantur infirmi: quia ad ipsum respicit quidquid a discipulis delinquitur.

§ II.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 40). Quod si obtenditur infirmitas, praepositus domus perget ad ministros aegrotantium, et ab eis quae necessaria sunt accipiet.

§ III.-- Item ejusdem (cap. 41). Si de ipsis ministris aliquis languerit, non habebit licentiam introeundi in coquinam vel cellarium, et sibi aliquid auferendi; sed caeteri ministri id quod (1085B)ei necessarium viderint, dabunt. Nec permittatur coquere sibi quod desideraverit; sed praepositi domorum quae necessaria viderint ei ab aliis ministris accipient.

§ IV.-- Item ejusdem (cap. 42). Nec poterit languidus ingredi cellam vescentium (1086A)et comedere quod desiderat, nisi a ministro qui huic rei praepositus est ducatur ad vescendum. Non ei licebit de his quae acceperit in loco aegrotantium ferre ad cellam suam, nec pomum quidem.

§ V.-- Item ejusdem (cap. 16). Si aliquis eorum qui peregre mittuntur, in itinere vel in navi aegrotaverit, et habuerit necessitatem sive desiderium comedendi liquamen de piscibus, vel aliarum rerum quae in monasterio comedere consueverunt, non manducabit cum fratribus caeteris, sed separatim ei dabitur a ministris ad omnem abundantiam, ne in ullo languidus contristetur.

§ VI.-- Item ejusdem (cap. 47). Aegrotantem absque concessione Majoris nullus (1086B)audeat visitare: nec propinquus quidem atque germanus sine imperio praepositi domus ministrandi habebunt potestatem.

§ VII.-- Item ejusdem (cap. 129). Qui est infirmus in funere, habebit ministrum ut eum sustentet. Et omnino ad quemcunque (1087A)locum missi fuerint fratres, habebunt de hebdomadariis qui aegrotantibus serviant, si forte in itinere vel agro languor obrepserit.

§ VIII.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 10). Aegroti omni miseratione et compassione fovendi sunt; eorum languores congruo revelandi sunt ministerio. Tales tamen sunt eis ministri deligendi, qui et pulmenta strenue praeparent, et devoto eis ministerio obsecundent, et de his quae illis residua sunt, neque fraudem faciant, neque occulte comestione se illicita polluant.

§ IX.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 37). Interrog. Quali affectu debemus infirmis fratribus ministrare?-- Resp. Sicut ipsi Domino offerentes (1087B)obsequium, qui dixit: Quia cum fecistis uni ex minimis istis fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV). Expedit autem ad conservandum hujusmodi affectum in obsequiis, ut et hi qui obsequia a nobis suscipiunt, tales sint quibus merito deferri obsequium debeat.

§ X.-- Ex eadem Regula (cap. 37). Interrog. Cum quali humilitate debet quis suscipere (1087C)a fratribus obsequium?-- Resp. Sicut servus a domino, et sicut ostendit Petrus apostolus cum ei Dominus ministraret. In quo simul etiam periculum eorum ostendit, qui nolunt recipere obsequia fratrum.(1088A) § XI.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 22). Cura infirmorum sano sanctaeque conversationis viro committenda est, qui pro eis sollicitudinem ferre possit, magnaque cum industria praesto faciat quidquid imbecillitas expostulat. Ipse autem sic aegrotis deserviat, ut de sumptibus eorum vesci non praesumat. Aegrotis delicatiora praebenda sunt alimenta, quousque ad incolumitatem perveniant; postquam autem salutem receperint, ad usum pristinum revertantur. Infirmi pro quo delicatius aluntur, fortiores inde nequaquam scandalizentur. Qui enim sani sunt infirmos tolerare debent: qui autem infirmi sunt sanos et laborantes anteponendos sibi non dubitent. Nullam oportet vel veram corporis infirmitatem tacere, vel falsam praetendere; sed qui (1088B)possunt gratias Deo agant, et operentur: qui vero non possunt, manifestent suos languores et levius humaniusque tractentur. Sub praetextu infirmitatis nihil peculiare habendum; ne lateat libido cupiditatis sub languoris specie. Lavacra nulli monacho adeunda studio lavandi corporis, nisi tantummodo pro necessitate languoris. Ne differendum est propter medelam, si expedit; nec murmurandum est: quia non fit pro appetitu voluptatis, sed pro remedio tantum salutis.

§ XII.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 13). Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri, quos facit alia consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt (1088C)quod non sumunt ipsi; sed sibi potius gratulentur, quia valent, quod non valent illi.

§ XIII.-- Item ejusdem (cap. 16). Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita exposita aegritudine (1089A)sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiam hi qui de humillima saeculi paupertate venerunt: tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.

§ XIV.-- Idem ipsius (cap. 17). Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: ne cibi eos teneat voluptas jam vegetos, quos necessitas levaverat infirmos. Illi se aestiment ditiores, qui in superanda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minus egere quam plus agere.

§ XV.-- Item ejusdem (cap. 29). Lavacrum etiam corporum, cujus infirmitatis (1089B)necessitas cogit, minime denegetur; sed fiat sine murmurio de consilio medicinae: ita ut etiam si nolit, jubente praeposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem ipse velit, et forte non expedit, (1090A)suae cupiditati non obaudiat. Aliquando enim, etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quod sibi doleat, sine dubitatione credatur. Sed tamen utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur.

§ XVI.-- Item ejusdem (cap. 30). Neque eant ad balneas, sive quocunque necesse ire fuerit, minus quam duo vel tres. Nec ille qui habeat aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipse voluerit, sed cum quibus praepositus jusserit, ire debebit.

§ XVII.-- Item ejusdem (cap. 31). Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, (1090B)sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet injungi ut ipse de cellarario petat quod cuique opus esse perspexerit.(1091A) § XVIII.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 52). Infirmis vero ita obtemperandum est, ut si sancto abbati justum visum fuerit, etiam cellariolum suum in communi, et coquinam sequestratam habeant, et cura illis vel studium impendatur, donec convalescant.

§ XIX.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 21). Infirmantibus quoque, vel aliqua inaequalitate laborantibus satis fidelis et strenua debet persona praeponi, quae et aegrotis cum pietate serviat, et monasterialem disciplinam regulariter custodiat, et quae conveniant infirmis, rationabiliter expendat.

§ XX.--EX REGULA SANCTI CAESARII EPISCOPI (cap. 28). Quia solet fieri, ut cella monasterii non semper vinum bonum habeat, ad sancti abbatis curam pertinet, (1091B)ut tale vinum provideat, unde aut infirmi, aut illi qui sunt delicatius nutriti, palpentur.

§ XXI.-- Item ejusdem (cap. 29). Lavacra etiam, cujus infirmitas exposcit, minime denegentur. Sed fiat sine murmuratione de consilio medicinae. Ita ut etiam sive lavari nolit ille, qui infirmus est, jubente seniore fiat, quod opus fuerit pro salute. Si autem nulla infirmitate compellitur cupiditati suae non praebeatur assensus.

§ XXII.-- Item ex eadem Regula (cap. 30). Aegrotantium cura, sive aliqua imbecillitate laborantium, uni satis fideli et compuncto debet injungi, qui de cellario petat quodcunque opus perspexerit. Et talis eligi debeat qui monasterialem rigorem custodiat, et infirmis cum pietate deserviat. (1091C)Et si hoc necessitas infirmorum exegerit, et Patri monasterii justum visum fuerit, etiam cellariolum et coquinam suam infirmi in commune habeant.

§ XXIII.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 37). Infirmis vero ita obtemperandum est, ut si sancto (1092A)abbati justum visum fuerit, etiam cellariolum suum in commune, et coquinam sequestratam habeant. Et cura illis vel studium impendatur, donec convalescant.

§ XXIV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 7). Infirmi quolibet morbo defessi in una jaceant domo, et unus qui aptus est deligatur; et tanto ministerio foveantur, ut nec propinquorum affectus, nec urbium delicias requirant, sed quod necesse habuerint, cellararius et praepositus praevideant. Ipsi vero infirmi tanta sollicitudine admoneantur, ut de ore eorum nec quantuluscunque vel levis sermo murmurationis procedat; sed in sua infirmitate cum hilari mente sine intermissione et tulta murmurationis occasione, et vera cordis compunctione (1092B)semper Deo gratias agant. Et frater qui eis ministrat, nullo pacto offendere audeat. Quod si aliquis, ut diximus, ex ore eorum murmurationis processerit scrupulus, ab abbate increpentur, et ne talia supra dicta facere praesumant, admoneantur: ita ut ille eos accuset, qui hoc ministerium injunctum habet.

§ XXV.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 15). Horum cura qui infirmitatibus detinentur, qualis esse debet, pietas auctoris declarat, cum dicit: Quaecunque vultis, ut vobis faciant homines, et vos facite eis similiter (Matth. VII). Licet hoc in omnibus sit agendum, praecipue tamen in infirmantium cura haec praeceptio est exhibenda: quia Dominus dixit, infirmus fui, et venistis ad me (Matth. XXV). (1092C)Ita ergo cura infirmis quaerenda est, ac si praesenti Christo ministrare putetur. Re vera etenim quicunque pro Christo infirmis curam impendit, Christo in infirmis ministrat. Sic tamen abbatis cura sit, ut separatim cellam habeant cum omnibus opportunitatibus, ut nullum exteriorem laborem sentiat, qui (1093A)infirma carne poenam portat. Quod si tempus poposcerit, sicut tempus quadragesimae, ut caeteri vitam mutent, infirmis semper cedendum est, ut tam potus quam cibaria uberius ministrentur. Balnearum usus vel cura medendi summo adhibeatur studio. Sanis vero praecipue juvenculis tardius concedatur. Abbas talem curam de infirmis habeat, qualem se recipere a Domino sperat: ut nec a cellarario nec a ministro negligentiam infirmi sentiant. Decrepita vero aetate fessis talis sit cura, quatenus nulla in eis negligentia, sed juxta arbitrium abbatis, prout cuique necessarium esse viderit consideratione pia eorum imbecillitati concedatur. Non enim hi possunt Regulae subjacere, sed potius pietatis in eis impendendus est affectus.(1093B) § XXVI.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 28). Infirmis certa jejunia resolvantur, et quando fratres ad sextam reficiunt, infirmi tertia recreentur, absque illis qui graviter defessi sunt: quia illis nulla hora decernitur, in quibus timetur mortis eventus. Ideoque quomodo necessitas visa, et pro certo probata quosdam permiserit, recreentur. Si vero sani fratres nona, infirmi sexta reficiant. Sed hoc debet diligenti curiositate probare quibusdam signis, vel agnoscere abbas. Ne quis se fingat propter refectionis vitium edacitatisque infirmum. Nam ideo infirmis resolvi jejunia diximus, propter fragilitatem corporis, per quam non possunt adimplere quod cupiunt dicente Scriptura, spiritus promptus, caro infirma (Matth. XXVI).(1093C) § XXVII.-- Item ejusdem (cap. 69). Fratres aegrotos qui se dixerint esse, et ad opus Dei se non levaverint, et continuo jacuerint, ad culpam non vocentur; sed in refectione solummodo succus vel ova aut calidam aquam accipiant, quod vix possunt viri taediosi accipere: ut, si se fingunt, vel fame compellantur levari. Si vero post (1094A)diei dictum surrexerint, excommunicentur. Et ad mensam carnalem non accedant, qui ad spiritalem oratorii non adfuerunt, quia laborem fugerunt, et opus Dei contempserunt. Nam in his talibus agnoscitur diabolus per excusationem taedii somnique pigritiam ministrare. Ideoque talem mercedem recipiant. Qui vero frater sine febris membrorumque dolore lassatur, si poenam supra dictae [ lassitudini] excommunicationis sustinere non vult, intret tamen in oratorium consueta cum fratribus hora; et si stare non potest jacens in matta velut in oratione psallat. Cui a vicino fratre stante insidietur tamen, ne dormiat. Si vero postea ex toto nihil laboraverit, unam quadram panis minus in annona sua accipiat, et potiones duas subductas. Et hoc tantum, (1094B)quia vel ad opus Dei surrexit. Quia nec justum est, ut otiosus frater contra laborantem fratrem, cui digni laboris merces debetur, aequaliter judicetur; et quia bovi trituranti non alligabitur os (Deut. XXV; I Cor. IX); sic et qui non laborat, si propter justitiam. Jam si ex toto non manducat, vel pro taedii qualitate tantum manducet quantum laborans aut sanus, quia impotens, quia ad laborem proclamat se non posse, item ad manducandum judicetur non posse, quia utrumque non posse justitiae convenit, et veram necessitatem ostendit. Si vero ad laborandum non possumus, et ad manducandum juste debere non posse. Per pigritiam enim otiosi gluttonis talis agnoscitur aegritudo, cum ad laborandum suo ore praeclamat se non posse, ad manducandum tacet (1094C)illud non posse. Si sua non vult dicere, aliena mox incipiat lingua audire se ad manducandum non velle nolle non posse: quia justitia hoc ostendit, ut si in uno homine anima, venter, membra aequaliter conveniunt, sic et una necessitas in his tribus communiter debet sentiri; ut quod in sanitate tres istae res supra dictae communiter possunt, in necessitate (1095A)vero communiter agnoscitur simul non posse. Nam quare uni rei non posse permittat necessitas, et aliae [non] posse permittat, cum in uno hominis corpore anima, venter et membra separatim ipsam necessitatem sentire et sufferre non possunt: quia adhuc anima in nobis omnes sentit dolores, qua abscedente, quid passum fuerit mortuum corpus nescit sentire. O injustitiae nefas! caput torquetur doloribus propter laborem, et venter non torquetur propter dilectionem cibi, quasi in alieno corpore ipse venter sit positus.

§ XXVIII.--EX REGULA PATRUM (cap. 11). Si quis ex fratribus pro jejunio vel operibus manuum suarum, quae Apostolus praecepit: Operantes manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. II; II Thess. III). Is qui talis est monachus (1096A)est dignus in omnibus. In his si fuerit aliquis infirmitate obsessus, providendus est ab eo qui praeest, qualiter ipsa infirmitas sustentetur. Quod si infirmus est animo hujuscemodi frater, oportet eum frequentius operari, considerans Apostolum, qualiter corpus suum servituti redegit (I Cor.IX). Hoc autem observandum est, ut in nullo voluntatem suam faciat ille.

§ XXIX.-- Item ex alia (cap. 12). Id etiam pro custodienda fama specialiter statuimus, ut nullus monachus in infirmitate positus relicto monasterio parentum suorum studio commendetur. Quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari.

CAPUT XLVI. DE SENIBUS VEL INFANTIBUS. (1095D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam (1096D)in his aetatibus, senum videlicet et infantum, tamen et Regulae auctoritas eis prospiciat. Consideretur (1097A)semper in eis imbecillitas, et nullatenus eis districtio Regulae teneatur in alimentis; sed sit in eis pia consideratio, et praeveniant horas canonicas.

§ II.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 28). Infantuli quarta, sexta et sabbato, in diebus tamen minoribus, hoc est, in hiemis tempore jejunent: aliis vero diebus ad sextam reficiant horam. In aetatis vero diebus quarta, sexta et sabbato infantuli sexta hora reficiant: aliis vero diebus tertia recreentur. Quia in majoribus diebus minor est aetas in viribus, sicut et sustinendi sensu discreta. Sed infantes ad hanc relaxationem tales permittimus, qui intra duodecim annos degunt aetate. Ampliori vero qui fuerit, ad formam teneatur majorum. Nam (1098A)justo judicio infantuli, et senio provecti, et infirmi aequali debent refectionum judicio relaxari.

§ III. EX REGULA SANCTI CAESARII EPISCOPI (cap. 5). Servum proprium nulli nec abbati liceat in servitio suo habere: sed, si opus habuerit, in solatium suum de junioribus accipiat. Et si potest fieri, aut difficile, aut nullus unquam in monasterium infantulus parvulus, nisi ab annis sex aut septem, qui jam et litteras discere, et obedientiae possit obtemperare, suscipiatur. Nobilium filii, sive ignobilium, ad nutriendum aut ad docendum penitus non accipiantur.

§ IV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 8). Qualiter debeant senes gubernari in monasterio. Solent plerique novitii senes venire ad monasterium, et multos ex his cognoscimus necessitatis (1099A)imbecillitatem polliceri pactum, non ob religionis obtentu. Cum tales reperti fuerint, acrius necesse est arguantur: et inter caetera instrumenta, nisi ad interrogata non loquantur. Habent enim et ipsi consuetudinem mores pristinos nunquam abhorrere, et ut olim fuerunt docti, vanis fabulis evagari. Et cum forte ab aliquo fratre spiritali corriguntur, continuo in iracundiam prosiliunt, et per diuturnum tempus tristitiae morbo stimulantur; et a rancore malitiae penitus non desistunt. Et cum frequenter et immoderate in tali vitio dilabuntur, tristitia cum deserit, solita consuetudine in fabulis et risu frena laxantur. Proinde cum tali cautione in coenobio introducantur, ut die noctuque non fabulis evagentur, sed singultu et lacrymis, cinere et cilicio versentur, et retroacta (1099B)peccata cum gemitu cordis poeniteant, et poenitendo ulterius non committant. Et quantum habuerunt in peccando pravam suae mentis intentionem, duplum habeant in lamentando plenam devotionem. Quia per LXX et eo amplius annos arrupte peccaverunt, et ideo congruum est ut arcta poenitentia coerceantur. Quia et medicus tanto profundius vulnera abscidit, quantum putridas carnes videt. Tales ergo per poenitentiam veram corrigantur ut si noluerint, excommunicatione continuo emendentur. Quod si bis sexies admoniti, ab hoc vitio non fuerint emendati, deducantur in conventu majorum, et ibidem denuo discutiantur. Et si se corripere non permiserint, foras projiciantur. Eos vero senes, quos quietos, simplices et obedientes, in oratione frequentes, et tam (1099C)propria quam aliena peccata deplorantes et quotidie de vita periclitantes, et Christum semper in ore habentes [si] secundum vires otio non vacantes, et non suo, sed majorum arbitrio pendentes, et propinquitatis affectum perfecte deserentes, et cuncta, quae possident non suis, sed Christi pauperibus erogantes, et nihil sibimet servantes, et dilectionem Dei et proximi tota mente et fortitudine tenentes, et die noctuque in lege Domini meditantes esse cognoscimus, pia miseratione sicut infantulos foveri, sicut patres honorari (1100A)mandamus: ita ut a pistrino et coquinarum vice excusentur, ab agro et duro labore quieti, vacentur, excepto quod aliqua leviora opera eis injungantur, ne fessa aetas ante tempus frangatur. Cibi tamen quibus reficiuntur, teneri et molles ex industria ab hebdomadariis coquantur, et carnes et vinum propter imbecillitatem moderate eis praebeantur, et omnes ad edendum in una mensa copulentur, aequaliter cibo et potu uno reficiantur. Vestimentum vero et calceamentum sic eis praebeatur, ut absque foco frigoris ab eis asperitas arceatur.

§ V.-- Item ex eadem Regula (cap. 6) Eligatur cellararius bonae patientiae probatus, quem communis elegerit collatio, et ab omni excusetur monasterii servitio et coquinae officio, ita ut semper (1100B)cellarium teneat propter ipsos parvulos, senes, infirmos vel hospites. Si major fuerit congregatio, junior ei detur pro ipso servitio discurrendo, qualiter ipsi infantes ab ipsius imperio ad horas congruas copulentur, et accipiant alimentum. A sancto Pascha usque ad Kalendas Octobres manducent per singulos dies quatuor vices, ab [octavo] Kalendis Octobribus usque ad Kal. Decembres tres vices. A Kalendis Decembribus usque ad sanctum Pascha in potestate sit ipsius cellararii. Caeterum vero sic instruantur, ut absque benedictione et imperio nihil in ore suo mittere debeant. Qui et ipsi infantes suum habeant decanum, qui plus de eis intelligit, ut Regulam super eos observet; et ab eo semper admoneantur, ne aliquid absque regula faciant aut loquantur, ne in (1100C)mendacio, furto vel perjurio deprehendantur. Quod si in aliquo, quae diximus, deprehensi fuerint, continuo ab ipso decano virga emendentur. Et ipse cellararius eis pedes et vestimenta lavet. Et qualiter in sanctitate proficiant, cum omni intentione edoceat: ut a Domino plenam remunerationem accipiat, et veritatis praecepta dicentis audiat, qui ait: Sinite parvulos venire ad me, ne prohibeatis eos, talium est enim regnum coelorum (Matth. IX; Marc. X; Luc. XVIII).(1101A) § VI.--ITEM EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 13 . Hi autem, qui vetustate corporis consumpti, aut tenera aetatis fragilitate detenti sunt, non sunt quotidianis exercendi jejuniis. Ne aut senescens aetas, antequam moriatur, deficiat, aut crescens priusquam proficiat, cadat: et ante intereat, quam bonum facere discat.

§ VII.--ITEM EX REGULA MAGISTRI. Infantuli vero intra duodecim annos non solum nullo tempore in via jejunent: sed etiam nullo die jejuni de monasterio egrediantur, duntaxat si in proximo non mittuntur, unde ante tertiam in aestate, aut ante sextam in hieme exspectentur, in quibus horis constitutum est eis debere reficere.

§ VIII.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 24). (1101B) Infantes in monasterio quanta cura et disciplina sint nutriendi, multis didicimus documentis. Debent (1102A)enim nutriri cum omni pietatis affectu et disciplinae ministerio, ne desidiae vel lasciviae vitio sub tenera aetate maculati aut vix aut nullatenus possint postea corripi. Sit ergo in eis tanta cura, ut nunquam sine seniore huc atque illuc liceat deviare; sed semper ab eis disciplinae retenti, et timoris Dei ac amoris doctrina imbuti ad cultum instruantur religionis. Habeant lectionis usum, ut sub puerili aetate discant quod ad perfectam deductam proficiant. In refectorio per se mensam habeant juxta seniorum mensam positam. Seniores tamen vel duo, seu amplius, de quorum religione non dubitatur, cum eis sedeant: ut semper timore anteposito sub metu seniorum nutriantur. Quibus vero horis reficiant, vel somnum capiant, abbatis arbitrio pensandum est, ut in omnibus virtutum custodia (1102B)discretio reperiatur.

CAPUT XLVII. DE HEBDOMADARIO LECTORE. (1101C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Mensis fratrum edentium lectio deesse non debet. Nec fortuitu casu, qui arripuerit codicem legere audeat ibi: sed lecturus tota hebdomada, Dominica (1102C)ingrediatur. Qui ingrediens post missas, et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus ipso tamen (1103A)incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum. Summumque fiat silentium ad mensam, ut nullius mussitatio vel vox, nisi solius legentis, ibi audiatur. Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi (1104A)vicissim ministrent fratres, ut nullus indigeat petere aliquid. Si quid tamen opus fuerit sonitu cujuscunque signi potius petatur quam voce. Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quidquam requirere ne detur occasio; nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere. (1105A)Frater autem hebdomadarius accipiat mixtum, priusquam incipiat legere propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei jejunium sustinere: postea vero cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat. Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificent audientes.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 30). Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.

§ III.--ITEM SANCTI PACHOMII (cap. 29). Cum autem ad vescendum venerint, sedebunt per ordinem statutis locis, et operient capita.

§ IV.-- Item ejusdem (cap. 30). Statimque cum tibi a majore fuerit imperatum, (1106A)ut de alia mensa ad aliam transire debeas, in nullo penitus contradicens: nec audeas ante praepositum domus tuae manum in mensam extendere, nec circumspicias vescentes alios.

§ V.--ITEM EJUSDEM (cap. 31). Unusquisque praepositorum docebit in domo sua quomodo debeant cum disciplina, consuetudine comedere. Quod si aliquis vel locutus fuerit, vel riserit in vescendo, aget poenitentiam, et in eodum loco protinus increpabitur, stabitque, donec alius surgat de vescentibus.

§ VI.-- Item ejusdem (cap. 33). Si aliquid necessarium fuerit in mensa, nemo audebit loqui, sed ministrantibus signum sonitu dabit.(1107A) § VII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 23). Refectorium pariter cunctis fratribus unum erit. Ad singulas mensas deni convescentes resideant. Reliqua turba parvulorum astent. Tempore convescentium fratrum omnes disciplinae gerant silentium, obtemperantes Apostoli praeceptis, qui dicit: Cum silentio operantes, suum panem manducent (II Thess. III). Unus tamen in medio residens, benedictione accepta, de Scripturis aliquid legat, caeteri vescentes tacebunt lectionem intentissime audientes ut sicut corporalis cibus refectionem corpori praestat, ita mentem spiritalis sermo reficiat. Nullus ad mensas clamor excitetur. Soli tantum praeposito sollicitudo maneat in his, quae sunt vescentibus necessaria. Abbas citra languoris necessitatem cibos in (1107B)conspectu pariter cum fratribus sumat; neque aliud quam caeteri neque cultius, quam ea quae in commune consistunt, praeparari sibi quippiam expetat. Sicque fiat, ut dum praesens est, omnia diligenter administrentur: et dum communia sunt, salubriter et cum charitate sumantur. Aequalia quippe erunt mensarum omnium fercula, simillimisque alimentis cuncti reficiendi sunt fratres: Quidquid praesens refectio dederit omnes sine murmuratione percipiant: neque id desiderent, quod edenti voluptas appetit, sed quod naturae necessitas quaerit; scriptum est enim: Carnis curam ne feceritis in desideriis (II Cor. VII).

§ VIII.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISOPI (cap. 5). (1107C) Cum hora nona ad vescendum convenitur, dicto psalmo residentibus aliis unus legat in medio, in cibo sit strepitus nullus. Nemo comedens loquatur. Si quid deest in mensa, is qui praeest, signo (1108A)dato vel nutibus silenter petat, et indicet ministranti, quid inferri, vel quid auferri sit a mensa necesse. Priusquam ad mensam conveniant, praecedat oratio. Postquam a mensa surrexerint, sequatur oratio. Nec ante quisquam alicubi praesumat progredi, quam coram altario Christo gratiarum resolverit actiones.

§ IX.--EX REGULA SANCTI AURELII EPISCOPI (cap. 48). Sedentes ad mensam quotidie omni tempore, dum cibus sumitur, legatur: ut uterque homo, exterior cibo, interior verbo Dei reficiatur: quia scriptum est: Non in solo pane vivit homo: sed in omni verbo Dei (Luc. IV).

§ X.--EX REGULA BEATI CASSIANI (cap. 36). (1108B) Reficientibus autem fratribus sanctae lectiones ad mensam legantur propter superfluas et otiosas fabulas, et maxime contentiones, quae frequenter solent ad mensam generari. Et nullus vel mutire sit ausus, praeter illum, qui decaniae praeest. Decanus autem si quid in mensam inferri, vel de mensa auferri necesse est, sonitu potius aut aliquo signo, quam voce significet. Quantum autem alius reficiat, nullus invicem vagantibus oculis curiosius notet: sed unusquisque ante se aspiciat.

§ XI.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 8). Ad mensam loqui specialiter, nisi qui interrogatus fuerit, non praesumat. Quod vero necessarium victui fuerit, praeposito decet agnoscere: et quod secundum consuetudinem deest, secretius jubeat ministrari. (1108C)Sedentes ad mensam, lectionem quae legitur, cum silentio audituri. Si vero defuerit persona lectoris, ad instar cibi sacrarum Scripturarum meditatio ruminetur: ne escam tantum corpus accipiat; (1109A)sed verbo Dei anima pascatur esuriens. Orationibus vacate horis et temporibus institutis. Psalmis et hymnis, cum Dominus exoratur, ea plantentur in corde, quae proferuntur in voce.

§ XII.--ITEM EX REGULA ORIENTALIUM (cap. 131). Quod si aliquis locutus fuerit, vel riserit in vescendo, increpetur et agat poenitentiam. Si quis ad manducandum tardius venerit absque majoris imperio, similiter agat poenitentiam, aut ad cellam suam jejunus revertatur. Si aliquid fuerit necessarium in mensa, nemo audebit loqui: sed ministrantibus soni signum dabit. Ministri vero absque his, quae in commune fratribus parata sunt, nihil aliud comedant: nec mutatos cibos sibi audeant praeparare. Nemo plus alteri dabit, quam (1109B)alter accepit. Quod si obtenditur infirmitas, praepositus domus perget ad ministros aegrotantium, et his, quae necessaria sunt, accipiet.

§ XIII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 29). In aestatis vel hiemis utroque tempore, cum ad sextam vel nonam horam reficitur, singuli praepositi de singulis decadis vicibus hebdomadas singulas legendo ad mensas exerceant. Sed tunc de illa decada praepositus non legat, de qua alter praepositus in coquinae servitio occupatur: ne dum unus legit et alter coquit, vitia suorum fratrum ad mensas non sit, qui praesens emendet. Qui praepositi singulis vicibus in legendo ad missas, cum singulas expleverint hebdomadas, singulos fratres litteratos per singulas vicibus septimanas ad legendum constituant: ut (1109C)omnes possint vicibus de singulis decadis legere litterati. Et postquam omnes fratres in legendo suas expleverint septimanas, singuli recapitent ad invicem praepositi: ut nunquam desit carnali refectioni esca divina, sicut dicit Scriptura: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV). Ut dupliciter fratres reficiant, cum ore manducant, et auribus saginantur. Cujus ergo in hebdomada talis (1110A)debet esse introitus dominico die quo hebdomadarii coquinae ingrediuntur in septimanam. Tunc et iste frater ad sextae horae refectionem post versum et orationem mensae, cum abbas in sua cathedra sederit, antequam canister cum consuetis panibus trocleae fune descendat, tunc insinuet voce sua, is qui lecturus est dicens: Jubete, domini mei, orare pro me, quia ingredior in hebdomada lectionis mensalis. Mox surgens abbas cum omni congregatione fixis in terra genibus oret cum eo. Et cum surrexerint, dicat novus hebdomadarius hunc versum: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L). Respondentibus secum cunctis. Post versum vero dictum, mox primo abbati, deinde omnibus pacem tradat. Deinde in (1110B)medio omnium mensarum sibi ordinet sellam; et post omnium sessionum ad mensas petita benedictione sedeat ipse in sella cum codice. Et cum primum mensae abbas cum omnibus acceperit merum, et ipse similiter suum merum propter sputum sacramenti accipiat, et sic incipiat legere. Legat namque quotidie Regulam hanc posito ad diem signo huc usque legerit; ut sequenter quotidie tamen omnia perlegantur; ut per vices hebdomadum et finiri possit, et recapitari legendo. Qui hebdomadarius, cum septimanam suam legendo expleverit, signum sequenti successori ostendat, unde prosequatur, qui coeperit septimanam. Qui et ipse finiendo et recapitando hebdomada sua signum successori demonstret. Legat namque disposite, (1110C)non urgendo, ut apertius occupati ea auditores agnoscant, quae eos factis oporteat adimplere. Et ut si qua sunt ambigua aut obscura, et apertius ea non intelligunt fratres, aut interrogatus a fratribus, aut ultro aliqua abbas exponat. Nam si supervenerint forte mensae monasterii, laici propter detractionem futuram in saeculo, cum secreta Dei saecularis agnoverit, si placuerit abbati, aliam lectionem (1111A)cujuscunque codicis legat, ut secretum monasterii vel mensura vitae sanctae constituta in disciplinam ab irrisoribus non sciatur. Legat namque aliam lectionem, posito tamen in Regula signo. Nam si talis laicus ad mensam monasterii detineatur, de quo certus sit abbas, quod non solum admirari possit constituta divina, sed etiam hujus religiositatis sit [abbas] qui in conversatione possit esse pedissequus, et ad mores possit trahi divinos, in hujus lector adventum ad mensam Regulam subsequatur. Nam illi debent Regulam audire monasterii, qui illam possunt merito observare. Ideo ad mensam hora refectionis debetur Regula legi, quia tunc omnis congregatio ad manducandum in unum collecta sine excusatione tunc lectio observantiae (1111B)vel emendationis ab omnibus audientibus juste poterit observari; ut omnia Regulae omnes audiant, et nullum praetereat aliquid: ut quod omnes audierint, eos factis oporteat adimplere. Ipsi vero fratri in septimana sua, cum in hoc opere occupatur, septimanarii de omnibus mensis mensae suae illatis scutellas levent, servante Cellarario panis eis mensuram vel consuetum numerum potionum. Et post omnium levationem, petita benedictione, et ipse reficiat. Ideo enim diximus Regulam monasterii quotidie legi ad mensas, ut nullus frater excuset se ignorantiae facientis non emendare. Nam cum quotidie in usu ipsa Regula mittitur, ex notitia melius observatur: ne forte dicat se frater nescire, quod possit per obedientiam adimplere. Nam tempore (1111C)ipso refectionis cum legitur Regula, ut solliciti omnium fratrum excitentur, auditus, de singulis (1112A)mensis, quos voluerit fratres, quod lectum est abbas interroget; ut cum unusquisque frater recitaverit, quod audivit, agnoscatur plus lectioni intendisse illa hora, quam ventri: ut cum surdus negligens non narraverit, quod audivit, plus carnem judicetur amasse, quam animam. Qui mox de negligentia ab abbate juste corripi debet: ut dum unusquisque frater interrogatus timet erubescere, mentem suam alibi non faciat aberrare: sed in hoc intendat, quod legitur. Qui hebdomadarius tandiu ad mensam cum fratribus (Locus corruptus): quibus se levantibus, posito in Regula signo, levant se et ipse cum codice, versu vel oratione ab omnibus adimpleta, respondeat cum omnibus: Deo gratias. Et statim residens ad mensam suam ab hebdomadariis (1112B)servatam refectionem vel potionum mensuras signatas aut ab abbate aut a praepositis omnia et ipse percipiat.

§ XIV. EX REGULA CUJUSDAM (cap. 9). Ad mensam vero nullus penitus praeter abbatem, vel cui ipse praeceperit pro communi necessitate fratrum loqui praesumat: sed omnes intento animo gratias reddentes Creatori in cordibus suis cibi ac potus solidae mensurae largitione fruantur. Portarius vero qui pro variis causis eloquium expetierit abbatis, loqui permittatur. Quia forsitan talis supervenit necessitas, quae moram habere non debeat. Ante mensam vero semper capitulum Regulae unum, aut amplius, si abbati placuerit, legatur: ut cum cibus carnem reficit, lectio animam satiet. Haec omnia (1112C)cum gravitate animi et moderatione leni fiant, quatenus in his omnibus Dominus delectetur.

CAPUT XLVIII. DE MENSURA CIBORUM. (1111D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Sufficere credimus ad refectionem quotidianam (1112D)tam Sextae, quam nonae omnibus mensibus cocta duo pulmentaria propter diversorum infirmitates, (1113A)ut forte qui ex uno non poterit edere, ex alio reficiatur. Ergo cocta duo pulmentaria fratribus omnibus (1114A)sufficiant. Et si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra (1115A)una propensa sufficiet in die, sive una sit refectio, sive prandii, et coenae. Quod si coenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a Cellarario reservetur reddenda coenaturis. Quod si labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remota prae omnibus crapula: et ut nunquam subripiat monacho indigeries: quia nihil sit contrarium omni Christiano, quomodo crapula, (1116A)sicut ait Dominus noster: Videte, ne graventur corda vestra in crapula (Luc. XII). Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor, quam majoribus, servata in omnibus parcitate. Carnium vero quadrupedum omnino ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles et aegrotos.(1117A) § II.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI (cap. 3). Cibus sit vilis et vespertinus monachorum, satietatem fugiens; et potus ebrietatem, ut et sustineat, et non noceat. Olera, legumina, farina aquis mixta cum parvo panis paximatio: ne venter oneretur, et mens suffocetur. Etenim utilitati et usui tantum consulendum est aeterna desiderantibus praemia. Et ideo temperandus est vitae usus, sicut temperandus est labor. Quia haec vera discretio, ut possibilitas spiritalis profectus cum abstinentia carnem macerante retentetur. Si enim modum abstinentia excesserit, vitium, non virtus erit. Virtus enim multa sustinet bona et continet. Ergo quotidie jejunandum est, sicut quotidie reficiendum est. Et dum quotidie reficiendum est, vilius et parcius (1117B)corpori indulgendum. Quia ideo quotidie edendum est, quia quotidie reficiendum est. Sicut quotidie orandum est, quotidie laborandum est, quotidie legendum est.

§ III.--ITEM EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 11). Per omnem autem hebdomadam fratres viles olerum cibos et pallentia utantur legumina. In (1118A)diebus vero sanctis interdum cum oleribus levissimarum carnium alimenta. Non enim erit ad saturitatem reficiendum corpus, ne forte intereat animus. Nam ex plenitudine ventris cito excitatur luxuria carnis. Qui autem appetitum edacitatis reprimit, sine dubio lasciviae motus restringit. Tanta cum discretione reficiendum est corpus, ut nec nimia abstinentia debilitetur, nec superflua edacitate per lasciviam moveatur. In utroque enim temperantia adhibenda est, scilicet ut et vitia carnis non praevaleant, et virtus ad ministerium bonae operationis sufficiat. Quicunque ad mensam residens a carnibus et vino se abstinere voluerit, non est prohibendus. Abstinentia enim non prohibetur, sed potius collaudatur; tantum ne ex contemptu creatura Dei (1118B)humanis concessa usibus exsecretur.

§ IV.-- Item ex eadem (capite ipso). In utrisque temporibus refectio mensae tribus erit pulmentis, olerum scilicet et leguminum; et si quid tertium fuerit, pomorum. Ternis quoque poculis fraterna reficienda est sitis. In observatione autem Quadragesimae, sicut fieri solet, post expletum (1119A)jejunium pane solo vel aqua contenti omnes erunt. Vino autem et oleo omnes abstinebunt.

§ V.-- Item ex eadem (capite ipso). Laici ministri mensis monachorum nullatenus intererunt. Neque enim potest illis mensae communis esse locus, quibus est diversum propositum. Monachi autem cum a mensis surrexerint, ad orationem omnes concurrant. Quod mensae redundaverit, omni cura servatum egentibus dispensabitur. In refectione monachorum a diebus Pentecostes usque ad autumni principium tota aestas interdiana prandia invitat.

§ VI.--EX REGULA SANCTI FERREOLI EPISCOPI (cap. 34). (1119B) Illud itaque statuimus ut ad mensam fratribus congregatis, de his quae apponuntur nemo alterius aut praesumat aut rapiat portionem, nec frequentius caeteris manum parapsidi importunus immergat, propter illud Apostoli: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est (I Cor. XI). Et iterum: Esca ventri, et venter escis, Deus autem hunc et haec destruet (I Cor. VI). Et iterum: Non est regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. IV). Et iterum: Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt (Rom. XVI). Et iterum: Quorum Deus venter, et gloria in confusione ipsorum (Phil. III).

§ VII.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 50). Carnes in cibo nunquam sumantur. Pulli vero (1120A)et altilia cuncta in congregatione non ministrentur, infirmis tantum praebeantur, et accipere liceat. Pisces vero certis festivitatibus, aut quando sanctus abbas indulgentias facere voluerit, tunc procurentur.

§ VIII.-- Item ex eadem. Cibaria quotidie ad refectionem tria, ad prandium duo, ad coenam duo. Bibere ad refectionem, id est, in aestate merum et tres caldellos, ad prandium tres tantum: ad coenam in aestate mensibus Junio, Julio et Augusto ternos. Reliquis vero diebus ad coenam binos bibant. In festivitatibus vero et quando abbas indulgentias voluerit facere, et cibaria, quantum ipse voluerit, et recentes addantur. Quotidiana vero olera caseo et oleo semper condiantur. Juniores binos ad prandium, binos ad coenam (1120B)accipiant; si jejunaverint, ternos.

§ IX.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 26). Sufficere namque credimus ad refectionem quotidianam, tam sextae quam nonae, omnibus mensibus cocta duo pulmentaria, et tertium quodcunque fuerit crudum cum pomis. Medius panis pensans libram singulis fratribus in die sufficiat secundum formam divinae dispensationis, cum medium panis coelestis corvus Paulo servo Dei quotidie vescendum paraverit. Quando ergo ad sextam horam tempore aestivo vel aliis temporibus reficiunt, tertia quadra ipsius Dominici panis a cellarario subtracta sera ante illud crudum pulmentarium inferendum mensis ponatur. Et ideo in cellario diximus eas quadras (1121A)de omnium annonis antecessus subtrahi, ne forte cum integrae annonae in mensis fuerint positae, et forte adveniens frater novitius nesciens adhuc mensuram Regulae putet sibi iterato ad coenam reponi, ad prandium explicet totum, et sera cum pomis habeat nihil: aut frater multum edere amans, quamvis mensuram noverit Regulae, cum petenti Regulae vult satisfacere, ad horam totum eligat manducare, et ad seram putet se esse contemptum. Quae omnes quadrae cum fuerint in cellario reservatae, sera ejectae, et in mensa abbatis, et ab eo signatae, sicut consuetudo ostendit, prius sibi vel mensae suae tollat, et residuae a cellarario levatae per singulas mensas ponantur tollentibus: ut ipsae solae partes cum crudo quocunque pulmentario mixto cum pomis, vel (1121B)si quid de pulmentariis prandii remanserit, fratrum coenae sufficiant. Nam die Dominico, vel aliis diebus festis, sed et propter extraneas advenientes personas quovis die quidquid abbas in cibo voluerit, ut pote majori conceditur, vel dulciorum aliqua secundum testimonium quod legitur in Vitis Patrum. Ubi pro diebus festis delicatum petierunt a Domino cibum, et apparuit eis cum favo angelus. Tantum est ut consideret aequalitatem, et fugiat corruptibilem nimietatem. Minoribus vero duodecim annis minus a libra panis in die sufficiat.(1122A) § X.--EX REGULA CUJUSDAM. Mensae administratio vel observatio quanta aequalitate vel sobrietate percurri debeat, abbatis scientia est trutinandum, ut in omnibus, sicut decet Dei ministros, religionis vigeat fomes. Ministrandus est namque omnibus aequa libratione tam potus quam cibus, prout tempus, sive solemnitates, sive abstinentiae, sive quotidiani usus poposcerint. Quotidianis enim diebus sufficere credimus duo fercula, exceptis pomorum donis, leguminibus, vel de oleribus conferta, seu farinae qualibet conspersione. Omnibus etenim aequa mensura ministrandum, praeter si aetas infirmior, quae sustinere non valeat, aut aegritudo corporis, et novellae conversionis novitas improbata sufficere non queat; quod abbatis judicio (1122B)pensandum est. Potus vero [si] sicerae liquoris, id est, cervisiae, mensura solita tribuatur. Si voluntas fuerit, vel labor, vel festus dies, vel hospitis adventus pia precatio exagitaverit, vino potio augenda est. Et si duabus vicibus reficiendum sit, praeter vini potionem similis regula servetur. Festis vero diebus, pro reverentia sanctae solemnitatis, pluribus cibis, id est, ternis, vel quaternis sunt corpora reficienda: sic tamen ut, si plura sunt cibaria numero, sint minora: ut corpora necessario cibo reficiantur, non nimia satietate damnentur. Sedentes (1123A)vero ad mensam fratres nullus alterum comedentem sublimatione oculorum respiciat, nec alterius mensuram cibi vel potus iniqua consideratione oculorum respiciat. Quando in mensam cibus administratur, nullus prius cibum comedat, quam signum ad benedicendum insonet. Abbas vero vigilet ut confestim, cum cibus ministratus fuerit, signum tangere procuret, et omnes, cum signum audierint, una voce benedictionem rogent: quorum vocem abbas subsequatur dicens: Dominus dignetur benedicere. Hoc ad omnia fercula vel pomorum ac potus administrationem observandum est. Illud praecipue decernimus ut nullus alteri dare ex mensura sua vel accipere ab altero praesumat praeter abbatem, vel praepositum, cui ab abbate commissum est. Si vero aut (1123B)novitate, aut temeritate aliquis haec quae supra diximus fuerit transgressus, disciplina Regulae corrigatur pro praesumptae temeritatis audacia.

