De concubitu Martis et Veneris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De concubitu Martis et Veneris
ca. 280
editio: incognita
fons: [1]

Discite securos non umquam credere amores:
ipsa Venus, cui flamma potens, cui militat ardor,
quae tuto posset custode Cupidine amare,
quae docet et fraudes et amorum furta tuetur,
nec sibi securas valuit praebere latebras
Improbe, dure puer, crudelis crimine matris,
pompam ducis, Amor, nullo satiate triumpho!
Quid conversa Iovis laetaris fulmina semper?
Ut mage flammantes possis laudare sagittas,
iunge, puer, teretes Veneris Martisque catenas:
gestet amans Mavors titulos et vincula portet
captivus, quem bella timent; utque ipse veharis,
iam roseis fera colla iugis submittat amator.
Post vulnus, post bella potens Gradivus anhelat
in castris modo tiro tuis, semperque timendus
te timet et sequitur qua ducunt vincla marita.
Ite, precor, Musae: dum Mars, dum blanda Cythere
imis ducta trahunt suspiria crebra medullis,
dumque intermixti captatur spiritus oris,
carmine doctiloquo Vulcani vincla parate,
quae Martem nectant Veneris nec brachia laedant
inter delicias roseo prope livida serto.
Namque ferunt Paphien, Vulcani et Martis amorem,
inter adulterium nec iusti iura mariti
indice sub Phoebo captam gessisse catenas:
illa manus duros nexus tulit, illa mariti
ferrea vincla sui. Quae vis fuit ista doloris!
An fortem faciebat amor? Quid, saeve, laboras?
Cur nodos Veneris Cyclopia flamma paravit?
De roseis conecte manus, Vulcane, catenis!
Nec tu deinde liges, sed blandus vincla Cupido,
ne palmas duro cum nodus vulnere laedat.
Lucus erat Marti gratus, post vulnera Adonis
pictus amore deae; si Phoebi lumina desint
tutus adulterio: dignos quem Cypris amaret,
quem Byblos coleret, dignus quem Gratia servet.
Vilia non illo surgebant gramina luco:
pingunt purpureos candentia lilia flores;
ornat terra nemus: nunc lotos mitis inumbrat,
nunc laurus, nunc myrtus. Habent sua munera rami:
namque hic per frondes redolentia lilia pendent,
hic rosa cum violis, hic omnis gratia florum,
hic in ter violas coma mollis laeta hyacinthi:
dignus amore locus, cui tot sint munera rerum!
Non tamen in lucis aurum, non purpura fulget:
flos lectus, flos vincla toris, substramina flores:
deliciis Veneris dives natura laborat:
texerat hic liquidos fontes non vilis harundo,
sed qua saeva puer componat tela Cupido:
hunc solum Paphie, puto, lucum fecit amori.
Hic Martem expectare solet: quid Gratia cessat,
quid Charites? Cur, saeve puer, non lilia nectis?
Tu lectum consterne rosis, tu serta parato
et roseis crinem nodis subnecte decenter.
Haec modo purpureum dccerpens pollice florem
cum delibat eum, suspiria ducat odore;
ast tibi blanda manus (florem) sub pectore condat;
tu, ne purpurei laedat te spina roseti,
destrictis teneras foliis constringe papillas:
sic decet in Veneris lucis gaudere puellas!
Ut tamen inlaesos Paphiae servetis amores,
vincula sic mixtis caute constringite ramis,
ne diffusa ferat per frondes lumina Titan.
His igitur lucis Paphie, dum proelia Mavors
horrida, dum populos diro terrore fatigat,
ludebat teneris Bybli permixta puellis:
nunc varios canto divom referebat amores
inque modum vocis nunc motus forte decentes
corpore laeta dabat, nunc miscens denique plantas,
nunc alterna movens suspenso pollice crura,
molliter inflexo subnitens poplite sidit;
saepe comam pulchro collectam flore ligabat,
ornans ambrosios divino pectine crines.
Dum ludos sic blanda Venus, dum gaudia miscet
et dum suspenso solatia quaerit amori,
<et> dum flet quod sera venit sibi grata voluptas,
ecce furens post bella deus, post proelia victor
victus amore venit. Cur gestas ferrea tela?
Ne metuat Cypris, comptum decet ire rosetis.
A, quotiens Paphie vultum mentita furentis
lumine converso serum incusavit amantem!
Verbera saepe dolens mentita est dulcia serto,
aut, ut forte magis succenso Marte placeret,
amovit teneris suspendens oscula labris,
nec totum effundens medio blanditur amore.
Decidit aut posita est devictis lancea palmis;
sed, dum forte cadit, myrto retinente pependit.
Ensem tolle, puer; galeam tu, Gratia, solve!
