De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXVII

E Wikisource
Pars posterior - De constantia philologiae
Caput XXVII
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput XXVI Caput XXVIII 

CAPUT XXVII[1]
DE LEGUM POENALIUM ORIGINE

[1] Quomodo autem leges sunt natae, ex quibus optimatium ordines aut sant temperati aut prorsus extincti, est modo explicandum.

Principio plebi cum patribus controversia iuris nulla.

[2] Nulla plebibus erat cum patribus contendo iuris, nani patrum erat ius omne sacrum, publicum privatumque, neque plebes iis quicquam detrectabant: plebium erat vita, libertas et bona, si ve agrorum commoditates, quas industria et cultura parabant. Has circa res plebes de vi et iniuriis patrum querebantur et adversus vini et iniuriam ius aequum postulabant[2]. Igitur vis et iniuria erat adimenda a corporibus et rebus plebeiorum.

Iniuriarum genera duo: damnum, malum — Poenarum genera duo:
duplio, talio — Talio rude poenae genus.

[3] Omnis iniuria ad haec duo genera revocatur, damnum et malum: damnum rebus, malum hominibus datur. Hinc duo prima poenarum genera in terris nata, duplio et talio: pro damno iniuria dato duplio, talio pro malo. Quo utroque poenae genere utuntur decemviri in XII Tabulis.

Iustum pythagoricum.

[4] Antiquissimis enim mortalium rudibus aequalitas simplex prius innotuit, ex qua iustum pythagoricum extat, a Pythagora, qui Zaleuci praeceptor fertur, appellatum: ita ut qui damnum iniuria dedisset, aestimationem reponeret et tantundem poenae nomine daret.

Rhadamanthes primus humanarum poenarum inventor —
Ut in talione «tantundem» mali est?

[5] Circa malum iniuria datum, Rhadamanthes primus talionis poenam invenit, cuius rei fama apud Inferos iudex est constitutus a poetis. Quanquain enim iniurians idem pati ac iniuria affectus, ac proinde malum ex aequo et sons et insons reportare videatur, tamen in exigenda talione reus plus mali referebat, et saepe pro sanabili malo necem, cum nunquam tam exacte ad normam malum reddi posset ut idem vulnus, exempli gratia, idem os fractum, eadem curatio sequeretur. Atque hoc periculum erat «tantundem», in quo poena stare aestimabatur. Postea vero poenae, geometrica ratione, seu duplici commensu, expensae sunt, quam acutiora ingenia ex iure naturali explicatiori in leges importarunt.

Leges poenales de malo legibus de damno priores.

[6] Sed ex hactenus narratis vides leges poenales de malo legibus de damno priores fuisse: nani lex talionis a Rhadamanthe, lex duplionis a Pythagora coepit; unde iudicia publica privatis antiquiora. Et hunc ordinem natura dictat, ut legislatores prius deterrerent cives a delinquendo exemplis, deinde legibus iudiciariis delinquendi occasiones praeciderent.

Cur in rebuspublicis optimatium severissimae poenae?

[7] Itaque patres experti satiscum periculo, per iniuriassingulorum optimatium, primis plebium secessionibus — quae primae «seditiones», «seorsum itiones», proprie dictae fuere — suum imperium pene concidisse, et id paucorum esse, et adversus multitudinem obtinendum. Ideo severissimis in rebuspublicis optimatium poenae sancitae.

Minos, primus inventor legum, crudelitatis notatus — Spartanae leges durissimae — Draconis, sanguine scriptae — Regiae romanae severae — Duodecim Tabulae crudeles et inhumanae.

[8] Quare Minos, primus qui inter gentes fertur legum inventor, a quo historiam legum Tacitus[3] exorditur, apud PIutarchum in Theseo, quamvis commendatus Hesiodo tanquam Iovis amicus et necessarius[4], tamen apud tragicos poetas ob crudelitatem pessime audiit. Unde spartanae leges nimis durae Fiatoni et Aristoteli visae; leges Draconis, qui statum optimatium reposuit, «sanguine scriptae» dicebantur; vel patricii iuvenes, atque adeo ipsius Bruti filii, qui libertatem romanam fundavit, apud Livium[5] legum regiarum rigorem praenimium queruntur, ita ut tyrannum quam suos parentes optimatium reges malint; et poenae legis XII Tabularum, vel iam constabilita libertate sancitae, ut crudeles et inhumanae a Favorino, apud Gellium[6], incusantur.