§ XI.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI. Carnem cuiquam nec gustandi, nec sumendi est concessa licentia. Non quod creaturam Dei judicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis et apta monachis aestimetur. Servato tamen moderamine pietatis erga aegrotorum necessitudines, vel longe proficiscentium qualitates: ut et volatilium esibus infirmi sustententur, et longinquo itineri destinati: sicut a principe vel episcopo sperantur, pro benedictione, et obedientia degustare non metuant, servantes apud se de reliquo continentiam. (1123C)Quod si quis monachus voluerit, et contra sanctionem Regulae usumque, veternum vesci carnibus praesumpserit, sex mensium spatio retrusioni et poenitentiae subjacebit. Vivant enim solis oleribus (1124A)et leguminibus, raroque pisciculis fluvialibus, vel marinis, et hoc ipsum, quoties opportunitas fratrum, vel festivitas solemnitatis dederit alicujus, servata in his vel similibus discretione majoris.

§ XII.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 92). Interrog. Qui non vult his cibis vesci, ex quibus fratres reficiunt, sed alios requirit, si recte facit?-- Resp. Specialiter hoc ipsum quaerere cibum, contra mandatum est Domini dicentis: Nolite quaerere quid manducetis, vel bibatis (Luc. XII). Et ut magis nos attentos faceret ad ea quae dicebat, addidit: Haec enim gentes inquirunt (Matth. VI). Sane debet sollicitudo esse ei qui praeest, ut impleat illud quod scriptum est: Dividebatur autem unicuique, secundum quod opus erat (Act. IV).(1124B) § XIII.-- Ex eadem (cap. 92). Interrog. Qui dicit, quia laedit me hoc, et contristatur si ei alius cibus non fuerit datus?-- Resp. Apparet quia hic non est fixus in spe illa quam Eleazarus habuit. Nec de charitate ejus qui praeest, et sollicitudinem tam sui quam omnium gerit, certus est. Verumtamen absolute neque de his quae laedunt, neque de his quae prosunt, permittitur unicuique suo judicio vel voluntate aliquid agere, sed ejus, qui praeest, judicio committendum est: ut unicuique, prout res vel necessitas expetit, consulat, tunc deinde secundo loco etiam ut in corporalibus usibus secundum Dei voluntatem moderetur.

§ XIV.-- Item in eadem Regula (cap. 93) (1124C) Interrog. Si oportet eum qui plus laborat, requirere plus aliquid a consuetudine?-- Resp. Si propter retributionem Dei laborem suscepit, non hic requirere debet laboris mercedem vel requiem, sed pro (1125A)his ad promissa festinare, sciens quia sicut pro laboribus mercedes paravit Dominus, etiam pro angustiis consolationes. Verumtamen hi qui praesunt, observabunt regulam illam quae dicit: Dividebatur unicuique, prout opus erat (Act. IV). Debet enim unumquemque praevenire, ut secundum laborem etiam solatia refectionis inveniat.

§ XV.-- Item ejusdem Regulae (cap. 8). Interrog. Si oportet eum qui se piae ac religiosae vitae dederit etiam continentiam observare?-- Resp. Quia in omnibus necessaria sit continentia, manifestum est. Primo omnium et ex eo quod Apostolus Paulus inter fructus Spiritus sancti etiam continentiam nominat (Gal. V). Tum deinde etiam immaculatum ministerium per hanc servari posse designat, (1125B)cum dicit: In laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate (II Cor. II). Et iterum: In labore et fatigatione, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis frequenter (II Cor. VI). Et iterum: Omnis qui in agone contendit ab omnibus continens est (I Cor. IX). Et iterum: Macero corpus meum, et servituti subjicio (I Cor. IX). Quod utique non aliter quam per continentiam videtur impleri. Et juventutis tumor ac fervor aetatis velut fraeno restringi et reprimi per solam continentiam potest. Non enim expediunt stulto deliciae, secundum Salomonem (Prov.. XIX). Et: Carnis curam, inquit Apostolus, ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII). Et iterum: Vidua,quae in deliciis vivit, mortua est (I Tim. V). Sed exemplum illud divitis in deliciis viventis necessariam (1125C)nobis ostendit esse continentiam, ne forte et nos audiamus quod audivit et dives: Quia consecutus es bona in vita tua (Luc. XIV). Quomodo autem incontinentia periculosa sit, etiam Apostolus docet, cum eam proprie illis ascribit, quos recedere a Domino dicit; ait enim: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes (I Tim. III). Et cum plura malitiae genera enumerasset, ad ultimum posuit: Comessores, incontinentes, immites. Sed et Esau malorum suorum quasi fomitem habuit incontinentiam, qui pro uno cibo vendidit primitiva sua (Gen. XXV). Sed et illa prima praevaricatio non aliunde homini nisi per incontinentiam accidit. Omnis sanctorum vita, atque ipsius Domini in carne positi, praesentia quae nobis alia nisi continentiae (1125D)proponit exempla? Moyses quoque dum continuato quadraginta dierum jejunio astitisse indefessus dicitur Deo, et meruisse legis auxilium humano generi deferre (Exod. XXIV). Elias quoque visione Dei tunc dicitur (1126A)dignus effectus, cum et ipse simili spatio temporum a cibo se continuisse scribitur (III Reg. IX). Sed et Daniel et trium puerorum meritum apud Deum, quo de omnibus inimicis suis, et de ipso tyranno triumphum coeperunt (Dan. I), non aliunde nisi per continentiam venit. Joannis autem omnis vita continentia fuit. Ab hac etiam Dominus manifestationis suae initia prima patefecit. Continentiam autem dicimus, non quod a cibo penitus abstinendum sit, hoc est enim violenter vitam dissolvere, sed eam qua vitae usus non superfluus, sed necessarius constat: cum refugimus quod suave est, explemus ea quae sola corporis necessitas exposcit: et, ut breviter dicam, omnia quae per passibilem concupiscentiam requiruntur, ab his abstinere virtus est continentiae. (1126B)Et ideo ergo non solum in esu cibi et, in libidine continentiae virtus agnoscitur, sed cum ab omnibus, in quibus delectamur quidem, sed in anima laedimur, abstinemus. Verus ergo continens nec gloriam humanam desiderat, sed a vitiis se continet, et ab ira, et a tristitia, et omnibus quae occupatas tenere consueverunt ineruditas animas et incautas. Pene autem in omnibus mandatis Dei hoc inveniemus, quod unum alteri cohaeret, et separatum aliud ab alio compleri impossibile est. Id tamen praecipue in hac ipsa continentia deprehenditur, quoniam quidem humilis ille deprehenditur, vel judicatur, qui se a superbia continet; et ille renuntiat omnibus facultatibus suis, et secundum Evangelium vendit omnia sua, et dividit, qui sine dubio continet se a pecunia (1126C)et desiderio. Sed et mansuetus ille erit qui iram continet et cohibet furorem. Quid vero jam vagos oculi visus, et auris auditus, et linguae intemperantiam, aliud quam continentia moderatur et cohibet? Sed et intemperatos risus continentia coercet. Et sicut incontinentiae signum est, inordinatis et incompositis moribus agere in risu, cum utique subridendo tantummodo laetitiam mentis oporteat indicari. Indecorum autem est sic crepitantem cum sonitu elevare risum, quod certum est per incontinentiam mentis accidere. Solet etiam evenire invitis, quae res gravitatem et constantiam animi emollire ac resolvere solet. Unde et apud Salomonem, Risui inquit, dixi amentiam (Eccli. II). Et: Sicut vox spinarum (1126D)sub olla: ita risus stultorum (Eccli. VII) Et (1126D)iterum: Stultus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit (Eccli. XX). Ostendit autem Dominus in semetipso necessarias quidem carnis habuisse passiones, id est, quae virtutis, ferrent (1127A)testimonium, velut laborem, fletum et tristitiam. Nusquam autem invenitur risu usus, quantum ad historiam pertinet Evangelii, sed et flere magis invenitur eos qui rident, dicens: Vae vobis qui nunc ridetis, quia flebitis (Luc. II). Nec enim seducere nos debet similitudo nominis risus. Mos namque est Scripturae interdum laetitiam animi affectumque laetiorem risum nominare, sicut ibi Sara inquit: Risum fecit mihi Dominus (Gen. XXI). Et iterum: Beati qui flent nunc, quia ridebunt (Luc. VI). Et in Job quod dictum est: Os autem veracium replebitur risu (Job VIII). Haec enim omnia nomina pro gaudio animae accipiuntur. Qui ergo liber est ab omni passione, et nihil per incitamenta libidinum gerit, sed continenter et sobrie adversus omne quod potest (1127B)laedere nititur, hic perfecte continens dicitur; qui et sine dubio per hoc alienus invenitur ab omni genere peccati. Libido namque est totius mali muscipula, et per hanc omnes decipimur ad peccatum: per quam qui non resolvitur, neque inclinatur ab ea, omne ex se peccati pessimum germen excidit.

§ XVI.-- Item ex eadem Regula (cap. 9). Interrog. Quae est mensura continentiae? Resp.. Quantum spectat ad vitia et passionem, penitus abstinere, nec unquam superari; quantum spectat, ad cibos, prout usus deposcit, vel aetas, vel labor, vel robur corporis, vel incommoditas ejus, ita etiam modus et aequalitas temperabitur cibi. Neque enim possibile est omnes fratres unum ordinem, vel modum ac Regulam custodire. Hi vero qui sani sunt (1127C)possunt eamdem omnes mensuram tenere in abstinentia. Immutari vero oportet per singulos, in quibus causa aliqua diversitatis existit providentia et provisione rerum, quibus dispensandi haec cura commissa est. Nec enim per singula sermonem complecti possumus; sed tantummodo comprehendimus quae ad communem et generalem pertinent institutionem. Solatio vero incommodorum in cibis vel eorum qui jam fessi sunt ex opere continentiae, sive ex aliis quibus libet laboribus quos pro religione pertulerunt, hi qui praesunt, secundum quod res et ratio deposcit, adhibebunt. Neque ergo tempus reficiendi omnibus idem statui potest, neque modus cibi, neque qualitas; sed prospectus iste sit omnibus unus, ut non usque ad satietatem persistamus in (1127D)edendo. Repleri enim ventrem, et gravari ex cibis (1128A)valde inutile est, etiam corpori ad omne opus. Tunc deinde quia et gravatur in somno, et quia etiam laedi ex his facile potest. Sed nec suavia quaeque ad finem ciborum sectanda sunt, sed sufficit usum explere vivendi refutata luxuria. Si enim libidini serviamus, nihil aliud est quam Deum facere ventrem nostrum. Quoniam quidem corpus humanum semper exolescit et defluit, idcirco et repleri indiget ac reformari. Propter quod et naturale est desiderium. Id quod secundum rectam rationem, aut usus ipse ad reparationem deposcit, eorum quae exinanita fuerint et absumpta, tam aridi quam etiam humidi alimenti. Si quid ergo illud est quod potest vel brevius, vel facilius explere hanc necessitatem corporis in cibis, id potius eligendum est. Sed et Dominus, (1128B)hoc opinor, ostendit, cum esurientes refecit in deserto: qui utique possit majore miraculo copiosiores eis cibos parare, nihil horum fecit, sed simplicem eis exhibuit victum; secundum Joannem (cap. VI) quinque panes hordeaceos et pisciculos duos apponit. De potu vero nec mentio quidem ulla fit. Ex quo illud sine dubio designatur quod omnibus sufficiens esse possit aquae usus et pernecessarius, nisi forte aliquis per infirmitatem corporis laedi ex hoc videatur: qui sine dubio secundum consilium apostoli Pauli (II Tim. III) cavendus est, quia noxius: sed et quaecunque manifestam inferunt noxam corpori, devitanda sunt. Absurdum enim videtur propter substantiam corporis cibos sumere, et rursus per ipsos cibos corpori inferre perniciem et (1128C)inutile illud reddere ad ministerium mandatorum. Oportet tamen omnimode illis uti cibis qui et facilius et vilius comparantur, ut ne occasione abstinentiae inveniamur pretiosiora quaeque et difficiliora sectari, dum suavitate condimentorum viles naturae cibos in summum ac delicatum saporem extollere conamur. Sed si quid est quod in unaquaque provincia facilius et vilius comparatur, et quod in usu hominum communiter habetur, hoc ad usus nostros oportet assumi, et ea tantummodo requiri quae ad vitam pernecessaria sunt, id est, oleum, vel alia hujuscemodi, vel si qua etiam ad infirmantium solamen adhibentur.

§ XVII.--EX REGULA CUJUSDAM. Caro et vinum sive potus, in quo sit ebrietas, re futanda sunt monachis, nec suscipienda, quibus pro (1128D)Christo crucifixus est mundus, et ipsi mundo: et (1129A)ferias monachorum non esse super terram: nisi modicum in adventu fratrum tanquam Christi lectior fuerit cibus gratia charitatis. Verumtamen (1130A)abstinentia tegenda est, ne jactantiae vitio decidamus in lapsum; quod prae omnibus vitiis gravissimum est.

CAPUT XLIX. DE MENSURA POTUS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic. Et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. Tamen infirmorum contuentes imbellicitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. (1131A)Quod si aut loci necessitas, vel labor, aut ardor aestatis amplius poposcerit in arbitrio prioris consistat. Considerans in omnibus ne subrepat satietas aut ebrietas. Licet legamus vinum monachorum omnino non esse. Sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius. Quia vinum apostatare facit, etiam sapientes. Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec supra scripta mensura inveniri possit, sed minus, vel ex toto nihil, benedicant Deum, qui ibi habitant, et non murmurent. Hoc autem ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.

§ II.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 5). Ne, quod absit, murmurando ea sententia pereant (1131B)qua perierunt hi qui in deserto murmuraverunt, etc.

§ III.--ITEM EX REGULA ALTERIUS FRUCTUOSI (cap. 5). Per dies singulos vini potionibus sustententur. Juxta tamen providentiam abbatis vel praepositi haec ipsa potionis parcimonia temperetur, ita duntaxat ut inter quatuor fratres sextarius dividatur. Sabbato vero vel Dominicis diebus ad vesperam una potio adjiciatur.

§ IV.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 39). De ebrietate vero superfluum puto monachum commoneri, cum, vel si parum vini accipiat, a proposita (1132A)corporis contritione declinet. Attamen quia latere monachos non poterit, quod Apostolus Timotheo scribit dicens: Vino modico utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (II Tim. III), quantum eis secundum vires monasterii per singulos dies jussu, vel dispensatione abbatis vini offertur, accipiant, et amplius penitus non requirant. Hoc etiam de reliquis stipendiis statuimus observandum. Nam ebrietatem illis etiam qui saeculo vacant, prophetae testimoniis approbamus, scribente Apostolo Ephesiis: Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Et Propheta: Vae qui fortes sunt ad bibendum vinum, et potentes ad miscendam siceram (Isai. V). Et iterum: Vae qui consurgunt mane, et sectantur siceram, qui exspectant (1132B)vesperam, ut vino aestuent. Et ideo monachum si ebrium (quod dici nefas est) videri aliquando contigerit, zelans illi, plenus ira praecipio, ut triginta diebus a vini potatione suspendatur: quatenus anima infusione concessa digestionis hoc spatio vacuetur.

§ V.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 27). Mox cum sederint ad mensas fratres, antequam comedant, singulos meros accipiant. Quos meros accipientes singuli porrigant abbati sibi signandos, et per alias mensas suis fratribus suis signent praepositi vicibus. In quibus omnibus mensis in suos meros, quisque frater de suo pane ternas non amplius (1133A)buccellas intingant. Ideo non amplius, ne frater multum ibi panem expendens, cum in pulmentariis non habuerit voracitatis suae causa, in panis sui mensura aliorum fratrum aspectum in se provocet detrahentem. Post ergo primos meros aestivo tempore ad refectionem tam sextae, quam nonae caldelli omnibus terni sufficiant extra illum merum. In eodem vero tempore, cum ad sextam reficitur, ternae sera omnibus sufficiant potiones. Quibus completis tam in refectione sextae, quam nonae, vel coenae stans in medio mensarum clara voce cellararius dicat; qui sitit, fiducialiter indicet. Post hanc vocem qui fuerit sitiens, respondeat, benedic. Statim temperata in uno vase pusca calida, aut si voluerint fratres cum jutta, quae semper (1133B)amplius propter sitientes, fieri debet in pulmentariis fortioribus, aut galleta, aut calices sitientibus porrigantur. Nam et his aestatis diebus cum ad nonam reficitur, sera antequam compleant, binae sufficiant omnibus potiones: ita tamen ut antequam bibant, orent, et postquam rebiberint, reorent. Item in his aestatis diebus cum ad sextam reficitur post dictam nonam quotidie exiens abbas de oratorio in sua sedeat cathedra, et circum astantibus ante eum in ordine omnibus, ejecto a cellarario (1134A)vino, misceantur ab hebdomadariis in consueto vase per singulas mensarum decadas omnium singulae potiones secundum numerum congregationis et suum. Statim surgens abbas oret cum omnibus; et post orationem, antequam sedeat, oblatum sibi vas cum misto signet. Mox secum omnes ad mensas suas jubeat, sicut consueverunt, sedere, et bibens prius ipse, deinde singillatim mistum per mensas singulas omnibus faciat propinari. Quibus surgant, iterato et orent. Et post orationem redeant omnes ad opera, quae dimiserant facientes. Ergo quivis sitiens post nonam mox bibat. Jam si introierit decima nemo bibat usque ad vesperam. Si vero frater amplius sitierit in ipsa nona, antequam veniat, ut diximus, decima, et bibere si voluerit (1134B)aquam, non ab orceo, uno haustu, sed ad calicis aut galletae aut caucelli bibat mensuram, quia quod extra mensuram est, hoc est nimium et injustum, et desiderii satisfactionem ad corruptelam videbitur adimplere. Nam secundum sententiam illam quae dicit: Ne quid nimis, potest et nimia aqua debriare sensum in phantasiis somniorum, et corpus necessitatibus occupare, id est, in venis flatus, in medullis frigus, in superciliis gravitas, in capite girus, in naribus sternutus assiduus. In hiemis (1135A)vero tempore in sextae et nonae refectione omnibus caldi terni sufficiant, quia aestus non est, qui provocet sitim. Illis vero diebus in hieme, in quibus sexta reficiunt, sera penitus nihil coenetur: nisi singuli caldi omnibus sufficiant: ita tamen, ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. Post nonam vero illa potio, quae quotidie de cellario in aestate proferebatur sitientibus in hieme non detur: quia nec sitis suppeditat: nec longe restat a refectione in vesperam. Illis vero diebus, in quibus in hieme ad nonam reficitur, post dictam vesperam non amplius, quam singuli caldi accipiantur: ita tamen, ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. In illis vero diebus a Pascha usque ad Pentecosten, in quibus ad sextam reficitur (1135B)absque quinta feria et Dominica, aliis diebus nihil aliud ad seram nisi bini caldi propter dies accipiantur, absque Paschae octavarum octavis, in quibus jugiter coenent. Nam ideo supra dictis diebus absque quinta feria, et Dominica usque in Pentecosten coenas subduximus, ut una refectio in his diebus custodiatur: et quamvis non sua hora, consueti tamen jejunii videatur causa servari cum coenae eorum (1136A)mutantur in prandia. Quinta vero feria, et Dominica hoc coenent ad seram, quod supra de cibis taxavimus: addito tamen uno pulmento quotidie in prandio, vel si Paschae restiterit merces, potio cujuslibet. Calix vero et galleta per quem erit in diversis vicibus ministrandum, talis erit, qui tertius impleat mistam heminam. Sed ejus aequalitatem mensurae, aut duo aut tres oportet calices aut galletas mensarum ministerio deservire; ut per multa pocula universis citius erogetur. Infantuli vero intra duodecim annos agentes in hieme binos caldos accipiant, ad seram singulos. Aestatis vero tempore ternas ad refectionem, et sero binas accipiant potiones propter aetatis qualitatem. Nam sicut superius de cibis constituimus, ita et de potionibus permittimus. Dominica (1136B)vero et diebus festis vel propter extraneas advenientes personas quidquid aptum duxerit addere abbas, ut pote majori; conceditur simul et propter charitatem et laetitiam sanctorum dierum, vel amicorum adventum addat mercis, cujus voluerit, potionem. Tantum est, ut memor sit sobrietatis, et fugiat vinolentiae ebrietatem. Quia nisi sobrium fuerit corpus, ad opus Dei vigilare non potest, et (1137A)anima cogitatione libidinis non carescit. Jam si aliquis discipulorum de constituta mensura potus, et panis sui remanente fragmento recusare aliquantulum ad mensam voluerit, spiritum plus agnoscitur amare, quam carnem, et frenum castitatis imponit luxuriae. Nam cum hoc ipsum recusat abstinens frater levanti cellarario dicat lente: Suscipe, et hoc quod negatum est carni, proficiat Deo. Mox semote (1138A)in uno vase a cellarario hoc ipsum mittatur Deo feliciter profuturum, et pro aliquo munere adjunctum eleemosynae monasterii mendicanti pauperi a cellarario porrigatur in manum. Haec omnis mensura de indicis monasterii. Nam si quid transmissum foris congregationi suae apparaverit Dominus, gratanter suscipiatur transmissum Domini donum: et, si placuerit abbati, mensis addatur.

CAPUT L QUIBUS HORIS OPORTET REFICERE. (1137B) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. A sancto Pascha usque ad Pentecosten ad sextam reficiant fratres et sera coenent. A Pentecoste autem tota aestate, si labores agrorum non habent monachi, aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria jejunent usque ad nonam. Reliquis (1138B)vero diebus ad sextam prandeant. Quae prandii sexta, si opera in agris habuerint, aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit, et in abbatis sit providentia. Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter animae salventur, et quod faciunt fratres, absque justa murmuratione faciant. Ab idibus autem (1139A)Septembris usque ad caput quadragesimae ad nonam semper reficiant. In quadragesima usque ad Pascha ad vesperam reficiant. Ipsa tamen vespera sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. Sed et omni tempore sive coenae, sive refectionis, hora sic temperetur, ut cum luce fiant omnia.

§ II.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 11). In refectione monachorum a diebus Pentecostes usque ad autumni principium, tota aestas interdiana prandia coenam tantum apponit.

§ III.-- Item ejusdem (cap. 12). Haec sunt feriae monachorum in quibus jejunia conquiescunt: inprimis venerabilis dies Dominicus (1139B)nomini Christi dicatus, qui sicut propter mysterium resurrectionis ejus solemnis est, ita et apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a primo die Paschae usque ad Pentecosten quinquaginta scilicet continuis diebus jejunium a sanctis Patribus dissolutum est propter resurrectionem videlicet Christi et adventum Spiritus sancti: ut hi dies non in figura laboris, quod quadragesimae tempus significat, sed in quiete laetitiae laxatis jejuniis celebrentur. Placuit etiam Patribus a die (1140A)Natalis Domini usque ad circumcisionem solemne tempus efficere, licentiamque vescendi habere. Non aliter et dies Epiphaniae ex veteri regula reficiendi licentiam consecutus est. Si quidem et dum quisque fratrum convertitur, aut ex aliis monasteriis fratres visitandi gratia concurrunt, pro charitate adimplenda interrumpuntur jejunia si tamen non fuerint generalia. Praeter haec alia tempora libere licenterque cultui jejuniorum inserviunt. Si qui autem monachorum praedictis temporibus jejunare disponunt, nequaquam prohibendi sunt. Nam et multi sanctorum Patrum his diebus in eremo abstinuisse, nec aliquando jejunia solvisse leguntur, nisi diebus Dominicis propter resurrectionis Christi laetitiam.

§ IV.-- Item ex ejusdem Regula (cap. 13). (1140B) Jejuniorum autem hos dies potissimum veteres elegerunt. Primum jejunium quadragesimae quotidianum, in qua major abstinentiae observantia manebit in monachis, quando non solum a prandiis, sed etiam a vino et ab oleo abstinetur. Secundum jejunium interdianum post Pentecosten alia die inchoatum usque ad aequinoctium autumnale protenditur: ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas propter aestivum calorem. Tertium sequitur quotidianum jejunium ab octavo [decimo] Kal. Octobris (1141A)usque ad Natale Domini, in quo quotidiana jejunia nequaquam solvuntur. Quartum item jejunium post diem Circumcisionis exoritur, peragiturque usque ad solemnitatem Paschae.

§ V.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 18). Jejunii ista oportet tempora observare. A Pascha usque ad Pentecosten reficiendum ad sextam est, et monofogia, id est, conservanda per diem. A Pentecoste usque ad octavum decimum Kalendas Octobris interdiana jejunia retinenda, excepto quod una quadragesima, quae festivitatem sanctorum Justi et Pastoris praecedit, sollicite conservanda (1142A)est: in qua usque ad nonam quotidie jejunandum est, et a vino penitus abstinendum. Servanda tamen abbati discretio est, ut cum hos gravi labore perspexerit onerari ad refectionem singulas potiones tribuat. Ab octavo decimo Kalendas Octobris usque ad Pascha sollicite jejunandum est: et in quadragesima vino et oleo penitus abstinendum.

§ VI.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 6). Jejunium vero a Kal. Septembris usque ad Kalendas Novembris secunda, quarta, et sexta feria jejunandum est. A Kalendis Novembris usque ad (1143A)Natale quotidie jejunandum est absque sabbato et Dominica. Ab Epiphania vero usque ad Pascha quotidie jejunandum est absque majoribus festivitatibus sabbato et Dominica. Post Pascha vero usque Pentecosten sexta feria tantum jejunandum est. Post Pentecosten mense Junio, Julio, et Augusto in potestate abbatis sit de jejunio, et prandio, ut sicut viderit possibilitatem fratrum, ita studeat temperare.(1144A) § VII.--EX REGULA CASSIANI (cap. 9). Similiter a vespera sabbati, quae lucescit in die Dominico usque ad vesperam ipsius Dominici, et totis quinquagesimae diebus nec genua curvari, nec jejuniorum regulas custodiri Patrum constituta sanxerunt.

§ VIII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 28). Omni tempore in septimana duobus diebus ad sextam reficere debent, hoc est, quinta feria et (1145A)Dominica; caeteris aliis in septimana diebus ad nonam horam reficere oportet. Nam erubescamus nos, qui sumus spiritales, fugere hora nona jejunium, cum vetusta consuetudo antiquitus agnoscitur prandia ignorasse; sed semper vesperam, hoc est, coenam suis refectionibus ordinavit; intantum, ut annonam quae erogabatur aut laborantibus, aut militibus, ideo annona usque hodie dicitur, quia ad horam nonam diei erogatur, et ideo usque hodie annona nomen remansit. Nam ipsius Domini testimonium proferam, quem coenasse cognovimus, non legimus prandisse, cum dicit sancti Evangelii scriptura: Vespere autem facto recubuit Jesus cum duodecim (1146A)apostolis et coenantibus illis dixit (Matth. XXVI). Nam ideo ad nonam horam universis diebus constituta sunt solvi jejunia: ut sit aliquid prolixius, quod quadragesimae diebus addatur, id est, usque ad vesperam, id est, post lucernariam. A sexagesima vero quarta, sexta, et sabbato post lucernariam semper reficiant; aliis vero diebus usque ad quadragesimam ad nonam reficiant, ut quod Dominicae quadragesimae de quadraginta jejuniis subtrahunt, quarta sexta, et sabbato a sexagesima jejunia usque ad vesperam continuata restituant, ut quadraginta jejunia in numero compleantur.

CAPUT LI. UT POST COMPLETORIUM NEMO LOQUATUR. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Omni tempore silentio debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. Et ideo omni tempore sive jejunii, sive prandii, si tempus fuerit prandii, mox ut surrexerint a coena, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes vel Vitas Patrum, aut certe aliquid quod aedificet audientes; non autem Eptaticum, aut Regum quia (1147A)infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire: aliis vero horis legantur. Si autem jejunii dies fuerit, dicta vespera, parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus, et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permittit, omnibus in unum occurrentibus per hanc moram flectionis. Si quis forte in assignato sibi commisso fuerit occupatus, occurrat. Omnes ergo in unum positi compleant. Et exeuntes a completoriis nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid. Quod si inventus fuerit quisquam praevaricari hanc taciturnitatis Regulam, graviori vindictae subjaceat: excepto si necessitas hospitum supervenerit, aut forte abbas alicui aliquid jusserit; quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione (1147B)honestissime fiat.

§ II.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 8). Haec enim praecepta vitalia nobis a majoribus tradita. Si acciderit, ut psallendi tempore, vel orandi, aut in medio lectionis aliquis loquatur, aut rideat, illico solvat cingulum, et inclinata cervice, manibusque (1148A)ad inferiora depressis stabit ante altare, et a principe monasterii increpabitur. Hoc idem faciet, et in conventu fratrum, cum ad vescendum pariter convenerint.

§ III.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 15). Nocte dum ad dormiendum itur, seu postquam quiescitur, alteri nemo loquatur. Duobus in lecto uno jacere non liceat. In nocturnis tenebris nemo loquatur fratri, cui obviat. Lux autem nocte dormientium locum illustret: ut depulsis tenebris testimonium pateat singularis quietis. In nulla turpi cogitatione versetur, sed in sola contemplatione Dei accubans et requiem corporis, et quietem habeat cordis, cogitationesque pravas a se repellat, bonisque objectis turpes a se rejiciat. Nam animi (1148B)motus imaginibus suis agitur; et qualis vigilanti cogitatio fuerit, talis et imago per soporem occurrit.

§ IV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 16). In tenebris nemo loquatur alteri: nec accedat ullo modo junior quilibet ad lectum alterius post Completam.(1149A) § V.--EX REGULA ORIENTALIUM. Nemo alteri loquatur in tenebris; in psiatho cum altero dormiat: manus alterius nemo teneat, sed sive steterit, sive ambulaverit, sive sederit, uno cubito distet.

§ VI.-- Item ex eadem Regula. Ad collectam et ad psallendum nullus sibi occasiones inveniat, quibus se dicat occupatum, quasi ire non possit. Etsi in monasterio, vel in agro, aut in itinere, aut in quolibet ministerio fuerit, orandi et psallendi tempus non praetermittat.

§ VII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 30). Ubi omnia, cum adhuc loquendi et aliquid imperandi licentia tribuitur, fuerint adimpleta, factis Completoriis, in ultimo dicant hunc versum: Pone, (1149B)Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Mox ingrediantur silentium, et suis se collocent lectis; et tanto silentio redigantur, ut usque ad Nocturnos putetur, nullus ibi esse de fratribus. Ideo enim post Completorios tacere debemus, ut merito in Nocturnis primo dicamus Domino: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Hoc est, petamus Dominum debere in Nocturnis aperire labia nostra, quae sua custodia in Completoriis clauserat. Vides ergo, quia quidquid aperitur, agnoscitur prius fuisse clausum. Sed ne forte, cum silentium custoditur, aliqua necessitas utilitatis ad loquendum fratrem perurgeat, et frater fratri vult loqui, si lumen cicendeli aut lucernae fuerit, vel manu, vel nutu capitis, vel nutu oculorum, (1149C)aut certe, si deest lumen, frater cum fratre ad necessarium vadat, et quod opus fuerit, tamen ad aurem lente loquatur, ut alter tertius eum non audiat. Simul et si frater aliqua necessitate post (1150A)somnum ante Nocturnos compellatur loqui aliquid, prius versum consuetum Nocturni dicat sibi lente, id est: Domine, labia mea aperies, et os meum annun tiabit laudem tuam; et loquatur quod opus est. Nam manducandi aliquid, aut bibendi, vel aliquam rem operandi nullam fratri post Completorios permissionem concedimus. Si qui vero de extraneis post Completorios perfectos monasterium advenerint, a domesticis fratribus tacito ministerio recreentur, et lente eis responsum reddatur propter Regulae constitutum, et lotis eorum pedibus complentes postmodum sibi lente et ipsi peregrinorum lectis delegentur dormire: mox clausis ab ostiariis regiis, in suis et ipsi jacentes stratis per horarum silentium et noctis appetant somnum. Si quis vero frater post (1150B)Completorios aut manducare, aut aliquid bibere deprehensus fuerit, hanc excommunicationis poenam suscipiat; alia die accusatus, [in] jejunio continuato, tertia die reficiat qui praesumpsit illicita. Quae excommunicationis poena tandiu in continuatione permaneat, quandiu per humilitatis satisfactionem de emendatione promissa ab eo, abbate praesente, aut a praepositis venia fuerit postulata.

§ VIII.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 9). Regulam silentii omni tempore servandam Scripturarum series declaravit, dum per Prophetam dicitur: Cultus justitiae silentium et pax (Isa. XXXII). Tacendum namque est ab otiosis et frivolis, et scurrilibus, et pravis et malitiosis fabulis: de quibus Propheta orabat dicens: Pone, Domine, custodiam ori (1150C)meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae. Cessandum quippe est a fabulis superfluis, ne damnationis per ineffrenatae mentis ignaviam anima fructum capiat. Qui non solum (1151A)de scurrili et injurioso sermone, sed etiam de otioso juxta Domini praeceptum rationem sumus reddituri. Quid aliud debet monachus studere, quam soli Deo, in quo semel desiderium fixit, et oris sermone, et animae desiderio vacare? Omnibus ergo horis diurnis praeterquam ad mensam ab hora secunda usque ad Completam quidquid utilitas sacrae Regulae poposcerit, per abbatis commeatum loquendum est. Ab hora vero Completionis, cum oratio ad somnum capiendum datur, nullus omnino loqui praesumat, nisi grandis necessitas monasterii poposcerit. (1152A)Cui ab abbate fuerit ordinatum, loqui studeat, vel etiam a praeposito, qui curam aliorum portat.

§ IX.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 35). Hoc specialius coram Deo monemus custodiri, ut nulli liceat cum alio secretius loqui aut sedere, praecipue vespertinis ac nocturnis horis. Si secrete inventi fuerint, tanquam si crimen admiserint, severissime distringantur, absque illis qui probati sunt aetate et sanctitate.

CAPUT LII. DE HIS QUI AD OPUS DEI, VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT. (1151C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Ad horam divini officii mox, ut auditum fuerit signum, relictis omnibus, (quaelibet fuerint) in manibus, summa cum festinatione curratur: cum gravitate tamen; ut non scurrilitas inveniat fomitem. Ergo nihil operi Dei praeponatur. Quod si quis in nocturnis post gloriam psalmi nonagesimi quarti (quem propter hoc omnino subtrahendo, et morose volumus dici) occurrerit, non stet in ordine suo in choro, sed ultimus omnium stet; aut in loco, quem talibus negligentibus seorsum constituerit abbas; ut videantur ab ipso vel ab omnibus; usque (1152C)dum completo opere Dei, publica satisfactione poeniteat. Ideo autem eos in ultimo, aut seorsum judicavimus debere stare, ut visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendentur. Nam si foris oratorio remaneant, erit forte talis, qui se aut recollocet et dormiat, aut certe sedeat sibi foris, vel fabulis vacet: et datur occasio maligno. Sed ingrediatur intus: ut nec totum perdat, et de reliquo emendetur. Diurnis autem horis qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi, qui post versum dicitur, occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stet, nec praesumat sociari choro psallentium (1153A)usque ad satisfactionem: nisi forte abbas licentiam dederit permissione sua: ita tamen, ut satisfaciat reus ex hoc. Ad mensam autem qui ante versum non accurrerit (ut simul omnes dicant versum et orent, et sub uno omnes accedant ad mensam qui per negligentiam suam aut vitium non occurrerit, usque secundam vicem pro hoc vitio corripiatur: si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communionis participationem: sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua de vino usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter autem patiatur, qui ad illum versum non fuerit praesens, qui post cibum dicitur. Nec quisquam praesumat ante statutam horam, vel postea quidquam cibi, aut potus praesumere. (1153B)Sed et si cui offertur aliquid a priore, et accipere renuerit, hora, qua desideravit hoc, quod prius recusavit, (1154A)aut aliud omnino nihil accipiat usque ad emendationem congruam.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 6). Ad horam vero orationis dato signo si quis non statim praetermisso opere quod agit (quia nihil orationi praeponendum est) paratus fuerit, foras excludatur confundendus. Operam vero dabunt singuli fratres, ut tempore quo missae fiunt sive die, sive nocte, quando diutius ad orationem standum est, non deficiant, vel superfluo foras recedant; quia scriptum est in Evangelio: Oportet autem semper orare, et non deficere (Luc. XVIII). Et alio loco: Non impediaris orare semper. Si quis autem non necessitate, sed magis vitio procedendum putaverit, sciat se cum deprehensus fuerit, culpabilem judicandum: (1154B)quia per suam negligentiam, et alios in vitium mittit. In vigiliis observandum est, quando (1155A)omnes conveniunt, quicunque gravatur somno, et exiit foras, non se fabulis occupet, sed statim redeat ad opus ad quod convenitur. In congregatione autem ipsa, ubi legitur, aurem semper ad Scripturas habeant, et silentium observent omnes.

§ III.-- Item ex Regula aliorum Patrum (cap. 6). Ad horam orationis dato signo, qui non statim praetermisso omni opere, quod agit (quia nihil orationi praeponendum est) ab abbate vel praeposito corripiatur: et nisi prostratus veniam petierit, excommunicetur.

§ IV.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 5). Sin autem nocte signum insonuerit, ne steteris ad focum, qui propter calefacienda corpora, et repellendum frigus ex more succenditur: nec otiosus (1155B)in collecta sedebis, sed funiculos in mattarum stamina manu celeri praeparabis, absque infirmitate duntaxat corpusculi, cui cessandi tribuitur venia.

§ V.-- Item ex eadem Regula (cap. 9). Quando ad collectam clangor tubae increpuerit per diem, qui ad unam orationem tardius venerit, superioris increpationis ordine increpabitur et stabit in loco vescendi.

§ VI.-- Item ex eadem Regula (cap. 10). Nocte vero, quia corporis infirmitati plus (1156A)aliquid conceditur, qui post tres orationes venerit, eodem, et in collecta, et in vescendo, ordine corripietur.

§ VII.-- Item ex eadem Regula (cap. 11). Quando in collecta orant fratres, nemo egredietur absque jussione majorum, nisi interrogaverit concessumque ei fuerit exire pro naturae necessitate.

§ VIII.-- Item ex eadem Regula (cap. 21). Qui una oratione de sex orationibus vespertinis tardius venerit; vel qui mussitaverit, et locutus fuerit ad alterum, vel subriserit in reliquis orationibus, constituto ordine aget poenitentiam.

§ IX.-- Item ex eadem Regula (cap. 27). (1156B) Si quis ad comedendum tardius venerit, excepto majoris imperio, similiter aget poenitentiam, aut ad domum jejunus revertetur.

§ X.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 30). Signo tacto omne opus praetermittitur: et sicut apes prudentissimae ad alvearium, ita veloci festinatione properare contendite. Si quis tardius venerit, districtioni subjaceat.

§ XI.-- Item ex eadem Regula (cap. 51). Extra mensam communem nec quidquam cibi (1157A)potusque gustare liceat, absque infirmis et illis aetatibus quae adhuc perenutriri indigent.

§ XII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 54). Cum advenisse divinam horam percussus in oratorio index monstraverit, mox laborantes opus projiciant, artifices ferramenta dimittant, scriptores litteram non integrent, omnis fratrum manus deserat quod agebat, festinet statim [mox] cum gravitate pes ad oratorium, sensus ad Deum: ut mox ad primam orationem occurrant, tanquam apes ad mel, intrantium ad oratorium fratrum examen ebulliat; ut qui tacitus erat sancti oratorii locus, statim psalmorum clamoribus impleatur, et silentium sancti loci ad relictas migret officinas et opera. Cum vero index in oratorio semper percussus fuerit, mox (1157B)omnes audientes antequam currant, faciant sibi crucem in fronte respondentes, Deo gratias.