Haec laxet nodos, haec ferrea vincula temptet:
solvite, Bybliades, praeduri pectora Martis
loricaeque moras; vos scuta et tela tenete:
nunc violas tractare decet! Laetare, Cupido,
terribilem divum tuo solo numine victum:
pro telis flores, pro scuto myrtea serta,
et rosa forte loco est gladii, quem iure tremescunt!
Iverat ad lectum Mavors, et pondere duro
floribus incumbens totum turbarat honorem;
ibat pulchra Venus vix presso pollice cauta,
florea ne teneras violarent spicula plantas;
et nunc innectens, ne rumpant oscula, crinem,
nunc vestes fluitare sinens, vix, laxa retentat,
cum nec tota latet nec totum nudat amorem.
Ille inter flores, furtivo lumine, tectus,
spectat hians Venerem totoque ardore tremescit.
Incubuit lectis Paphie. Proh sancte Cupido,
quam blandas voces, quae tunc ibi murmura fundunt !
Oscula permixtis quae tunc fixere labellis!
Quam bene consertis haeserunt artibus artus!
Stringebat Paphiae Mavors tunc pectore dextram
et collo innexam ne laedant pondera laevam,
lilia cum roseis supponit candida sertis;
saepe levi cruris tactu commovit amantem
in flammas, quas diva fovet. Iam languida fessos
forte quies Martis tandem compresserat artus;
non tamen omnis amor, non omnis pectore cessit
flamma dei: trahit in medio suspiria somno
et venerem totis pulmonibus ardor anhelat.
Ipsa Venus tunc tunc calidis suspensa venenis
uritur ardescens, nec somnia parta quiete...
O quam blanda quies! O quam bene presserat artus
nudos forte sopor! Niveis suffulta lacertis
colla nitent; pectus gemino quasi sidere turget.
Non omnis resupina iacet, sed corpore flexo
molliter et laterum qua se confinia iungant;
Martem respiciens, deponit lumina somno,
sed gratiosa, decens... Pro lucis forte Cupido
Martis tela regens; quae postquam singula <lustrat>
loricam clipeum gladium galeaeque minaces
cristas flore ligat: tunc hastae pondera temptat
miraturque suis tantum licuisse sagittis.
Iam medium Phoebus radiis possederat orbem,
iam tumidum calidis spatium libraverat horis:
flammantes retinebat equos. Proh conscia facti
invida lux! Veneris qui nunc produntur amores
lumine, Phoebe, tuo! Stant capti indice tanto
Mars Amor et Paphie, ramisque inserta tremescunt
lumina, nec crimen possunt te teste negare.
Viderat effusis Gradivum Phoebus habenis
in gremio Paphiae spirantem incendia amoris.
O rerum male tuta fides! O gaudia et ipsis
vix secura deis! Quis non, cum Cypris amaret,
praeside sub tanto tutum speraret amare?
Criminis exemplum si iam de numine habemus,
quid speret mortalis amor? Quae vota ferenda?
Quod numen poscat, quo sit securus adulter?
Cypris amat, nec tuta tamen! Compressit habenas
Phoebus et ad lucos tantum puto lumina vertit,
et sic pauca refert: "Nunc sparge tela, Cupido;
nunc nunc, diva Venus, nati devicta sagittis,
da mihi solamen: sub te securus amavi:
fabula, non crimen, nostri dicentur amores".
Haec ait et dictis Vulcanum instigat amaris:
"Dic ubi sit Cytherea decens, secure marite!
Te expectat lacrimans, tibi castum servat amorem?
Vel, si forte tuae Veneris fera crimina nescis,
quaere simul Martem, cui tu modo tela parasti".
Dixit et infuso radiabat lumine lucum,
inque fidem sceleris totos demiserat ignes.
Haeserat Ignipotens, stupefactus crimine tanto;
iam quasi torpescens - vix sufficit ira dolori -
ore fremit maestoque modo gemit ultima pulsans
ilia et indignans suspiria pressa fatigat.
Antra furens Aetnaea petit: vix iusserat, omnes
incubuere manus: multum dolor addidit arti.
Quam cito cuncta gerunt ars numen flamma maritus
ira dolor! Nam vix causam tunc forte iubendo
dixerat, et vindex coniunx iam vincla ferebat.
Pervenit ad lucos, non ipsi visus Amori,
non Chariti: totas arti mandaverat iras.
Vincula tunc manibus suspenso molliter ictu
inligat et teneris conectit bracchia palmis.
Excutitur somno Mavors et pulchra Cythere:
posset Gradivus validos disrumpere nexus,
sed retinebat amor, Veneris ne bracchia laedat.
Tunc tu sub galea, tunc inter tela latebas,
saeve Cupido, timens. Stat Mavors lumine torvo
atque indignatur, quod sit deprensus adulter;
at Paphie conversa dolet non crimina facti,
sed quae sit vindicta sibi tum singula volvens
cogitat et poenam sentit, si Phoebus amaret.
Iamque dolos properans decorabat cornua tauri,
Pasiphaae crimen mixtique cupidinis iram.