Aut fide aut iuris necessitate constant imperia.

[9] Namque patres, ut in posterum omnem vini privatam adimerent et fidei ac iuris necessitatem civibus facerent formidandam, quibus duabus rebus severum constat imperium, aeris alieni fidem, iudiciorum sanctitatem, testimoniorum religionem poenis severissimis intenderunt. Dat id coniicere lex XII Tabularum, quae obaeratos dissecari, iudices pecunia corruptos ultimo supplicio affici, de saxo deiici falsos sancit.

In rebuspublicis optimatium iurisprudentia spartana.

[10] Cumque ex ingeniorum ruditate scrupulosissimi essent verborum, ut supra diximust[7], hinc natura rerum ipsa factum ut iudices conceptas iuris formulas strictissime rentur: unde in rebuspublicis optimatium regnavit iurisprudentia rigida, quam libro superiore[8] placuit «spartanam» appellare.

Cur Minoi legislatori Rhadamantes additus iudex?

[11] Quare Minoi legislatori additus a poetis frater Rhadamanthus, severissimus iudex, ut quod severae leges caverent, iudices strictissime sequerentur[9]. Quod doctissimus antiquitatis poeta[10] significare videtur eo versu:

movet urnam Minos,

qui, tanquam praetor, iudices sortiatur iisque formulas dictet.

Fons aequitatis civilis.

[12] Atque hac ratione summa severitas legum poenalium, quae in rebuspublicis optimatium latae sunt, fundarunt, natura coniunctas, et ordini iuris auctoritatem, et plebi hanc iuris aequi adversus iniuriam libertatem. Nani non distinguebant patricius ne an plebeius fecisset iniuriam: immo ob id ipsum non distinguebant, quia a patriciis natae primum erant iniuriae.

Ut plebes primum civitatis pars factae sunt?

[13] Ea aequi iuris de vi et iniuriis communione, plebes civitatum partes factae sunt, et civitas sive respublica hac formula «patres et plebs» mansit significata; eaque libertas adversus ipsorum patruin, nedum aliorum plebeiorum, iniurias, plebibus mercedi parendi imputata est. Exinde edam plebei caedes, tanquam aequalis, «perduellio» dieta est.

In romana historia observandum.

[14] Quare illud in romana historia mirum: quanquam patres haberent plebeios vel aetatem nexos in carcere, unde seditio semel Romae orta apud Livium[11], tamen, in tot patrum cum plebe certaminibus, a patribus plebeium legis occisum neminem.

«Publica iudicia» cur dicta?

[15] Atque indidem criminum accusationes «publica iudicia» dicuntur, cuius rei effectus, non caussa, est ut quivis de populo ad accusandum admittatur: ut, bello indicto, cuivis civi fas est hostem occidere.

Quomodo vindicatur publica auctoritas? — Legis actio, genus:
cuius species legis actio publica, legis actio privata.

[16] Nam, iuris auctoritate constituta, uti privati asserunt dominium rerum suarum vindicatione, ita ordo, seu potestas civilis, vindicat publicam auctoritatem legis actione: ita ut legis actio, ita in genere accepta, sit vindicatio seu tutela auctoritatis. Quae[12], si tuetur auctoritatem iuris publici a criminosis, qui eam publice laeserint, dicitur «imperium», quo «lege agere» dicitur lictor, cum de capite civis rei supplicium sumit; et id est quod a legibus dicuntur «crimina vindicari». Sin autem tueatur auctoritatem iuris privati, dicitur «iurisdictio», ex qua dicuntur legis actiones in specie, quam Pomponius narrat primam iuris civilis, nempe romani, partem[13].

Legum imperium et iurisdictio.

[17] Quapropter auctoritatis civilis partes extitere duae, legum imperium et iurisdictio; et omne ius privatum utilitate est publicum auctoritate. Quod idem est quod iuris privati cives habent usum, potestas civilis habet dominium.

Notandum.

[18] Unde omnes qui in leges peccant, privatim reponunt restitutione vel praestatione, publice luunt poena vel mulcta.