§ XIII.-- Item ex ejusdem Regula (cap. 73). Frater qui in nocturnis, Matutinis et lucernariis primam orationem aut psalmum perdiderit, ejectum eum ab oratorio cum terrore in capite foris [eum] apud semetipsum de emendatione abbas moneat. Si secundam orationem vel psalmum perdiderit, ibi in oratorio praesente congregatione post psalmum expletum corripiatur acerbe. Si vero post tertiam orationem vel psalmum intraverit, mox una cum praepositis suis foris de oratorio excommunicatus jactetur: et non prius ad veniam revertatur, nisi humilitatis satisfactio ab eo aequaliter ante limen oratorii fuerit operata. Sed hoc, ut superiori (1157C)titulo diximus, de intra quinquaginta passus latitudine. In prima vero, tertia, sexta et nona, qui post signum indicis percussi ad primam orationem et (1158A)primum psalmum non accurrerit, in oratorio praesentibus omnibus acerbe corripiatur; post secundam vero orationem, vel secundum psalmum qui occurrerit, jam sic excommunicatus cum suis exeat praepositis foras. Ad mensae veroa antiphonam, vel versum priorem, qui non adfuerint, semote, et non signatum, et sine data et accepta benedictione manducent et bibant sine alicujus hominis eloquio, usque dum se elevent. Et merito sine alicujus eloquio hominis debet reficere, quia ante refectionem cum Deo non est locutus. Qui posteriori vero versu mensae non adfuerit Deo gratias redhibere, in sequenti refectione talem poenam in sequestrato suscipiat, quam ille qui ante refectionem non est locutus cum Deo. Hae vero correptiones (1158B)vel excommunicationes duntaxat his constitutae sunt qui sunt voluntatis negligentia tardi, et nullis necessitatibus occupantur. Qui etiamsi propria voce ad oratorium debere se ut absentes proclamant in orationibus memorari, praetermittantur a fratribus: et socient excommunicatis, quos non utilitas monasterii, sed negligentia occupavit. Nam pro utilitate monasterii occupati digne absentes a praesentibus in oratorio memorantur: sic tamen occupati in eodem loco dicentes sibi opus Dei et ipsi. Nam frater qui correptus in oratorio fuerit, etsi non oratorio jubeatur exire, tamen psalmum et responsorium aut lectionem aut versum tandiu non imponat, usque dum in ipso oratorio pro culpa satisfecerit ad genua incurvatus, et (1158C)in voce humili petierit pro se orari. Frater, qui pro utilitate monasterii occupatur, absens in oratorio habeatur in mente: qui per negligentiam aut tarditatem (1159A)occupantur, tacite praetermittantur, quia potius peccatum acquiritur, nolentes Deum in orationibus memorare.

§ XIV.-- Item ex ejusdem Regula (cap. 23). Qui vero frater ad versum primum mensae dicendum non adfuerit, non sedeat ad mensam cum fratribus; sed semote in scutella sine data benedictione manducet non signatum, et potio ei non signata tradatur semote mixta. Et usquedum se levent, nullus cum eo loquatur. Jam si spiritalis est, doleat ei sine Deo reficere. Qui vero ad versum posteriorem mensae finitae non adfuerit, in sequenti refectione, et ipse a mensa sequestratus non signatum manducet et bibat. Quae excommunicationes tandiu in eis permaneant, quandiu in satisfactione (1159B)humiliati ad genua capitis emendatio fuerit majori repromissa.

§ XV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 18). Ad mensam qui tardius venerit prohibeatur a cibo. Ad orationes diurnas, qui ad primum psalmum non occurrerit, introire in oratorium cum caeteris non audeat, sed poenitentiae delegabitur. Hoc idem sustinebit qui nocturnis orationibus usque ad tertium psalmum tardius venerit, aut post tres psalmos dictos in choro, se miscere conatus fuerit.

§ XVI.-- Item ejusdem (cap. 19). Ministri sive praepositus cum fratribus reficiant, et mutatos sibi cibos praeparare non audeant, nec extra communem refectionem quidpiam edant. Hoc etiam studeat abbas agere, quoties advenientes (1160A)vel filii Ecclesiae occursione sibi non aspexerit obviare. Abbas vel praepositus fratres in furtiva passim, prout voluerint, comesione non inquinent: ni fortasse patula unumquemque aut aegritudo aut defectionis instantia defatigat. Cui quidem aperte cum consensu reliquorum congruam ordinabit annonam aetati suae valetudine competente.

§ XVII.-- Item ejusdem (cap. 5). Quilibet ex monachis jejunium solvere non praesumat, nec priusquam in commune reficiant cum caeteris vel postquam refecerint, quidquam, quod ad potandum vel edendum pertinet gustare vel contingere audeat, vel occulte quodlibet peculiariter recondere, vel habere praesumat. In praecipuis solemnitatibus tria pulmentaria, et totidem potiones (1160B)fratribus praebeantur.

§ XVIII.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 4). Nulli liceat absque prioris permissu de opere Dei discedere, sed quem causa manifesta compulerit, oratione a priore sperata et concessa discedat.

§ XIX.-- Item ejusdem (cap. 5). Nec bini, nec terni, sed singillatim exeuntes orationem sperent ita ut qui sani sunt, protinus revertantur, qui vero infirmi, ex permissu redeant ad cubile.

§ XX.-- Item ejusdem (ex cap. 17). Nulli liceat supra statutam consuetudinem sive in potu, sive in cibo praesumere, nisi Prioris, cui ordinandi facultas est: ita ut in gravi operatione (1161A)fatigatis fratribus supra consuetudinem oportet quidquam adjungi, annuente et permittente Patre, et non quolibet praesumente, hoc ipsum fieri liceat.

§ XXI.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 11). Tempore, quo refectionis debitum solvitur, claustra monasterii obserentur, nec ullus extraneus interesse praesumat: ne quietem fraternam praesentia impediat. Refectionis tempore dato signo pariter omnes concurrant. Qui autem ad mensam tardius venerit, agat poenitentiam, aut jejunus ad suum opus vel cubile recurrat. Nemo autem ad vescendum ibit, antequam ad vocandum omnes vox signi solita sonuerit.

§ XXII.-- Item ex eodem capitulo. (1161B) Nullum esus furtivi contaminatio polluat, aut impudens vel privatus extra communem mensam appetitus. Excommunicationis enim sententiam subibit, qui vel occulte vel extra ordinariam mensam aliquid degustaverit. Ante refectionis tempus nullus comedere audeat praeter eum, qui aegrotat: qui enim edendi tempus antecesserit, subsequentibus poenis abstinentiae subjacebit. Sitienti cuipiam vel defectum patienti ante edendi tempus consulendum est ab abbate, vel praeposito ordinante: non tamen palam: ne forte sitire vel esurire videntes alios cogat. Hebdomadarius solus cibos degustet, neque id alius audeat: ne sub occasione degustandi suae gulae vel gutturi satisfaciat.

§ XXIII.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 97). (1161C) Interrog. Si necesse est omnes convenire ad horam prandii, et eum, qui remanet, quomodo transigimus?-- Resp. Si quidem necessitate vel loci vel operis remansit a communi ordine, qui praeest, probavit, et ignoscit. Si vero cum possit, non satis egit accurrere, fateatur culpam negligentiae suae, et sine cibo maneat usque ad illam horam qua convenitur ad cibum in posterum diem.

§ XXIV.-- Item ex ejusdem Regula (cap. 95). Interrog. Quali affectu oportet accipere vestimentum vel calciamentum qualecunque fuerit?-- Resp. Si quidem breve aut grande est ad mensuram staturae suae, hoc indicare debet, sed cum omni verecundia (1162A)et mansuetudine. Si vero pro abjectiori vel viliori movetur, aut quia est novum, meminerit mandati Domini dicentis: Quia dignus est, non quicunque, sed operarius mercede sua (Luc. X). Discutiat seipsum, si digne operatus est opera Dei, et implevit omnia quaecunque praecepta sunt: et tunc non aliud requiret, sed de eo ipso, quod ei datur, erit sollicitus. quia supra meritum suum excipit. Hoc enim quod de esca dictum, etiam de omni re, quae ad usus corporis pertinet, eadem forma servari potest.

§ XXV.-- Item (cap. 116). Si quis iratus nolit suscipere aliquid eorum, quae praebentur?-- Resp. Iste talis dignus est, ut, etiamsi quaerat, non accipiat, usquequo probet is qui praeest: et cum viderit vitium animi curatum, tunc (1162B)etiam quod corporis usibus necessarium fuerit, praebebit.

§ XXVI.--EX REGULA CASSIANI (cap. 16). Ad has ergo orationes cum fuerit signi sonitus auditus, tanta celeritate debet monachus exsilire, ut non dicam alia artificia, sed is qui opus scripturae exercet in eodem puncto, quo ad aures ejus sonus pulsantis advenerit, coeptam litteram non audeat consummare.

§ XXVII.-- Item (cap. 17). Si quis autem antequam finitur psalmus incoeptus, non occurrerit, ulterius in oratorium inter psallentes fratres introire non audeat. Stans foris ad januam sustineat, donec finitis psalmis congregatio relaxetur: et tunc submissa in terra poenitentia (1162C)negligentiae suae, vel tarditatis coram omnibus ab abbate impetret veniam. Quod si contempserit satisfacere, nullo modo inter fratres societatem psallendi habebit. In nocturnis autem orationibus usque ad secundum psalmum datur tardandi dilatio. Attamen antequam finito eodem psalmo fratres in orationes procumbant, congregationi se inserere atque immiscere festinet. Quod si amplius vel modicum retardaverit, finitis vigiliis vero humilitate submissus veniam negligentiae, sicut superius diximus, expetere non omittat.

§ XXVIII.-- Item (cap. 18). Dominico autem, vel sabbato, seu feriatis diebus (1163A)pro vigiliarum lassitudine prandium et coena fratribus exhibeatur. Sed cum ad coenam acceditur, psalmas non dicitur, sicut ad prandium solet fieri, aut cum post jejunium sero reficitur: sed tantummodo sive cum ad ipsam acceditur, sive cum ab ea consurgitur, sine psalmis, sed simplex tantum completur oratio. Pro hac ratione, quia inter monachos extraordinaria est ista refectio, et non omnes ad eam venire coguntur, nisi aut peregrini fratres, qui supervenerint, aut hi quos infirmitas corporis, aut quos propria voluntas invitat.

§ XXIX.-- Item ex eadem Regula (cap. 33). Omnimodis autem et hoc caveri debet, ne ante illam vel post illam horam, qua omnes fratres in commune reficiunt, extra mensam quodcunque vel (1163B)modicum aliquis manducare praesumat: ut etiam poma, quae tempore suo sub arboribus jacent, non tantum degustare, sed etiam tangere absque his quae in commune comeduntur, sacrilegium sit.

§ XXX.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 5). Qui signo dato ad opus Dei, vel ad quaecunque opera tardius venerit, exclusus pro reatu tanti facinoris confundatur.

§ XXXI.--EX REGULA CUJUSDAM PATRIS. In abstinentia ciborum unam regulam servari oportet ab omnibus fratribus praeter senes et infirmos, sive infantes: et una mensura sit [ab] omnibus, id est, ab hora nona usque ad alteram a cibis (1164A)temperandum est: nec ante, sive post mensam, quae communiter fratribus apponitur, aliquid ori indulgendum est: nisi infirmitas, sive differentia aetatis sive corporis aliquid coegerit. Sed neque ad saturitatem edendum est.

§ XXXII.--EX REGULA SANCTI CAESARII (cap. 10). Qui signo tacto tardius ad opus Dei, vel ad opera venerit, increpationi, ut dignum est, subjacebit. Quod si secundo ac tertio admonitus emendare noluerit, a communione, vel convivio separetur.

§ XXXIII.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 35). Extra mensam communem nihil sibi potusve gustare liceat absque infirmis, et illis qui minoris (1164B)aetatis sunt.

§ XXXIV.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 8). Quandocunque vel diurnis vel nocturnis horis ad opus divinum signum insonuerit, mox cum summa festinatione surgendum est, ac si praeco regis insonet, omni opere quod in manibus habebatur postposito, ut nihil operi Dei praeponatur, sed mens ac sonitum praeconis intenta, et operi Dei innixa, cum omni gravitate et mansuetudine ad intonandam gloriam majestatis ejus et pietati ejus gratias referendas festina currat. Quod si morose et segniter veniat post primi psalmi, qui in cursu canitur, finem, noverit se a suo ordine, dum cursus expletur, (1165A)revocari, et in loco ultimo positum, id est, in eo loco qui talibus negligentibus fuerit deputatu, astare, et ibi cum verecundiae metu exspectare, et post expletum cursum prolixa venia ante coetum fratrum egredientium satisfacere. Nam foris omnino non segregetur, ne a somno detentus dormiat, aut in aliquo maligno hosti adcundi detur occasio. Intus etenim positus nec totum perdit quod coeperat; (1166A)et verecundia et metu frangitur, dum ab omnibus videtur. Et quando caeteri expleto officio foras egrediuntur, ille in ecclesia pro ipsa tarditate positus duodecim psalmos supra cursus seriem cantet. Si vero ex toto cursum suum perdiderit, praecipue nocturnis horis, in quibus nullum aliud opus impedit, superpositione damnetur.

CAPUT LIII. DE HIS QUI FALLUNTUR IN ORATORIO. (1165B) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel lectionem, fallitur, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, (1166B)majori emendationi subjaceat: quippe qui noluit humilitate corrigere quod negligentia deliquit. Infantes pro tali culpa vapulent.(1167A) § II.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 7). Juniores, et maxime qui adhuc psalmos discere meditantur, per choros ex ordine et sine negligentia dictent: ita ut ab eo loco quo minores ignorant hi juniores, qui jam Psalterium finierint, per ordinem sibi in dictando succedant, ut omni tempore pronuntiandi usus non desit. Psallendi quoque modus, si possibile est, omni tempore cum temperamento nobis tenendus, ut nec nimium protracte, nec supra modum correcte, sed, ut dictum est, temperata semper modulatione dicatur. Servate tamen, ut secundum voluntatem et arbitrium prioris (cui semper considerandi et perpendendi tempus, horam, causam (1168A)per omnia imminet, sive protrahi, sive accelerare justo considerationis judicio jusserit, ad ejus nutum sive etiam elevatius, sive humilius voluerit), consona tamen, quasi uno ore, voce dicatur. Nec quisquam praesumat absque prioris permissu, vel elata vocis extollentia, quae saepius inflationis jactantiam et arrogantiam elationis minus cautis generat. aut turbulenta festinatione temperamenti modum excedere vel mutare. Nec prior concessam considerationis licentiam in usu absque certa necessitate audeat usurpare, sciens se Domino redditurum rationem, qui dixit: Psallite sapienter.

CAPUT LIV. DE SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI. (1167D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Nuntianda hora operis Dei die noctuque sit cura abbatis aut ipse nuntiare, aut tali sollicito fratri (1168D)injungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur. Psalmos autem, vel antiphonas post abbatem ordine suo, quibus jussum fuerit, imponant. (1169A)Cantare autem et legere non praesumat, nisi qui potest officium implere, ut aedificentur audientes. Quod cum gravitate, humilitate et tremore fiat, et cui jusserit abbas.

§ II.--EX REGULA SANCTI ISIDORI EPISCOPI (cap. 20). Ad custodem sacrarii pertinet cura et custodia templi, signum quoque dandi in vespertinis nocturnisque officiis; vela vestesque sacrae, codices quoque, instrumenta cuncta, oleum in usus sanctuarii, cera et luminaria.

§ III.--EX REGULA FRUCTUOSI (cap. 10). Quid debeant observare abbates. Primum horas canonicas, id est, primam, missis operariis in vineam; tertia sanctum Spiritum in apostolos descendisse; sexta Dominum in crucem (1169B)ascendisse; nona spiritum emisisse; vespera David cecinisse dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium (1170A)vespertinum (Psal. CXL). Medium noctis, quia ea hora clamor factus est, Ecce sponsus venit, exite obviam ei (Matth. XXV); ut ea hora cum ad judicium venerit, non nos dormientes, sed vigilantes inveniat. Gallicinium, Christum a mortuis resurrexisse. Has horas canonicas ab Oriente usque ad Occidentem catholica, id est universalis, indesinenter celebrat Ecclesia.

§ IV.--EX REGULA CASSIANI (cap. 11). Is autem cui nocturnarum orationum sollicitudo committitur, non qua hora illi libitum fuerit, fratres ad vigilias suscitare praesumat, ut secundum opportunitatem somnii et insomnii aetatis suae horas noctis temperet. Nam quamvis eum consuetudo diurna hora solita vigilare compellit, tamen sollicite (1170B)et frequenter stellarum constituta signa exploret, et sic totam congregationem ad officium orationis (1171A)invitet; praecavens ne in utroque inveniatur incautus, id est, ne velut oppressus somno statutam noctis transeat horam, vel eamdem festinus anticipet.

§ V.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 75). Interrog. Quomodo debet quis habere eum qui ad orationem suscitat fratres?-- Resp. Si quis cognoscit damnum quod de somno patitur: cum neque sui ipsius sensum habet, et intelligit quantum sit lucrum vigiliarum, et praecipue cum vigilatur ad glorificandum Deum in orationibus: ita debet habere eum qui ad hoc se invitat et suscitat dormientem, tanquam eum per quem divina lucra et coelestia dona consequitur, sive is ad orationem, sive ad aliud quodcunque mandatum Dei invitat.

§ VI.-- Item ex eadem Regula (cap. 77). (1171B) Interrog. Quod si contristatur iile qui excitatur, aut etiam si irascitur, quid dignius est?-- Resp. Interim excommunicari debet, et non manducare, si forte compunctus agnoscat quantis et qualibus bonis semetipsum insipienter defraudet; et ita conversus recipiat gratiam ejus qui dixit: Memor fui (1172A)Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI). Quod si permanserit in stultitia non intelligens gratiam, abscidatur tanquam putrefactum membrum a corpore. Scriptum est enim: Quia expedit, ut pereat unum membrorum tuorum, et non omne corpus tuum mittatur in gehennam (Matth. V).

§ VII.--EX REGULA MACARII (cap. 6). Astantibus ergo ad orationem nullus praesumat sine praecepto, qui praeest, Patris psalmi laudem emittere. Ordo iste teneatur, ut nullus priorem in monasterio ad standum, vel psallendi ordinem praesumat praecedere, dicente Salomone: Fili, primatum concupiscere noli: neque accubueris prior in convivio, ne veniat melior te, et dicat tibi Surge, et confusionem patiaris in die illa. Et iterum dicit: (1172B)Noli altum sapere, sed time (Rom. XI). Quod si tardat is qui praeest, oportet primum in notitiam ejus deferre, et secundum imperium ejus obedire convenit fratres.

§ VIII.--EX REGULA AURELIANI EPISCOPI (cap. 22). In omni ministerio, sive in ordine psallendi aut (1173A)legendi, vel operandi vicibus sibi succedant, absque sancto abbate, et nimis senibus, et parvulis infantibus, aut certe ita infirmis, ut surgere quid non praevaleant.

§ IX.--EX REGULA PATRUM (cap. 4). Illud quoque observandum est ut praesente seniore, quocunque vel praecedente in ordine psallendi, sequens non habeat facultatem loquendi vel aliquid praesumendi, nisi tantum is qui in ordine, ut dictum est, praecedere videtur. Hoc usque ad imum ante omnia in oratione, seu in opere, sive in responso dando erit servandum. Si vero simplicior fuerit, vel impeditior sermone, et dederit locum, ita demum sequens loquatur. Omnia tamen in (1173B)charitate fiant, non per contentionem et aliquam praesumptionem.(1174A) § X.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 6). Initium psallentjum in choro priores qui in eis stant, incipiant. Aut si eis adversatur infirmitas, incipiant, quibus jusserit Pater. Quibus incipientibus, mox omnes, si lieri potest, in prima aut secunda syllaba pariter unanimiter et uno ore subjungant: ut non sit dissonantia cantantium, quae maxime ab inordinato initio, et quodammodo contentiosa varietate solet accidere.

§ XI.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 9). Horas vero ad cursum procurare juxta dispositionem abbatis debet, cuicunque ordinatum fuerit, id est, qui mente sollicita et impigra fuerit ad hoc opus idoneus inventus, ut opus Dei non tardetur. Si vero qualibet occasione a justo ordine deviatum (1174B)fuerit, ut non secundum ordinem suum horae custodiantur, superpositione damnetur.

CAPUT LV. DE OPERE MANUUM QUOTIDIANO. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Otiositas inimica est animae. Et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina. Ideoque (1177A)hac dispositione credimus utraque tempora ordinari: id est, ut a Pascha usque ad Kal. Octobris a mane exeuntes a prima usque ad horam pene quartam laborent, quod necessarium fuerit. Ab hora autem quarta usque ad horam quasi sextam lectioni vacent. Post sextam autem surgentes a mensa pausent in lectis suis cum silentio: aut forte qui voluerit legere sic legat, ut alium non inquietet: Agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est, operentur, usque ad vesperam, si autem necessitas loci, aut paupertas exegerit, ut ad fruges colligendas per se occupentur, non contristentur, quia tunc vere monachi sunt, si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli. Omnia tamen mensurate (1177B)fiant propter pusillanimes. A Kalendis autem (1178A)Octobris usque ad caput quadragesimae usque ad horam secundam plenam lectioni vacent: hora secunda agatur tertia, et usque ad nonam omnes in opus suum laborent, quod eis injungitur. Facto autem primo signo horae nonae disjungant se ab opere suo singuli, et sint parati dum secundum signum pulsaverit. Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis. In quadragesimae vero diebus, mane usque ad tertiam plenam vacent lectionibus suis: et usque ad undecimam plenam operentur, quod eis injungitur. In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codices de biblotheca, quos per ordinem et integros legant. Qui codices in capite quadragesimae dandi sunt. Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores, qui circumeant (1178B)monasterium horis, quibus vacant fratres (1179A)lectioni: et videant ne forte inveniatur frater accidiosus, qui vacat otio, aut fabulis, et non est intentus lectioni: et non solum sibi inutilis est, sed et jam alios extollit. Hic talis si, quod absit, repertus fuerit corripiatur semel et secundo: si non emendaverit, correptioni regulari subjaceat taliter ut (1180A)caeteri timeant. Neque frater ad fratem jungatur horis incompetentibus. Dominico die lectioni vacent omnes, exceptis his, qui variis officiis deputati sunt. Si quis vero ita negligens aut desidiosus fuerit, ut non velit, aut non possit meditari, aut legere, injungatur ei opus. Fratribus infirmis, aut delicatis (1181A)talis opera aut ars injungatur, ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur, ut effungentur: quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.

§ II.--EX REGULA SANCTI MACARII (cap. 10). Debent ergo fratres istum ordinem tenere. A prima usque ad horam tertiam Deo vacent fratres. A tertia vero usque ad horam nonam quidquid injunctum fuerit a Patre, sine aliqua murmuratione faciant. Meminere debent in quibus injungitur, dictum Apostoli: Omnia quae facitis, sine murmuratione facite (Phil. II). Timere debent illud dictum terribile: Nolite murmurare; sicut quidam eorum murmuraverunt, et ab exterminatore perierunt (II Cor. X). Debet etiam, qui praeest, pater, opus, quod faciendum est, uni injungere, ut caeteri ejus praecepto, cui injunctum (1181B)fuerit, fratres obediant sine querela.

§ III.-- Item ejusdem (cap. 11). Si quis ex fratribus pro jejunio, vel operibus manuum suarum, quae Apostolus praecipit: Operantes manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. II et II, III), is qui talis est monachus, dignus est in omnibus. In his si fuerit aliquis infirmitate obsessus, providendum est ab eo, qui praeest, qualiter ipsa infirmitas sustentetur. Quod si in firmus est animo hujusmodi frater, oportet eum frequentius operari, considerans Apostolum, qualiter corpus suum servituti redigit (I Cor. IX). Hoc autem (1182A)observandum est, ut in nullo voluntatem suam faciat ille.

§ IV.--EX REGULA PATRUM (cap. 5). Cursus vero orationum vel psalmorum, sicut dudum statutum est, vel tempus istud meditandi, operandique servabitur. Ita meditem habeant fratres, ut usque ad horam secundam legant; si tamen nulla causa exstiterit, qua necesse sit etiam praetermisso meditem, aliquid fieri in commune. Post horam vero secundam unusquisque ad opus suum paratus sit, et usque ad horam nonam quidquid injunctum fuerit, sine murmuratione et haesitatione perficiant, sicut docet sanctus Apostolus (Phil. II).

§ V.-- Item ex Regula Patrum (cap. 5). (1182B) Matutino dicto fratres lectioni vacent usque ad horam secundam: si tamen nulla causa exstiterit, qua necesse sit, etiam praetermissa lectione, aliquid fieri in commune. Post horam secundam unusquisque ad opus suum paratus sit. Usque ad horam nonam quod injunctum fuerit, sine murmuratione perficiat.

§ VI.-- Item ex Regula Patrum (cap. 9). Die autem Dominico nihil aliud agant, nisi Deo vacent: nec pro aliqua occasione se velint, aut alios excusare. Tamen contestor, fratres, nulla operatio (1183A)in die illa sancta comperiatur, nisi tantum hymnis et canticis spiritualibus dies illa transeatur.

§ VII.--EX REGULA PACHOMII (cap. 58). Si signum datum fuerit ut egrediantur ad opus, Praepositus domus antecedet eos; et nullus in monasterio remanebit, nisi is cui Pater praeceperit; et hi qui pergunt non interrogabunt quo vadant.

§ VIII.-- Item (cap. 59). Cumque universae domus in unum fuerint congregatae, prioris domus Praepositus antecedet; et pergent juxta ordinem domorum et hominum singulorum, nec loquentur mutuo; sed unusquisquis de Scripturis meditabitur. Si forte eis aliquis occurrerit, et voluerit cum aliquo eorum loqui, janitor (1183B)monasterii, qui huic operi fuerit delegatus, occurret, et respondebit ei, eoque utentur nuntio. Si janitor coram non fuerit, Praepositus domus, vel alius, cui hoc fuerit injunctum, occurrentibus respondebit.

§ IX.-- Item (cap. 60). Operantes nihil loquantur saeculare; sed aut meditabuntur ea quae sancta sunt, aut certe silebunt.

§ X.-- Item (cap. 62). Operans non sedebit sine majoris imperio.

§ XI.-- Item (cap. 62). Nec plus operis fratres compellantur facere, sed moderatus labor omnes ad opus provocet. Sitque inter eos pax et concordia, et libenter majoribus subjiciantur sedentes, et ambulantes, ac stantes in (1183C)ordine suo, et invicem de humilitate certantes. Si quid peccatum fuerit. Patres monasterii emendare poterunt, et constituere quid sequi debeant.

§ XII.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 34). Interrog. Unde ergo vagatur mens nostra, et cogitationes diversae ascendunt in corda nostra, et quomodo hoc possumus emendare, etc.

§ XIII.--EX REGULA STEPHANI (cap. 11). Aestatis tempore nulli liceat meridie, praeter in (1184A)suo lecto dormire: nisi forte jubente Priore ad nubila pro custodia areae extra lectum suum dormiat. In campo vero quando messis colligitur, si meridie dormire licuerit, non divisi, sed in uno loco, aut duobus locis dormient: quia non est incognitum, quantum mali ex occasione diabolus fecerit. Tempora vero in quibus, si vacaverit, meridie dormiendum nobis est, a die Iduum Maiarum usque in diem Iduum Septembrium observemus.

§ XIV.-- Item (cap. 33). Magnopere autem ab omnibus cavendum est, ne aut in pistrino, aut in quacunque manuum operatione aliquis fratrum pigre, et non inter primos occurrat.

§ XV.-- Item (cap. 33). (1184B) Nam adhortatio laborandi quae hactenus cum tanto temperamento a nobis charitati vestrae insinuata est, ab illa apostolica beati Pauli instantia tantum tepida est et remissa, quantum est differentia personarum; cum ille nos jubeat hactenus manibus laborare, ut habeamus unde tribuere possimus necessitatem patientibus (Eph. IV): nos diximus, ut, vel quod nobis sufficiat, laboremus. Ille dicit seipsum in fame et siti, in frigore et nuditate, nocte et die, suis manibus laborasse, ut sibi, et qui cum eo erant necessaria non deessent (II Cor. XI; Act. XX). Nos e contra duplicia habentes in nostris usibus vestimenta, et calciamenta, et quotidiam victus de donis Dei ad saturitatem plenissimum apparatum, hortamur ut otium non ametis, sed per sincerum unanimitatis (1184C)consensum unusquisque, ut praevalet, sic laboret. Ille praecepit: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III). Et nos fragilitatem nostram in vobis pensantes nulli vestrum, qui hactenus subdola et lubrica voluntate laborare feliciter distulistis, de necessariis rebus a fidelium fratrum ordine quidquam subtraximus, patienter hactenus tolerantes, ut non vinceremur a malo, sed ut vinceremus malum in bono.(1185A) § XVI.-- Item ejusdem (cap. 38). Hoc scientes fratres, quia otiosus corpore monachus mente a sordidis cogitationibus nunquam poterit esse otiosus, dicente Salomone: In desideriis est omnis otiosus; et iterum: Multa mala excogitat otiositas: abjecto ergo a se qui hucusque talis fuit hoc vitio, promptus ad omne opus occurrat, quia scriptum est: Non oderis opera laboriosa et rusticationem ab Altissimo creatam (Eccli. VII). Ut donante Domino de propriis laboribus et rebus quotidianis et necessariis abundemus; et his quos amor spiritalis ad visitandos nos invitat, possimus convenienti mediocritate occurrere, aut quos gravis urget necessitas debito ministerio valeamus de proprio labore servire: quia Dominum Redemptorem nostrum (1185B)beatius esse dare quam accipere (Act. X). certum est praecepisse.

§ XVII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 7). Monachus semper operetur manibus suis; ita ut quibuslibet variis opificum artibus laboribusque studium suum impendat, sequens loquentem Apostolum, qui dicit: Neque panem gratis manducavimus: sed in labore, et fatigatione nocte et die laborantes (II Thess. III). Et iterum: Qui non vult operari, non manducet ( Ibid. ). Per otium enim libidinis et noxiarum cogitationum nutrimenta concrescunt; per laboris vero exercitium vitia nihilominus elabuntur. Nequaquam debet dedignari monachus versari in opere aliquo monasterii usibus necessario. Nam et patriarchae greges paverunt; philosophi (1185C)gentiles sutores et sartores fuerunt; Joseph justus, cui Virgo Maria desponsata exstitit, faber ferrarius (1186A)fuit. Siquidem et Petrus princeps apostolorum piscatoris gessit officium, et omnes apostoli corporale opus faciebant, unde vitam corporis sustentabant. Si igitur tantae auctoritatis homines laboribus et operibus, etiam rusticanis inservierunt, quanto magis monachi, quibus oportet non solum vitae suae necessaria propriis manibus exhibere, sed etiam indigentiam aliorum laboribus suis reficere. Qui viribus corporis et integritate salutis consistunt, si in opere ostiosi sunt, dupliciter peccare noscuntur: quia non solum non laborant, sed etiam alios vitiant, et ad imitationem suam invitant. Propterea enim quisque ad Deum convertitur, ut ei deserviens laboris habeat curam, non ut otio deditus inertia pigritiaque pascatur. Qui sic volunt vacare lectioni, (1186B)ut non operentur, ipsi lectioni contumaces existunt, quia non faciunt quod ibi legunt. Ibi enim scriptum est: Operantes suum panem manducent. Et iterum: Ipsi enim scitis, quomodo oporteat imitari nos: quia non inquieti fuimus apud vos, neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die et nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III). Qui per infirmitatem corporis operari non possunt, humanius clementiusque tractandi sunt; nec contra eos murmurandum est ab eis qui vires laborandi habent, sed magis consulendum est eis quos sciunt corpore infirmos. Ipsi autem qui non possunt, eos qui laborant et possunt meliores sibi felicioresque fateantur. Qui vero languidus est, et laborem operum corporalium sustinere (1186C)non potest, consulendum est illi, et ejus infirmitas temperanda est. Qui vero sani sunt, et fallunt, procul (1187A)dubio dolendi atque lugendi sunt: quia non corpore, sed (quod pejus est) mente aegroti sunt, quique, etsi humanis oculis convinci non possunt, Deum tamen non fallunt. Tales igitur ferendi sunt, si aegritudo latet; aut distringendi, si sanitas patet. Monachi operantes, meditari aut psallere debent, ut carminis verbique Dei delectatione consolentur ipsum laborem. Si enim saeculares opifices inter ipsos labores suorum operum amatoria turpiaque cantare non desinunt, atque ita horam suam in cantibus et fabulis implicant, ut ab opere manus non substrahant quanto magis servus Christi sic manibus operari debet, ut semper laudem Dei in ore habeat, et lingua ejus psalmis atque hymnis inserviat. Laborandum est ergo corpore, animi fixa in Deum intentione; sicque (1187B)manus in opere implicanda est, ut mens non avertatur a Deo. Propriis autem temporibus oportet operari monachum, et propriis orationi lectionique incumbere. Horas enim debet habere monachus congruas, et ad singula officia deputatas. Partes autem temporum suis quibusque operibus taliter deputantur. Aestate enim a mane usque ad horam tertiam laborare oportet; a tertia vero usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere; post nonam autem usque ad tempus vespertinum iterum operari. Alio autem tempore, id est, hieme, autumno, sive verno a mane usque ad tertiam legendum; post celebrationem Tertiae usque ad nonam laborandum est; post refectionem nonae aut operari oportet aut legere aut sono vocis aliquid meditari. (1187C)Quaecunque autem operantur monachi manibus suis Praeposito deferant: Praepositus autem principi monachorum, nihilque operis apud fratres remaneat, ne sollicitudinis cura mentem ab intentione contemplationis avertat. Hortos olerum, vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres exerceant. Aedificiorum autem constructio et cultus agrorum ad opus servorum pertinebunt. Nullus monachus amore privati operis illigetur; sed omnes in commune laborantes (1188A)Patri sine murmuratione obtemperabunt. Monachi praepositis suis sine ulla murmuratione obtemperare debent, ne forte ea sententia pereant, qua perierunt hi qui in deserto murmuraverunt. Si enim illis parvulis adhuc in lege et rudibus nequaquam indultum est, quanto magis his qui perfectionis legem perceperunt non parcet, si talia gesserint.

§ XVIII.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 6). In operando haec ratio conservetur. Verno vel aestate, dicta Prima commoneantur decani a praeposito suo quale opus debeant exercere: atque illi reliquos fratres. Tum demum dato signo, sumplis ferramentis congregentur in unum, factaque oratione pergent recitantes ad opus usque ad horam diei (1188B)tertiam: revertentesque ad ecclesiam, Tertiaque celebrata, residentes suis locis studeant lectioni vel orationi. Verum si opus tale est, quod non intermittatur, in opere ipso Tertia dicatur, et sic recitando revertantur ad cellam, et consummata oratione, ablutisque manibus confestim ad ecclesiam conveniant. Et si reficiendum ad sextam est, peracto officio Sextae, ab oratione pergant ad mensas; refectique congrue, iterum facta oratione, quiescant. Deinde celebrata Nona, si necesse est revertantur ad opus, quousque ad duodecimae officium conveniant. Sin autem, residentes taciti per cellulas suas, hi quorum jam aetas perfecta est, et conscientia pura, meditentur eloquia Domini, vel opus quodlibet intra cellulam injunctum exercentes nusquam prorsus, excepta (1188C)causa necessitatis, audeant progredi, nisi fuerint a seniore praecepti. Juniores vero coram suis residentes decanis, lectioni, vel recitationi vacent; nec se inconsulto seniore junior a sua auferat sessione, aut ad alterius decani locum audeat pergere: sed tam in sessione quam etiam in operatione semper decani a decania segregata consistant. Juniores quippe suos jugiter decanus ille commoneat, ne in aliquam negligentiam decidant; sed viros spiritales (1189A)et sanctos illis semper in exemplo proferat; ut illorum contemplatione assidua ad meliora proficiant. Autumni vel hiemis tempore usque ad tertiam legant, usque ad nonam operentur, si tamen est quodlibet opus, quod fiat. Post nonam iterum usque ad duodecimam legant; a duodecima meditentur usque ad vesperam. Ad opera cum egressuri sunt orationem facturi invicem conveniant: qua completa, incipiat praepositus psalmum, et sic recitantes pergant ad operationem. Cum operantur, non inter se fabulas vel cachinnos conserunt, sive luxurientur; sed operantes intra se recitent taciti, aut psallant aliquid, aut recitent pariter, aut certe sileant.

§ XIX.--EX REGULA SANCTI FERREOLI (cap. 26). Ut usque ad horam diei tertiam omni tempore (1189B)lectioni monachus tam senior quam extremus vacare procuret. Et sic demum in reliqua parte diei deputati operis cura succedat praeter aegrotos tantum, quibus imponi hoc supra propriam voluntatem vel potius virtutem communis infirmitas non permittit. Nam et hi quibus fructuum colligendorum tempore fuerit ab abbate imperatum, ut matutinis horis aliquid vel laboris exerceant, hac lege non tenebuntur; neque huic definitioni putabuntur exstitisse contrarii, cum imperata sibi utilitatis causa compleverint. Etenim moris est agricolis, ut vix reddito adhuc mane arida frumenta non nisi deciduo madida facta rore succidant, ut laetam minus segetem facilius fervoribus insecutoribus eripiant, dum in exordio diei blandi aeris temperamenta custodiunt. Saepe enim ex industria (1189C)factum scio, ut dubia adhuc luce priusquam, ut dicere possumus, orbe solis ardorem biberit (1190A)redactam in manipules segetem igne jubaris flammas cum fructibus messmam ejus evaserit. Hoc ergo si etiam a monachis, qui operi insistunt, ut superius diximus, fuerit observatum, non erunt pronuntiandi pro compendio operis Regulae transgressores.

§ XX.-- Item (cap. 28). Monachum absque certis solemnitatibus, vel manifesta aegritudine diem sine operatione transigentem a convivio decernimus excludendum jubente beato Apostolo: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III). Secuturas tamen excusationes inutilium praevidemus, et propterea modum ponimus otiosis. Dicturus est enim unus ex talibus: ego non possum operari, quia amisso robore juventutis sum ad omnia senex invalidus. Alius: Neque ego possum, quia sum (1190B)infirmitate jam fractus. Dicturus etiam tertius (si potuerit inveniri): Non possum etiam ego, quia laborum me assiduitas contrivit, itinerum longitudo quassavit, fortitudinem mihi abstulit sollicitudo commissa, virtutem meam actio exspoliavit imposita? Sed his quasi contrarius sermo rationis occurrat revincens eos et dicat: Ut quis non valet insistere operi, det promptius operam lectioni: quicunque agrum non excolit, Deum dupliciter colat; et inter reliquas eliam hanc quaerat artem, ut paginam pingat digito, qui terram non praescribit aratro; quia qui, ut supra diximus, agriculturam exercere non valet, legere, scribere, quod est praecipuum opus, piscium etiam providere capturam, retexere, calceamenta fratribus praeparare, vel reliqua, quae similia (1190C)sunt, facere atque implere potest. Quisquis ergo ex his omnibus non elegerit, quo occupetur (1191A)opere, famem cum improperio sustinere contentus sit.

§ XXI.--EX REGULA CASSIANI (cap. 8). Illud quoque apud Patres omni observantia custoditum est, ut in responsione Alleluiae nullus dicatur psalmus, nisi ille, qui in titulo sub Alleluiae inscriptione praenotetur.

§ XXII.-- Item ex eadem Regula (cap. 9). Cum autem fuerint orationes canonicae ex more finitae, unusquisque ad suum recurrens locum, aut solus, aut cum alio pro societate operis, vel disciplinatus sedere permittitur, idem iterum orationum officium velut peculiare sacrificium studiosius celebrare non cesset.

§ XXIII.-- Item ex eadem Regula (cap. 10). (1191B) Nec ulterius quisquam post purificationem nocturnarum vigiliarum in requiem somni iterum resolvatur, donec superveniente die nocturnae meditationi operatio diurna succedat: ne forte puritatem nostram psalmis, orationibus acquisitam invidus diabolus quadam somni illusione contaminet. Quia post illam satisfactionem confessionis, quam Deo pro negligentiis, sive ignorationibus nostris, obtulimus, invidus inimicus, si tempus quietis invenerit, maculare festinat, et tunc fiduciam nostram praecipue dejicere, atque enervare contendit, cum frequentius et purius nos orare praeviderit. Nam (1192A)multoties quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, post completas vigilias sub unius horae brevissimo tempore quiescentes dehonestare conatur.

§ XXIV.-- Item ex eadem Regula (cap. 12). Completis autem vigiliis, et absolata congregatione, nullus, vel ad modicum, stare cum altero, aut sermocinari praesumat, nisi forte necessitas alicujus operis opportuni aliquid ante deliberare compellit. Cum vero in opere fuerint fratres, nulla inter eos sermocinatio penitus conferatur; sed sic unusquisque opus exsequatur injunctum, ut psalmum aut Scripturam quamlibet memoriter recenseat, et non solum conspirationi noxiae, vel consiliis pravis, (1192B)sed nec otiosis quidem fabulis aliquam unius horae partem impertiat; sed in spiritali meditatione et linguae et cordis sit jugiter occupatus. Summa namque observantia custodiri debet, ne quis cum alio praecipue vel ad punctum temporis pariter stet, aut alicubi in partes cedat, vel manus suas invicem teneant.

§ XXV.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 10). Omni tempore duabus horis die spiritali meditationi vacabunt. Aestatis vero tempore matutinis ex more completis, et prima dicta, omnes opera quae jubentur assumant. Deinde tertia celebrata, ad (1193A)expedienda quae suscepta fuerant revertantur. Nec collocutione quarumcunque fabularum saecularium occupentur, nisi fortasse haec proferat sermo relatoris, quod animam aedificet audientis. A sexta quoque hora usque ad nonam vacent quieti vel etiam lectioni. Post horam vero nonam usque ad horam lucernarii omnes in unum solatium commodabunt. Hiemis vero tempore, matutinis vel prima transactis, omnibus usque ad tertiam vacare conceditur lectioni. Qua consummata, gratanter quod eis injunctum fuerit implere festinent, ut jam dictum est, usque ad horam lucernarii. Hi vero qui deputati esse videntur culturae, hac observatione constringi pro operis assiduitate non possunt; sed, ut tempus exegerit, aut labor eorum opera injuncta monstraverit, (1193B)sic consideratione praepositi gubernentur, binis et ipsi horis lectioni nihilominus vacaturi. Quando messes et vindemiae colliguntur, bis in die, id est, hora sexta et duodecima, refectionem accipiant. Quarta vero et sexta feria ita moderari opera debet, ut, si fieri potest, statuta jejunia non amittant, sed universa, prout utilitas aut labor exegerit, ita senioris judicio disponantur. Nemo tamen extra monasterium manducet aut bibat; hoc enim Regulae non recipit disciplina, ut vel poma vilia sumantur. Aquam ipsam ante refectionem legitimam bibere non praesumant.

