De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XIV

E Wikisource
Pars posterior - De constantia philologiae
Caput XIV
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput XIII Caput XV 

CAPUT XIV
DE VULGARIUM LINGUARUM ET CHARACTERUM ORIGINE
Primae scientiae religioni imputandae.

[i] Sed, cum ducentos post Diluvium annos, ut chronologi numerant, magia inter chaldaeos nata sit, ab ipsis falsis religionibus prima purioris philosophiae initia restituta, quae tamen, ut nuper demonstravimus[1], verae semitidarum religioni sunt accepto referenda, geometria et arithmetica, quibus utrisque astronomia nixa est. Quod ipsius «astronomiae» vocabulum docet, quae et scientiam de legibus syderum significai et has ipsas leges cantu dictatas esse, ut nuper diximus quoque[2], vis ipsa vocis νόμος «cantus», nos admonet.

Cur in magicis artibus circuii et cantus?

[2I Unde fortasse mansit falsa apud credulum vulgus persuasio magicas artes circulis et cantu perfici, et illud:

... cantando rumpitur anguis.

Quare itali magicas artes vertunt «incantesimi»[3].

Aegyptii a caelo ad terras mathesim revocarunt.

[3] Deinde aegyptii scientiam magnitudinum terris applicuere — unde «geometria» dicta graecis — propter Nili inundationes, ut scientiam de agrorum limitibus, quos inundatio diluisset, callerent. Et ita rem progressam esse necesse est, quum caldaei aegyptiis priores regnare occepissent.

Geometria a terris ad literaturam transducta.

[4] Inde, mathesi in Graeciam aeque ac Italiani traiecta, humanae vocis elementis, pro sonorum modo et pro figura pronunciandi, geometricas formas, vel ipsarum partes formarum, indidere: vel unas pluresve rectas lineas, vel inter se divisas, vel in unum acutum, vel unum, duos pluresve angulos rectos coniunctas; vel obliquas, quae aut semicirculos solos; vel figuras ipsas aut una linea comprehensas, nempe circularem, vel alia diametrali exporrecta divisam, aut summum tribus, triangularem. Ita ut «I», sonum omnium exilissimum, una linea recta ad perpendiculum; «O», maxime plenum, circulari; «A», omnium maxime stabilem et vocalissimum, triangulari aequilatera productis ad basim cruribus, scriberent, quibus soni ab ore emissionem significarent.

Rerum characteres facti sonorum.

[5] Et ita characteres, qui, prius heroici, significabant res ipsas et naturales erant, ad sonorum notas designandas translati sunt; unde ex arbitrio scriptura orta.

Literatura prima puerorum geometria...

[6] Hinc geometrica synthesis ad literaturam addiscendam translata est, et ita literae elementa vocum, ut certae apodixes, Euclidis postea libris compositae, sunt magnitudinum elementa. Quia, quemadmodum ad quodvis verbum geometricum componendum, hoc est ad quancumque magnitudinem demonstrandam, geometriae elementa sunt percurrenda; ita, ad componendum quodvis vocale verbum, percurrere elementa literaturae necesse est, ut ex iis vocale verbum componatur quibus et quantis oportet, ne quis plures, minores aut alias literas in eo componendo scribat aut proloquatur.

... et prima philosophiae institutio — Inductio syllogismo prior.

[7] Ea ratione, cum pueri diu multumque circa eas tenues et exiles formas versarentur ut facultatem cito recteque legendi perdiscerent, mentem a sensuum corpulenta primum depurare coeperunt, et ad puras rationes intelligendas solertiores sunt facti; ac, primum omnium, ope inductionis, quae est synthetica argumentationis figura, ut analytica syllogismus. Idque firmat historia, quod prima disserendi ratio inter philosophos inventa inductio, qua Socrates, philosophorum parens, plurimum usus est. Et historiam confirmat ratio, quia homines prius colligunt species, deinde a speciebus admonentur agnoscere genera.

Vocabula vulgi, communia; heroica, propria.

[8] Hinc mentes, literatura solertes factae, genera rerum intellexere, et sic communia rerum excogitavere vocabula[4], quae hoc ipso non sunt propria, quia communia sunt. Et ita linguae populares invaluere, diversae a lingua heroica, quae res apposite ad rerum naturas et, quantum fieri posset, proprie significabat[5].

Unde primum philosophiae et philologiae dissidium graecis?...

[9] Inde philosophi rerum naturam sibi vestigandam sumpsere, philologi verborum origines enarrandas: quorum cum quamplurima sint peregrina, ferme omnia temere facta, hinc datur coniicere quam etymologia sit vera expositio verborum.

... quae romanis coniuncta mansere.

[10] At romanis, inter quos patricii legum linguam acriter custodiere, alia lingua fuit iurisconsultorum ac vulgi. Quod Cicero Topica satis ostendit, quam, quia praeceptis exempla ex legibus apponit, viri latinae linguae alioqui doctissimi, qui prisci romani iuris eruditi quoque non sunt, vix intelligunt.

[11] Ex ea linguae heroicae custodia iurisprudentiam inter romanos in terris diximus ortam[6]; et iurisconsulti, qui fuerunt romanorum sapientes, iidem fuerunt grammatici[7]. Quae est ratio cur romani sanctius linguae origines custodiere quam graeci.


Notae

  1. Hoc libro, parte II, cap. IX, § «Sed et hoc» [18].
  2. Capite superiore, in corollariis [§ 22].
  3. Vide Notas, 33 [postilla marginale].
  4. Vide Notas, 34 [postilla marginale].
  5. Hoc libro, parte II, cap. I. § «Hinc illa absurda» [21].
  6. Libro priore, cap. CLXXXIV.
  7. Ibidem, cap. CLXIX, § ultimo.