§ XXVI.--EX REGULA CUJUSDAM PATRIS (cap. 12). Operandum namque est omni tempore praeter dies festos, ut habeatur vel propriae necessitatis (1193C)usus, vel egenis unde detur suffragium. Sic tamen (1194A)operi manuum insistendum est, ut lectionis fructus non omittatur, sed statuto tempore operi detur intentio, ac deinceps lectioni divinae vacetur. Operatio manuum ab hora secunda sumat exordium, et in horam nonam finem accipiat: ab hora vero nona lectio usitetur. Et si aliquando proprium aliquod opus faciendum aut vestimenti consuendi vel lavandi, aut quodlibet aliud opus, per abbatis, vel praepositi commeatum faciant. Et si forte opus fortius supervenerit, ut maturius arripiant operari, vel propter ferventem aestum, hoc abbatis arbitrio considerandum est, ut secundum quod tempus exigit, aut fortioris laboris pondus, vel ad sextam, ut juste judicaverit, ab opere sit quiescendum, et post quietem vel refectionem usque ad vesperam sit operandum. Illud (1194B)inter omnia vel abbas, si praesens fuerit, coerceat, aut praepositus, qui ejus vice relinquitur, ut nullus penitus monachus fabulis otiosis praeter necessariam interrogationem vacare permittatur, sed in ipso opere manuum operis Dei recordatio teneatur. Id est, ut dum exterius per temporalem opportunitatem manus operibus occupantur, interius mens cum linguae meditatione psalmorum ac scripturarum recordatione dulcescat. Nam si violator hujus regulae fabulatione delectetur, silentii poena castigetur. Focos vero in schola poenitentes (si fuerint) bini et bini per hebdomadas faciant. Similiter ad caput fratrum lavandum per singula sabbata, vel balnearum usus per festas solemnitates praeparent; aut si sunt alia extrema, poenitentes faciant, ut dum (1194C)mente humili et contrito corde haec propter timorem. (1195A)Domini faciunt, ab omnipotentis Dei misericordia celerius a suis delictis laventur. Quando ad opera eundum est, istud capitulum psallatur: Sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige. Quando vero finitur opus, istud dicatur capitulum: Benedicat nos Dominus Deus noster, et benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.

§ XXVII.--EX REGULA FRUCTUOSI. Cum vacant ab operatione fratres, nullus se proprio citra permissionem decani vel praepositi movere audeat loco, neque conferre fabulas, deambulationesque peragere inquietas et otiosas; sed residens (1196A)operi manuum, sive lectioni intentus, aut in orationis contemplatione defixus, signo universali monitus surgat concitus, communi oratione vel operatione detinendus. Alias neque respicere, neque appellare alium citra permissionem sui senioris est quisquam e fratribus permittendus. In habitu quoque et gressu monachi ita definitum est, ut nulla diversitas esset, sed omnes cultu vestimentorum, non vario, sed uno et sincero manerent.

§ XXVIII.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 13). Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine aliter tractantur in victu, etc.

CAPUT LVI. DE QUADRAGESIMAE OBSERVATIONE. (1195C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Licet omni tempore vita monachi Quadragesimae debeat observationem habere, tamen, quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus Quadragesimae omni puritate vitam suam custodire, omnes pariter et negligentias aliorum temporum his diebus diluere. Quod tunc digne fit, si ab omnibus vitiis temperamus, orationi, fletibus, lectioni et compunctioni cordis, atque abstinentiae operam damus. (1196C)Ergo his diebus augeamus nobis aliquid ad solitum pensum servitutis nostrae orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam: unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio sancti Spiritus offerat Deo. Id est, subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate: et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet. Hoc ipsum tamen quod unusquisque offert, abbati suo (1197A)suggerat, et cum ejus fiat oratione et voluntate. Quia quod sine permissione Patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur, non mercedi. Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 88). Interrog. Si quis supra vires vult abstinere, ita etiam ut in opere mandatorum impediatur per nimiam abstinentiam, si oportet ei concedi? Resp. Interrogatio vestra non mihi videtur competenter adhibita. Non enim continentiam in cibis solum esse diximus: nam haec ab apostolo Paulo etiam culpabilis invenitur, si non cum fide et ratione fiat, cum dicit: Abstinentes se a cibis quos Deus creavit (Col. II). Sed illam diximus esse perfectam continentiam, qua se quis a prioribus suis voluptatibus continet. Quantum (1197B)autem habeat periculi, qui voluntatem propriam facere vult, et non Domini, certum est ex his quae Apostolus dicit: Facientes voluntatem carnis et cogitationum, eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Eph. II).

§ III.-- Item (cap. 89). Interrog. Qui satis jejunat et in refectione non (1198A)potest communem cibum cum omnibus sumere, quid magis eligere debet, jejunare cum fratribus et cum ipsis reficere, aut propter majora jejunia alios cibos requirere? Resp. Jejunii mensura non debet ex uniuscujusque voluntate pendere, sed ex jussu et institutione eorum qui communiter Deo serviunt: sicut et illorum in omnibus unanimitas et consonantia refertur: quia in Actibus apostolorum (Cap. IV) cor et animam unam habuisse signantur. Si quis ergo rationabiliter jejunat, etiam virtutem, ut sustinere possit, a Domino consequitur: Fidelis enim est qui repromisit (Hebr. X).

§ IV.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 43). Unum coctum omnibus pulmentum sufficiat; et (1198B)in secundum, quodcunque fuerit crudum cum pomis: panis hordeacei quadrae duae. Ab ipso die Quadragesimae usque in tricesimam propter laborem binas ad diem fratres non amplius accipiant potiones, id est, unum merum, et unum caldum. A tricesima vero usque in vicesimam singulos meros accipiant. A vicesima vero usque ad Pascha vinum (1199A)omnibus subtrahatur, absque infirmis, et infantibus intra duodecim annos, et senio jam defessis. Sed hoc de infirmis consideret abbas, ne aliquis mentiatur et fingat infirmum. Firmis vero vel suo voto abstinentibus mista salibus cum cimino vel apii semine calida aqua misceatur. Oleum non in cacabis, sed in ferculis propter abstinentes mittatur. Qui abstinentes in ipsis tamen mensis decadum suarum [ quod in mensa quae in suo numero fuerunt] ordinatione Majoris juxta jubeantur sedere: ut abstinentes de una mensa in una comedant scutella. Ideo enim diximus inter alios fratres communiter abstinentes sedere: ut erubescant voraces in communi natura non posse pariter gulae desideria refrenare, et in eligendis bonis divinam cum abstinentibus non posse gratiam (1199B)promereri. Nam ipso die Quadragesimae cum communicant, primo jejunio, antequam communicent, detur licentia ab abbate in oratorio talis. Dicat abbas omnibus fratribus: Qui vult pro anima sua spiritaliter laborare et aliquid abstinere, ad bonum hoc opus liberam ei voluntatem concedimus. Qui vero noluerit, regulae de hoc titulo constituta accipiet, et quadragesimae contentus erit mensura. Jam qui de fratribus voluerint aliquid abstinere, ibi in oratorio vadant, et humilient se ad genua abbatis agentes gratias de boni actus voluntate concessa: et post impensam humilitatem simul et ore suo abbati indicent, quis quid voluerit abstinere. Nam ideo in oratorio abstinentes diximus designari, ut ad mensas cum hoc ipsum continent ad escam in Quadragesima (1199C)corpori perdendam, a tepidis vel gulosis fratribus non jam hoc ipsum repraesumere, vel secum comedere suadeantur, cum non vult quis videre a se alium meliorem. Sed sint ergo hi tales testimonio oratorii de omnibus apud Deum electi etiam abstinentes designati. Merito enim de resurrectione Domini (1200A)debent in Pascha laetari cum Christo, qui corpus suum per abstinentiam cum eo crucifixerunt in Quadragesima, dicente de tristitia Scriptura: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV). Et: In paucis vexati, in multis bene disponentur (Sap. III). Nam Quadragesima hujus praesentis parvi saeculi obtinet typum, Pascha vero futurae vitae aeternam laetitiam bonis indicat: in tantum, ut quod in sexaginta diebus abstinetur, manducare liceat toto anno. Sic qui in praesenti vita saeculi hujus aliquid desideriis suis vel carni subduxerit, in loco sancto abundanter licet animae de melioribus divinis deliciis in perpetuo saginari; quia in hoc parvo tempore pro Domino voluit contristari, cum eo merebitur in futuro laetari. Jejunia vero Quadragesimae (1200B)protrahentur in vesperam; id est, post lucernaria reficiatur omnibus ipsis sexaginta diebus. Quia quinta feria jejunatur, absque Dominica. In qua Dominica sero penitus nihil coenent, ut una sit in ipsis diebus a die refectio. Jejunium vero in Quadragesima propter supervenientes non frangatur a domesticis fratribus. Qui vero voluerint fratres jejunium superponere, in ipso superposito die, in labore cum fratribus non spectentur, solummodo laborantibus fratribus legant: ut otiosi non sint, et pro pane verbo Dei reficiantur. Ideo enim in spiritu legendo laborent, ut, sicut scriptum est, qui non manducat, non laboret: nisi in illa refectione, in qua sine pane reficitur, hoc est in eloquio Dei, dicente Scriptura: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (1200C)(Luc. IV). In ipsis vero sexaginta diebus, in monasterio fratribus ab hebdomadariis pedes non lavantur, solummodo discalciantur. Supervenientibus quibusvis laventur, propter illius mulieris testimonium, quae lavit, et de alabastro unxit pedes Salvatori coenanti (Joan. XII). In coena vero Domini mittant manus pro (1201A)benedictione ad lavandos pedes abbatis; et postea omnibus praepositis cum solatio fratrum. Inchoando tamen abbas lavet simul et ostiariis. Ipse major lavet pedes, cum et ipse humilem se in hoc obsequio praebet, digne omnibus in honorem exaltatior judicetur. Deinde Praepositi omnibus in decada sua lavent pedes et tergant. Sexta vero feria lucescente, quae est ante sabbatum sanctum, nocturnos solummodo faciant: quia adhuc Nocturni ante pullorum cantum dicti de quinta adhuc feria sunt; etiam Matutinos, vel caeteras horas vel constituta officia Dei usque ad missas Sabbati: ubi tam prolixum psalmorum silentium in ore psallentium resurrectionis Alleluia aperiat. Ergo cum ad nocturnos quintae feriae dictos (1202A)ulterius usque ad missas sabbati non psallent. Orationes tamen illas Quadragesimae puras compleant, et ipso sextae feriae die lente sibi loquantur de tristitia Dominicae passionis; nec se supervenientes salutent. Nam extra infirmos, et infantes et senio pervinctos, quicunque de sanis reficere voluerit, sine accepta benedictione et non signata refectione reficiat: ut a gula sua, vel a semetipsis communicati erubescant cum aliis superponentibus pro Dei speranda mercede unum diem non posse jejunum voluntarie pertransire, cum aliis ab invito interdum triduana transire jejunia indigentiae imponat necessitas. Et tum qua fronte futura octava Paschae in Dominicae resurrectionis victoria desideret (1203A)epulari, qui in tristitiae causam ipsius passionis una die noluit cum Christo crucifigere carnem. Sacramenta vero altaris in patena majore vitrea finiantur: ut cum sexta feria Judaei ad passionem Christum quaesierint, sit ipso die mentibus nostris reclusus, ut sabbato nobis per resurrectionem in novo sacramento appareat. Jam qui sexta feria refecturi sunt, sine communione reficiant: ut agnoscatur jamque sexta feria injuste refici sine Christo. Lotio vero rerum, vel apparatus Paschalis ipso die procuretur. In qua sexta feria altaris velamen, vel universus oratorii subtrahatur ornatus; simul et lucernae et cicendeli totum intra monasterium negetur aspectus. In nobis tristitia habeatur ipso die, cum mundo verum Domini lumen (1203B)per passionem abscedit. Et in sequenti lumen lucescente sabbato per totum mundum pro laetitia reponatur, quando per resurrectionem Christi laetitiae ad nos lumen revertetur. Nam omni tempore sic (1204A)ornatum et mundum debet esse monasterium, ut per omnia introitorum loca munda ornata velis videatur ubique quasi una ecclesia: ut ubique ad se invicem occurrentes deceat, libeat, et delectentur orare.

§ V.--ITEM BEDAE. Ecce jejunium quadragesimale, Domino auxiliante, jam plurima ex parte complevimus. Testis est unicuique conscientia sua, quia quanto districtius se sanctis his diebus Domino mancipasse meminit, tanto amplius gaudens sanctum Dominicae resurrectionis tempus exspectet. At si quem forte adhuc conscientia minus perfecte castigata accusat, nulli dubium, quin pavidus et tremens tantae solemnitatis praestolatur adventum. Nec tamen hic talis de salute (1204B)diffidat, neque aliqua suorum numerositate vel enormitate scelerum confusus barathrum desperationis incidat, juxta illud Salomonis: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII).

CAPUT LVII. DE FRATRIBUS QUI LONGE AB ORATORIO LABORANT, AUT IN VIA SUNT. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Fratres, qui omnino longe sunt in labore, et non possunt occurrere hora competenti ad oratorium, et abbas hoc perpendit quia ita est, agant ibidem opus Dei ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua. Similiter qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae constitutae; sed ut possunt agant sibi, et servitutis pensum non negligant reddere.(1205A) § II.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 142). Et si in navi fuerit, et in monasterio, et in agro, et in itinere, et in quolibet ministerio, orandi et psallendi tempora non praetermittet.

§ III.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 107). Interrog. Si quis circa cellarium, vel coquinam, vel alia hujuscemodi opera occupatus est, et non occurrat adesse ordini psallentium, vel ad orationem, nihil damni patitur in anima?-- Resp. Unusquisque in opere suo observare debet propriam regulam. Sicut membrum in corpore et damnum habebit, si neglexerit in eo quod injunctum est ei: et de communi fratrum utilitate negligens amplius periclitabitur. Et mente et devotione complere debet (1205B)id quod scriptum est: Cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino (Eph. LI). Si enim corporaliter non occurrerit adesse cum caeteris ad orationis locum, in quocunque loco inventus fuerit, quod devotionis est, expleat. Oportet tamen observare, ne forte quis possit complere in tempore suo, quod complendum est, et occurrere; sed dum loqui vult, occasiones nectit, tanquam in ministerii opere occupatus. (1206A)Quod qui tacit, et offendiculam caeteris praestat, et ipse negligentis crimen incurrit.

§ IV.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 56). Cum fratres spiritales sine laico ambulant juncti ad se, et cantantes modice de via flectant genua, et post orationem redeant in viam; mox ab omni verbo alieno a Deo tacentes propter reverentiam operis Dei, et sic ambulando petita prius benedictione impositum prorumpant in psalmum; quem cum expleverint, stent modicum, et inclinato capite modice orent; qua oratione expleta, mox inchoent viam ambulare cum psalmo; quo expleto, stantes orent; qua item expleta oratione, psalmum simul ambulando inchoent; quo expleto, iterato curvati in humilitate orent. Ergo cum omnem ipsius (1206B)horae consuetudinem expleverint, modicum secedentes in partem flexis genibus orent, et complentes vicibus sibi, tunc demum revertantur ad viam: et sic se communibus fabulis, si voluerint, misceant. Tamen illis horis quibus opus Dei ambulando perficiunt, caveant, ne divino occupati opere in aliud inter se verbum immisceant. Si vero misti cum laicis ambulant, sequestrantes se ab eis in partes stirpium, (1207A)aut, si immundus fuerit locus et latebras non praebuerit eis, retro se aliquantulum faciant, et flexis genibus trium psalmorum capita dicentes mox una gloria explicent; deinde dicentes versum, et post versum modicam orationem facientes, complentes exsurgant et sequantur viae collegas. Ideo enim plus ad singula capita trium psalmorum cum una gloria a fratribus non diximus dici, ne perambulante solatio laico, cui de causa Dei cura non fuit, derelicto forte fratribus spiritalibus trivio, nescientes forte fratres viam in multifariam separentur semitam per errorem, et postea amara in anima tristitia occupentur, et poeniteat forte eos in lucris animae remorasse. Sed hoc ut sic compleant, exeuntes de monasterio fratres ab abbate aut praepositis suis debent moneri. In nubilo (1207B)vero die, cum radios suos sol mundo absconderit, sive in monasterio, sive in via, sive in agro, horarum transacta perpensatione fratres aestiment, et quaevis hora sit, consuetum tamen compleatur officium; et sive ante, sive retro, a certa hora dictum sit, consuetum horae opus tamen Dei non (1208A)praetereat, sed agatur; quia obscuritas nubium cito absente sole hos religio excusat, quos culpa agentes non invenit.

§ V.--EX REGULA STEPHANI (cap. 12). Opus Dei quod per diem in quocunque loco operantes fratres per horas institutas dicent, cum disciplina et timore Dei consona voce dicatur: non prout unusquisque operis excusatione, aut occupatione voluerit obrute; nec praesumendo junior ante seniorem prosiliat, et immatura festinatione praecedat; et divinum opus, quod cum timore agendum est, per inordinatam audaciam insipienter et non sapienter psallatur. Tali enim consuetudine jam infectae mentes et fauces aliquorum fratrum ad (1208B)consonantiam intra oratorium, nisi cum magno commotionis freno non queunt retineri. Ut ergo hoc usurpationis vitium abjiciatis a vobis, charitatis simplicitatem hortamur. Talium enim Deus omnium exauditor est. Ipse enim misit angelum suum, et tulit me de ovibus Patris mei.

CAPUT LVIII. DE FRATRIBUS QUI LONGE SATIS PROFICISCUNTUR. (1209A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Fratres qui pro quovis responso diriguntur, et eodem die sperantur reverti ad monasterium, (1210A)non praesumant foris manducare: nisi forte ab abbate suo eis praecipiatur. Quod si aliter fecerint, excommunicentur.(1211A) § II.--EX REGULA PATRUM (cap. 9). Si quis vero extra conscientiam abbatis, vel praepositi qualemcunque locum egressus gulae, vel ebrietati se sociaverit; aut si in proximo transmissus pro sua levitate vel gulae, non statim expedita necessitate ad cellulam redierit, ut canones docent, aut triginta diebus a communione separetur, aut virgis caesus emendetur.

§ III.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 61). Exiens frater de monasterio interroget: Quid tu jubes, domine Pater; si pro charitate ab eo ad quem mittor, aut ab alio aliquo retentus fuero ad mensam et cum juramento suasum mihi fuerit ad manducandum, quid frangendum erit, aut non, jejunium? Respondeat abbas dicens: Si spiritalis (1211B)frater pro adventus tui laetitia secum tamen ad manducandum te per charitatem petat, primam quidem ejus petitionem, si quarta, aut sexta feria, aut sabbatum fuerit, nega; secundae vero iteratae ejus petitioni pro charitate jam consenti: aliis vero diebus extra istas ferias primae petitioni spiritalis ad manducandum effectum concede. Si vero saecularis erit apud se reficiendi petitio, quarta, sexta feria et sabbato non permittimus te jejunium frangere; quantisvis petitionibus nega usque tamen ad juramentum. Nam forte cum per aliqua divina et sancta fueris adjuratus, jam consenti in his tribus feriis: ut agnoscaris Dominum amare, cum per eum conjuratus consentis. Et quod secundae petitioni spiritali fratri pro charitate volendo concedis, (1211C)juste laico divino te nomine conjuranti, licet (1212A)nolendo, consentis. Si vero in his tribus feriis sine adjuramento divini nominis apud te erit persuasio frangendi jejunium, excommunicare apud laicos non permittimus fratres; sed ad suam excommunicationem exspectet oratorium revertentes. Si vero prolixitate itineris sero erit frater reversurus, si tamen ab aliquo, ut diximus, laico in his tribus feriis sine juramento suadeatur jejunium frangere, non tamen ei se promittat reficere. Si vero ad hunc saecularem frater mittitur, qui in omnibus jam conversum similantem religiosis actibus sola adhuc videatur tonsura dissimilis, hujus suasioni in tribus feriis pro jam conversi forma vel charitate post primam, ut diximus, petitionem refectionis concedatur effectus. Aliis vero feriis si apud suadentem (1212B)de refectione a transmisso fratre adhuc tarda fuerit agenda mora, aut sexta, aut nona aut vespera fratri manducare permittatur: ne extra horas refectionum constitutas consuetus modus sancti propositi excedatur. Jam si nulla est mora et via a fratre repedari sub die necesse est, quaqua hora festinantibus fratribus fuerit persuasum, mox consentiat, ne non sumptus monasterii habeat frater et consuetam refectionis horam longinquae occurrere viae, et tarde fratri per lassitudinem revertenti in praeparata diversorum refectione mensa monasterii jam explicita levetur, et utrumque decipiatur adveniens. Et item ideo a festinante fratre extra horam consuetam refectioni consensus conceditur, ut non petentis pro charitate hospitis animus contristetur.

CAPUT LIX. DE ORATORIO MONASTERII. (1213A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDTCTI. Oratorium hoc sit, quod dicitur: nec ibi quidquam aliud geratur et contendatur. Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo: ut frater, qui forte sibi peculiariter vult orare, non impediatur alterius improbitate. Sed et si alter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret non in clamosa voce, sed in lacrymis et intentione cordis. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio (sicut dictum est) ne alius impedimentum patiatur.

§ II.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 8). In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est (1214A)factum, fiat. Aut si forte etiam aliqui praeter horas constitutas, si eis vacat, et orare voluerint, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverint.

§ III.-- Item (cap. 9). Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in voce.

§ IV.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 15). In oratorio praeter orandi et psallendi cultum ponitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent: ut si aliquis praeter constitutas horas Domino supplicaturus ingreditur, votum suum occupatio aliena non tardet. Nolite (1215A)cantare, nisi quod legitis esse cantandum. Carnem vestram mortificate per abstinentiam, domate jejuniis et vigiliis. Animam vero vestram nitore bonae conscientiae abluite.

§ V.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 68). Exeuntes de oratorio fratres mox taceant; nec (1216A)etiam psalmos meditando exeant: ne quod in tempore suo cum reverentia dictum est, extra tempus foris per extollentiam decantetur. Ergo exeuntes de oratorio taceant statim: quia psalmorum explicatum est tempus, et taciturnitatis incoeptum est, sicut dicit Scriptura: Omni rei tempus (Eccl. III).

CAPUT LX. DE HOSPITIBUS SUSCIPIENDIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Omnes supervenientes hospites, tanquam Christus, suscipiantur. Quia ipse dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV). Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. Ut nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a Priore vel a fratribus cum omni officio charitatis; et primitus orent, et sic sibi socientur in pace. Quod pacis osculum non prius offeratur, nisi oratione praemissa, propter illusiones diabolicas. In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas. Omnibus venientibus, sive discedentibus hospitibus inclinato capite vel prostrato omni corpore Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. Suscepti autem hospites ducantur ad orationem; et postea sedeat cum eis Prior, aut cui jusserit ipse. Legatur coram hospite lex divina, ut aedificetur; et post haec (1217A)omnis ei exhibeatur humanitas. Jejunium a Priore frangatur propter hospitem: nisi forte praecipuus sit dies jejunii, qui non possit violari. Fratres autem consuetudinem jejuniorum prosequantur. Aquam in manibus abbas hospitibus det. Pedes hospitibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet. Quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur. Nam divitum terror ipse sibi exigit honorem. Coquina abbatis et hospitum super se sit: ut incertis horis supervenientes hospites, qui nunquam desunt monasterio, non inquietent fratres. In quam (1218A)coquinam ad annum ingrediantur duo fratres, qui ipsum officium bone impleant. Quibus, ut indigent, solatia administrentur; ut absque murmuratione serviant; et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant, ubi eis imperatur, in opera. Et non solum ipsis, sed et omnibus officiis monasterii, sit ista consideratio, ut, quando indigent, solatia accommodentur eis; et iterum, quando vacant, obediant imperanti. Item et cellam hospitum habeat assignatam frater, cujus animam timor Dei possideat: ubi sint lecti strati sufficienter; et domus Dei a sapientibus sapienter administretur. Hospitibus autem, cui non praecipitur, nullatenus societur, (1219A)neque colloquatur. Sed si obviaverit, aut viderit, salutaris humiliter, ut diximus, et petita benedictione, pertranseat dicens, sibi non licere colloqui cum hospite.

§ II.--EX REGULA MACARII (cap. 8). Venientibus eis nullus, nisi unus, cui cura circa hospitale fuerit injuncta, responsum det. Venientibus orare, vel pacem offerre nulli liceat, nisi prius jubeatur ab eo qui praeest Patre: et oratione simul peracta sequatur ordinem suum pacis osculum. Nec licebit alicui fratri cum superveniente sermocinari, nisi soli qui praeest, Patri, aut quibus ipse jusserit.

§ III.--EX REGULA PATRUM (cap. 4). Advenienti peregrino nihil plus exhibeat quam pacem: reliquum non sit illi cura unde venerit, pro (1219B)quo venerit, vel quando ambulaturus sit; nec se jungat ad fabulas cum illo.

§ IV.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 51). Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint, aut monachi, majori honore suscipiantur; lavabuntque pedes eorum juxta Evangelii praeceptum (Joan. XIII); et deducent ad locum xenodochii, praebebuntque omnia, quae apta sunt usui monachorum. Quod si voluerint orationis tempore atque collectae venire ad conventum fratrum et ejusdem fidei fuerint, janitor vel minister xenodochii nuntiabit Patri monasterii; et sic deducentur ad orandum.

§ V.--ITEM EX REGULA MACARII. Hospitalitatem sectantes per omnia (Rom. XII), et (1220A)ne avertas oculum, aut inanem dimittas pauperem: ne forte Dominus in hospite aut paupere adveniat, et videat te haesitantem, et contemneris; sed omnibus te hilarem ostende et fideliter age.

§ VI.--EX REGULA FRUCTUOSI (cap. 10). Hospitibus et peregrinis fratribus cum summa reverentia charitatis et ministrationis obsequia sunt praebenda; et ad vesperum lavandi pedes. Et si ex itinere sunt confecti, oleo perungendi sunt. Lectuaria, lucerna, et stramina mollia exhibenda: ac proficiscentibus juxta posse coenobii viaticum imponendum. Aegroti omni miseratione fovendi sunt, eorumque languores congruo relevandi sunt ministerio. Tales tamen sunt eis ministri deligendi qui et pulmentaria strenue praeparent, et devoto eis ministerio (1220B)obsecundent; et de his quae illis residua sunt neque fraudem faciant, neque occulte comestione se illicita polluant.

§ VII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 23). Advenientibus hospitibus prompta et alacris susceptio adhibenda est, scientes ob hoc novissimam consequi retributionem, sicut Dominus dicit: Qui vos recipit, me recipit; qui me recipit, recipit eum qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X). Et licet omnibus hospitalitatis bonum cum gratia oporteat referri, uberior tamen clericis et monachis deferenda honorificentia hospitalitatis. (1221A)Praebeantur eis habitacula, laventur eorum pedes, ut praeceptum Dominicum impleatur. Congruis etiam sumptibus eisdem humanitatis gratia praebeatur.

§ VIII.-- Item ejusdem (cap. 24). Nullus propinquum vel extraneum hospitem vel monachum familiarem, seu parentem, videre absque imperio audeat senioris

§ IX.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 7). Advenientibus quoque nihil praeter humilitatis affectum et debitum famulatum junior exhibebit; et curam habere de causa qua venerit, quandoque reversurus sit, non praesumat: quia hoc seniorum sollicitudo, non juniorum praesumptio, debet requirere.(1221B) § X.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 72). Cum fratres monasterio extranei supervenerint, si quarta, sexta feria, et sabbatum fuerit, voce praesentis abbatis aut cellerarii, si absens fuerit abbas, rogentur ad refectionem remorari ad nonam. Si autem usque ad tertiam admonitionem non usque ad nonam consenserint remorari, sed pro certo se urserint ambulare, propter charitatem adventus eorum, fracto jejunio, omnes fratres monasterii cum eis ad sextam communicent. Si autem ante sextam se urserint ambulare, quaevis hora fuerit festinationis inventa, jam sine domesticis fratribus ipsi soli reficiant, et jejuni de monasterio non permittantur abscedere propter viam, quia in panis fractione cognita est charitas Christi: sicut in Actibus (1221C)apostolorum legitur fracta Eucharistia et sumpta, a se apostolos discessisse Andream et Joannem.

§ XI.-- Item ex eadem (cap. 79). Cella autem peregrinorum semote in monasterio constituatur, cum lectis stratis ubi supervenientes fratres maxime ignoti dormiant, et bisacias suas ponant: in qua res monasterii, aut ferramenta, aut utensilia non sint posita: ne forte cum putantur hospites spiritales, subito in damno fures inveniantur. Nam et propter cautelam custodiendi, duo fratres de quorum decada et alii coquinam exercent, tandiu ex ipsa decada deputati vicibus a suis (1222A)praepositis fratres peregrinos ex improviso custodiant, quandiu omnes de eadem decada suis vicibus explicent septimanas; et cum de alia decada inchoaverint coquere, et in diebus septimanarum suarum si supervenerint peregrini, tandiu et de eadem decada deputati a suis praepositis supervenientes ex improviso custodiant, quandiu et ipsis alia decada succedat. Ergo sic omnes decadae explicando et recapitulando omnes peregrinos advenientes semper custodiant. Ergo ipsi duo fratres quorum ad custodiam fuerint vices, cum peregrini advenerint, in eadem cella simul sibi faciant lectos, ut, si forte unus de hospitibus ad oratorium nocte voluerit ire, et alius noluerit propter lassitudinem se levare, aut forte voluerint vicibus foras exire, utrique (1222B)habeant singulos ex improviso custodes: ut et ille qui aut ad oratorium aut egreditur foras per incertos monasterii exitus nocte, et ingressus per occasionem custoditus a domestico fratre ducatur, et cum remanente alter remaneat custos: ut et charitatem solatii videantur hospitibus adimplere, et res monasterii ab incertis ex improviso custodiant. Nam et in die ipsi sibi sollicitudinem faciant eos intra monasterium de nihil facto oculo custodire. Nam ideo duobus haec cura committitur, ut et in nocte vicibus sint circa peregrinos solliciti, et in die, si forte ex eis unus defuerit occupatus, alter peregrinum a longe custodiens respiciat. Cella ipsa habeat clusuram talem ab intus, qualem a foris: ut nocte ab eis, inclusis secum hospitibus, ab intus missis (1222C)clusuris clavis tollatur: quam, ubi norunt, abscondant: ut cum foras forte voluerit hospes exire, ipse sibi custodes excitet, cum clavem requirit, quo praesente incipiat ad ignotum refrigerium foras exire. Ipsi enim fratres bisacias eorum et virgas suscipiant in cella eadem servaturi clave forensi fideliter conservandas. Jam si forte tales inventi fuerint hospites qui diu persistendo fideliter et animo laborando indicaverint se monasterio perfirmare, suggerant eorum custodes abbati, et lecta eis Regula, videant quot dies jam habeant in monasterio, et residui dies de induciis eis ad tractandum (1223A)secum cedantur. Et cum expleti fuerint constitutarum induciarum dies, et tunc demum si placent eis probatae vitae vel Regulae disciplinae, sicut de firmandis monasterio fratribus posteriori titulo constitutum est, se monasterio usque ad mortem perseverando contradant. Quod si non se voluerint firmare, sed sic laborando quotidie cum fratribus monasterio voluerint remorari, si contenti sunt pannos (1224A)suos vel indumenta in alieno opere stricare, sola tamen communis mensa vel vitae mensura eis de monasterio praebeatur, de caeteris necessariis praeparatio denegetur. Quia firmis debent omnia praeparari, talibus vero de firmitate dubiis sola monasterii mensa sufficiat: et hoc tantum quod vel laborare cum fratribus volunt remorando, a fratribus illis custoditi duntaxat die noctuque.

CAPUT LXI. SI DEBEAT MONACHUS LITTERAS, EULOGIAS, VEL ALIQUID SUSCIPERE. (1223B) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis, neque a quoquam hominum, nec sibi invicem, litteras, eulogias, vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. Quod si (1224B)etiam a parentibus suis ei quidquam directum fuerit, non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati: quod si jusserit suscipi, in abbatis sii potestate, cui illud jubeat, dari. Et non contristetur frater, cui forte directum fuerat, ut non (1225A)detur occasio diabolo. Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subjaceat.

§ II.--EX DOCTRINA SANCTI ORSIESII. Si quis in domo monasterii sub praeposito manens, nulla re indigens quam in monasterio habere permissum est, et habet patrem fratremque et amicum charissimum, nihil ab eis penitus accipiat, non tunicam, non palliolum, non aliam quamlibet rem. Si autem fuerit comprobatum quod minus habeat de his quae praecepta sunt, culpa omnis atque correptio ad praepositum convertetur.

§ III.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 31). Interrog. Si quis debet a carnalibus propinquis accipere aliquid?-- Resp. Propinquos quidem reddere quae sua sunt iis qui ad servitium Dei accedunt, (1225B)necessarium est, et nihil subtrahere, ut non crimen sacrilegii incurrant. Verumtamen haec praerogari in conspectu eorum, ad quod visa sunt pertinere, et illis ipsis praestat occasionem elationis et superbiae, et aliis fratribus ejusdem propositi pauperioribus tristitiam generat, ita ut accidat illud in quo Corinthii increpantur ab Apostolo dicente: Quia confunditis non habentes (I Cor. XII). Et ideo et his qui per loca singula ecclesiis praesunt, si sunt fideles et prudentes dispensatores, offerre debent, secundum imitationem eorum qui in Actibus apostolorum (Cap. IV) id fecisse praescribuntur, de quibus dicitur: Qui offerentes pretia praediorum suorum ponebant ante pedes apostolorum. Caeterum, quoniam non est omnium hujusmodi dispensationes explere (1225C)fideliter, illis offerre convenit qui apud omnes in hoc officio probati habentur. Verumtamen de his probabit ille qui praeest, per quem debeant dispensari.(1226A) § IV.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 25). Quicunque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras, vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultra confitetur, illi parcatur et oretur pro illo; si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium praepositi vel presbyteri gravius emendetur.

§ V.-- Item (cap. 26). Consequens ergo est ut etiam qui suis filiis, vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasteriis constitutis aliquis vel aliqua contulerit vestimenta, sive quodlibet aliud, inter necessaria monasterii deputandum est. Non accipiatur, sed sit in potestate praepositi, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod (1226B)si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur.

§ VI.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 6). Si quid a parentibus vel extraneis cuilibet monacho collatum fuerit, non erit sub jure privatae rei habendum, sed in potestate abbatis in commune redactum, cum necesse est, praebeatur. Monachus enim quidquid quoquo modo acquirit, non sibi, sed monasterio acquirit. Nullus peculiariter separatam sibi ad habitandum cellulam expetat, in qua privatim a coetu remotus vivat, praeter eum qui fortasse morbo vel aetate defessus, hoc ex consulto Patris monasterii, promeruerit. Caeteri tamen quibus nec languor, nec senectus inest, in sancta societate communem vitam conversationemque retinebunt.(1226C) § VII.-- Item. Non est praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel quibuslibet conferre de eo quod regulari dispensatione noscitur monachus possidere: (1227A)cum alio quoque fratre quippiam commutare, nisi abbas vel praepositus jusserit, nulli licebit: nec habebit quidquam, praeter illa quae in communi lege monasterii concessa sunt.

§ VIII.-- Item ex eadem Regula (cap. 24). Neque sine abbatis jussu quisque accipere epistolam, vel dare cuiquam praesumat.

§ IX.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 8). Munus denique quodlibet sive epistolas nemo monachus accipiat, neque uspiam sine benedictione sui senioris progrediatur; nec cum monacho non jussus stet, sive fabuletur; vel alium proximum videat, vel extraneum, regulari sententia praefixum est.(1227B) § X.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 5). Nihil occulte accipiatis. Sed si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento aut auro, vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate sit abbatis. Et si cui transmiserit, necesse fuerit, tribuatur; sin vero ille nihil indiget, in commune redactum, cui est necessarium, tribuatur.(1228A) § XI.-- Item (cap. 6). Epistolas praecipimus nec dandas, nec accipiendas sine scientia et permissu abbatis

§ XII.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 18). Qui vero litteras vel munuscula cujuscunque accipere praesumpserit, si non statim a quo accepit et quae accepit publicaverit, districtioni severissimae subjacebit. Illa vero quae transmissa sunt, peregrinis et ignotis deputabuntur, aut certe incendio cremabuntur. Sane si quis suis filiis vel aliqua ad se necessitudine pertinentibus aliquid contulerit, in re communi redactum cui necessarium fuerit, tribuatur. Si vero cui transmissum est abbas jusserit dare, tanquam reliqua fidelium munera cum gratiarum (1228B)actione percipiet.

§ XIII.--EX REGULA ORIENTALI. Mutare de his quae a praeposito acceperit cum altero non audebit. Nec accipiat melius, et dabit deterius: at contrario datis melioribus et deterius accipiens. Nemo ab altero accipiat quippiam, nisi praepositus jusserit.(1229A) § XIV.--EX REGULA A DONATO COLLECTA (cap. 53). Nullatenus liceat fratri a parentibus suis neque a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, eulogias, vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. Quod si etiam a parentibus suis ei quidquam directum fuerit, non praesumat illud suscipere, nisi prius indicatum fuerit Patri. Quod si jusserit suscipi, in ipsius sit potestate, aut ei (si necesse est) aut cui illud jubeat, dare. Quicunque autem (quod Deus non patiatur) in tantum progressus fuerit, ut occulte litteras ab aliquo aut quaelibet mandata aut munuscula accipiat, si hoc ultro confessus fuerit, indulgentiam mereatur, et (1230A)oretur pro eo. Si autem celans proditur, vel convincitur, secundum instituta monasterii Regulae gravius emendetur. Simili etiam districtioni subjaceat, si vel ipse cuicunque litteras aut munuscula transmittere sacrilego ausu praesumpserit. Pro affectu parentum aut cujuscunque notitia si aliquis transmittere voluerit litteras aut eulogias panis, Patri suggerat. Et si ipse permiserit, per posticiarios det, et ipsi de nomine ejus transmittant, cui voluerit ipse. Sine praeposito aut posticiario per se nullus praesumat nec dare, nec accipere a quoquam. Quod si praesumpserit, superpositionibus poeniteat.

CAPUT LXII. DE VESTIARIIS ET CALCEARIS FRATRUM. (1229C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant, vel aerum temperiem dentur: (1230C)quia in frigidis regionibus amplius indigetur; in calidis vero minus. Haec ergo consideratio penes abbatem est. Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam: (1231A)cucullam in hieme villosam, in aestate puram et vetustam; et scapulare propter (1232A)opera. Indumenta pedum pedules et caligas. De quarum rerum omnium colore et grossitudine (1233A)non causentur monachi, sed quales inveniri possunt (1234A)in provincia qua habitant, aut quod vilius (1235A)comparari potest. Abbas autem de mensura provideat, ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata. Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res. Id quod supra fuerit, superfluum est: amputari debet. Et pedules, et quodcunque est vetustum reddant, dum accipiunt novum. Femoralia hi qui in via diriguntur, de vestiario accipiant: quae revertentes lota ibi restituant. Et cucullae (1236A)et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores: quas exeuntes in via accipiant de vestiario, et revertentes restituant. Stramenta autem lectorum sufficiant, matta, sagum, laena et capitale. Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur. Et, si cui inventum fuerit, quod ab abbate non acceperit, gravissimae disciplinae subjaceat. Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria, id est, tunica, cuculla, pedules, caligae, bracile, cultellum, graphium, (1237A)acus, mappula, tabulae, ut omnis auferatur necessitatis excusatio. A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum apostolorum: Quia dabatur singulis, prout cuique opus erat (Cap. V). Ita ergo abbas consideret infirmitates indigentium, non malam voluntatem invidentium. In omnibus tamen judiciis suis Dei retributionem cogitet.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 3). Vestimenta vero fratribus necessaria ita abbas omnibus ordinare debet, quae monachos deceant, non diversis coloribus tincta, exceptis cucullis, quae (1238A)comparantur, si fuerint nigrae, uti eas debere censemus.

§ III.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 81). Nemo in domo et cella sua habeat praeter ea quae in commune lege monasterii praecepta sunt: non tunicam laneam, non pallium, non pellem intonsis arietum lanis molliorem, non paucos nummos, non pulvillium quidem ad caput, aut aliud variae supellectilis: exceptis his quae a Patre monasterii per domorum praepositos dividentur, id est, armatura sua, levitonariis duobus, et uno attrito ex usu, sabano longiori, quo collum humerique (1239A)circumdantur, pellicula quae pendet ex latere, gallicis et cucullis duobus, zona et bacillo. Praeter haec quidquid inveneris, absque contradictione auferes.

§ IV.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 11). Interrog. Quis est dignus, vel decens habitus Christiani?-- Resp. Quoniam sermo in superioribus humilitatem necessariam docuit; ita ut qui vult religiose et pie vivere, in omnibus et simplicitatem et humilitatem requirat, id est, ea quae parvo sumptu acquiruntur, id observandum puto in corporalibus usibus, per quod occasiones nobis majorum occupationum minime fiant. Hoc ergo etiam in observatione indumentorum custodiendum puto. Si enim studium nobis habendum est omnium esse minimos et omnium nos novissimos, certum est quia et indumentis (1239B)omnium nos novissimos deputare debemus. Nam si hi qui gloriam ex indumentorum splendore conquirunt, satis agunt quomodo pretiosis et magnificis vestibus videantur induti, ita consequens est eum qui de ultimis et novissimis, id est, per nimiam humilitatem, placere studet, eligere debere hoc in quo omnium et ultimus et novissimus appareat: sicut ille e contrario, id est, de summis et pretiosis, videri clarior et nobilior vult. Si enim in publica coena arguuntur Corinthii (I Cor. XI) quod per suam abundantiam confundant eos qui non habent, certum est quia et in hoc communi et simplici indumento, quod ad communem habitum vel usum pertinet, et si alter altero differat habitus, vel pretiosior inveniatur, confundimus non habentes. (1239C)Sufficienter quoque etiam Apostolus hujuscemodi usibus brevi sermone regulam posuit dicens: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI). Ostendens indumento solo quo contegamur indigere nos, et non varietate aliqua vestis, et ornamento ejus et decore jactari. Quae utraque postmodum introducta sunt, humanae vitae artificiis et luxuriae ingenio conquisita. Sed et primus ille indumenti usus haec eadem indicat, cum dicitur Dominum fecisse primis hominibus pellicias tunicas (Gen. III). Sufficiebat enim ad confusionem contegendam hujuscemodi indumenti usus. Verum quoniam nobis prospectum est indumentis etiam et calefieri et foveri, necessarium videtur ut ad utrumque usus ipse temperetur, quo et operiri nuditas videatur et vel vis (1239D)frigoris, vel omne quod extrinsecus laedit, arceri. Sed quoniam in his ipsis alia quidem sunt meliora, alia inferiora, consequens est ea eligere quae usum exhibeant longiorem: ita tamen ut in nullo laedatur regula voluntariae paupertatis, id est, ne eadem nobis (1240A)sint vestimenta ad procedendum praeparata et alia ad usum domesticum, et rursus alia ad aliud tempus, vel in nocte, et alia et in die: sed oportet illud ipsum tale esse indumentum, quod nobis sufficere possit ad omnia: ut et in die honestum videatur indumentum, et in nocte expleat necessitatem. Ex hoc enim fiet ut et habitus noster communis et similis atque unius formae sit omnium, et Christianum etiam visio ipsa designet. Ea enim quae uno prospectu ac proposito geruntur, similia, imo eadem in omnibus esse debent. Utile autem est etiam ex ipsa proprietate vestis et habitus intelligere unumquemque et professionem suam agnoscere in ea vita, qua secundum Deum vivit, ut sciat sibi etiam actus consimiles esse debere; et ad eos qui nos vident secundum (1240B)habitum nostrum aequales etiam in actibus apparere debemus. Non enim similiter turpe est in quolibet alio, si inhoneste quid agat, sicut in his qui vitam sobriam etiam in ipso habitu profitentur. Si enim quis videat de trivio aliquem hominem caedentem alium aut vapulantem publice, vel turpiter proclamantem, aut in tabernis aliisque locis vitam cum dedecore ducentem, nec observabit quidem facile hujuscemodi hominem, vel notabit, sciens eum consequenter ad reliquam vitam suam gerere. Si vero eum qui religiosam vitam profitetur, viderit quis vel parum aliquid contra quam decet facere, observant omnes et increpant et ad religionis opprobrium ducunt. Itaque velut paedagogus est infirmioribus habitus iste religiosior, ut etiam invitos eos (1240C)ab opere inhonesto indecentique custodiat. Denique et Apostolus ordinatum episcopum designat, quae res ad habitum magis revocatur. Sed et de mulieribus dicit in habitu ordinato esse debere. Ordinatus autem esse habitus Christiani dicitur is qui secundum propositum et professionem ejus aptus intelligitur. Sicut enim proprium est aliquid militi in habitu [vestimenti], et alius est habitus senatoris, ex quo praecipue intelligitur, vel iste quod senator est, vel ille quod miles est; ita etiam Christianus habere aliquid proprium etiam ex ordinatione indumenti ipsius debet. Sed et de calceamentis eadem ratio observabitur, ut quod simplicius est, et paratius, et aptum proposito, et usibus sufficiens, id assumatur. Zonae quoque usum ostendunt necessarium (1240D)esse etiam qui praecesserunt nos sancti. Nam Joannes zona pellicea constringere lumbos suos dicitur (Matth. III); et Eliae antea tanquam proprius habitus ipsius designatur, cum dicitur: Vir hirsutus, et zonam pelliceam habens circa lumbos suos (1241A)(III Reg. I). Sed zona usus Petrus ostenditur, sicut ex verbis angeli, quae ad eum dicta sunt, recognoscimus: Accingere, inquit, et calceare caligas tuas (Act. XII). Sed et beatus Paulus zona usus ostenditur per Agabum prophetam dicentem: Utrum enim, cujus est zona haec, ita illigabunt in Hierusalem (Act. XXI). Sed et Job audit a Deo: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job XXXVIII). Virtutis namque cujusdam et prompti ad opera animi signum videtur esse usus cinguli. Sed et discipulis Domini zonae usus fuisse videtur, ex more, quibus prohibeatur ne pecuniam haberent in zonis suis. Revera enim necessarium videtur eum ex more, qui manuum opere uti in aliquo deberet, succinctum esse, et in omnibus praeparatum: ac sine ullo impedimento inveniri (1241B)ad omne boni operis ministerium. Unde et cingulo indiget, ut vel colligata circa corpus tunica, ex qua et magis confoveri possit, si undique constrictus sit, vel non impediri ad omnem rem quam agere parat. De numero autem indumentorum nihil possumus dicere, cum manifesta definitione perscriptum sit, in quo dicit: Qui habet duas tunicas, det non habenti unam (Luc. III). Ex quo sine dubio duas habere illicitum est. Quibus ergo habere duas tunicas non licet, his quomodo aliquid de diversitate indumentorum praecipi potest?

§ V.-- Item (cap. 142). Interrog. Quid est perperam agere?-- Resp. Quod non propter usus necessarios, sed vel maxime (1241C)ornatus causa vel decoris alicujus fit, hoc est perperam agere.

§ VI.-- Item (cap. 143). Interrog. Quis est qui ab Apostolo dicitur habitus ordinatus (I Tim. II)?-- Resp. Is qui secundum propositum uniuscujusque honestus est, usus vel secundum locum, vel secundum tempus, vel secundum (1242A)personam. Non idem usus esse hominis potest in tempore hiemis et in tempore aestatis. Non idem habitus est operantis et quiescentis: nec militis idem est et privati, neque viri idem qui mulieris.

§ VII.-- Item (cap. 144). Interrog. Si quis pretiosas vestes abjiciat, ipsa autem indumenta viliora quibus utitur, vel calceamenta ita composite utatur, ut studeat decorem inde aliquem capere, si peccat aut vitio aliquo id facere putandus est?-- Resp. Qui vult per decorem habitus placere hominibus, manifestum est hujus ipsius vitii aegritudine laborare, id est, hominibus placendi: et certum est mentem ejus a Deo longius evagari; sed et hoc ipsum est vitium perperam agere, cum indumentis vel calceamentis non usus (1242B)causa utitur.

§ VIII.-- Item (cap. 45). Interrog. Quali affectu oportet accipere vel vestimentum vel calciamentum qualecunque fuerit?-- Resp. Siquidem breve aut grande est ad mensuram staturae suae, etc.

§ IX.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 34). Vestes vestras in uno habete sub uno custode, vel duobus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur. Et sicut pascimini ab uno cellario, sic induimini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur: utrum hoc recipiat unusquisque vestrum quod deposuerat, (1242C)an aliud quod alter habuerat, dum tamen unicuique quod cuique opus est non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmurationes oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse qui ita vestiatur sicut alius frater ejus vestitur, hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore (1243A)habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si sic vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueritis, in uno tamen loco sub communibus habete quod ponitis.

§ X.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 14). Cultus vestium et indumentorum insignes monacho deponendi. Munitus enim debet esse monachus, non delicatus. Sicut autem non oportet in monacho esse notabilis habitus, ita nec satis abjectus. Nam pretiosa vestis animam ad lasciviam protrahit, nimis vilis aut dolorem cordis parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Vestimenta non erunt aequaliter distribuenda omnibus, sed cum discretione, ut cujusque aetas gradusque expostulat. Ita enim et apostolos fecisse legimus, sicut scriptum est: Erant illis (1243B)omnia communia, et distribuebatur unicuique, prout opus erat (Act. IV). Uniuscujusque autem fratris supplementum vel indigentia inspiciatur, ut qui habent contenti sint, et qui non habent accipiant. Porro linteo non oportet monachum indui: orarium, birros, planetas non est fas indui, neque illa indumenta vel calceamenta quae caetera (1244A)monasteria abutuntur. Ternis autem tunicis et binis palliis, singulisque cucullis contenti erunt, nihil praeter haec in habitu praesumentes. Pedules autem utentur, quandiu hiemis coegerit violentia, sive dum fratres gradiuntur in itinere, vel proficiscuntur ad urbem. Monachi autem in monasterio palliis semper operiantur, ut et pro honestate tecti semper incedant, et in ministerio operis expediti discurrant. Sane si forte quis pallium non habet, humeris mappulam superponat. Nullus monachorum vultus curam gerat, per quod lasciviae et petulantiae crimen incurrat. Non est enim mente castus, cujus aut corporis cultus, aut impudicus incessus. Nullus monachorum comam nutrire debet. Nam qui hoc imitantur, etsi ipsi hoc ad decipiendos homines per speciem simulationis (1244B)non faciant, alios tamen scandalizant ponentes offendiculum infirmis, et sanctum propositum usque ad blasphemiam producentes. Tondere ergo debent isti, et omnes, imo simul, ac pariter omnes. Nam reprehensibile est diversum habere cultum, ubi non est diversum propositum.(1245A) § XI.-- Item (cap. 15). Speciosam vel variam supellectilem monacho habere non licet: cujus stratus erit historia et stragulum, pellesque lanatae, galnabis quoque geminusque ad caput pulvillus. Per singulas hebdomadas abbas sive praepositus lectulos cunctorum prospiciat, ne quid indigeat frater seu superfluum habeat.

§ XII.-- Item (cap. 20). Qui vestiaria monasterii suscipit, quique etiam fila diversa pro consuendis vestibus fratrum habebit, et quibuscunque, ut necesse est, ministrabit. Ad hunc quoque pertinebit aurum et argentum, caeteraque facta infectaque aeris ferrique metalla: ordinatio quoque linteariorum, fullonum, cerariorum, atque sartorum.(1245B) § XIII.--EX DOCTRINA SANCTI ORSIESII. Nolite, obsecro vos, oblivisci semel arrepti propositi, et traditiones Patris nostri scalas putemus ad coelorum regna tendentes. Ne desideretis quae ante calcastis. Sufficit nobis habere quod homini satis, duo levitonaria, et aliud attritum, et palliolum lineum, duos cultellos, zonam lineam, gallicas, pellem, et virgam. Cui ministerium aliquod et (1246A)dispensatio monasterii creditur, etsi ex ea lucrum faciat, scelus putetur et sacrilegium quidquam ex ea contingere, et in propriam vertere requiem quasi despiciens eos qui non habent et felici paupertate sunt divites, ut non solum ipse perierit, sed et caeteros provocet ad pereundum. Et illi quidem qui incurvaverunt cervicem suam, et cum omni humilitate et afflictione lugentes, atque plangentes inpraesentiarum placuerunt Deo, cum de corpusculo isto exierint ducentur, et accumbent cum sanctis Patribus omnibus.

§ XIV.--EX REGULA SANCTI FERREOLI EPISCOPI (cap. 31). Ut monachus, quamlibet delicati corporis, linea (1246B)ad nuda corporis non utatur, quia incongruum est ut caro, quae semper vitio naturae superbit, mollibus foveatur indumentis, et ei quasi minus validae blandiatur, quae quotidie ad expugnationem animae novus quidam praeliator et fortissimas commovetur. Etenim toties reparat vires contra animam bellatura, quoties aliquid velut rebelle mancipium remissionis acceperit.(1247A) § XV.-- Item ejusdem (cap. 14). Vestimenta supersufficientia monachus non requirat, quia non amplius quam ad quotidianum usum abbas necessarium viderit, consequatur, dicente Domino ad discipulos: Neque duas tunicas habeatis (Luc. VII), quas duas tunicas intelligere debemus non numero, sed propter hiemes necessarias, et supra usum, si reservatae fuerint, computari. Super ergo si quid fuerit, putabitur alienum: dum quid possessor avarus meludit, magis utitur arca quam dominus. Quod ut vitetur, maximus nobis beatus Apostolus testis assurgit qui dicit: Habentes victum et vestitum his contenti sumus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et (1247B)desideria multa, et inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est cupiditas, quam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge, sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus et confessus bonam confessionem coram multis testibus, praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi (I Tim. VI). Studete ergo, fratres, ut quod ad unum hominem, id est ad Timotheum, (1248A)scribitur, ad unam congregationem servetur.

§ XVI.-- Item ejusdem (cap. 32) Vestimentorum fragrantiam vel nimium propter elationem nitorem monachus non studeat habere, sed sequens melius Apostolum dicentem: Bonus odor sumus Christi Jesu (II Cor. II). Colorem etiam in his album, vel nimis rufum, per quem saepe species corporis ad perniciem suam videntibus commendatur, vitet ac habere non ambiat: ne et jactantiae suae secum testimonium ferat, et (quod absit) dum corpus vestimentis cito consumendis adornare temporaliter elaborat, de animae suae, quae aeterna esse poterant, ornamentis non curet. Etenim ista facientes taliter Scriptura castigat: In amictu vestimentorum (1248B)ne glorieris, et in die gloriae noli extolli (Eccl. XI). De calceamentis vero reliquorum vos tenere statuimus consuetudinem monachorum. Sed et hoc curandum est, ne pes ita sit ligamentis temperatius vinculatus, ut non jactantiae signum multos astrictus habeat, sed sanctius vinculo laxiori follescat, ut in omnibus simplicitas commendet Deo, quem ejus amore possessum, probatum saeculi viderit contemptorem.

§ XVII.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 4). Vestimenta non multa nec superflua sint. Duabus tantum cucullis, villata, et simplici, et uno palliolo, ternisque tunicis, et staminiis duabus (1249A)cujusque necessitatis querimonia sufficienda est. In ipsis quoque calciariis hoc videndum est, ut hieme pedules calcient, qui voluerint a die Kalendarum Novembrium ad Kalendas Maias. Reliquis aestivis mensibus caligarum tantum solatiis muniendi sunt. Femoralium usus cuiquam permittendus est, maxime his qui ministerio implicantur altaris. Sed hoc qui studere noluerit, reprehendendus non erit, cum nunc usque constet pleraque hunc usum monasteria etiam in his regionibus non habere. In stramentis competens adhibenda est disciplina, nec amplius quidquam ab aliquo requirendum est, quam unum stragulum calbanemque, villatam mattulam, et duas lanatas pelles arietum. Quidquid in veste vel cultu est monachorum, non peculiariter (1249B)apud unumquemque habendum est, sed sub manu unius fratris spiritalis in una cella recondendum est: quique, cum necessitas poposcerit, petenti cuique congrua staturae mutatoria tribuet. Unde et studere idem custos debet, ut summam in his vestibus deligendis habeat solertiam, et cuique, ut dictum est, apta distribuat. Nec quisquam hoc murmurare praesumat, cum sibi distributa aliorum conspicit indumenta vestiri. Subulae sane, acus et fila diversa pro consuendis, emendandis, sarciendis vestibus ipsi tribuenda sunt ab abbate; et cum necessitas poposcerit, lavandi atque emendandi habeat potestatem. Quidquid in vestimentis, calciamentis vel lectariis monachorum vetustum fuit, dum nova percipiunt, totum ab abbate detur pauperibus.(1249C) § XVIII.-- Item ejusdem (cap. 18). Lectula singulorum abbas et praepositus bis in hebdomada revolvant et perscrutentur, ut videant ne quis superfluum aliquid illic vel occultum habeat.

§ XIX.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 43). Si quid vero superfuerit expensis aut usibus fratrum in auro aut vestibus, vel cellario, sanctus abbas per manus provisoris, aut per quamlibet fidelem personam pauperibus, peregrinis aut captivis faciat dispensari.

§ XX.-- Item (cap. 44). Vestimenta etiam, cum nova accipiunt, vetera (1250A)abbati refundant, incipientibus aut pauperibus eroganda.

§ XXI.--EX REGULA CASSIANI (cap. 50). Primum de habitu monachorum donante Deo sumimus exordium. Oportet ergo primum ut talis sit vestis monachi, quae corpus contegens tantum verecundiam nuditatis repellat, et frigoris retundat injuriam, non quae occasionem vanitatis nutriat; quae ita vilis sit, ut nulla coloris vel compositionis novitate inter caeteros fratres spiritales habeatur insignis: et ita ab studiosis superfluisque accurationibus aliena, ut nullus iterum per incuriam collectis aut affectatis sordibus sit deformis. Postremo sic ista vestis ab hujus mundi separetur ornatu, ut in omnium servorum Dei cultum communis sit. Nam (1250B)quidquid inter famulos Dei non ab omnibus tenetur, sed ab uno vel paucis praesumitur, aut superfluum aut elatum est, et propter hoc noxium judicandum est, quod magis vero non virtutis speciem, sed vanitatis ostendit. Quamobrem cilicinam quoque vestem vel circumspectam omnibus atque notabilem Patres nostri omnimodis refutaverunt, quia non solum nulla spiritui emolumenta confert, sed etiam elationis concipit vanitatem, et quae ad necessarii operis exercitium quasi inhabilis pigrum semper impeditumque monachum reddat. Quod si aliquos hac veste aut quibusdam damnosis cultibus usos fuisse aut audivimus aut vidimus, non ideo antiqua Patrum decreta sunt relinquenda, quia generali omnium constitutioni paucorum non debet praeponi nec (1250C)praejudicare sententia. Illas enim regulas indubitanter et indiscusse per omnia servare debemus, quas non paucorum voluntas intulit, sed quas antiquitas, tantorum temporum et numerus sanctorum concordi institutione definivit. Oportet quoque monachum, quasi militem Christi in apparatione pugnae semper positum cingulum habentem accinctis lumbis die noctuque jugiter permanere, sicut Eliam, Eliseum, Joannem quoque et Paulum legimus zonis semper fuisse accinctos: quia lumborum accinctio castitatis indicat continentiam, quae nihil resolutum in se habere permittitur.(1251A) § XXII.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 19). Observandum est etiam ne interioris animae sordes contrahat vestis mundae nimius appetitus. Quapropter secundum praepositi sunt ordinationem lavandae. Quae tam simplici erunt et nativo colore procurandae, ne disparilitas vestium nutriat arrogantiae vitium; et ita sunt indigentibus tribuendae, ne per vitium avaritiae reservatae, providendi singulis detur audacia. Si quis vero his negligenter expetenda putaverit, praepositi sit cura, ut interversor rerum monasterialium corrigatur. Ante omnia procurantes, ut lites nullas habeatis. Si autem diabolo instigante factae fuerint, celeri satisfactione sanentur: et inde proferantur remedia, unde facta sunt vulnera: nec occidat sol super iracundiam vestram. Consuetudinem (1251B)jurandi abjicite. Sit sermo vester, est, est; non, non; quia sicut Dominus ait: Quod his abundantius est, a malo est (Matth. V).

§ XXIII.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 67). Levitonarium, et quidquid in veste est, monachorum nemo lavet, [nisi] die Dominica, praeter nautas et pristinarios

§ XXIV.-- Item ejusdem (cap. 68). Non vadant ad lavandum, nisi omnibus signum unum insonuerit: sequenturque praepositum suum, et lavabunt taciti cum disciplina.(1252A) § XXV.-- Item (cap. 69). Nemo lavet retractis in altum plusquam statutum est vestibus, cumque laverint, omnes pariter revertentur. Si quis remanserit eo tempore quo ibunt ad lavandum, vel in praesenti non fuerit, commonebit praepositum suum, et ille mittet cum eo alterum: et sic loto vestimento revertentur domum.

§ XXVI.-- Item (cap. 93). Nemo lavare alterum poterit aut ungere, nisi ei fuerit imperatum.

§ XXVII.--EX REGULA STEPHANI (cap. 18). Vestimenta vel lectuaria nullus lavare audeat absque oratione praemissa prioris.

§ XXVIII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 81). (1252B) Habere debent fratres in hieme paraturam grossam quotidianam stamineam et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnos puduclent, quia in die diversis occupantur laboribus. Habeant enim in hieme et pallium stamineum, braccas lineas, et fasciolas aut pedules. In aestate vero habeant paraturam linostimam non satis grossam propter laborem: et habeant pallios linostimos subtiles non satis propter aestus sudoris, et braccas lineas, et fasciolas lineas vero uti Dei homines prohibemur, ut aliquid distet a clerico monachus. Et habeant singulas paraturas linostimas subtiliores, quas (1253A)in diebus festis solum in processionibus utantur. Et in aestate habeant singula mannariora linea propter sudores, et singula facitergia per decadam. Quas omnes res per singulas decadas singulae arcae contineant, tenentibus ex eis clavem praepositis suis, quae positae sunt: de cujus cellae custode jam supra diximus. Ideo enim diximus in una arca unius decadae sub clave praepositorum omnes mutandas consistere, ut cum unusquisque frater in potestate peculiare aliquid abscondat, quem ordinem omnes decadae observant. Si quis vero frater in specie sua sibi visus fuerit scemari, vel satis gavisci, mox a praepositis suis ei tollatur et alio detur, et alterius illi. Hoc ideo ut non extollatur propria in fratre voluntas, quia quidquid ejus anima petit ei magis dari (1254A)non debet, quia contra desideria carnis spiritus sentit. Ideo spiritalis homo Dei est, non carnalis. Hebdomadariis coquinam intrantibus sacci sunt tonicae et cucullae segestrae. Quae tales res, maxime intra monasterium, sine verecundia omne sordicium injuriamque simul caccavorum, cucumae et hiemarum, nec non et foci calorem vel coquinae sordes diversas sustineant. Quae ergo res expleta hebdomada ultimo die sero lotae hebdomadariis aliis intrantibus consignantur. De calceariis vero oportet fratres caligas habere ferratas viclinas non ad lusum, sed ad usum, quas debent tempore hiemis uti, aestatis vero tempore unctas reponi. Et caligas omnes oportet habere clavatas tam in monasterio quam in via, ut diu repositae caligae conserventur (1255A)et pes fratris in caliga refrigeretur. Ad nocturnos vero in aestate ligneos cuspus putantur pelliciis, ne inquinatis pedibus ad suum revertentes stratum lectorum sagos coinquinent. In hieme vero ad nocturnos pedulibus utantur pelliciis propter frigus pedum. In lectis habeant in hieme singulas mattas, (1256A)et sagos tumentatitios singulos, et laenas; in aestate vero pro laenis rachinis propter aestus utantur? et ante ipsos lectos singulas pelles, ubi tergant a sordibus pedes, et sic in suos lectos ascendant.

CAPUT LXIII. DE MENSA ABBATIS. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. (1255C) Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. Seniores (1256C)tamen unum aut duos semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.(1257A) § II.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 82). Ad mensam abbatis sedeant seniores, extranei supervenientes, vel vicibus fratres psalterati, (1258A)quos voluerit abbas praeter Praepositos, qui in decadis suis ideo ad suas mensas jubentur esse praesentes, ut causam Dei, id est, taciturnitatis et gravitatis (1259A)in susceptis suis custodiant. Ideo enim ambos diximus in mensa decadae suae praeesse, ut decem fratres sibi commissos vicaria sollicitudine ab universis vitiis certatim custodiant.

§ III.--EX REGULA PATRUM (cap. 8). Venientibus vero fratribus ad horam refectionis, non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare: (1260A)nisi cum eo qui praeest Patre, ut possit aedificare. Nulli licebit cum eo loqui.

§ IV.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI (cap. 10). Cum fratribus advenientibus hospitibus et peregrinis in una mensa communiter vivant: quia de ipsis Dominus ait: Hospes fui, et collegistis me (Matth. XXV).

CAPUT LXIV. DE ARTIFICIBUS MONASTERII. (1259B) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Artifices si sunt in monasterio, cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, hic talis evellatur ab ipsa arte, et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas jubeat. Si quid vero ex operibus artificum venundandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sunt, ne aliquam fraudem praesumant inferre. Memorentur semper Ananiae et Saphirae: ne forte mortem, quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti, vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in anima patiantur. In ipsis autem pretiis non subripiat avaritiae malum, sed semper (1259C)aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, ut in omnibus glorificetur Deus.(1260B) § II.--EX REGULA MACARII. Illud etiam tenendum fuit ut extra monasterium artificium non faciat ullus, nisi ille cujus fides probata fuerit, qui ad utilitatem et necessitatem monasterii poterit quid facere.

§ III.--EX REGULA CASSIANI (cap. 34). Si quis autem de opere et sudore proprio plus ab aliis reditus confert monasterio, in nullo infletur nec sibi de tanto operis sui acquisito blandiatur nec amplius sibi aut delicatius aliquid solita quotidiani victus parcitate praesumat; sed tanquam peregrinum se hujusce mundi reputans arreptae nuditatis virtutem ad finem usque perducat.(1260C) § IV.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 85). Cum unaquaeque ars aliquid perfectum supervacaneum (1261A)usibus monasterii habuerit, vel mittendarum Eulogiarum abundaverit, interrogata qualitate pretii quantum a saecularibus distrahi potest, tantum infra nummorum minori semper distrahatur pretio: ut agnoscantur in hac parte spiritales a saecularibus actorum distantia separari: cum non negotii causa, quae est inimica animae, lucrum supra justitiam quaerant sed etiam ab ipsa justitia minus accipiendi pretii humanitate consentiant: ut non propter cupiditatem et avaritiam artes operari credantur, sed ne otio possit pascenda dignis sumptibus manus vacare, et horas operosi diei gratis transire. Pretium vero acceptum abbati debet ab ipsis artificibus fideliter consignari. Quae diminutio pretii aestimatione abbatis artificibus debet constitui ut (1261B)sciant item quanta ementibus summa respondeat, et accepti pretii fraudem non possint facere de ipsa quantitate jam scienti abbati.(1262A) § V.--EX REGULA SANCTI HIERONYMI (cap. 6). Fratres ejusdem artis in unam domum sub uno Praeposito congregentur, verbi gratia, ut qui lina texunt, sint pariter; qui mattas, in unam reputentur familiam; sarcinatores, carpentarii, fullones, galligarii seorsum a suis Praepositis gubernentur. Et per singulas hebdomadas ratiocinia operum suorum ad Patrem monasterii referant.

§ VI.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 102). Interrog. Si oportet eos qui noverunt artificia suscipere aliquod opus absque conscientia, vel jussione ejus qui praeest et operum sollicitudinem gerit?-- Resp. Furti reus erit ejusmodi, vel similis eis qui furibus concurrunt.(1262B) § VII.-- Item (cap. 104). Quod si per negligentiam pereat aliquid ex his, aut per contemptum dissipetur? etc.

CAPUT LXV. DE DISCIPLINA SUSCIPIENDORUM FRATRUM. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Noviter veniens quis ad conversionem, non ei facilis (1261D)tribuatur ingressus, sed, sicut ait Apostolus, Probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV). Ergo si veniens perseveraverit pulsans, et illatas sibi injurias et difficultatem ingressus post quatuor aut (1262D)quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, annuatur ei ingressus; et sit (1263A)in cella hospitum paucis diebus. Postea autem sit in cella novitiorum, ubi meditetur et manducet, et dormiat. Et senior ei talis deputetur, qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eum curiose omnino intendat; et sollicitus, si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad (1264A)obedientiam, ad opprobria. Praedicentur ei omnia dura et aspera, per quae itur ad Deum. Et, si promiserit de stabilitatis suae perseverantia, post duorum mensium circulum legatur ei haec Regula per ordinem. Et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis, si potes observare, ingredere; si vero (1265A)non potes, liber discede. Si adhuc steterit, tunc ducatur in supra dictam cellam novitiorum, et iterum probetur in omni patientia. Et post sex mensium circulum relegatur ei Regula, ut sciat ad quid ingreditur. Et si adhuc stat, post quatuor menses iterum ei legatur eadem Regula; et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire, et cuncta (1266A)sibi imperata servare; tunc recipiatur in congregatione, sciens se lege Regulae constitutum, quod ex illa die non liceat egredi de monasterio, nec collum excutere de sub jugo Regulae, quam sub tam morosa deliberatione licuit ei excusare, aut suscipere. Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversione (1267A)morum, et obedientia coram Domino et sanctis ejus; ut si aliquando aliter fecerit, a Deo se damnandum sciat quem irridet. De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt, et abbatis praesentis. Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si (1268A)nescit litteras, alter ab eo rogatus scribat; et ille novitius signum faciat, et manu sua eam super altare ponat. Quam dum posuerit, incipiat ipse novitius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea. Quem versum omnis (1269A)congregatio respondeat, adjungentes, Gloria Patri. Tunc ipse frater novitius prosternatur singulorum pedibus, ut orent pro eo. Et jam ex illa die in congregatione reputetur. Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemni donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus: quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum sciat. Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis, et induatur rebus monasterii. Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario conservanda, ut si aliquando suadente diabolo consenserit, ut egrediatur de monasterio (quod absit) tunc exutus rebus monasterii projiciatur. Illam tamen petitionem, quam desuper altari abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio (1269B)servetur.(1270A) § II.--EX REGULA PATRUM (cap. 1). Quod si quis de saeculo in monasterio converti voluerit, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefaciant. Quod si omnia apte sussceperit, sic digne a fratribus in cellula suscipiatur. Nam si aliquam in cella voluerit inferre subtantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Quod si susceptum fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed nec de se ipso ab illa judicabit hora.

§ III.--ITEM EX ALIORUM PATRUM REGULA (cap. 4). Qualiter vero examinatio erga eos qui de saeculo convertuntur teneri debeat, ostendamus. Amputandae (1270B)sunt primo ab hujusmodi divitiae saeculi, (1271A)[quod] si habet ipse divitias, quas amputare debeat, quas Spiritus sanctus ostendit per Salomonem dicens: Odit anima mea pauperem superbum, et divitem mendacem (Eccli. XXV); et alio loco dicit: Sicut vulneratum, superbum (Psal. LXXXVIII). Debet ergo is qui praeest Pater magno studio hanc regulam tenere, ut si pauper convertitur, primo exponat sarcinam superbiae: [et] quia ille debet ante omnia humiliter imbui quod magnum et Deo sacrificium acceptum est. Nam suam voluntatem non faciat unusquisque vestrum, fratres, sed ad omne opus bonum parati estote, vel quidquid acciderit, aut justum fuerit, memores esse debetis, in tribulatione patientes (Rom. XII), in operibus honesti. Nolite vos invicem ad iracundiam provocare; (1271B)sed semper bona sectamini. Hi qui tales sunt, cum de saeculi latebris liberari voluerint, appropiantes monasterio, hebdomada pro foribus jungantur, et durus sermo et laboriosus eis proponatur: si vero perseveraverint pulsantes, eis non negetur ingressus; sed is qui praeest Pater hujuscemodi homines introire permittat, et qualiter vitam fratrum vel Regulam tenere possint, ostendat. Quod si dives est, habens multas divitias, et converti voluerit, debet primo Dei voluntatem implere, et consequi praeceptum illius, praecipue quod adolescenti diviti dicitur: Vende omnia tua, et da pauperibus; et tolle crucem tuam, et sequere me (Matth. XIX). Deinde instruendus est ab eo, qui praeest, Patre, ut nihil sibi relinquat nisi crucem Christi, quam teneat, et sequatur (1271C)Dominum. Crucis vero fastigia quae tenenda sunt, primo omni obedientia non suam voluntatem (1272A)facere, sed alterius. Quod si voluerit in monasterio partem conferre, noverit quo ordine sive ipse, sive ejus oblatio suscipiatur. Et, si voluerit de suis servis secum in monasterio conducere, noverit jam non eum servum habere, sed fratrem, ut in omnibus perfectus inveniatur homo ille.

§ IV. EX REGULA SANCTI MACARII Ergo si quis voluerit ad monasterium converti, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefiant. Quod si omnia apte sustinuerit, sic digne a fratribus suscipiatur in monasterio. Nam si aliquam in cellulam voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Quod si susceptus fuerit, non solum (1272B)de substantia quam intulit, sed etiam nec de seipso ab illa judicabit hora. Nam si aliquid prius intulit fratribus, ipsi tamen non est licentia ut aliquid habeat in sua potestate. Et, si ex qualibet causa scandali post tertium diem exire voluerit, nihil penitus accipiat nisi in veste qua venit. Quod si casu transierit, nullus haeredum ejus adire debeat. Quod si impulsare voluerit, Regula ei legatur, et confundatur turpiter, et discedat confusus, quia et illi, a quo repetit, fuerit recitata.

§ V.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 49). Si quis accesserit ad ostium monasterii volens saeculo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non habebit intrandi libertatem, sed prius nuntiabitur (1272C)Patri monasterii, et paucis diebus manebit foris ante januam, ac docebitur orationem Dominicam (1273A)ac psalmos, quantos poterit ediscere, et diligenter sui experimentum dabit, ne forte mali quippiam fecerit et turbatus ad horam timore discesserit, aut sub aliqua potestate sit. Et utrum possit renuntiare parentibus suis, et propriam contemnere facultatem. Si enim viderint aptum ad omnia, docebitur et reliquas monasterii disciplinas, quas facere debeat, quibusque servire sive in collecta omnium fratrum, sive in domo cui tradendus est, sive in vescendi ordine, ut instructus atque perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Tunc nudabunt eum vestimentis saecularibus, et induent habitu monachorum, tradentque ostiario, ut orationis tempore adducat eum in conspectu omnium; sedebitque in loco ubi ei praeceptum fuerit. Vestimenta autem (1273B)quae secum detulerat accipient qui huic ei rei praepositi sunt, et referent in repositorium, eruntque in potestate principis monasteriorum.

§ VI.-- Item (cap. 1). Qui rudis in collectam sanctorum ingreditur, et quem per ordinem janitor ab ostio monasterii introduxerit et sedere fecerit in conventu fratrum, non licebit ei sedendi locum vel ordinem mutare, donec eum transferat.

§ VII.--EX REGULA SANCTI BASILII. (cap. 5). Interrog. Si oportet eum qui servis Dei sociari vult, relinquere indifferenter propinquis suis portionem facultatum suarum, Domino dicente: Vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, et sequere me (Matth. XIX). Et iterum: (1273C)Vendite omnia quae habetis, et date eleemosynam (Luc. XII)? Resp. Arbitror quidem quod is qui accedit ad Dei servitium non debeat contemnere et ut libet relinquere ea quae sibi competunt, sed temnet omnia, si fieri potest, cum summa diligentia assumpta, tanquam ea quae jam a Domino consecrata sunt, quantum fieri potest, rationabiliter dispensare, sciens quia non est absque periculo in opere Dei agere negligenter. Si vero propinqui ejus vel parentes contra fidem veniant, debet rursus meminisse Domini dicentis: Quia non est qui reliquerit domum aut fratres, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non (1274A)accipiet centuplum in praesenti tempore, et in futuro saeculo vitam aeternam (Marc. X). Verumtamen non oportet eum his qui sibi quae sua sunt denegant, resistere, sed fidem facere, protestari, et denuntiare, quia sacrilegii crimen incurrunt, secundum mandatum Domini dicentis: Quia si peccat in te frater tuus, vade et argue eum (Matth. XVIII). Et reliqua. Judicio vero experiri de his apud judices saeculi abnuit religionis auctoritas per id quod dixit Apostolus: Audet aliquis vestrum negotium habens adversus alium judicari apud injustos, et non apud sanctos (I Cor. VI). Et rursum: Quia jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis inter vos ( Ibid. ).

§ VIII.-- Ex eadem Regula (cap. 6). (1274B) Interrog. Si oportet omnes qui veniunt ad nos suscipere, aut cum probatione, aut qualis ista debet esse probatio, cum Dei clementia omnes vocet, et per illam praedicationem qua dicitur: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI)?-- Resp. Non est absque discrimine abjicere quempiam venientem ad nos. Verumtamen neque immundis (ut aiunt) pedibus indulgendum est introire quempiam in sanctam doctrinam; sed sicut Dominus noster Jesus Christus juvenem illum qui ad se venerat, interrogavit de priore vita sua: et cum audisset quia recta ei transacta esset, quod deerat ei praecepit adimplere: et ita domum jussit eum sequi se. Ita etiam nos oportet inquirere de praeterita vita et conversatione, ne (1274C)forte simulata quis mente et fallaci animo accedat ad nos. Quod ita demum dignoscitur, si facile omnem laborem corporis, qui injungitur, ferat, et ad castitatem vitae pronus inclinatur: vel si etiam delictum aliquod suum, cum interrogatus fuerit, nequaquam pronuntiare confunditur, et medelam delicti, quae adhibita fuerit, graviter assumit: et, si ad omnem humilitatem absque ulla iracundia inclinatur, ac vilioribus et abjectioribus artificiis (si ita ratio poposcerit) tradi se non aspernatur. Cum ergo ex his singulis documentis fuerit comprobatus, quia firma mente, et stabili consilio, ac prompto animo sit, tunc suscipi eum decet. Et priusquam corpori (1275A)fraternitatis inseratur, oportet ei injungi quaedam laboriosa opera, et quae videantur opprobria haberi a saecularibus; et observari oportet si libenter haec et libere et fiducialiter expleat, nec confusionem eorum graviter ferat; vel etiam, si in labore impiger inveniatur ac promptus.

§ IX.-- Item interrogatio (cap. 18). Quoniam scriptum est: Redemptio animae viri propriae divitiae ejus (Prov. X), nobis, quibus non accidit dispergere pro animae redemptione divitias, quid faciemus? Si quidem voluimus, et non potuimus, memores simus responsionis Domini ad Petrum: cum de hac re sollicitus esset ac diceret: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? (Matth. XIX). Respondit ei dicens: (1275B)Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, centuplum accipiet, et vitam aeternam consequetur ( Ibid.). Quod si per negligentiam accidit cuiquam amisisse divitias, vel nunc adhibeat propensius studium, ut ex opere manuum largiens neglectum resarciat censum. Quod si non nunc quidem vel tempus nobis superest vel virtus ad hujuscemodi ministerium, consolatur nos Apostolus dicens: Non quaero quae vestra, sed vos (II Cor. XII).

§ X.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 5). Qui vero renuntians saeculo ad monasterium venerit, non statim in coetum delegandus est monachorum. Vitam enim uniuscujusque in hospitalis servitio tribus mensibus considerari oportet, quibus (1275C)peractis ad coetum sanctae congregationis accedere. Neque enim suscipi intus quemquam convenit, nisi (1276A)prius foris positus ejus humilitas sive patientia comprobetur. Qui relicto saeculo ad militiam Christi pia et salubri humilitate convertuntur, omnia sua primum aut indigentibus dividant, aut monasterio conferant. Tunc enim servi Christi liberum animum divinae militiae offerunt, quando a se spei saecularis vincula cuncta praescidunt. Qui non rigida intentione convertitur, cito aut superbiae morbo, aut vitio luxuriae subditur. Nequaquam ergo debet a tempore inchoare, qui mundo renuntiat, ne per ipsum teporem rursus in amorem saeculi cadat. Omnis conversus non est recipiendus in monasterio, nisi se prius ibi scriptis suae professionis spoponderit permansurum. Sicut enim hi qui saecularem promoventur ad militiam, in legionem non transeunt nisi antea in tabulas (1276B)conferantur, ita hi qui in spiritalibus castris coelesti militia sunt signandi, nisi prius professione verbi aut scripti teneantur, in numerum societatemque servorum Christi transire non possint.

§ XI.--EX REGULA FERREOLI (cap. 5). Si quis veniat religionem expetens monasterium intraturus, nisi enim sobrius anni circulo aut certe si abbati visum fuerit aliquantulum temperare, antequam sex menses dierum numero compleantur, monachorum contubernio non jungatur: ut in tanto spatio ignorantibus, qualis sit futurus, ostendat, et diurna observatione carere possit, si quid secum crudelitatis attulerit. At vero quando prius ad monasterium venit, et recipi se in numero postulat monachorum, interrogetur ab eo utrum liber sit. (1276C)Haec abbati primum cum satisfecerit responsio, adjiciat si nulla praeter devotionis causam compulsus (1277A)monasterium duxerit expetendum. Post hoc monasterii Regula abbatis ei jussu legatur, ut in posterum nihil novum vel inusitatum, aut si discessurus, praetereat; aut si permansurus, agnoscat. Vicinam tamen monasterio cellulam, dum praenotatum tempus observat, accipiat. Victumque quotidianum a monasterio, si inter reliquos operetur, exspectet, lectioni ante omnia et orationi dans operam, ut dignetur eum ille Omnipotens scrutator animi, cognitorque secreti, familiae suae meritis sanctae conversationis adnumerare: et fiat, sicut scriptum est, unus grex, unus pastor.

§ XII. EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 21). Conversum de saeculo Patrum decreta docent non suscipiendum in monasterio, nisi experimentum (1277B)sui in opere et penuriam opprobriis dederit et conviciis: quique decem diebus persistens ad januam coenobii orationibus et jejuniis, patientiae et humilitati operam dederit. Sicque anno illo uni spiritali traditus seniori non statim commiscendus erit congregationi, neque interna fratrum diversoria accedet, sed delegata in exteriore corte cellula perfruetur, ubi omnem sinceriter exerceat obedientiam: hospitibus sive peregrinis stramina comportabit, aquam calefaciens pedibus, et omnia humiliter (1278A)ministeria exercebit, fascemque lignorum suo quotidie dorso ferens hebdomadariis tribuet. Atque ita in omni penuria et vilitate subactus, expleto anno, probatus moribus et laboribus elimatus, percepta in ecclesia benedictione, fratrum societate donetur: unique decano delegetur cunctis bonorum operum exercitiis edocendus. Quod si quilibet conversus, bonis ac puris moribus enitens, abbatis vel aliorum fratrum spiritalium fuerit judicio comprobatus, pro merito et puritate suae conscientiae celerius poterit fratrum consortiis misceri secundum quod abbatis vel fratrum ob timorem consuerit deliberatio faciendum.

§ XIII.-- Item ipse (cap. 22). Omnis conversus ut ad coenobium venerit, seque (1278B)suscipi postulaverit, confestim in conspectu totius congregationis adductus sciscitabitur ab abbate utrum liber an servus sit; utrum bona et spontanea voluntate, an fortasse qualibet compulsus necessitate converti voluerit. Cumque ejus spontaneam ad conversionem praeviderit existere voluntatem, neque quolibet eum conditionis nexu afflictum esse perspexerit, accipiet pactum ejus omnem suae professionis continens originem, in quo item ita se isdem convertens alligabit, ut omnia se instituta (1279A)coenobii mente devota profiteatur implere: nec ea ullo unquam tempore violare, neque a districtione coenobii, quam expetiit, polliceatur ullatenus evagari. Cumque hac se professione astrinxerit, subjiciatur regulis supra scriptis, per bonorum operum industriam quandoque Domino, placiturus.

§ XIV.-- Item Fructuosi (cap. 4). Monachi qui ob religionis obtentum monasterium ingredi petunt, primum ante fores tribus diebus et noctibus excubent, et ex industria jugiter ab hebdomadariis exprobrentur. Quibus diebus peractis, primum interrogentur utrum liberi sint an servi. Quod si servi sunt, non recipiantur, nisi libertatem a proprio domino prae manibus attulerint praesentandam. Caeteri vero, sive liberi, sive servi, (1279B)sive divites an pauperes, conjugati an virgines, stulti an sapientes, inscii an artifices, infantes an senes, si quispiam horum fuerit, acrius percontentur utrum recte abrenuntiaverint an non; si omnia fecerint quae in Evangelio per vocem Veritatis audierunt: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV); et illud quod dives quondam adolescens, qui omnia quae in lege praecepta sunt se implesse jactabat, ad quem Dominus ait: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus: et veni, sequere me, habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX). Iterum [ad eum] Dominus loquitur: Qui vult esse perfectus [qui] cum apostolis patrem et matrem, reteque et naviculam dimittit. Et qui omnia dixit, nihil de propria (1279C)facultate reservari mandavit: et non cuilibet, sed cuncta Christus pauperibus eroganda praecepit. Non enim dixit patri, non matri, non fratri, non propinquo, non consanguineo, non filio adoptivo, non uxori, non liberis, non Ecclesiae, non principi terrae, non servis, exceptis libertatibus confirmandis. Cum haec, quae diximus, fuerit sciscitatus, (1280A)postmodum in ultimo gradu recipiatur. Quod si horum quos supra diximus more pietatis vel unum nummum alicui male abrenuntians reliquit, statim eum foras pelli mandamus, quia non eum in apostolorum numero, sed Ananiae et Saphirae sequacem esse videmus. Sciatis enim eum non posse in monasterio ad mensuram venire monachi, neque ad paupertatem descendere Christi, neque humilitatem acquirere, neque obediens esse, neque ibidem perpetuo perdurare, sed cum aliqua occasio pro aliquo a sui abbate monasterii distringendi aut emendandi accesserit, continuo in superbiam surget, et acediae Spiritu inflatus monasterium fugiens derelinquet.

§ XV.-- Item ipse (cap. 18). Comperimus per minus cauta monasteria, qui (1280B)cum facultatibus suis prius ingressi sunt, postea tepefactos, cum grandi exprobratione repetere et saeculum, quod reliquerant, ut canes ad vomitum revocare; et cum suis propinquis, quod monasterio contulerant, hoc extorquere, et judices saeculares requirere, et cum sajonibus monasteria dissipare, et per unum negligentem multos simplices deturbatos videmus esse. Proinde solerter providendum est, et omni intentione discernendum, ut tales non recipiantur, quia non pro amore Christi isti veniunt, sed vicina morte perterriti, et infirmitatis angustia compulsi, non ob amorem coelestem incitati, sed solummodo poenam formidantes inferni, de quibus apostolus ait: Qui timet non est perfectus in charitate, quoniam timor poenam habet, sed perfecta charitas (1280C)foras mittit timorem (I Joan. I). Non sunt isti discipuli Christi, et non in Ecclesia sunt requirendi, sed in membris Antichristi inveniendi sunt: non sunt accolae terrae repromissionis, nec veri Israelitae, sed de longinquo advenae et proselyti: sed neque fratribus fideles neque in pugna inventi sunt fortes. Tales enim in Levitico Dominum cognoscimus detestasse, (1281A)et in bello ne pergerent, prohibuisse: Si quis, inquit, in corde pavidus est, non egrediatur ab bellum, vadat, et revertatur in domum suam: ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est. De talibus in Evangelio Veritas ait: Quam difficile est, qui pecunias habent, intrare in regnum coelorum! (Matth. XIX.) Nihil enim de pristinis facultatibus suis in eumdem locum ubi ingredi se petit monasterium vel unus nummus recipiatur, sed ipse manu sua cuncta pauperibus eroget; et postmodum quod probatus monasterio sub Regula introducatur: et anno integro a cunctis fratribus ex industria conviciis comprobetur. Et postquam probatus in cunctis obediens fuerit, et non in plumbi lamina mollitus, sed acer perduraverit ut ferrum, (1281B)postmodum exuatur saecularibus vestibus, et induatur monasterii religiosis simplicibus, et adnotetur in pacto, cum fratribus, et vivat inter monachos probatus et ipse monachus.

§ XVI.-- Item ipse (cap. 19). Qui gravioribus culpis se deliquisse cognoscunt, primum eos optamus Regulae colla submittere sub probatissimo abbate, in monasterio desudare, et cuncta retroacta peccata tanquam aegrotos medico spiritali seniori manifestare, et sicut publice peccaverunt, publice poenitere, et poenitenda ultro non committere: timorem de supplicio, amorem de regno, spem de misericordia habere, et nunquam desperare, quia in ultimo est extrema vitae justificare aut condemnare. Scriptum est enim: Ipse judicabit (1281C)extrema terrae. Unumquemque Dominus in fine aut (1282A)justificat aut condemnat, et universorum finem ipse considerat; ut nec peccator, si fortiter ingemiscit, desperet veniam, nec justus de propria sanctitate confidat. Nihil prodest, si aliquis de regno hodie subtractus, a regni potentia exclusus, ferro constrictus hodie carceri est mancipatus: ita nihil obstat, si hodie a carcere quis rapitur, et in regali honore constituitur: nullus ei sordes carceris imputat; sed hoc solum laudat quod in eo miratur. Sic nihil prodest justo bene vivere, et male vitam finire: ita magnum bonum est peccatori ad poenitentiam redire; olim male vivere, et postmodum bene finire, a nullo retroacta peccata imputata habere. Credimus judicem, qualem in fine invenerit, talem coronare, aut certe damnare. Et quamvis sint gravia delicta, non (1282B)est tamen illico de Dei misericordia desperandum. Liquido ergo cognoscimus publicanos et peccatores nullo praecedente merito, qui futuri per justitiam erant damnandi, gratuita miseratione per brevem poenitentiam esse redemptos. Sed non est in eis tam consideranda mensura temporis quam doloris. Agat ergo unusquisque dignam poenitentiam secundum qualitates culparum, ut quis in quo delicto se esse cognoscit reum, de eo delicto necesse est observare primum secundum instituta canonum, In lege habetur ut quis cui quantum intulerit damnum, aut fecerit caedem, aut commoverit ultionem, judicis dirimatur judicio, et de numerositate solidorum ad suum reducatur arbitrium: ne fortasse persona damnet oppressum, et qui legali censura centenarium (1282C)habebat incurrere damnum, tertiam reddat: quod (1283A)de liberis continetur. Certe nos cum essemus servi peccati, Deo miserante et nullo nostro merito praecedente, liberi facti sumus justitiae, et de innumerositate peccaminum in misericordissimi judicis pendet arbitrio nostri peccati debitum: et pro centesimo pondere peccatorum iniquitatis cognoscimus apponere villicum, qui de centum cadis olei octingenta, de centum coris tritici quinquaginta decurtatum quaesivit debitum, statim se cognovit a proprio Domino esse laudatum (Luc. XVI). Ita plerique sunt in monasteria ingressi, qui ob immanitatem scelerum excesserunt numerum quo sancti canones foras ecclesiae agere poenitentiam censuerunt, et nisi in fine vitae communionem percipere negaverunt. Nos tamen misericordia Domini cooperta pusillanimes sumus (1283B)consolati, ne gravi tristitia coarctati pereant desperati, de multitudine annorum ad brevem recurrimus numerum, et cito reconciliamus, quam cito eum cognoverimus in patientia et humilitate fundatum. Quia et tunc medicus ab incisione suspendet aegrotum, cum eum per medicamina cognovit esse sanandum. Cibos vero tales eis praescribere mandamus, qui nec lasciviam nutriant, nec nimis corpus affligant. Carnes tamen, siceram vel vinum eis auferre mandamus. Quod si per infirmitatem, aut nimiam senectutem, aut certe aliquam necessitatem ex his imbecillitas patuerit, in arbitrio et potestate majorum ponimus. Vestimentum vero cilicinum praebere jubemus qualiter per id compuncti per haedos a sinistris suorum semper reminiscantur peccaminum. (1283C)Lectum tamen sternere mandamus, corio aut psiatho, quod Latine historia nuncupatur, aut certe paleis tenuibus, si ibi horum nihil habetur: exceptis infirmis et nimia senectute depressis: et ipsi arbitrio foveantur abbatis. Per hanc quam supra notavimus, poenitentiam dignam, et non fictam humilitatem (1284A)unumquemque venire cognoscamus ad veram sanitatem.

§ XVII. EX REGULA TARNATENSI (cap. 5). Si quis fidei ardore succensus renuntians saeculo monasterium magnae dispositionis elegerit expetendum, non confestim licentia tribuatur intrandi, sed primum studiosius indagetur utrum voluntarie, an necessitate aliqua coactus advenerit, aut si nulla servitutis conditione obnoxius teneatur. Quod cum ad abbatis notitiam praeposito nuntiante pervenerit, uni de senioribus deputatus tandiu jubeatur advenientibus deservire, quousque devotio ejus fuerit patientia teste monstrata. Atque ut informetur regularibus disciplinis, et quae facere debeat, quibusque eum conveniat servire, cognoscat; deinceps omnis (1284B)regulae constitutio relegatur, et ad comprobandam obedientiam ejus dura ei et aspera praecepta mandentur, nihil in potestate de his quae secum attulit habiturus. Sed si ejus votum tale est ut quae monasterii usibus conferre desideret, oblationem ejus ad integrum devotio sincera commendet: et super altare instituat, unde reposci aliquid sacrilegium judicatur. Si pecora cujuslibet generis ad monasterium quo migraturus adduxerit, ab abbate pretium consequatur, cui de eodem pretio faciendo quod voluerit non negetur. Quae si abbas noluerit comparare, cui voluerit vendere permittatur, aut quod melius est, praeposita venundanda committat. Pretium vero ipsum, ut jam dictum est, ab eo cui res fuerant, dummodo in ejus nihil potestate resideat. Nefas est (1284C)enim ut qui decipulam hujus saeculi intendit evadere, reservet unde eum infestatio diabolica valeat inretire. Clientem vero et famulum aut parentem secum exhibens, si postulet in consortium religionis admitti, simili examinatione probatum fratribus venit aggregari. Et qui ei fuerat ante in servitute subjectus, (1285A)frater est in Domini positus servitio computandus, quia apud Deum, ut Apostolus docet, nulla est acceptio personarum. Ille tamen qui ex humili conditione est in germanitatis aequalitate susceptus, non aliquo elationis tumore superbiat; sed per humilitatem in eo, quae bona sunt, convalescant: et non solum ei cui aequalis effectus est, sed omni fraternitati, ut verus famulus Christi, cum pietate et humilitate deserviat. Quia sicut is qui esse major videbatur in saeculo, per humilitatis affectum frater vocatur ex domino, ita ille sui memor conditionem suam non altiora petendo, despiciat; sed testimonio humilitatis exaltet, ut apud Deum inveniat gratiam. Et nisi expleto anno nullus mutare habitum permittatur. Sed si poenitentis fuerit tanta compunctio, ut hoc (1285B)sibi supplicatione assidua exigat, non negetur. Quod uni fideliter poscenti conceditur, non quasi licitum habeatur. Vestimenta quoque secum delata, quae primi anni usus non valet expendere, redacta in pretium, cui abbas praeceperit, tribuuntur: quia cum alia meruerit indumenta, priores exubiae in sua non erunt potestate, ut exterioris hominis immutatio cum interioris perfecta plena ratione conveniat. Nihil de his quae perceperit ei sit licitum commutare, nec pro abjectione viliora, nec pro commodo meliora; sed qualiacunque fuerint attributa, cum gratiarum actione suo tantum usui vindicabit.

§ XVIII.--EX REGULA CASSIANI (cap. 19). Si quis monachus disciplinam intrare desiderat, non ante monasterium permittatur ingredi quam (1285C)diebus decem seu amplius ante januas permanendo duraverit, ut indicium perseverantiae ac desiderii sui, humilitatis etiam vel patientiae se habere demonstret. Qui transeuntium fratrum genibus provolutus ab universis de industria refutetur atque despiciatur, tanquam cui non propter religionem, sed propter aliquam necessitatem oportet monasterium introire. Insuper etiam injuriis et exprobrationibus eum afficiant, ut experimentum constantiae, vel qualem tolerantiam in tentationibus injuriarum sit habiturus, ostendat.

§ XIX.-- Item ipse (cap. 20). Cumque fuerit in monasterio exploratae mentis ardore susceptus, summa diligentia perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis vel unum nummum reservaverit (1285D)sibi. Nam si in conscientia ejus quantulacunque (1286A)facultas pecuniae latitaverit, nullo modo sub monasterii disciplina diuturnus poterit permanere; nec humilitatis aut obedientiae institutum apprehendere valebit, nec in monasterii paupertate aut districtione poterit esse contentus; sed mox ut orta fuerit quaelibet commotionis occasio, stipis illius quam sibi reservavit fiducia animatus, continuo de monasterio fugiturus egredietur.

§ XX.-- Item ipse (cap. 21). Si quid vero ab eodem pecuniae vel quarumcunque rerum offeratur, nullo modo, qui praesunt, suscipere ea in monasterii usibus acquiescant, ne confidentia hujus oblationis dedignetur pauperibus se fratribus coaequare. Aut certe si susceperint, cautius per multum tempus prudenti debent servare consilio. (1286B)Nam multis experimentis frequenter perhibitum quosdam per monasteria minus cauta susceptos ea quae secum detulerant, et quae jam in Dei opere fuerant dispensata, tepefactos postea non sine injuria monasterii sacrilego spiritu ingenti post blasphemia repetisse.

§ XXI.-- Item ipse (cap. 23). Si quis autem ex divitibus huic mundo et facultatibus ejus renuntiat, ita necesse est eum congregationis disciplinam expetere, ut in nullo sibi ex his quae reliquit aut intulerit monasterio, blandiatur. Qui si forsitan fortiori fuerit aetate provectus, sic praeparet se omnibus obedire, ut secundum sententiam Domini ad simplicitatem pristinae infantiae humilitatis gratia revertatur; et nihil sibi de consideratione (1286C)aetatis, vel annorum numerositate praesumat, quam in saeculo noviter consumptam perdidisse se putet; sed novitate conversationis, quam in Christi militia gerere cupit, subdere se etiam junioribus non moretur.

§ XXII.-- Item ipse (cap. 24). Cum vero receptus quis in monasterio fuerit, ita fideliter omni pristina facultate nudetur, ut ne ipsum vestimentum quo a saeculo venit indutus, habere amplius permittatur; sed in medio productus exuatur propriis, et per manus abbatis induatur monasterii vestimentis: ut per hoc non solum universis rebus suis antiquis se noverit exspoliatum, verum etiam omni superbia mundiali deposita, ad Christi paupertatem et inopiam descendisse; et (1286D)nihil jam de crastino cogitans pauperibus se aequare, (1287A)quibus cognominari Christus, et quorum se fratrem non erubuit nuncupare: sed potius domesticis ejus glorietur factum se esse consortem.

§ XXIII.-- Item ipse (cap. 25). Illa vero quae deposuit vestimenta Praeposito tradantur: quae tandiu ab eo serventur, donec profectus conversationis ejus diversis tentationibus evidentius cognoscatur. Et si transactis multis temporibus, in ipso fervore quo ingressus est perstiterit, ipsa vestimenta quibus ingressus est pauperibus erogentur.

§ XXIV.-- Item ipse (cap. 26). Si vero aliqua murmuratio, aut inobedientia in eo fuerit deprehensa, exuatur monasterii vestibus quibus indutus fuerat, et revestitus suis antiquis, (1287B)quae a Praeposito conservantur, [et] foris expellatur: quia non est fas cum vestimentis monasterii quae accepit abscedere. Nulli autem qui de monasterio exire vult, in palam discedere conceditur nisi forte sicut servus captans densissimas tenebras nocte defugiat, aut certe, sicut superius diximus, cum confusione exuatur coram omnibus fratribus, et deposita monasterii veste pellatur.

§ XXV. - EX REGULA ORIENTALI. Si quis accesserit ad ostium monasterii volens saeculo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non habeat intrandi libertatem, sed prius nuntietur Patri monasterii; et manebit paucis diebus foris ante januam, ac docebitur orationem Dominicam, (1287C)et psalmos, quantos poterit discere. Et diligenter sui experimentum dabit: ne forte mali quidpiam fecerit, et turbatus ad horam timore discesserit, aut sub aliqua potestate sit; et utrum possit renuntiare parentibus, et propriam contemnere facultatem. Si eum viderint aptum ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii disciplinas, quas facere debeat, quibusve servire, sive in vescendi ordine, ut instructus atque perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Haec observabit custos januae, (1288A)referens omnia, sicut superius scriptum est, annuntians senioribus.

§ XXVI.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 87). Ingredienti in monasterium novo fratri, sive jam converso, sive adhuc laico, et hoc petenti debere in monasterium suscipi, respondeat ei hoc primo abbas non forte eum posse constituta Regulae conservare. Cum vero ille dixerit posse se ad omnia obedire, tunc haec monasterii Regula ei legatur. Qua Regula in lectione expleta, et omnia abbatis verbis praedicta cum se responderit novus frater ad omnia factis se esse paratum, tunc abbas subsequatur et dicat: Quid de tuis rebus, quas proprio arbitrio uteris? Non enim tibi expedit te hic pro causa Dei posito res tuas alibi remanere, sed sicut (1288B)dicit Scriptura, Ubi et thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI). Nam ideo non expedit, ne forte titillatione diaboli a rebus tuis foris positis per desiderium earum de monasterio provoceris, et relicto servitio sanctae scholae proprio redeas militaturus arbitrio, et sicut canis delectatus redeas ad vomitum tuum et salivas a te projectas in terram denuo cum sordibus resorbeas. Sed qui perseverantiam diligit, occasionem migrandi cupit nescire. Ideoque constituimus salubre consilium, ut audias vocem Domini tibi dicentis: Vade, vende omnia, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX). Quam ergo si sequi vis vocem, vende quae habes, et omne pretium huc ante me defer, ut te praesente a me pauperibus erogetur, ut nullum saeculo pignus tuum remaneat ad (1288C)illud iterum revertendi. Ideo enim cum nondum firmatam ingressionem tuam in monasterio habes, tibi de rebus tuis libera adhuc voluntas conceditur. Quia post firmatam ingressionem discipulo sive in mona sterio, sive foris peculiare aliquid habere a regula denegatur, ut non sit ubi propria ejus voluntas extollatur. Quod [enim] si totum distrahere tibi grave videtur, et sunt tales res quae una tecum possunt monasterio deservire, nec eae pro pignore revertendi saeculo dimittuntur, omnia fideliter tecum (1289A)in monasterium defer, nihil subcelando Deo, cujus te cum omnibus rebus tuis subdis servitio; qui ubique omnia respicit, et nihil est ei occultum qui revelat absconsa. Memor esto fraudis Ananiae et Sapphirae, qui de rebus suis Deo oblatis exinde subcelare volentes mortem perpetuam irruerunt pro fide. Mox ut haec audierit novus frater, si priori divina sententia omnibus distractis, et per manus abbatis erogatis, [si] hoc pro certo habuerit votum omnia distrahere, et monasterio non aliquid reservare, non cogatur, nisi ex sua voluntate voluerit. Ergo cum omnibus per manus abbatis erogatis, se firmare monasterio voluerit, charta ab eo perseverantiae non petatur, quia pignus fidei ejus apud Deum omnium rerum suarum per erogatam eleemosynam fuit. (1289B)Nam per omnium rerum suarum erogationem expensam cognoscitur apud Deum posse fideliter permanere, qui rebus suis pro eo cupit non parcere. Solummodo hanc det fidem sibi penitus foris nihil remansisse celatum. Hanc ideo voluntatem abbas ingredientibus tribuit, ut non ab introeuntibus judicetur potius res hominum desiderare quam animas. Qui vero frater hoc elegerit cum rebus suis monasterio tradere, et distrahendi voluntatem non habuerit, ne aliquando mutatus a diabolo vel armatus propter res suas exigendas aliquas molestias monasterio (1290A)generans exigere desideret, cavens manum suam Deo et oratorio monasterii per donationem offerat, totum subscribentibus religiosis testibus episcopo, presbytero et diacono, vel ipsius territorii clero; et in ipsa cautione taxans hoc quod si aliquando monasterio vel sine indulgentia peccatorum a Deo non discedat. Jam de ipsis rebus abbas in potestate sua mutatis quidquid necessariae utilitati monasterii abundare viderit, pro anima fratris ipsius propter praeceptum supra dictum sequendi Dominum per eleemosynam distracta illa re supervacua pretium ejus pauperibus tribuat: ut quod ille imperitus frater non meruit facere, pro illo iste quasi doctus magister valeat adimplere. Qui vero frater ex toto indicaverit se nihil habere, prius exquiratur a vicinis (1290B)illius regionis ubi mansit; et si inventum fuerit quod certe sit ex toto ejus paupertas, tunc dato perseverantiae fidejussore sub cautione poenae interposita. Si tamen jam notus fuerit, sic debet in monasterio suscipi, ne forte aliquibus rebus suis ad tempus foris commendatis, mentita in monasterio paupertate, non solum nihil Deo per eleemosynam, vel monasterio per donationem conferat, sed etiam ab spectantibus eum foris rebus suis provocatus; et cum quid venerit, exeat causae. Nam cum dederit (1291A)cautos fidejussores cum poena, jam tunc demum ei pro actibus monasterii sine suspicione secure res monasterii aut pretia emendorum vel vecturarum alimonia contradantur. Si vero talis monasterio advenerit frater quem ipsa patria ignoraverit, vel omnibus habuerit vultum ignotum, et se ad monasterii societatem firmare voluerit, cum notitia abbatis vel omnium exeat; et cum jam exire voluerit, prius juret se de rebus monasterii nulla furti commissione, aut foris antecessus commendasse, aut absconsa secum portasse, nisi forte ei pro misericordia voluerit aliquid donare abbas, ut si perjuraverit, ferat in anima quod in corpore non potuit adimplere. Res tamen quibus indutus fuerat monasterii, vel calceamenta reconsignet abbati; et remanenti in perseverantia (1291B)fratri proficiant quae migrantibus auferuntur; et res monasterii ille habeat qui in monasterio habitat; et juste illi retollatur, qui injuste animos suos a perseverantia monasterii separat; nec illi dare placeant, cui ipsarum rerum displicuit disciplina. Si vero ita juraverit, et non se firmet, sed ad tempus remoretur, hoc solum testetur, ut sine notitia vel vale abbatis, vel cum furto non exeat. Etiam ex improviso custodiatur et in potestate nihil habeat; et ad laborem cum fratribus communiter impellatur, ut laborando vivat. Si tamen nudus fuerit, et induere eum abbas voluerit, ad tempus utatur; ut sciat se quod habet omne reconsignaturum, cum exire voluerit; et velut ignotus nullam catenam fidei abbati de securitate intulerit: sive si nulla sacramenti fide (1291C)teneatur; cum forte incertus de firmitate frater missus fuerit cum vehiculis animalium, et emendarum pretio rerum, mox ducatu diaboli inventis per occasionem sumptibus vel vehiculis in alienas terras de rebus monasterii incipiat magis ordinatus migrare, securus de se per deceptionem quotidie exspectandus et prolongando aut tarde, aut nunquam sequendus.(1292A) § XXVII.-- Item (cap. 88). Cum de omnibus supra dictis conventus novus frater Regulae per abbatem de stabilitate firmanda, aut per rerum eleemosynam, aut per donationem monasterio, aut per chartam fidejussoris poenalem, aut si ignotus per juramenti fidem, duorum tamen mensium spatium in inducias ad tractandum accipiat. Laborando tamen cum fratribus contentus annonae communi mensura, vel regulae disciplina et excommunicationum, ut et mores monasterii probet, et a monasterio ipse probetur; et secum tractet, si debeat se ad Deum firmare, aut ad diabolum expeditius remeare. In quibus duobus mensibus sub cura illorum fratrum, qui peregrinos custodiunt, et ipse similiter ex improviso custodiatur, (1292B)et in cella peregrinorum dormiat, et ingressus illius vel exitus in monasterio custodum praesentia videatur. Et omni hora si alicubi a conventu fratrum secesserit, sollicite a custodibus requiratur, ne forte anticipet ambulare sine vale cum furto. Quod si explicitis duobus mensibus non placabili disciplina, et idem monasterio placuerit ambulare, cum notitia abbatis, vel omnium post datam fidem nullius furti commissi, vel reconsignatis rebus monasterii, quas ad tempus forte acceperat, mox data universis pace, et accepta virga et annona viatica, post factam orationem, vel dictum versum, vel redditam ei pacem, si tamen vult, ut hospes abscedat; et resuscipiat vicem suam diabolus, quem nolens hospitem susceperat Christus.(1292C) § XXVIII.-- Item (cap. 89). Cum expletae duorum mensium ad tractandum induciae fuerint, et placabili disciplina ab eo magis stabilitas eligatur, et perseverantiam repromissam lectae Regulae firmitate ei placeat adimplere, interrogatus ab abbate novus frater, quid secum in concesso induciarum spatio definisset: si cum responso ejus implenda in omnibus promittatur (1293A)obedientia, respondeat abbas: Deo gratias. Alia die post Primam dictam missas explicitas exeunti limen oratorii cum congregatione abbati flectet ad genua ejus novus frater cervicem, rogans eum vel omnem congregationem eum debere modicum in oratorio remorari, et orare pro se. A quibus mox diutissime pro eo oretur. Et completis omnibus abbas volens egredi, humiliter apprehenso ejus vestimento, novi retineatur manu discipuli, qui haec rogando insinuet: Est quod suggeram primo Deo, et oratorio isti sancto, vel tibi et congregationi. Cum responderit abbas dicens: Et hoc placet tibi? subsequatur futurus discipulus: Hoc primo Deo, sic et mihi. Tunc dicat abbas: Vide, frater, nihil mihi promittis, sed Deo, et huic oratorio vel altari sancto. (1293B)Si ad omnia obaudieris divinis praeceptis, vel meis monitis, in die judicii tu coronam accipies bonorum actuum, et ego de peccatis meis indulgentiae aliquid promerebor; qui ut diabolum cum saeculo vinceres, incitavi. Si autem nolueris mihi in aliquo obaudire, ecce ego Dominum contestor, [quia] et haec congregatio testimonium mihi est in die judicii praebitura, quia, ut supra dixi, cum non mihi, vel congregationi in aliquo obaudieris, in judicio Dei ego solutus, tu vero pro tua anima, vel tentatione rationem restitues. Post haec verba, si cum rebus suis introierit, tunc ille brevis, vel donatio rerum suarum Deo vel monasterio facta, ipsius donatoris manu super altare ponatur, dicente ipso fratre: Ecce, Domine, cum anima mea et paupertate (1293C)mea quidquid mihi donasti, tibi reconsigno et offero; et ibi volo, ut sint meae res, ubi fuerit cor meum et anima mea, sub potestate tamen monasterii et abbatis, quem mihi, Domine, in vice tua timendum proponis cum eis dicis: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Unde quia per eum nobis tu omnia necessaria cogitas, ideo nihil oportet peculiare habere: quia tu nobis de omnibus es idoneus, et in omnibus sufficis solus, ut jam nobis vivere et spes Christus sit, et mori lucrum. Post haec dicta dicat ipse novus frater responsorium (1294A)hoc: Suscipe me, Domine, secundum verbum tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea (Psal.CXVIII). Post hoc responsorium dicat abbas hunc versum: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Post quem dictum, data ei ab omnibus pace, compleat abbas; et tollens brevem de super altare mox ab eo novus discipulus sub praepositis ordinetur; et in manu eorum consignatus cum aliis fratribus exeat disciplinae. Eadem namque die pro humilitatis indicio aquam manibus fratrum ad communionem intrantibus, ipse minstret, et cum dat, osculetur omnium manus, et petat singulos pro se debere orare. Breves vero donationum factos a fratribus tempore mortis suae abbas in quod usibus monasterii expensis restituerit, testamento (1294B)suo inserat, etiam nomina eorum quorum noscuntur collata: ut nullus post mortem ejus forte de monasterio exiens repetendi rerum suarum fiduciam habeat; et stabilitatem monasterio, et fidem frangat defuncti, vel dicat sine donatione aliquid suum in monasterio contineri.

§ XXIX.-- Item (cap. 90). Cum aliquis novellus ad servitium Dei in monasterium confugerit et indicaverit se velle converti, non ei credatur tam facile. Nam ficte ab abbate solo verbo, non facto, habitatio ei monasterii denegetur. Ad probationem gravia proponantur, ad obedientiam ejus inveniendam praedicentur contraria et voluntati ejus amara, quotidiana jejunia ei promittantur. Nam et hoc ex lectione Regulae, et dicto (1294C)abbatis agnoscat, quia in monasterio nulli licet dicere: Hoc volo, et hoc nolo; hoc amo, et hoc odio: ut nec propria eligatur voluntas; et sciat quia qui in monasterio conversus fuerit, quidquid ex voluntate sua voluerit, hoc magis non permittetur. Quare? Quia sunt viae, quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit. Et quod noluerit, hoc cogitur; ut voluntas in eo propria amputetur, quae inimica est Deo. Qui ergo cupit perfecte converti, quidquid amaverit et desiderio habuerit, ei denegetur; et quidquid oderit, ei apponatur, (1295A)dicente Domino: Qui vult meus esse discipulus, abneget semetipsum sibi, et sequatur me (Matth. XVI); hoc est non suam, sed Dei faciat voluntatem. Omnia enim debet pro Domino sustinere, qui in ejus cupit militare schola. Aut quid enim digne possumus pro Domino sustinere? dicente Apostolo: Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad superventuram gloriam (Rom. VIII). Ut si ignem persecutor servo Christi inferat, ut temporalis calor finito non sentiatur dolore, non tamen talis est, qualis est ignis inexstinguibilis; aut sic incendit, quomodo aeterna poena gehennae peccatrici animae immortaliter reservatur. Si ungulae vel equulei, vel verberum poenas ingerat, in ipsa parvi doloris tolerantia aeternae laetitiae coronatus succedit; si carcer nos pro Deo tenebrosus (1295B)reclaudat, aedificata ex margaritis et auro vel gemmis ornata nos Hierusalem exspectat. Si obscuritas clausurae nos pro Deo obcaecet, in momento nos poterit obscurare; sed pro hac illa nos lux in aeterna vita suscipiet, quae non solis candore vel lunae, non stellarum coeli, sed ipsius Dei perpetua majestate lucebit. Si terra ista, quam in hac vita calcamus, moriendo pro Deo meruerimus abscedere, mox super illam terram ambulare perpetuo deputamur, quae septies argento lucidior. Si vero quae putantur hujus saeculi esse deliciae, quae inquinant potius interanea nostra quam reficiunt, pro Deo ea contempserimus, ad illa statim flumina in aeternum currentia perpetuo deputamur, quae sunt mellis, et lactis, vini et olei abundantia plena; simul et illarum fructus (1295C)arborum varios et diversos duodecies in annum nascentes non cultura hominis, sed abundantia Deitatis; qui non fame delectant ad vescendum, vel esurie appetuntur ad manducandum; sed postquam oculi sanctorum ipso visu fuerint saginati, insuper hoc unicuique sapit in ore quod fuerit delectatus. Ergo digne ad parvum tempus jejuniis et abstinentia pro Domino cruciamur, ut in eis quae praeparavit bonis in perpetuum satiemur: obscuramur pro Deo a persecutore in carcere, ut in illa perpetua luce fulgeamus, tanquam scintillae in arundineto discurrentes: mortem momentaneam pro Deo libenter appetimus, ut in aeternum a gehennae morte perpetua liberemur. Postremo et sine persecutione in ipsa (1295D)christianitatis pace in schola monasterii ideo probationibus (1296A)vel amaricationibus voluntatum sub abbatis imperio militemus, ut post peregrinationem vitae saeculi hujus, cum Dominus noster in judicio nos accersierit suo, digna ei nostra opera consignemus, offerentes ei patientiam nostram, per quam dura omnia et diversa nobis ab abbate imperata, quae pro nomine ejus gratanter portavimus, vel amaricationes voluntatum nostrarum diversas, quas pro nomine Dei vel salute animae libenter magis sustinuimus, dicentes Domino: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Et cum haec omnia venerint super nos, obliti non sumus te, et per observationem obedientiae inique non egimus in testamento tuo; et a perseverantia bonorum actuum vel desiderio spei futurae non recessit retro cor nostrum: (1296B)quia non declinaverunt semitae nostrae a viis tuis, in quibus viis probasti nos, Deus, sicut examinatur argentum. Induxisti nos probationis in laqueum, posuisti amaricationum tribulationes in dorso humilitatis nostrae: ut nostram non permitteremur, sed tuam cogeremur facere voluntatem. Unde imposuisti homines super capita nostra: quia ostendisti nos sub abbate doctore vel praeposito disciplinae debere esse probandos. Ergo hi tales subsequentes, Domino dicant: In illo jam saeculo transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium; hoc est, transivimus per amaricationes voluntatum nostrarum et servitium sanctae obedientiae: ecce pervenimus ad tuae refrigerium pietatis. Et item dicimus ei: Delectati sumus pro diebus, (1296C)quibus non humiliasti, annis in quibus vidimus mala: ut nihil habeat in nobis gehennae ignis sibi quod vindicet, quando nihil suum in nobis incendendum ibi diabolus egit. Ergo omnia debet pro Domino sustinere qui ejus cupit militare scholae; et tanquam aurum lima, et malleis, et igne fornacis probetur ad diadema Dei, et coronam Dominicam profuturus. Quia cum propriam non fecerit voluntatem aliquis, cogitur facere, cui quotidie dicimus in oratione: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Terra enim est corpus nostrum, cui dicit Dominus: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Quia omnis propria voluntas carnalis est, et a corpore descendit, ideo nos cogit illecebra et injusta committere quae ad (1296D)tempus parvum vitae hujus carni per desideria esse (1297A)dulcis amarior felle futura in posterum et in aeternum. Ideoque enim cogitur lingua nostra juste quotidie clamare ad Dominum: Fiat voluntas tua in terra corporis nostri. Quae voluntas cum fuerit nobis in schola monasterii a majoribus tradita, et per obedientiam a nobis fuerit adimpleta quotidie, juste nobis credamus in futuro Dominum parcere, et confidamus insuper gratia ejus posse nos coronari, quia semper ejus fecimus voluntatem, non nostram, et nunquam nos desideria carnis praetulimus amori ejus; et propter eum etiam parati sumus perdere animas nostras in praesenti tempore, ut mereamur eas in futuro invenire cum ipso. Ergo accedens ad timorem Dei aliquis in monasterio cupiens converti, vel volens esse discipulus, hoc ei pro Domino futurus (1297B)magister proponat, ut supra diximus. Quia quidquid aliquando pro desiderio voluntatis suae appetierat, sciat sibi posse negari; quidquid noluerit, audiat sibi posse imponi. Antecessus ei peculiaria denegentur; Regula ei tota legatur, et factis implenda promittatur. Domum parentum de caetero sciat sibi esse extraneam, inaccessibile limen ejus ulterius habere jam credat. Quia, nisi quis reliquerit patrem, aut matrem, aut fratres, aut domum, non potest esse Christi discipulus. Citra jussionem majoris a monasterio fortasse non exire sciat. Cum haec omnia ab abbate praedicta promiserit se ad omnia obaudire, et ejus, vel Regulae monitionibus ad omnia factis esse paratum, tunc suscipiatur in monasterium. Nec tamen tam facile sancti propositi habitus imponatur: (1297C)ne ad horam promittens fallat in posterum, et sub nomine ovis lupus ingrediatur. Quia cum saecularis (1298A)erat, eum diabolus non tentabat, cujus aperte semper voluntatem perfecit, cum ejus operarius fuit; sed ex quo se a diaboli suasionibus vel militia saeculari ad timorem Dei in servitium Christi tradidit, certissime ab ea die diabolum sibi inimicum sciat effectum, quem cum saeculo suo propter timorem Domini dereliquit. Ergo tam facile ingredienti non debet credi, nisi videatur si quod promittit verbis, factis adimplet, dicente Scriptura: Nolite omni spiritui credere, sed prius probate (I Joan. IV). Et iterum: Quia multi ad vos veniunt in vestitu ovium, intus autem lupi rapaces (Matth. VII). Vide ergo quia causam Dei caute nos jubet agere Scriptura, ut non mittatur sanctum canibus, nec margaritae pretiosae ante porcos; sed monens eum quotidie abbas dicat: (1298B)Fili, interim istae res, quibus uteris in monasterio, nihil tibi praejudicant apud nos; sed prius in divinis interanea cordis tui de saecularibus factis cum mundaveris, jam tunc demum mutabis vestes, ut merito jam ab omnibus hoc videaris in corpore, quod a Deo possideris in mente; et juste post pectoris caesam malitiam tondebis et caput. Et cum haec omnia quae in regula monasterii continentur, in tuis adhuc vestibus perfecte impleveris, et nostrum cum susceperis habitum, sanctior permanebis. Cum ergo ex illa die omnia cum caeteris fratribus inculpabiliter in monasterio per integrum annum impleverit, tunc demum sine ulla dubitatione tondeatur, et ei [ sancti propositi] vestes mutentur. Tondeatur enim sic. Stet ipse frater in medio oratorio curvatis genibus: (1298C)tondente eum abbate, psallentibus in circuitu cunctis. In quo probationis anno psalmum, antiphonam, (1299A)aut responsorium, vel versum non imponat, quandiu sancti propositi habitum habere mereatur, nec cum abbate ausus sit manducare. Vestes vero saeculares, quas, dum mutat, exutus fuerit, diligentia repositae conserventur: ne forte (quod non in conversis contingat) cum ad suos denuo vomitus redire voluerit, et saeculi elegerit iterato repedare itinera, et nullis scripturarum vel monitionis potuerit vinculis retineri, reddat Christo quod suum est: id est, exutus sanctis vestibus, vel habitu sacro, suis quibus venerat vestitus vestibus resimilans saeculo ad suasorem diabolum revertatur, et non Christi praedatus habitus polluatur in saeculo a fugaci. Recipiat talem qualem miserat saeculum: quia retulit quod suum est, indigno quod dederat Christus cum invenire (1299B)in eo Dominus non potuit quod quaerebat. Quidquid enim in monasterio acquisivit, vel laboravit, aut contulit, abscedenti ei penitus non reddatur: quia omni rei ingressae ad Dominum in monasterio perseverantia opus est; ideo exitus licentia denegatur; solum ab invito ea res quae liberum habet arbitrium non detinetur, id est, anima ipsa et corpus, quae in voluntatibus et desideriis suis, ut a diabolo captivetur, libero se dicit esse constitutam arbitrio, et putat sibi licere quod malum est. Res apostatarum vel collata ideo a Patribus non jubentur a monasterio reddi, quia licet erogatae vel consumptae in usus sanctorum, removeri et restitui non (1300A)possint; tamen plurima ideo certissime denegantur, ut vel occasione rerum suarum ad Dei disciplinam in monasterio permanentes retineantur discipuli. Ideo res Deo oblata revocari saeculo ab homine non debet. Nam et ista hujus Regulae tripartita sententia: « Labor in monasterio fratres pascit; perseverantia calciat et vestit; discessus restituit debitas monasterio res: et si capit, abscedat.

§ XXX.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 1). Hoc jubente Deo in primis statuimus tenendum, ut si quis ad conversationem venerit, Regula ei in salutatorio legatur, et si professus fuerit se omnia impleturum, tunc excipiatur. Exceptus vero usque ad mortem suam nec praesumat, nec (1300B)permittatur de monasterio egredi propter illud propheticum: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI). Vestimenta vero religiosa non accipiat, nisi de omni facultate sua, sive grandi, sive parva chartas donationis, aut venditionis, cui voluerit, faciat, propter Domini mandatum, ubi dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes (Matth. XIX). Et: si quis non relinquit omnia quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV).

§ XXXI.-- Item (cap. 4). Si quis laicus tonsurandus est, de capillis illius in confessione mittatur, ut ei in testimonium sit. (1301A)Quod si tonsuratus, aut in habitu religioso venerit, non excipiatur, nisi, ut superius diximus, chartas de eo quod proprium in saeculo habuerat, faciat, (1302A)ut nihil sibi reservet quod non a se alienet. Et id quod secum exhibuerit, totum in potestatem abbatis timens exemplum Ananiae et Saphirae.

CAPUT LXVI. DE FILIIS NOBILIUM ET PAUPERUM QUI OFFERUNTUR. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis forte de nobilibus offert filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minore aetate est, parentes ejus faciant petitionem, quam supra diximus, et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub jurejurando, quia nunquam per se, nunquam (1303A)per suffectam personam, nec quolibet modo, ei aliquando dent aut tribuant occasionem habendi: vel certe si hoc facere noluerint, et aliquid offerre voluerint in eleemosyna monasterio pro mercede sua, faciant (1304A)ex rebus quas dare voluerint, monasterio donationem, reservato sibi (si ita voluerint) usufructuario. Atque ita omnia observantur, ut nulla suspicio remaneat puero, per quam deceptus perire possit (1305A)(quod absit), quod experientia didicimus. Similiter autem et pauperiores faciant. Qui vero ex toto nihil habent, similiter petitionem faciant, et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.(1306A) § II.--EX REGULA SANCTI BASILII. Interrog. Ex qua aetate oportet nosmetipsos offerre Deo, vel virginitatis professionem quando oportet firmam vel stabilem judicari?-- Resp. Dicente (1307A)Domino: Sinite infantes venire ad me (Matth. XIX), et apostolo Paulo collaudante eum qui ab infantia sacras litteras didicisset (II Tim. III); et rursum praecipiente educari filios in doctrina et correctione Domini (Eph. VI). Firma tamen tunc erit professio virginitatis, ex quo adulta jam aetas esse coeperit, et ea quae solet nuptiis apta deputari ac perfecta. Oportet tamen infantes voluntate et consensu parentum, imo ab ipsis parentibus oblatos sub testimonio plurimorum suscipi, ut omnis occasio maledicti gratia excludatur hominum pessimorum. Adhiberi autem eis oportet summam diligentiam, quo possint ad omne virtutis exercitium probabiliter institui, tam in verbo quam intellectu et opere. Quidquid in tenero et parvo quis inseruerit, firmius (1307B)et tenacius in posterum conservabit. Injungenda est ergo infantium cura his qui ante omnia in virtute patientiae documenta sui probabiliter praebuerint, qui possint pro merito delicti et aetatis singulis quibusque etiam correptionis adhibere mensuram, et qui servent eos primo omnium a sermonibus otiosis, et ab iracundia, atque ab incitamentis gulae, et a cunctis indecentibus et inordinatis motibus. Si vero cum aetatis augmento nullus in eis deprehenditur profectus industrius, sed vaga mens et animus cassus, etiam post instituta probabilia, infructuosus permanserit, hujuscemodi abjici oportet, et maxime (1308A)cum juvenilis fervor rudem lacessit aetatem. Eorum vero qui aetate robusta accedunt ad servitium Dei, eportet inquirere, ut diximus, qualitatem vitae praeteritae, et sufficere etiam hoc ipsum, si satis instanter hoc expetunt, et si verum et ardens desiderium est eorum erga opus Dei. Hujusmodi vero fieri documenta ab his oportet qui valde prudenter de his discutere potuerint et probare. Cum autem fuerint suscepti, si forte propositum transgressi fuerint, nec videri eos oportet amplius, tanquam eos qui in Domino deliquerunt, quod est confessionis suae pactum, cum professi sunt. Et, si peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II)?

§ III.--EX REGULA SANCTI ISIDORI. (1308B) Quicunque a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibi perpetuo permansurum. Nam Anna Samuel puerum natum et ablactatum Deo pietate, qua voverat, obtulit; quique in ministerio templi, quo a matre fuerat functus, permansit, et ubi constitutus est, deservivit (I Reg. I).

§ IV.--EX REGULA SANCTI AURELIANI EPISCOPI (cap. 46). Qui vero minoris aetatis sunt, aut vivis parentibus in monasterio ingrediuntur, chartas tunc facere compellantur, quando aetate probati fuerint, (1309A)aut res parentum in potestate habuerint.

§ V.-- Item (cap. 47). Minori aetate non excipiantur in monasterio, nisi ab annis decem, aut duodecim; qui et nutriri non egeant, et cavere noverint culpas.

§ VI.--EX REGULA MAGISTRI. Cum alicujus nobilis filius propter Dei servitium in monasterium voluerit convolare, non prius suscipiatur, nisi, ut diximus, omnem a se obedientiam promiserit implendam. Deinde conveniant ejus parentes, ut et eorum quale sit votum agnoscatur de eo. Quod si contrarii exstiterint interim usque ad vim pro eo Domino inferendam ad claustra monasterii, vindicetur, quem potest Dominus defendere (1309B)propter se: quia fortior est dextera ejus ad protegendum quam diaboli iniquitas ad laedendum. Quod si magis fuerint consentientes ejus voto parentes, convocatis eis ab abbate in monasterium, votum filii convertentis exquiratur ab eis, ut ab ipsis potius videatur devoveri vel offerri qui eum genuerunt. Cum ergo magis responderint parentes gratanter se velle adimplere quae cupit, tunc dicat eis abbas: Equidem omnibus nobis unus ad omnia sufficit Deus; sed quia accedentibus ad divinum servitium, vel intrantibus in monasterium saeculi prius amputetur spes, excarricato de se suarum onere facultatum, nullis ulterius saeculi laqueis irretitus, securus pergat, et solus ad Dominum: quia nemo serviens Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4). Quia homo onustus auro (1310A)sequi Christum non potest, dum non potest duobus dominis servire. Ipse vero bene servit Deo, qui voluerit illum in coelis cum eo thesaurum possidere, quem non tinea comedit, neque fures effodiunt et furantur, dicente Domino in Evangelio: Nisi qui renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest sequi me, et meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Quia, ut diximus, homo onustus auro sequi Christum non potest, in tantum ut admoneat Dominus in Evangelio quemdam sua sequentem vestigia dicens ei: Si vis perfectus esse vade et vende omnia quae habes; et veni, sequere me (Matth. XIX). Unde contristatus ille propter multas divitias meruit hanc Dominicae vocis audire sententiam: Facilius potest camelus per foramen acus transire, quam intrare posse (1310B)divitem in regnum coelorum (Marc. X; Luc. XVIII). Quos et sua sententia damnat Apostolus dicens: Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueos et desideria multa, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes a fide exciderunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI). Videtis ergo, quia nec sequi Deum potest qui in saeculo quae possidet bona sua non vult relinquere, nec amare poterit Deum qui divitias suas voluerit non odire. Quia non tanta, vel talia, qualia pro Deo contemnuntur, novit Deus retribuere his qui pauperes se faciunt propter eum, insuper ad fruendum in aeternum ipsam vitam eis tribuit sempiternam. Non ideo Deus quaerit rebus vestris vos exui, ut aliquid (1310C)quid exinde ipse juvetur, aut vestra paupertate gaudeat, (1311A)vestraque indigentia gratuletur; sed ut euntibus vobis ad eum ejus divitias sempiternas desiderantes momentanea saeculi [ per] impedimenta, cum sibi vestros occupant cogitatus de anima vestra nunquam vos faciant cogitare, vel de morte, ut possitis esse solliciti, et post dies vestros in extremo vitae termino per negligentiam definitos, relictis omnibus saeculi de quibus cogitabatis, ultima mortis ratio in judicio vobis cum solis peccatis occurrat, nihil aliud nisi poenas perpetuas habituri, et tunc vos in aeternum incipiat poenitere; cum ipsius poenitentiae non poteritis merito invenire remedium. Unde nobis clamat merito Scriptura: Currite, dum licentiae ad providendum vobis lumen habetis, ne ad discutiendam negligentiam tenebrae vobis mortis occurrant (Joan. (1311B)XII). Quid ergo si aliquis ita accedat ad Dominum, ut a divitiarum suarum avaritia non recedat, hoc tales superius dixit Apostolus non posse in hoc quod Deo cupiebant permanere, et tota facultate a fide posse discedere, quibus de saeculo remanet quod amatur. Ita enim nos considerantes, o parentes, juste vobis secundum Deum pro vestro filio suademus, ut si filium vestrum digne Deo cupitis offerre, a saeculo eum prius exuite. Quod si aliquid apud vos ei a saeculo remanserit conservandum, habebit aliquando titillationem diabolici desiderii, sicut canis delectatur ad suum redire vomitum; et posita manu super aratrum respiciens retro non sit aptus regno coelorum, relicto quandoque monasterio securus de portione sua ei servata a vobis, (1311C)cupiens in saecularem domum vestram reverti, fratribus suis volens esse cohaeres [ in] suarum redire incipiat sponsus et dominus facultatum, et pristinis restitutus deliciis et pompis non aliud desideraturus quam nuptias. Ergo, sicut superius diximus, si digne eum vultis Deo offerre, de auferendo prius (1312A)impedimento ejus quam de anima cogitate. Itaque audite vocem illius Domini, quam filius vester dicit se sequi, ipso dicente: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX). Sed quia portio ejus adhuc in vestra est potestate, et consensu vestro, vel promissione magis videtur Deo offerri, vos tangit de ea secundum Dominicam vocem, quam si vultis audire, pro filio vestro apud vos nihil remaneat in saeculo, nisi Deus. Quod si forte propter immanitatem divitiarum vel amorem nutritae domi familiae gravis vobis et minus dulcis haec divina prae ceptio convenit, audite Regulae nostrae a Patribus salubre statutum consilium. De portione ejus tres fiant aequaliter partes: una distributa abbatis manibus (1312B)pauperibus vel indigentibus erogetur; aliam vobis vel fratribus suis pergens ille ad comitatum sanctorum exagiliario munus titulo derelinquat; tertiam vero partem viatici sui utilitatem deferat secum monasterii sanctorum usibus profuturam. Quia quomodo filius vester omnibus in monasterio fratribus ad solatium vitae portionem suam conferat, dicente Apostolo de erogatione: Maxime ad domesticos fidei (Gal. VI). Ita et universi monasterii fratres suis singulis vicibus, prout quis habet, ad hanc, ingredientes monasterium, deferunt formam filio vestro communiter cum omnibus profuturum. Quod si utraeque vobis graves sunt, ut nec Deum audiatis pauperibus erogando, et filii animam redimendo nec nostrum consilium partibus dividendo, (1312C)et auferendo ab eo saecularem substantiam, vel nudum ac solum filium Deo largite, ita ut jurejurando per sacrosancta Evangelia promittatis ei ulterius eum de vestra patrimonii substantia nihil habere: ut firmiter jam perseverans in Domino, sciens se de saeculo nihil sperare cum se a vobis et ab eo viderit (1313A)alienum, solummodo superna desideret. Quia hoc expedit animae illius, ut aut ordinatus a vobis vadat ad Dominum, aut pro eo exhaeredatus a vobis solutus magis pergat ad Deum, clamans Deo, quem sequitur nudus: Tu, Domine, restitues mihi haereditatem meam (Psat. XV). Tantum est ut nihil habeat de saeculo quod, vivis vobis, mortuus de vestris facultatibus jam speret. Quia cum semel crucifixus est mundus, denuo ad eo redelectari non debet. Nam si ex toto nihil de eo ordinare volueritis, causam ejus puto vobis divino reservari judicio: eum vero certissime sciatis plura a Domino recipere quam (1314A)contempsit, cum Dominum sibi fecit, quem nudus secutus est, debitorem. Recipiet enim in coelis filius vester sine dubio, multa promittente ei Domino, dicens: Qui reliquerit aurum, argentum, aut possessiones, aut domos propter me, centuplum accipiet, et regnum Dei, insuper et vitam aeternam (Matth. XIX). Haec audiens filius vester paratus est (si vultis) relinquere vobis totum ut apud Deum centuplum invenire valeat, quia de omnibus Dominus noster est nobis idoneus. Nam illi sufficit, cui ipse Dominus non sufficit.

CAPUT LXVII. DE SACERDOTIBUS QUI FORTE VOLUERINT IN MONASTERIO HABITARE. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. Tamen si omnino perstiterit in hac supplicatione, sciat se omnem Regulae disciplinam servaturum. Nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quid venisti (Matth. XXI)? Concedatur tamen ei post abbatem stare, et benedicere, et missas tenere, si tamen jusserit abbas: sin alias, nullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. Et, si forte ordinationis, aut alicujus (1315A)rei causa fuerit in monasterio, illum locum attendat, quando ingressus est monasterium; non illum qui pro reverentia sacerdotii concessus est. Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio voluerit sociari, loco mediocri collocetur; et ipse tamen si promittat de observatione Regulae, vel propria stabilitate.

§ II.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 83). Peregrinorum loco habeantur sacerdotes, maxime quorum primatus et honor in Ecclesia continetur et militat. Qui si elegerint ut pro amore Dei vel propter disciplinam et mensuram sanctae vitae monasteriis habitent, in solo [enim] nomine patres monasterii nuncupentur; et nihil aliud in monasteriis liceat, nisi orationes colligere et signare. Aliud (1315B)vero nihil aut praesumant, aut eis liceat; vel aliquid ordinationis, aut dominationis, aut dispensationis vindicent; sed omnem formam licentiae, vel ordinandae dominationis monasterii abbas, qui super gregem universum est ordinatus, cum Regula vindicet, vel defendat. Nam solo honoris nomine ideo statuimus eos patres monasterii appellare propter sacrationem sacerdotii aut ordinationem. Et ne ipso (1316A)obtentu honoris de ratiociniis, vel dominatione, ut pote laici, abbates excludant. Nam si ipsi sacerdotes victum aut vestitum monasterii uti magis eligant, et operari communiter secundum praeceptum apostolicam fratribus debent, non imperative satis coacti ab abbate, sed cum reverentia admoniti. Nam si spiritales sunt, ipsi sibi imperent, [ nam et propter cautelam] quod poterant ab aliis cogi; memores semper Apostoli Pauli formam ostendentis de se et dicentis: Non gratis panem vestrum manducavimus (II Thess. III). Et item dicit: Laboravimus manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus. Et item ipse dicit: Qui non laborat, non manducet. Ergo quod si diutissime otiosi labore manuum suarum quaerero victum noluerint, cum reverentia per multorum religiosorum (1316B)testimonia conventi ab abbate ecclesiis revertantur. Si vero, quod absit, non pacifice, sed magis per scandalum exire voluerint, tenti et exuti rebus monasterii duntaxat sine gravi injuria, clausa regia excludantur. Quia magis ipsi amplius agere debent, quod aliis praedicant generaliter a Deo esse praeceptum otiosis debere laborantium panes negari.

CAPUT LXVIII. DE MONACHIS PEREGRINIS, QUALITER SUSCIPIANTUR. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio, et contentus fuerit consuetudine (1317A)loci quam invenerit, et non superfluitate sua perturbat monasterium; sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur, quanto tempere cupit. (1318A)Si quae sane rationabiliter et cum humilitate reprehendit, aut ostendit, tractet abbas prudenter, ne forte pro hoc ipsum Dominus direxerit. Si vero (1319A)postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur ei talis voluntas; et maxime, quia tempore hospitalitatis potuit ejus vita dignosci. Quod si superfluus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne ejus miseria etiam alii vitientur. Quod si non fuerit talis qui mereatur projici, non solum, si petierit, suscipiatur congregationi sociandus, verum etiam suadeatur, ut stet: ut ejus exemplo alii erudiantur, et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiore aliquantulum constituere loco: non solum autem monachum, sed etiam de (1320A)supra dictis gradibus sacerdotum vel clericorum, stabilire potest abbas in majore quam ingreditur loco, si ejus talem perspexerit vitam esse. Caveat autem abbas, ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis ejus, aut litteris commendatitiis: quia scriptum est: Quod tibi non vis, alteri ne feceris.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 13). Non licebit de alio monasterio sine voluntate Patris fratres recipere: non solum recipere, sed nec videre oportet, dicente Apostolo: Quia qui primam fidem irritam fecit, etc. (I Tim. V). Quod si precatus fuerit ab eo qui praeest Patre, ut in alio monasterio ingrediatur, commendetur ab eo ei qui praeest, ubi esse desiderat; (1321A)et sic suscipiatur. Nam sine voluntate ejus qui praeesse videtur in monasterio, nullatenus recipiatur frater. Quod si praesumpserit talia facere, noverit se in synodo episcoporum, aut in conventu fratrum suorum in audientiam venire. Et tunc recedat tanquam junior suus, donec ab eo cui injuriam fecit veniam petat, ut non per ipsius vitium alii despiciantur Patres. Ille vero monachus quantos fratres in alio invenerit, tantos se noverit habere priores. Sed nec attendendum est quod fuit antea; sed probandus est qualis esse coeperit. Susceptus vero si habere videtur aliquid sive in rebus, sive in codicibus, ultra ei possidere non licebit: ut possit esse perfectus, quia alibi non potuit esse senex. Residentibus vero fratribus, si fuerit aliqua (1321B)de Scripturis collatio, et fuerit ex his talis scitus, non licebit ei aliquid dicere, nisi praeceptum fueri a Patre.

§ III.--EX REGULA PATRUM (cap. 14). Monachum nisi abbatis sui aut permissu, aut voluntate, ad alterum monasterium commigrantem nullus abbas aut suscipere, aut retinere praesumat. Quod si ad districtiorem Regulam non pro actus sui levitate tendentem abbas suus ipsum ad alterum monasterium transire permiserit, ut inde postea sub aliqua occasione egredi praesumat, nulla ratione permittimus.

§ IV.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 87). Interrog. Si dicat quis: Volo apud vos parum aliquid temporis facere, ut proficiam ex vobis: si (1321C)oportet eum suscipi?-- Resp. Domino pronuntiante: Quia venientem ad me non ejiciam foras (Joan. IX); et Apostolo nihilominus dicente: Propter subintroductos, aut falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem (1322A)nostram, quam habuimus in Christo Jesu: quibus nec ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos (Gal. II). Concedere quidem ei convenit ingressum propter incertos exitus rerum. Interea enim potest fieri, ut per tempus proficiat, et delectetur sanctitate vitae, et permaneat coeptis sicut et frequenter factum scimus. Sed ut manifestetur veritas institutionum nostrarum, de quibus fortassis homines aliter opinantur: oportet tamen circa eum cautius agi, et diligentius, ut sive in veritate permaneat, vel proficiat, sive institutionum nostrarum veritas explorabitur, probabilis inveniatur et pura. Ita namque et nos Deo placebimus, et ille aut proficiet, aut, si simulator est, erubescet.(1322B) § V.--EX REGULA FERREOLI (cap. 11). Monachum omnino, sive clericum alterius [ loci] monasterii recipi sub qualibet causa nolumus, interdicimus, prohibemus, prospicientes talia studio charitatis, ne novum aliquod forte scandalum surgentes inducant. Dicit enim Scriptura: Quidquid tibi non vis, alio ne feceris (Tob. IV). Hinc enim plerumque non tantum inter abbates, sed etiam inter monasteria lites insanabiles oriuntur: dum unus nititur defendere quem recipit, alter revocare quem perdidit. Et ad extremum nisi reddatur isti petitori petitus, et istius restauratio recepti placaverit injuriam acceptam; fit ut non secundum Apostolum vincant in bono malum (Rom. XII), sed utrique mali vincantur uno malo. Attamen nec illud (1322C)praetereundum censuimus, ut si forte alterius loci, ut supra dixi, monachus, sive clericus scripta abbatis vel episcopi deferat, in quibus manifeste probetur non propter vitia curanda, sed propter charitatem (1323A)missus, ipse tantum socius fieri congregationis obtineat. Si tamen credi ullo modo potest bono (1324A)suo quemquam velle exspoliari, et alium sua nuditate vestiri.

CAPUT LXIX. DE SACERDOTIBUS MONASTERII. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si quis abbas sibi presbyterum, vel diaconum ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi. Ordinatus autem caveat elationem, aut superbiam: nec quidquam praesumat, nisi (1323B)quod ei ab abbate suo praecipiatur; sciens se multo magis disciplinae regulari subditum. Nec occasione sacerdotii obliviscatur Regulae obedientiam et disciplinam; sed magis ac magis in Deum proficiat. Locum vero illum semper attendat, quando ingressus est in monasterium, praeter officium altaris: et, si forte electio congregationis, et voluntas abbatis pro vitae merito cum promovere voluerint. Qui tamen (1324B)Regulam a decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat. Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos, sed rebellio judicetur. Et saepe admonitus (1325A)si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonium. Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, projiciatur de monasterio; si tamen talis fuerit ejus contumacia, ut subdi aut obedire Regulae nolit.

§ II.--EX REGULA SANCTI AURELII (cap. 44). Nullus honorem presbyterii aut diaconatus accipiat praeter abbatem: si voluerit ordinari presbyterum, et unum diaconum, vel subdiaconem; quos ipse voluerit, ordinandi habeat potestatem. Si vero Deo propitio ita profeceritis, ut aliquis ex vobis ad episcopatum petatur, ipse solus egrediatur.(1326A) § III.--EX DICTIS SANCTI HIERONYMI. Si in monasterio vivens clericus esse desideras, ita te exhibe, ut vitae meritum consequaris. Id est, adolescentiam tuam nulla libidinis sorde commacules; ut ad altare Domini quasi de thalamo virgo procedas, et habeas deforis bonum testimonium. Feminae, quae nomen tuum noverint, vultum nesciant. Multo tempore disce quod doceas. Ne credas laudatoribus tuis: imo irrisoribus aurem ne libenter accommodes.

CAPUT LXX. DE ORDINE CONGREGATIONIS. (1325D) I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Ordines suos in monasterio ita conservent, ut conversionis tempus et vitae meritum discernit atque abbas constituerit. Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum, nec quasi libera utens (1326D)potestate injuste disponat aliquid; sed semper cogitet quia de omnibus judiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem. Ergo secundum ordines quos constituerit, vel quos habuerint ipsi fratres, sic accedant ad pacem, ad psalmum imponendum in (1327A)choro standum. Et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praejudicet, quia Samuel et Daniel pueri presbyteros judicaverunt. Ergo exceptis his quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit, vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes, ut convertuntur, ita sint: ut verbi gratia, qui secunda hora diei venerit in monasterio, juniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cujuslibet aetatis aut dignitatis sit. Pueris vero (1328A)per omnia ab omnibus disciplina teneatur. Juniores igitur priores suos honorent, priores juniores suos diligant. In ipsa autem appellatione nominum nulli liceat alium puro nomine appellare: sed priores juniores suos fratrum nomine; juniores priores suos nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia. Abbas vero, quia vices Christi agere videtur, dominus et abbas vocetur, non sua assumptione, (1329A)sed honore et amore Christi. Ipse autem cogitet, et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore. Ubicunque autem sibi obviant fratres, junior a priore benedictionem petat: transeunte majore minor surgat, et det ei locum sedendi; nec praesumat junior consedere, nisi ei praecipiat senior suus, ut fiat quod scriptum est: honore invicem praevenientes. Pueri parvi vel adolescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. Foris autem, vel ubi et ubi custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intelligibilem aetatem perveniant.

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 10). Interrog. Quomodo oporteat observare nos circa cathedras et accubitus, cum tempus poposcerit, (1329B)quoniam Domini habemus praeceptum quod nos in omnibus informat ad humilitatem; in quo etiam de hoc pronuntiat, ut cum ad convivium imus discumbendi (1330A)locum novissimum requiramus (Luc XIV), et non occupemus locum priorem?-- Resp. Illud nos scire oportet quia ubi omnes eodem prospectu et proposito convenimus, maxime si in multis et in majoribus humilitatis documenta dedimus, cupere quidem praevenire unumquemque inferiorem locum secundum mandatum Domini condecens est. Sed rursum, si res ad contentionem venit de hoc et unus alium detrudere velut de loco inferiori conatur, valde est improbabile. Causa enim ex hoc perturbationis et inquietudinis nascitur, si incipiet nemo alteri cedere; et si pro hoc certamina moveantur, similiter erit tanquam si de primatibus contendatur. Propter quod oportet etiam in hoc considerantius providere, vel quid unicuique nostrum (1330B)competat, vel certe indulgere ei cui cura commissa est, et in caeteris et in recumbendo custodire ordinem, et obtemperare ei, ut impleatur in (1331A)nobis illud quod dictum est: Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIX).

§ III.--SANCTI HIERONYMI (cap. 3). Quicunque autem monasterium primus ingreditur, primus sedet, primus ambulat, primus psalmum dicit, primus in mensa extendit manum, prior in ecclesia communicat: nec aetas inter eos requiritur, sed professio.

§ IV.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 5). Qui in monasterium prior ingreditur, primus erit in cunctis gradu vel ordine. Non quaerendum est si dives sit aut pauper, servus an liber, juvenis an senex, rusticus an eruditus. In monachis enim nec aetas, nec conditio quaeritur, quia inter servi et liberi animam nulla apud Deum est differentia.(1331B) § V.--EX REGULA SANCTI FRUCTUOSI (cap. 12). Cautela, et moderatio, et pudicitia, fides et sinceritas, ornant habitum monachi. Duplex enim nullo modo esse debet famulus Christi, sed veridicus et simplex, superciliosi fastus carens effigie. Coram senioribus suis prior nullus ambulet, neque non jussus sedeat vel loquatur, sed honorem fratri (1332A)seniori et reverentiam, ut condecet, competenter exhibeat.

§ VI.-- Item (cap. 13). Qui prius in monasterio conversus fuerit, primus ambulet, primus sedeat, primus eulogiam accipiat, primus communicet in ecclesia, prior loquatur cum interrogantur fratres pro aliqua quaestione, prior psalmum dicat, in choro prior constet, hebdomadam prior faciat, manum in mensam primus extendat: nec aetas sola inter fratres requirenda, sed conversio est et laboris studiique propositum. Unde et haec discretio senioris est praestolanda, ut quem quomodo erga Dei amorem cultumque ferventem viderit, sic honoret. Non enim generis dignitas, aut rerum opulentia, quam quisque habuit in saeculo, (1332B)vel aetatis grandaevitas exquirenda, sed vitae rectitudo, et ardentissimae fidei merita debent esse pensanda. Ille enim potior, qui Deo proximior, judicandus est. Monachi in monasterio sancte, et pudice atque honeste viventes persistant; laici foris abbatis, vel praepositi mandata peragant(1333A) § VII.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 46). Quanto se affectu vel charitatis ministerio in monasterio animae positae debeant diligere, sanctorum Patrum instituta sanxerunt. Sed in quibus sit actibus vel officiis demonstrandum, a nobis pro parte indicandum est. Habet denique latissimum virtutum copia ambitum, quo circumsepta facile hostem sibi superet adversantem. Sunt etenim nonnulla quae in actu videntur exigua, et tamen vel custodita, vel neglecta, aut tepescente, aut fervente animi motu demonstrantur: ut est humiliatio capitis, et sermonum affabilis salutatio, quae aut rigidae mentis vel in corde, aut [si] certe piae purissimum patefacient affectum. Servandum est ergo famulis vel famulabus Christi, ut semper intra mentis statum ea nutriant (1333B)quae a vera humilitate ac charitate non discedant, quibus summa constat virtutum. Nam sicut nunquam sine vera humilitate vera manet charitas, ita nunquam absque vera charitate vera manet humilitas. Arripiamus ergo instruere fundamentum, ut ad culmen perveniamus virtutum. Sic prius humilitas monstranda tam in actu quam in affectu, ut post charitatis copia aedificetur. Et quando sibi mutuatim in via, vel in quocunque loco occurrerint, omni humilitate ab invicem flectentes benedictionem rogent. Et si unus ex eis senior fuerit, prius junior benedictionem postulet. Tunc demum senior prosequatur. In cursu vero positi, prout ab abbate fuerint ordinati, vel ad psalmum canendum, vel ad lectiones recitandas, vel etiam ad communicandum euntes, suum (1333C)ordinem custodiant: nec constitutum sibi locum transilientes, in ambitionis vel arrogantiae vitio demergantur. Abbati vero studendum est ut per ordinem, sicut conversi in monasterio fuerint, ita in suo ordine (1334A)constituantur, praeter si uberis conversatio religionis meruerit ut inantea promoveatur: vel si gravis culpa exegerit ut retro regradetur: sive aliquis e fratribus agnoscatur seniorem affectare locum, cum verecunda castigatione refellatur: quia non debiti honoris locum praesumpsit; nec religionis commeritum, sed ambitionis honorem indebitum conatus est arripere. In consessu fratrum, si alius supervenerit, qui juniores sunt ordine assurgant, et seniori locum praebeant. Juniores vero senioribus nullatenus superbiendo contradicant, sed cum omni humilitate vel interrogati vel correpti respondeant. Si labentem in quodlibet delictum junior seniorem aspexerit, non exprobrando ad confitendum abbati vel praeposito dirigat. Similiter senior juniori faciat. Ad confessionem (1334B)veniens prius prostratus supra humum suam culpam esse dicat: sic priusquam surgere jubeatur, suam confessionem manifestet. Quando ad aliquod opus fieri commeatus rogatur, venia prius petatur, et sic de opere quod faciendum est, commeatus rogetur. Quando ad abbatem venitur, cum omni humilitate veniam petendo accedatur. Similiter quando egreditur, cum veniae petitione benedictio quaeratur. Nullus monachorum per semetipsum de propria necessitate abbati suggerat; sed omnes per praepositum, quidquid necessitatum fuerit, abbati studeant intimare. Si sacerdos vel quilibet religiosus venerit, ut eis per abbatis commeatum sit occurrendum, a longe adstantes cum omni humilitate flectentes genu sub silenti voce benedictionem rogent. Et si (1334C)ordinatum fuerit ab abbate ut cum his aliquis fratrum loquatur, cum omni humilitate, et modestia, ac sobrietate loquendum est, ut in omnibus his virtus humilitatis et sobrietatis inveniatur.

CAPUT LXXI. DE OSTIARIIS MONASTERII. (1335A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere vel reddere responsum; cujus maturitas eum non sinat vagari. Qui portarius cellam debet habere juxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant, a quo responsum accipiant. Et mox ut aliquis pulsaverit, aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat, aut Benedic: et cum (1336A)omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore charitatis. Qui portarius, si indiget solatio, juniorem fratrem accipiat. Monasterium autem (si fieri potest) ita debet constitui, ut omnia necessaria, id est, aqua, molendinum, hortus, pistrinum, vel artes diversae infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus (1337A)eorum. Hanc autem Regulam saepius volumus incongregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset.

§ II.--EX REGULA ORIENTALI. Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipiantur: lavabuntque pedes eorum, juxta Evangelii praeceptum, et praebebunt eis omnia quae apta sunt usui monachorum. Si quis ad ostium monasterii venerit dicens velle se videre fratrem suum vel propinquum, janitor nuntiabit abbati: et permittente, eum accipiet comitem, cujus fides probata est; et sic mittetur ad fratrem videndum vel proximum. Si propinquus alicujus mortuus fuerit, prosequendi funus non habebit licentiam, nisi Pater monasterii (1337B)praeceperit. Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano acceperit.

§ III.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 95). Duobus fratribus aetate decrepitis cella intra regias monasterii prope constituatur: qui deputati ibi et claudant monasterium omni hora post exeuntes, aperiant ingredientibus, et advenientes (1338A)nuntient abbati. Nam et hoc observare debent ipsi duo fratres quotidie, ut horis quibus oportet in monasterio legere seratis regiis se jungant, et legentes audiant: et cum ad opus divinum oratorii index sonaverit, seratis item regiis oratorio praesententur. Ad opus laboris hoc quaeratur quod possunt pro aetatis possibilitate implere, id est, aut si artes sciunt, aut certe, si nesciunt, in quo possunt quotidie adjuvent septimanarios. Tamen labori alio non quaerantur, si propter opus aperiendi et claudendi omni hora occupentur. Annonam canum a cellarario ipsi accipiant, et eis cum aqua vel culinae remanente juscello ministrent. Animalium intra monasterium curas adjuncto in septimana illorum hebdomadariorum solatio ipsi impleant, et regiae munditias ipsi (1338B)exerceant: vel intra eam cicendelum suspensum et factum incendant quotidie, ut noctu foris cujusque cognoscatur ingressus. Qui senes, ut superius diximus, pro honore aetatis cum abbate manducent secundum formam praefatae humilitatis, ut sancta evangelica demonstrat, quae dixit nec ipsis se superiorem velle ostendere. Nam talibus dicit Scriptura perfectis: Quanto magnus es, tanto humilia te: et (1339A)apud Deum et homines invenies gratiam (Eccli. III).

Omnia vero necessaria intus intra regias esse oportet, id est, furnum, macinae, refrigerium, hortus, vel omnia necessaria, ut non sit frequens occasio propter quam fratres multoties foras egressi, saecularibus mixti, forte a religiosorum oculis visi ad damnationem potius nostram ab eis pro angelis adoremur, et Benedicite nobis non meritis indigne dicatur: cum forte sancti putemur esse, quod non sumus: aut magis per irrisionem quorumdam infidelium vilescat in publico vel plateis sanctus habitus in ambulando. Cum ergo haec omnia intus fuerint constituta, clausa sit semper monasterii regia, ut intus clausi cum Domino fratres veluti a saeculo sint jam clausa Dei in coelestibus separati. Quae regia (1339B)monasterii circellum habeat ferreum in fimella, quo ab adveniente concusso, cujuslibet supervenientis intus indicetur adventus.

§ IV.--EX REGULA CUJUSDAM (cap. 3). Portarii seu ostiarii tales esse debent qui omnium mercedem simul aedificent: aetate senili, quibus mundus sequi jam ex praesentibus pompis nihil desiderent, sed toto cordis affectu Creatori inhaerentes singuli dicant: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII). Quid enim ex praesentibus phaleramentis desiderent, quia perfunctoriis contemptis Christum amare coeperunt, in quo summum bonum contemplatione mentis manere conspexerunt? Sint (1340A)mentis suae statu firmissimi, ut Domino cum Propheta orando dicant: Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica nos (Psal. CXVIII). Tale semper supervenientibus ostendant exemplum, ut et foris ab extraneis nomen Domini glorificetur, juxta quod Dominus ait: Sic luceat lux vestra coram omnibus hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). Et intus a consodalibus suis mercedis praeparent lucra, dum omnium vice foris gerunt curam. Sic cautis moribus cum virtutum magistra humilitate existant, ut omnis patientiae blandimenta ex colloquio affabili ostendant. Nunquam singuli vel bini attollentes laicos vel clericos intente aspiciant; sed demisso cum humilitate vultu inclinatis oculis (1340B)necessaria colloquantur. Pauperum, peregrinorum et hospitum curam inter omnia habentes, quia in his Christus suscipitur, quia ipse ait: Quaecunque his minimis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Foris aliquid dare, vel cuilibet ministrare, vel a foris aliquid accipere nullatenus sine commeatu abbatis praesumant. Et quodcunque a foris accipiunt ex donis et eleemosynis aliorum nullatenus antea ad cellarium portent, quam ante oratorium deferentes congregatio pro eo orent qui hoc exhibuit. Fabulis quas ad portam vel a saecularibus, vel a quibuslibet audierint, nullatenus aurem accommodent; et si nolentes audierint, vel intellexerint, nullatenus consodalibus suis referant. Si horum aliquid, quae (1341A)diximus, transgressi fuerint, regulari poenitentia castigentur. Si humili satisfactione patefaciant, prout humilitas confitentis cernitur, ita delinquentis culpa judicetur. Si vero contumaciae crimen incurrit, et modum poenitentiae augebit. Claves ostiorum vel portae nullo modo penes se retineant; sed ad abbatem nocte deferentes praesentent, et mane post secundam recipiant. Idipsum et cellararii, et pistores, et coqui implere studeant: et ab occasu solis, vel cum fuerit opus necessitate perfectum, usque ad secundam abbas claves retineat; nisi necessitas evenerit, ut per commeatum abbatis nocte retineantur, et post secundam denuo tribuantur. A signo vespertino usque ad secundam impletam nullatenus portarum fores aperiantur, neque ullus a foris introitus (1341B)patefiat; sed si necessitas talis advenerit, ut post vesperam sit deliberandum, per fenestram, quae in eadem porta fuerit, totum deliberetur. Si talis necessitas hospitum vel peregrinorum advenerit, ut hora refectionis cum fratribus esse non possint, post cum coquis vel ministris, vel cum reficiendi spatium habuerint, reficiant. Vasa vel reliqua utensilia, quae ad hospitium bajulant, ac si sacra Deo, gubernent atque custodiant: ne per ipsorum neglectum ab ipso mercedem non recipiant, cujus res diripiendo non servant. Intra septa monasterii vel ostia nullum virorum omnino vel feminarum edere, vel bibere permittant; sed de omnibus advenientibus foris in hospitale, prout honor exigit, per abbatis ordinationem ministrent; intus vero tantummodo, (1341C)qui sacram Deo voverint religionem, et immunitate obedientiae sub una Regula sunt ligati, edere vel bibere censemus. Sic semper ostiarii agant, ut in omnibus zelum Dei habentes Regulae tenorem conservent, ut pro studii sui vel culturae labore incorruptam recipiant mercedem.

§ V.-- Item ex eadem Regula (cap. 12). Pistores vero alternatim per vices opus commune faciant. Nec tamen [ut] minus tribus non sint propter (1342A)loquendi necessitatem. Et si necesse fuerit ut ibidem maneatur, minus quatuor non sint, et unus ex eis senior sit praepositus, cujus religioni credatur: qui et loquendi licentiam habeat, et panem, quem faciunt per vices, senior qui ex eis est, cellarario repraesentet, ut omni custodia tuti in nullo reprehensibiles reperiantur. Similiter et qui in brachisitorium ad cervisiam faciendam inhabitaverint, unus ex eis senior [ sit] praepositus secundum regulam pistoris omnia custodiat.

§ VI.--EX REGULA ORIENTALI. Ostiario cura sit ut omnes advenientes intra januas recipiat, dans eis responsum honestum cum humilitate et reverentia; ac statim nuntiet vel abbati vel senioribus quis venerit et quid petierit: nec (1342B)ullus extraneorum patiatur injuriam, neque habeat cum aliquo de fratribus necessitatem ac facultatem loquendi absque conscientia abbatis vel seniorum: mandatumque quod fuerit, nihil ad ipsum perveniat, priusquam abbati vel senioribus indicetur. Ante omnia ostiarius monasterii haec observabit, ne quem de fratribus foris januam exire permittat.

§ VII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 19). Ad janitorem pertinebit cura hospitum, denuntiatio advenientium, custodia exterorum claustrorum. Item cura peregrinorum vel pauperum eleemosyna pertinebit ad eum cui dispensationis potestas commissa est. Iste quod habet distribuat, communicet in quod potest, non ex tristitia aut necessitate: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Item. (1342C)Ars autem pistoria ad laicos pertinebit. Ipsi enim triticum purgent. Ipsi ex more molant. Massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi manibus propriis ipsi faciant. Porro pro hospitibus et infirmis laici faciant panes.

§ VIII.-- Item ejusdem (cap. 12). Hortulus sane intra monasterium sit inclusus, quatenus, dum intus monachi operantur, nulla occasione exterius evagentur.(1343A) § IX.-- Item (cap. 19). Ad hortulanum pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura seminum diversorum, ac denuntiatio quid, quando oporteat in hortis seri aut plantari.

§ X.--EX REGULA SANCTI AUGUSTINI (cap. 40). Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur: et ubi vos inveneritis, quae scripta sunt, facientes, agite gratias Domino bonorum largitori. Ubi autem sibi quicunque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.

§ XI.--EX REGULA AURELII EPISCOPI (cap. 54). (1343B) Et vos, sancta congregatio, ut omnia quae in hac Regula pro remedio animae nostrae, et pro animarum vestrarum salute statuimus, integra et illibata custodiatis, et ne per oblivionem aliquid negligatis, semel ea in triginta diebus relegite, id est in Kalendis.

§ XII.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 68). Levitonarium et quidquid in veste est monachorum, nemo lavet [nisi] die Dominica, praeter nautas et pistrinarios.

§ XIII.-- Item (cap. 116). Quando farinam conspergunt aqua, et massam subigunt, nemo loquatur alteri. Mane quando tabulas ad furnum vel ad clibanos deportant panes, simile (1344A)habebunt silentium, et tantum de psalmis et de Scripturis aliquid decantabunt, donec opus impleant. Si quid necessarium habuerint, non loquentur, sed signum dabunt his qui possunt afferre quibus indigent.

§ XIV.-- Item (cap. 17). Quando ad miscendum farinam vocati fuerint, nullus resideat in loco panes coquentium; exceptis his qui coctioni sufficient et quibus jussum fuerit, nemo residebit.

§ XV.--EX REGULA PAULI ET STEPHANI (cap. 32). Magnopere autem ab omnibus est cavendum ne aut in pistrino, aut in quacunque manuum operatione aliquis fratrum pigre et non inter primos occurrat.(1344B) § XVI.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 10). Quando panes faciunt, vel in omni monasterio corporalem laborem suum mutuo relevabunt: et quamlibet cuicunque operi esse videantur intenti, orandi et psallendi tempora non omittant: ut dum escas eligunt praeparare carnales, spiritaliter verbo Dei et bonae conscientiae meditatione pascantur. De quo tamen opere nullum deesse convenit, nisi quem retentat infirmitas, aut quem praepositus in alia causa praeceperit occupari.

§ XVII.--EX REGULA PACHOMII. Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano acceperit.

CAPUT LXXII. DE FRATRIBUS IN VIA DIRECTIS. (1343D) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel (1344D)abbatis se orationi commendent, et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium (1345A)absentium fiat. Revertentes autem de via fratres, ipso die quo redeunt, per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii ab omnibus petant orationem propter excessus, ne qui forte subripuerint in via visus aut auditus malae rei, aut otiosi sermonis. Nec quisquam praesumat referre alio quaecunque foris monasterii viderit, aut audierit, quia plurima destructio est. Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subjaceat. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi; vel quocunque ire, vel quippiam, quamvis parvum, sine jussione abbatis facere.

§ II.--EX REGULA PATRUM (cap. 58). Ad necessaria quaerenda in cellula bini egredientur vel terni fratres; et ita illi quibus creditur, (1345B)non qui verbositatem aut gulam sectantur.(1346A) § III.--EX REGULA SANCTI PACHOMII (cap. 56). Nullus solus foras mittatur ad aliquod negotium, nisi juncto ei altero.

§ IV.-- Item (cap. 57). Quando autem reversi fuerint in monasterium, si ante ostium viderint quaerentem aliquem suorum affinium de his qui in monasterio commorantur, non audebunt ire ad eum, et nuntiare, vel vocare: et omnino quidquid foris gesserint et audierint, in monasterio narrare non poterunt.

§ V.-- Item (cap. 46). Si quis eorum qui peregre mittuntur, in itinere vel in navi aegrotaverit, et habuerit necessitatem sive desiderium comedendi liquamen de piscibus, vel aliarum rerum quae in monasterio comedere consueverunt, (1346B)non manducabit cum caeteris fratribus, (1347A)sed separatim ei dabitur a ministris ad omnem abundantiam, ne in nullo frater languidus contristetur.

§ VI.-- Item (cap. 84). Nullus neque exeundi in agrum, neque ambulandi in monasterio, neque extra murum monasterii procedendi foras habeat facultatem, nisi interrogaverit praepositum domus, et ille concesserit.

§ VII.-- Item (cap. 85). Cavendum ne quis de domo in alteram domum verba transferat, nec de monasterio in monasterium, nec de monasterio in agrum, nec de agro in monasterium.

§ VIII.-- Item (cap. 86). Si quis ambulaverit via, vel navigaverit, aut operatus fuerit foris, non loquatur in monasterio (1347B)quae ibi geri viderit.

§ IX.-- Item (cap. 104). Galliculas, et si quid aliud jungendum est, vel componendum, absque eo cui hoc ministerium delegatur et praeposito domus facere nullus audebit.

§ X.-- Item (cap. 89). Cellulam alterius, nisi prius ad ostium percusserit, intrare illicitum est. Ad cibum non pergent, nisi generali sonitu convocentur.

§ XI.-- Item (cap. 123). Nemo juncos infusos aqua sibi tollet ad operandum, nisi minister hebdomadis ei dederit.(1348A) § XII.-- Item ex eadem Regula (cap. 15). Nullus in domo quidquam faciet, nisi quod praepositus jusserit.

§ XIII.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 68). Interrog. Si quis industrius sit et promptus ad implenda mandata, agat autem non quod ei injungitur, sed quod ipse vult, quam mercedem habet?-- Resp. Merces ejus illa ipsa est, quod sibi placet. Cum Apostolus dicat: Unusquisque ut in proximo suo placeat in bono ad aedificationem (Rom. XV). Et, ut amplius inclinaret et constringeret audientes addidit dicens: Quia ipse non sibi placuit ( Ibid. ). Scire debet unusquisque periculum esse in eo quod vult sibi placere; simul enim et inobediens invenitur.

§ XIV.-- Item (cap. 80). (1348B) Interrog. Si oportet ire quocunque, non commonito qui praeest?-- Resp. Cum Dominus dicat: Non veni, ut a me faciam quidquam, sed ab illo qui me misit (Joan. VII), quanto magis unusquisque vestrum sibi permittere nihil debet. Qui enim sua auctoritate aliquid agit, manifestissimae superbiae morbo detinetur, et subjectus est illi sententiae quae dicit: Quod in omnibus superbum est, abominatio est in conspectu Dei (Luc. XVI); sed in omnibus sua sponte vel auctoritate aliqua agere culpabile est.

§ XV.-- Item (cap. 101). Interrog. Si debent peregrini intrare ad illa loca (1349A)ubi fratres operantur, vel etiam si alii de eodem monasterio debent, relictis suis locis, intrare ad alia, praeter illum cui creditum est requirere operantes, id est, ad quem opus pertinet et dispensatio?-- Resp. Si quis inventus fuerit hoc faciens, tanquam interturbans disciplinam et ordinem fratrum, a communi conventu excludatur, et omnino a licitis progressibus inhibeatur; et sedens in uno loco, in quo judicaverit is qui praeest, apto ad correctionem et vindictam, nusquam prorsus permittatur abscedere, sed urgeatur in opere multo plus quam est consuetudo, et quotidie exigatur, usquequo discat implere hoc quod Apostolus dixit: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (I Cor. VII).(1349B) § XVI.-- Item (cap. 102). Interrog. Si oportet eos qui noverunt artificia, suscipere ab aliquo opus absque conscientia vel jussione ejus qui praeest, et operum sollicitudinem gerit?-- Resp. Furti reus erit ejusmodi, vel similis eis qui furibus concurrunt.

§ XVII.--EX REGULA SANCTI STEPHANI (cap. 26). Nulli liceat tam in cellario quam in singulis officinis artificum improba atque importuna absque senioris jussu audacia introire. Quia et communi utilitati valde impedit haec praesumptio, et ipsis artificibus rancorem animorum ex superflua hac importunitate impingit.

§ XVIII.--EX REGULA FERREOLI (cap. 20). Vagari per loca monachum, sicut non decet, ita (1349C)non convenit, etc.(1350A) § XIX.--EX REGULA CASSIANI (cap. 30). Tanta autem obedientia Regulae debet junior imbui ut absque senioris sui scientia vel permissu non solum de cella exire, sed ne communi ac naturali necessitati satisfacere sua auctoritate praesumat: nec illa etiam quae utilia sunt, id est, aut cellam mundare, aut aquam deferre, aut si quid aliud opportunum est, sine conscientia et ordinatione sui senioris usurpet.

§ XX.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 7). Meditantibus etiam fratribus nulli liceat rebus se aliis implicare, nec liberum judicet ab schola vel ubi meditantur fratres discedere. Qui vero in hac praesumptione proruperit, excommunicationi, ut dignus est, subjacebit. Cellulam alterius praeter (1350B)abbatem et praepositum, nisi dato signo, est licitum introire, quia ipsis tantum conceditur fratrum secreta cognoscere, et qualiter [se] unusquisque agat, occulta inspectione perquirere: et ubi artifices operantur absque suprascriptis personis nullus praesumat accedere. Advenientibus quoque nihil praeter humilitatis affectum et debitum famulatum junior exhibebit: et curam habere de causa qua venerit, quandoque reversurus sit, non praesumat: quia haec seniorum sollicitudo, non juniorum praesumptio, debet inquirere.

§ XXI.--EX REGULA ORIENTALI. Nullus mittatur foras ob aliquod negotium. Missi vero non singuli, sed bini vel terni ambulent, ut dum se invicem custodiunt et consolantur, et seniores (1350C)eorum de honesta eorum conversatione securi (1351A)sint, et illi non periclitentur. Observantes tamen hoc ut non se invicem fabulis inanibus destruant, neque negligenti cedant locum destructionis, sed unusquisque in actu suo attentus sit, prout tempus fuerit. Quando autem reversi fuerint in monasterium, si ante ostium viderint aliquem quaerentem suorum affinium de his qui in monasterio commorantur, non valebunt ire ad eum et nuntiare vel evocare. Et omnino quidquid foris gesserint, in monasterio narrare non praesumant.

§ XXII.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 24). Nullus monachorum inconsulto abbate audeat uspiam progredi, nec aliquid praesumere sine imperio ejus seu praepositi. Si quando abbas vel praepositus alicubi proficiscuntur, ille ferat fratrum sollicitudinem, (1351B)qui est post praepositum secundus in ordine. Quando fratres foris proficiscuntur vel redeunt congregatis omnibus in unum in ecclesia, benedictionem accipiant. Eodemque modo hebdomadarii vel quarumlibet rerum dispensatores, sive dum promoventur, sive dum recedunt. Propter necessitatem aliquam monasterii duo fratres spirituales comprobatissimi eligantur, qui ad urbem vel ad possessionem mittantur. Adolescentuli autem, vel nuper conversi a tali ministerio removendi: ne aut infirma aetas carnis desiderio polluatur, aut rudis conversio ad saeculi desideria revertatur. Monachus dum ad (1352A)aliud monasterium mittitur visitandum, quandiu cum eis fuerit ad quos destinatus est, ita eum ibi oportet vivere sicut reliquum coetum sanctorum videt, propter scandalum scilicet et perturbationem infirmorum.

§ XXIII.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 28). Nam et fratres in via dirigendi hoc praeceptum abbatis vel praepositorum suorum accipiant. Quarta, sexta et sabbato in diebus majoribus, id est, a Pascha usque VIII Kalend. Octobr., quod est aequinoctium hiemale, ut non in via jejunent propter aestum et sitim; deinde ab aequinoctio hiemali usque ad Pascha, quia breviores sunt dies, ambulantium fratrum in quarta, sexta et sabbato, jejunia protrahantur (1352B)in vesperam, ne occupati fratres nona hora per refectionem in via accelerata brevitas diei fratribus mansionem protendat, aut, ut est lucrum saeculi totum vernale, cum jam ad seram finiti cum jejunio diei inclinata jam secunda refectio, [cum] nihil sibi emendum mansionem promiserit, propter nullum distractionis adquaestum, dejejunatum jam fratrem non vellet taberna suscipere, et propter susceptionem a nullis lucris fratribus denegatam, cogantur fratres propter hospitalitatem iterato de sumptibus suis expendere, et per secundam refectionem, quae non licet, jejunium violare. (1353A)Aliis vero diebus extra quarta, sexta et sabbato, in diebus minoribus, sexta hora ad refectionem, in via repausent et sera coenent propter viae laborem. A Pascha vero usque Pentecosten, exceptis missis in longinqua via, in monasterio vel ubivis sexta semper hora reficiant, et coenas suas mutent in prandiis, dicente sancta Scriptura: Non licet vobis jejunare cum sponsus vobiscum est, et non coenent, nisi quinta feria et Dominica. Nam ideo omni tempore quinta feria non licet jejunare, quia ascensa Domini ipso die omni tempore occurrit. Dominica vero die non licet jejunare, quia resurrectio Domini imputatur, quod in libris suis fieri prohibet S. Sylvester. Nam ideo a Pascha usque Pentecosten non licet jejunare, quia sabbatum Paschae claudit (1353B)tristitiae jejunia et aperit laetitiae alleluia, et sabbatum Pentecostes claudit alleluia et aperit jejunia. Sed ecclesiis clauditur alleluia. Nam monasterio, quasi in peculiari servitio Dei alleluia usque ad Epiphaniam per modum psalmorum constitutum aperta a servis Dei psallitur Domino.

§ XXIV.-- Item (cap. 57). Frater qui pro actibus monasterii mane missus fuerit, et qui propter occupationem viae a prima usque ad tertiam in hieme, sive a nona usque ad vesperam in aestate, legerit; si sub eodem die monasterium reversus fuerit, quavis hora redierit, (1354A)prandeat; aliquantulum tamen legat aut meditetur, ut Regulam ipso die videatur implere. Si vero in viam longiorem dirigatur codiculum modicum cum aliquibus lectionibus de monasterio secum portet, ut quavis hora in via repausaverit, aliquantulum tamen legat: ita tamen si fuerit psalteratus. Si vero non fuerit, tabulas a majore superpositas psalmis secum portet, ut ad refectionem prandii, aut ad mansionem cum applicaverit, aliquantulum, quantum occurrerit, tamen meditetur, ut quotidie Regulae reddat quod suum est. Ita et frater qui adhuc litteras discit, tabulas superpositas a majore de monasterio secum portet; ut si cum litterato vadit, ipse cum se ad refectionem aut mansionem applicaverit, cum eo tamen, aut solus (1354B)aliquantulum, quantum occurrerit, meditetur, ut supra diximus, aut ad prandium aut mansionem aliquantulum tamen meditetur, ut videatur quotidie consuetam regulam adimplere. Item frater qui pro actibus monasterii aut noluerit ire, aut certe ambulans murmuraverit, vel cum aliqua tarditate exire voluerit, si placuerit abbati, jam non mittatur, et statim excommunicationis poenam suscipiat, et sciat se adeptum superbiam praeceptioni repugnare divinae; ideo divinae, quia dicit Dominus doctoribus nostris: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Applicantes vero in via ad mansionem fratres tali loco (1355A)lectum sibi eligant facere, qui sit semotus et mundus; ubi digne super stratum leniter in nocte Deum memorentur. Nam et hoc praeceptum abbatis vel praepositorum exeuntes in viam fratres accipiant, ut quotiescunque fratres spiritales positos visitent; et cum eorum introierint cellas aut oratoria, orantes dicant hunc versum: Introivimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI). Exeuntes exinde orantes similiter dicant hunc versum semper: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me; dirige me in veritate tua (Psal. XXIV). Aut forte alium versum pro isto, si voluerint dicere: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. CXVIII). Ergo cum coeperint a monasteriis et cellulis (1355B)spiritalium fratres nostri exire, prius oratorio valefaciant, et item peculiariter pro egressu, quos in monasteriis suis vel cellulis derelinquant, se debere in sequenti Dei opere memorari, et sic ambulent. Cum vero ecclesias nostri fratres intraverint, post orationem humilitatis Deo incurvati, erecti dicant hunc versum: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). Et modice incurvati [in] orationem complentes sibi, sic exeant foras.

§ XXV.-- Item (cap. 54). Ambulantes longo itinere fratres quarta, sexta, sabbato in hieme, hoc est, ab aequinoctio autumnali, quod est octavo Kal. Octob. usque in Pascha, in via ambulantes fratres ad vesperam reficiant. Nulla ratione haec frangant jejunia. Ideo enim ad (1355C)vesperam diximus, quia si nona volunt in die reficere, occupati in refectione brevibus horis prolongata, mansio eis clauso parvo die subducitur. Sed qui tamen haec in hieme non frangant jejunia, si carricati in dorsis suis gravibus oneribus non vadunt. Nam tunc abbas fratres faciat reficere, considerata propensatione aut temporis, aut necessitatis, sive in hieme, sive in aestate, si gravia gelicidia camporum, aut ferventes aestus viarum, aut montes excelsos subire, aut grave sarcinarum pondus existimaverit, vel imbecillitates quorumdam impossibilitatis (1356A)fratrum consideraverit: tunc refectos aliquid faciat de monasterio properare. In hiemis gravi algore calefactos, in ferventi aestate temperatos in viam debet fratres dirigere.

§ XXVI.-- Item (cap. 60). Considerans abbas fratrum debitum quotidianae mensurae, necnon et longinquitatem itineris, vel moras agendi actus, et perpensans substantiae monasterii quantitatem in nummis et in his quae cruda possunt portari, sufficientibus consuetae mensurae sumptibus aliquantulum probare itineris magis, propter adjuncti forte in via collegae vel socii charitatem quantum abbas voluerit, panis aut vini seu et aliarum rerum vel nummorum jungat mensurae.(1356B) § XXVII.-- Item (cap. 63). Fratres spiritales in via quando a se abscedunt, si vale sibi non faciant, vel orationem communem offerant Domino, vel pacem sibi tradant, sciant se a charitate excommunicatos discedere, usque dum se revideant, et charitatis inter se vinculum nectant; sicut in Vitas legitur Patrum: abscedens unus frater de partibus Orientis, veniens in partes Occidentis, rememoratus quod uni fratri vale non fecerat, praetermissae charitatis repedavit itinera, ut quod minus complevit in fratre perficeret. Unde debent ad hanc charitatem fratrum fratres esse solliciti.

§ XXVIII.-- Item (cap. 66). (1356C) Exeuntes in via fratres petant pro se orari, dicentes versum: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me (Psal. XXIV). Aut si voluerint, alium: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI). Semper enim versum quando exeunt, sive quando ingrediuntur, cum gloria explicent. Similiter et revertentes petant pro se orari dicentes hunc versum: Introivimus in tabernaculum ejus, adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI). Cum gloria. Vel quotiescunque limen forum ultimarum monasterii (1357A)egressus ingressusque frater fuerit, sine versu tamen petat pro se orari semper.

§ XXIX.-- Item (cap. 77). Fratres quovis horae tempore de via reversi ad monasterium fuerint, et fratres psallentes in oratorio invenerint, orantes mox psallant cum ipsis; et post psalmum expletum a psallentibus pariter voce universos petant pro se orari debere, ut videantur (1358A)de ingresso limine forensi exterioris regiae monasterii in petenda oratione Regulam adimplere. Et post missas operis sancti in oratorio primo abbatem, deinde praepositos suos vel omnes post regressum viae ad pacem accipiant.

§ XXX.--EX REGULA SANCTI CAESARII (cap. 6). Nemo sibi aliquid operis vel artificii pro suo libito eligat faciendum, sed in arbitrio senioris erit quod utile prospexerit, imperandum.

CAPUT LXXIII. SI FRATRI IMPOSSIBILIA INJUNGANTUR. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum omni mansuetudine et obedientia. Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest, patienter et opportune suggerat, non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. Quod si post suggestionem suam, in sua sententia prioris (1357C)imperium perduraverit, sciat junior ita sibi expedire, et ex charitate confidens de adjutorio Dei obediat.

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 69). Interrog. Si licet alicui excusare opus, quod ei injungitur et aliud quaerere.-- Resp. Cum definitum sit mensuram obedientiae usque ad mortem esse, qui devitat hoc quod ei injungitur, et aliud quaerit, primum omnium obedientiae reus est, et manifeste ostenditur quia nondum negavit semetipsum. Deinde malorum multorum causa efficitur tam sibi quam etiam caeteris, quia auditum contradictionis pluribus aperit, et seipsum ad contradictionem insuescit; et cum non possint singuli discernere quod melius est et eligere, potest fieri, si talis est licentia ut aliquid deterius eligat. Tunc deinde etiam suspicionem dabit fratribus, quod passione aliqua, vel ad opus illud eligit, adstringatur, vel certe erga eos cum (1358C)quibus id necesse est operari. Itaque omnimodo non obedire multorum malorum causa est et radix. Si autem ratio est aliqua, qua sibi recte excusare videatur opus illud quod excusat, exponat hanc ipsam causam huic qui praeest; et relinquat ejus judicio, ut ipse probet, si excusatione dignum est quod allegat.

§ III.-- Item ipse (cap. 82). Interrog. Si licet unicuique vitare opus, quod (1359A)gravius videtur?-- Resp. Qui fideliter et puriter Deum diligit, et certus est de tribulatione Domini, nec sufficere sibi putat ea quae sibi injunguntur, sed semper augmenta operis quaerit, et majora quam injunguntur desiderat et exoptat etiamsi supra vires videatur esse quod facit; nec aliquando securus est, tanquam opere non expleto, sed e contrario sollicitus est et anxius, tanquam qui nihil dignum praeceptis evangelicis egerit, memor illius Dominici sermonis dicentis: Cum autem feceritis omnia quae praecepta sunt quaecunque praecipio vobis, tunc dicetis: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII). Sed et imitabimur Apostolum, cui cum mundus esset crucifixus, et ipse mundo, non erubescit dicere: Quia ego meipsum nondum aestimo apprehendere. (1359B)Unum autem ea quidem quae retro sunt obliviscens, ad ea autem quae inante sunt me extendens secundum propositum sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III). Et qui cum haberet potestatem, ut Evangelium annuntians, de Evangelio viveret. Magis in labore et fatigatione, (1360A)inquit, nocte ac die operans vixi (I Cor. VII). Non quia non habemus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis ad imitandum nos (II Thess. III). Quae cum ita sint, quis ita stultus est, vel infidelis, ut putet se majoribus quam debet, oneribus pergravari cum in hoc, quod mensura poscit, nondum possit implere?

§ IV.--EX REGULA CASSIANI (cap. 31). Illa enim vera obedientia est, quae quamvis aliquid difficile ei imperetur, nihil tamen discutiens sine aliqua cordis haesitatione perficere nititur et consummare quod jussum est, et pro reverentia senioris nihil de impossibilitate aut stultitia praecepti dijudicat, sed plena fide ac devotione quidquid dictum (1360B)fuerit, non tanquam ab homine, sed tanquam a Deo sibi suscipit imperatum. Ita enim omnibus virtutibus praeferre debet obedientiam, ut huic omnia postponantur, et universa dispendia monachus subire contentus sit, dummodo hoc bonum in nullo violare videatur.

CAPUT LXXIV. UT IN MONASTERIO NON PRAESUMAT ALTER ALTERUM DEFENDERE. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Praecavendum est, ne quavis occasione praesumat alter alterum defendere monachum in monasterio, aut quasi tueri: etiamsi quavis consanguinitatis (1359D)propinquitate jungantur. Nec quolibet modo id a monachis praesumatur: quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.

§ II.--EX PRAECEPTIS SANCTI PACHOMII. Qui consentit peccantibus, et defendit alium (1361A)delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima. Quod si per ignorantiam deceptus est, et non ita putavit, ut verum est, ignoscatur ei. Et omnis qui peccat per ignorantiam, facile accipiet veniam. Qui autem sciens peccaverit, sustinebit increpationem juxta mensuram operis sui.

§ III.--EX DOCTRINA SANCTI ORSIESII. Si praepositus domus aliquem corripuerit ex fratribus, qui sibi subjecti sunt, erudiens cum in timore Dei, et cupiens ab errore corrigere, et alius voluerit pro eo loqui, et eum defendere subvertens cor illius; qui hoc facit peccat in suam animam: qui subvertit eum qui corrigi poterat, consurgentem dejicit (1361B)in terram, atque ad meliora tendentem mala persuasione decepit, errans ipse et alios errare faciens. Huic illud aptabitur congruenter: Vae qui potum dat proximo suo subversionem turbidam, et inebrians eum (Habac. II). Vae qui errare facit caecum in via (Deut. XXVII); qui scandalizat quempiam de his qui credunt Deo: expedit ei, ut appendatur ei mola asinaria super collum ejus, et praecipitetur in mare (Matth. XVIII): quia subvertit, ut diximus, sublevantem se, et obedientem transtulit ad superbiam, et eum qui in dulcedinem charitatis poterat ire, convertit in amaritudinem, et subjectum legibus monasterii malis consiliis depravavit, fecitque odisse illum, et constristari contra illum; qui eum (1362A)docebat Domini disciplinam, lites serens inter fratres atque discordias, et non timens illud quod scriptum est: Tu qui es, qui judicas alienum servum? suo Domino stat, aut cadit; stabit autem. Potens est autem Dominus rursum statuere eum (Rom. XIV). Non ille potens est, qui verba Domini praeteriit. Unde, fratres, magno opere devitemus alicujus mentem subvertere contra doctorem et monitorem suum; et meminerimus Scripturae dicentis: Libera cor tuum a malitia ut salveris (Jer. IV). Nec pro obedientia superbiam et contumaciam in cordibus nostris invicem seminemus. Qui enim timet Dominum, si viderit fratrem suum errare et labi, magis debet monstrare quae sancta sunt et rectum iter ostendere: ut cum omni castitate et timore Dei incedens (1362B)illam Salomonis exsequatur sententiam: Libera eos qui ducuntur ad mortem, et redimere de interfectione non cesses (Prov. XXIV). Ne dicas: Nescio hunc. Scito, quoniam Dominus corda omnium novit. Et Judas in Epistola sua loquitur: Et hos quidem de igne rapientes, et odio habentes carnem commaculatam tunicam, caveamus hujuscemodi vestimentum, induamus potius [ ut ] armaturam Dei, ut possimus resistere contra insidias diaboli. Non est enim nobis pugna contra carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, et adversus rectores tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI).(1363A) § IV. EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 28). Interrog. Quale judicium esse debet de his qui peccantes defendunt?-- Resp. Ut mihi videtur, gravius ab illo, quod dixit Dominus: Quia expedit illi, ut suspendatur mola asinaria ad collum ejus, et, praecipitetur in mare, quam scandalizet unum de minimis istis (Matth. XVIII; Luc. XVII). Non enim jam correptionem ad emendationem, sed defensionem ad confirmandum peccatum suum suscipit qui delinquit. Sed et alios ad simile provocat malum: ita ut conveniat ei, qui peccantes defendit, illud quod dictum est: Quia si non ostenderitis fructus dignos poenitentiae, excidemini, et in ignem mittemini (Luc. III). Vel rursum, quod a Domino dictum est: (1363B)Quia si oculus tuus dexter scandalizat te, ejice eum, et projice abs te: expedit enim, ut pereat unum menbrorum tuorum, et non omne corpus tuum mittatur in gehennam (Matth. XV).

§ V.-- Item ipse (cap. 120). Interrog. Si is qui facit voluntatem alicujus, etiam particeps est, vel socius?-- Resp. Scire debemus Domino dicente: Quia qui facit peccatum, servus est peccati, et iterum: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis (Joan. VIII). Scimus quia non solum socium et participem, sed dominum sibi ac patrem ascribit eum, cujus opus facit. Testatur autem de his Apostolus dicens: Aut nescitis, quia cui exhibuistis vos servos ad obediendum, (1363C)servi estis ejus, cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obedientiae ad justitiam (Rom. VI).(1364A) § VI.-- Item (cap. 120). Interrog. Si is qui consensit alterius peccato, si etiam ipse peccati reus est?-- Resp. Haec sententia manifesta est ex verbis in quibus ait ad Pilatum dicens: Qui tradidit me tibi, majus peccatum habet (Joan. XV). Manifestum namque est ex hoc, quia et Pilatus acquiescens his qui tradiderunt Dominum peccatum habebat, licet minus quam illi. Ostenditur etiam hoc in eo, quod Adam acquiescit Evae vel consentit, quae acquieverat serpenti. Nullus enim ex ipsis aut innocens judicatus est, aut impunitus abscessit. Sed et ipsa Dei indignatio, quae adversus eos habita est, hoc ipsum indicat. Cum enim Adam pro excusatione sua objecisset: Quia mulier quam dedisti mihi, ipsa mihi dedit, et manducavi. Quia audisti, (1364B)inquit Deus, vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi, ne manducares, maledicta terra erit in operibus tuis (Gen. CXI).

§ VII.--EX REGULA ORIENTALIUM. Si quis errori ejus consenserit, et secundum duritiam illius magis consilium dederit, ut se tardius humiliet, sciat se, cum in hoc errore fuerit deprehensus, simili modo culpabilem judicandum.

§ VIII.-- Item, ex eadem Regula. Qui consentit peccatis et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima.

§ IX.--EX REGULA PATRUM (cap. 5). Si quis vero de fratribus, vel qui in oratorio sunt, vel qui in cellis consistunt, errori fratris (1364C)consenserit, culpabilis erit atque excommunicatione dignissimus.(1365A) § X.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI (cap.33). Defendere proximum vel consanguineum in monasterio nullo modo permitti censemus. Quid enim alium defendat, qui jam sibi non vivit, sed Christo, quem imitatus, manet crucifixus; qui propriam animam, ut uberius saluti jungeret, perdidit? Qui vero proprias perdidit voluntates, ut Christi in se voluntatem impleret, cur aliorum dicta defendat, qui propria crucifixit? Et si in veritate crucifixit, et non modo etiam, sed Christo vivit, cur in mundi (1366A)facinoribus labentes pro qualibet familiaritate defendat? Sit ergo ei aequus amor tam in consanguineo quam in caetero fratre, qui ei sanguinis affinitate non jungitur. Maneat ergo in omnibus amor corde clausus: nec quemquam sub disciplinae moderamine positum tueri studeat, ne vitium defendendi in aliis dimittat. Sit ergo in arbitrio corrigentis, ut quos corrigit sub amoris studio, non propria implenda voluntate, sed vitia corrigendo inferat disciplinam.

CAPUT LXXV. UT NON PRAESUMAT PASSIM QUISQUAM ALIUM CAEDERE. (1365C) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Vetetur in monasterio omnis praesumptionis occasio. Ordinamus atque constituimus, ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut caeteri metum habeant. Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia adhibeatur ab omnibus, et custodia sit. Sed et hoc cum omni mensura et ratione. Nam in fortiori aetate, qui (1366C)praesumpserit aliquatenus sine praecepto abbatis, vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subjaceat, quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.

§ II.--EX REGULA FERREOLI (cap. 21). Ut monachus in monachum ira inflammatus, quod est turpissimum, manus injicere non praesumat; praeter illos ad quos pertinet correctionis vel nosse modum vel tenere judicium: ne uno peccante caeteris praesumendi crescat audacia, et ita disciplinae (1367A)ordine confuso irruptaque lege vivendi ipsius sacrae religionis per singulos jura perdantur. Quapropter quisquis taliter incontinens manibus invenitur, ita ut nesciat ab illicitis temperare, manus illae, quas erexit in proximum, per longum tempus non solum jejunio, sed etiam operis assiduitate lassentur: ut deinceps ad Deum leventur in oratione, non cum furore extendantur in fratrem. Dandam tamen veniam decernimus, juxta ut abbas moderari voluerit, postulanti, si poenitentia praemissa, etiam dum deprecatur, reatus sui, faciem lacrymarum effusione rigaverit.

§ III.--EX REGULA SANCTI AURELIANI (cap. 13). Frater in fratrem si ausus fuerit manum mittere, legitimam disciplinam accipiat(1367B) § IV.--EX REGULA ORIENTALI. Qui minister est, habeat studium ne quid operis pereat in monasterio. In qualicunque omnino arte quae exercetur a fratribus, si quid perierit, et per (1368A)negligentiam fuerit dissipatum, increpetur a Patre minister operum, et ipse iterum increpet alium, qui opus perdiderit, duntaxat juxta voluntatem et praescientiam principis: absque quo nullus increpandi habebit potestatem.

§ V.--EX REGULA MAGISTRI (cap. 14) Infantulos vero usque quindecim annorum non excommunicari, sed praecipimus vapulare pro culpis, etc.

§ VII.--EX REGULA SANCTI CAESARII (cap. 5). Si potest fieri, aut difficile, aut nullus unquam in monasterio infantulus parvulus, etc.

§ VI.--EX REGULA SANCTI ISIDORI (cap. 20). Cura nutriendorum parvulorum pertinebit ad (1368B)virum quem elegerit Pater, sanctum sapientemque, atque aetate gravem, informantem parvulos non solum studiis litterarum, sed etiam documentis magisterioque virtutum.

CAPUT LXXVI. UT OBEDIENTES SIBI SINT INVICEM FRATRES. § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obediant fratres, scientes per hanc obedientiae viam se ituros ad Deum. Praemisso ergo abbatis, ut praepositorum, qui ab eo constituuntur, imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, de caetero omnes juniores prioribus (1369A)suis omni charitate et sollicitudine obediant. Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocunque priore suo corripitur quolibet modo, vel si leviter senserit animos prioris cujuscunque contra se iratos vel commotos, quamvis modice, mox sine mora tandiu prostratus in terra ante pedes ejus jaceat satisfaciens, usquedum benedictione sanetur illa commotio. Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subjaceat, aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 64). Interrog. Quomodo invicem obaudire debemus?-- Resp. Sicut servi dominis, secundum quod praecipit (1369B)Dominus: Quia qui vult in vobis esse magnus, fiat omnium novissimus, et omnium servus (Marc. X). Quibus addit, ut magis nos inclinet ad humilitatem: Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Sed et illud quod ab Apostolo dictum est: Per charitatem spiritus servite invicem (Gal. V).

§ III.-- Item (cap. 13.) Interrog. Si oportet omnibus vel quibuscunque obedire?-- Resp. Eorum quidem qui imperant differentia vel diversitas non debet impedire obedientium proposito; quia neque Moyses intemperans (1370A)exstitit cognato suo Jethro (Exod. XVIII), cum utilia moneret et justa. Commotionum sane non parva est diversitas. Aliae namque contrariae videntur esse mandatis Dei, aliae vero interrumpere mandatum vel contaminare illud videntur, aliae vero ad expleudum id atque aedificandum veniunt. Necessarium ergo est meminisse apostolici praecepti dicentis: Prophetias nolite spernere; omnia probate, quod bonum est retinete: ab omni specie mala abstinete vos (II Thess. V). Et iterum: Cogitationes purgantes vel destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivantes omnem intellectum ad obediendum Christo (I Cor. X). Si quid ergo est quod conveniat cum mandato Dei et animae expediat, et hoc nobis (1370B)ab aliquo fuerit imperatum, velut voluntatem Dei prompte ac libenter debemus accipere et explere, quod dictum est: Obtemperantes invicem in charitate Christi (Ephes. IV). Sin autem contrarium aliquid mandatis Dei, vel quod ea corrumpere videatur aut contaminare, facere jubemur aliquo, tempus est nos dicere: Obtemperare oportet Deo magis quam hominibus (Act. V). Et rursum meminisse Domini dicentis: Alieni autem vocem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quoniam nesciunt alienorum vocem (Joan. X). Sed et sancti apostoli memores esse debemus, qui ad nostram cautelam ausus (1371A)est ne angelis quidem parcere dicens: Etiamsi angelus de coelo evangelizaverit vobis, praeterquam quod evangelizamus vobis, anathema sit (Gal. I). Ex quo edocemur ut etiamsi valde vobis charus sit aliquis, etiamsi magnificus habeatur, et in admiratione sit positus, qui prohibet nos facere quod a Domino praeceptum est: vel rursum imperat fieri quod Dominus prohibuit, exsecrabilis debet esse qui ejusmodi est omnibus qui diligunt Dominum.

§ IV.-- Item (cap. 23). Quali affectu vel quali sensu oportet increpare eum qui increpat, etc.

§ V.-- Item (cap. 24). Quali affectu quis debet suscipere correptionem, etc.(1371B) § VI.-- Item (cap. 25). Interrog. Qui tristatur adversus eum qui se increpat, qualis est?-- Resp. Neque periculum peccati agnovit iste, maxime ad Deum, neque lucrum poenitentiae; nec credidit illi qui dixit: Quia, qui diligit, diligenter corripit (Prov. XIII); sed se ipsum alienum facit ab illa utilitate, dicens: Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me (Psal. X); sed et ad laesionem caeterorum iste talis permanet inter fratres, resolvit enim et impedit animos eorum qui possunt proficere.

§ VII.-- Item (cap. 15). Interrog. Poenitentem ex corde quomodo oportet suscipi?-- Resp. Sicut Dominus ostendit, cum dicit: Quia convocat amicos et vicinos dicens: Congratulamini (1371C)mihi, quia inveni ovem meam, quam perdideram (Luc. XV).

§ VIII.-- Item (cap. 72). Interrog. Si frater fratrem contristaverit, quomodo debet emendari?-- Resp. Si quidem contristaverit, sicut Apostolus dicit, Contristati enim estis, ut in nullo detrimentum pateremini ex nobis (II Cor. VII). Non ille qui contristavit emendari debet, sed ille qui contristatus est, [et] indicia ejus tristitiae quae secundum Dominum est, debet ostendere. Si (1372A)vero indifferenter contristavit, id est, non secundum Deum, memor sit is qui contristavit Apostoli dicentis: Si autem propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas (Rom. XIV). Et cum cognoverit tale delictum esse suum, impleat illud quod a Domino dictum est: Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris ibi quia frater tuus habet aliquid adversus te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V).

§ IX.-- Item (cap. 69). Interrog. Quod si non acquiescit, ut satisfaciat?-- Resp. Implere debemus in eo quod a Domino dictum est de eo qui peccavit et non egit poenitentiam, cum dixit: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut (1372B)gentilis et publicanus (Matth. XVIII).

§ X.-- Item (cap. 74.) Interrog. Quod si, satisfaciente eo qui contristavit, noluerit reconciliari is qui contristatus est?-- Resp. Manifesta est de hoc Domini sententia, quae refertur in illa parabola de servo qui rogatus est a conservo suo, et noluit patienter agere: Et videntes, inquit, conservi renuntiaverunt domino suo (Matth. XVIII). Iratus autem dominus revocavit omnem gratiam quam concesserat debiti, et tradidit eum tortoribus usquequo redderet omne debitum.

§ XI.-- Item (cap. 84.) Interrog. Cum quali affectu obedire oportet ei qui nos ad opus mandati cohortatur?-- Resp. Eo (1372C)affectu quo esuriens parvulus nutrici obtemperat ad ubera invitanti; vel quo affectu omnis homo suscipit ab aliquo ea quae ad vitam pertinent: imo et si quid amplius, pro eo quod multo est pretiosior futura vita quam praesens, sicut Dominus dicit: Quia mandata mea vita aeterna sunt (Joan. XII). Sicut ergo praesens constat in cibo panis, ita aeterna vita constat in opere mandati, sicut ipse Dominus iterum dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus, qui me misit, Patris (Joan. IV).(1373A) § XII.--EX REGULA PATRUM (cap. 7). Hoc etiam addendum fuit, ut frater qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur patientiam habeat et non respondeat arguenti, sed humiliet se in omnibus secundum praeceptum Domini dicentis: Quia Deus humilibus dat gratiam, superbis autem resistit (I Petr. V); et, Qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV).

§ XIII.--EX REGULA CUJUSDAM. Ad primum verbum discussionis senioris sive oeconomi, sive alicujus fratris, venia petenda est, et tandiu in terra prostratus, donec senior discussionem consummaverit. Si autem senior discussionem iteraverit, et ipse veniam iterare debet. Si quis tardior ad veniam inventus fuerit, sive aliqua (1373B)verba religioni contraria sive pro excusatione dilecti sui protulerit, mittendus est in carcerem; et poeniteat secundum quod judicaverit senior, usquequo corrigatur. Si autem obstinatus invenitur, separandus est a fratribus.(1374A) § XIV.-- Item ex eadem. Virtus obedientiae expetenda est, et secundum uniuscujusque vires exercenda est: et ad primum verbum senioris omnes qui audierint ex fratribus, assurgere oportet; et qui non surrexerit, veniam petat et poeniteat quantum judicaverit senior, et impleat quod jussum est, licet durum videatur. Obedientia usque ad mortem facienda, secundum exemplum Domini, qui factus est obediens Patri usque ad mortem. Et unumquemque oportet fratri suo servire sicut abbati proprio vel patri. Sicut Apostolus dicit: Servite invicem in timore Christi (Eph. V). Et iterum: Omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XVI).(1374B) § XV.--EX REGULA FRUCTUOSI (cap. 17). Quisquis frater pro qualibet negligentia vel reatu arguitur, vel excommunicatur, et tamen humiliter veniam petit, vel confitetur lacrymabiliter, congrua ei remissionis et indulgentiae medela tribuetur. Procaci autem et persistenti, atque per superbiam vel (1375A)controversiam deneganti, amplior et districtior animadversio flagellorumque penuria irrogabitur.

§ XVI.-- EX REGULA FERREOLI (cap. 39). Ad illos vero qui post correctionem impugnantes judicia seniorum nituntur excusare peccatum, et non ad poenitentiam recordatione delicti, sed ad duritiam indignationis nimium migraverint, respicit ista sententia: ut quandiu a proposita intentione revocentur et cum ore mentis manifesta emendatione deponant, secundum arbitrium abbatis arduae omnino subjaceant disciplinae, quia non dixerunt, Peccatum meum ego cognosco; sed dixerunt quod in Isaia propheta de rebellibus dicitur: Nullus est qui agat poenitentiam super peccatum suum dicens: Quid feci (Jer. VIII)?(1375B) § XVII.--EX REGULA AURELIANI (cap. 38). Si quis pro qualibet culpa aut transgressione Regulae increpatur, aut disciplinam accipit, arguenti respondere non praesumat, quia peccatum quod hic distringitur in aeterna examinatione non punitur. Et sic debetis animae curam excipere, quomodo aeger curam medici, tenentes illud sacrae Scripturae: Qui abjicit disciplinam, infelix est (Sap. III); et illud: Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXVII).(1376A) § XVIII.--EX REGULA TARNATENSI (cap. 5). Pro qualibet etiam culpa qualibet aspera fuerit increpatione correptus, respondere nefas judicet arguenti. Sed humiliando se emendationem delicti doceat secuturam; quia Deus humilibus daturum se gratiam repromisit (I Petr. III).

§ XIX.-- Item (cap. 8). Increpare junior non audeat seniorem: sed si extra Regulam aliquid fieri aut factum esse cognoscit, abbati est aut praeposito reservandum, ut correptione regulari quod reprehenditur, corrigatur. Quaecunque ab aliquo absque testibus ammittuntur, si ad abbatis notitiam pervenerit, secretius emendetur. Si omnibus innotuerit, coram omnibus est reus amissi criminis arguendus.(1376B) § XX.--EX REGULA SANCTI COLUMBANI. Si cui injunxerit abbas aut praepositus de fratribus iter agere, ita observandum est, ut seniori junior obediat; si tamen rectum fuerit quod ei indicaverit, observare studeat. Si quid praeceperit abbas vel oeconomus major, et alius humilior iteraverit oeconomus, ipse obedire debet, indicans tamen in silentio quod praeceperit alius major. Infra monasterium vero nullus tamen alio imperio praecellente imperet, nisi qui praeest.

CAPUT LXXVII. DE ZELO BONO QUEM DEBENT MONACHI HABERE. (1377A) § I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI. Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo et ducit ad infernum, ita est zelus bonus, qui separat a vitio et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi. Id est, ut honore se invicem praeveniant, infirmitates suas, sive corporum, sive morum, patientissime tolerent: obedientiam sibi (1378A)certatim impendant. Nullus quod sib utile judicaverit, sequatur, sed quod magis alio; charitatem fraternitatis casto impendant amore: Deum timeant: abbatem suum sincera et humili charitate diligant: Christo omnino nihil praeponant, qui ad vitam aeternam perducat. Amen.

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII (cap. 38). Interrog. Qualem debemus habere charitatem ad (1379A)invicem?-- Resp. Qualem Dominus ostendit et docuit dicens: Diligite invicem, sicut et ego dilexi vos, majorem autem charitatem nemo habet quam ut quis animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV). Si autem et animam poni oportet, quanto magis in aliis votum et studium debet ostendi, sine dubio non secundum humanas voluntates, sed secundum illum prospectum, in quo est commune omnium propositum placendi Deo.

§ III.-- Item (cap. 39). Interrog. Quomodo poterit quis implere charitatem erga proximum?-- Resp. Primum quidem metuens judicium praevaricantis mandatum Domini, quia ipse dixit: Qui non crediderit Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III). (1379B)Tunc deinde velut cupiens ad aeternam vitam pervenire, Quia mandatum ejus vita aeterna est. Primum autem et magnum mandatum est: Diliges Dominum tuum ex toto corde tuo et ex tota mente tua, et ex tota anima tua (Luc. X); secundum vero simile illi: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Et si quis desiderat similis effici Domino dicenti: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut et dilexi vos (Joan. XIII). Sed ex communi consensu sentire hoc debemus, quasi beneficium consequamur a fratre; in eo quod diligimus fratrem, (1380A)debitores ei efficimur, ut eo merito diligamus quod etiam inter gentiles observari solet, sicut Dominus in Evangelio dicit: Si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? quia et peccatores et gentiles diligentes se diligunt (Luc. VI). Si autem in aliquo vel laedit nos vel adversetur quis, hunc non solum propter mandatum, sed et propter hoc ipsum quod plus nobis praestat in quo laedit, diligere debemus. Si quidem credimus Domino dicenti: Beati estis, cum exprobrabunt vos, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis (Matth. V).

§ IV.-- Item (cap. 40). (1380B) Interrog. Quomodo intelligitur quis si zelo Dei moveatur adversus fratrem, aut a propria iracundia?-- Resp. Si ad omne peccatum fratris, patitur illud quod scriptum est: Consumpsit me zelus domus tuae, quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici. Manifestus est enim in hoc Dei zelus. Verumtamen etiam in his oportet prudenter omnia dispensari. Si ergo hunc affectum etiam antea non habuit in animo suo, motus suos sciat magis ex passione quam ex Deo descendere, et in nullo posse officium pietatis implere.

(no apparat