Natura iudiciorum apud romanos.

[19] Hunc ipsum naturae ordinem haec res apud romanos servavit: nam principio «legis aedo» nihil aliud significavi nisi executionem poenae in facinorosos, uti δίκη graecis «accusationem» significavit.

Prius nata publica.

[20] Id tradit Livius in Marci Horatii iudicio. Quod mansit postea, ut formula accusationis et poena «lex» diceretur, ut reus legis Iuliae de adulteriis, damnatus lege Cornelia de falsis; et quanquam lenitae vel exasperatae sint primarum legum poenae, tamen ex iisdem legibus rei accusari damnarive dicuntur.

Diu post privata — Mos primarum gentium ex parte servatus graecis,
ex parte romanis.

[21] De privatis autem caussis diu aedones romanis ineditae: tantum cives in officio continuit prima poenarum et iudiciorum primis legibus edicta severitas. Qui mos gentium — tandiu servatus romanis donec lex XII Tabularum lata est, ut tradit Pomponius — antiquissimus ab Aristotele observatur in Ethicis, qui tradit vetustissimas fuisse respublicas in quibus de iure privato nullae proditae leges, ne cives temere aliorum sequerentur fidem et eorum temeritas rempublicam litibus inquietaret[14]. Quod inter graecos ex parte servatum, qui pecunia praesenti commercia agitabant, unde illud «graeca fide mercari»; et ex parte apud romanos, apud quos ex nudis pactis non datur actio.

Qua ratione violentiae imagines introductae?

[22] Postremo, quo omnis vis privata a republica abesset, vel iustis violentiis a iure maiorum gentium introductis, ordines rerumpublicarum quasdam violentiae imagines iure civili communi, seu minorum gentium moribus, induxere: quod in ea rerumpublicarum forma necessarium, et ea aetate facile factu fuit. Necessarium quidem, ut quamminimum a moribus, super quibus gentes et regna heroica fundata erant, abscederent. Sed hoc, non tam consilium, quam natura fuit, qua et facile factu fuit: nam, seculo poetico, homines ad imitationes natura ipsa facti erant, ut supra diximus De poeseos origine[15], quorum characteres, Orpheus et Amphion, et heroes et poetae et rerumpublicarum fundatores dicti sunt. Et diximus ius civile commune minorum gentium fabulam quandam et imitationem iuris maiorum gentium atque adeo poema quoddam fuisse[16].

Fons actuum legitimorum.

[23] Atque is fons et origo fuit omnium actuum legitimorum, quibus uni patres inter se ius optimum agitarunt, quorum solennitates, ex rigore summo quod tunc regnabat, religiosissime quoque servabant. Unde graecis δίκη, a iure vox ducta, «solennitatem» significat: quod romanis postea, in libertate vel sub principatu, omnia ferme ex iure naturali agitantibus, mansit, ut significaret solennitatem, qua etiam contempta, res utiliter agitur.

Iuris optimi proprietates duae: solennitas, necessitas.

[24] Atque his rationibus ius optimum, vera violentia a maioribus gentibus fundatum, factum est, iure civili communi, a gentibus minoribus ius optimum, his duabus proprietatibus praeditum: altera qua est maxime solemne, altera qua est maxime certum sive maxime necessarium; et, ob id, est solemne maxime, ut sit maxime certum, maxime necessarium[17].

[25] Hoc tanto legum poenalium rigore, tanta iudiciorum publicorum severitate, tanta actuum legitimorum religione, vis privata de republica adempta est: quod fieri non poterat, nisi in unam vim, quaque privata maiorem, omnes privatae violentiae concessissent, quae singulos coerceret.

Legum imperium quid? — Iusta vis corporum,
ad vim animorum transmissa, genuit iura.

[26] Haec vis quaque privata maior est legum imperium, quo ius optimum iure maiorum gentium ex vi iusta corporum abiit in ius optimum iure civili communi ex vi iusta animorum. Ita virtus, quae iure maiorum gentium fuerat vis corporis ratione temperata, qua suas res quisque manu tuebatur, facta est vis animi seu iuris, quod animo haeret, qua quisque res suas lege parat, lege conservat.

Ut ordo corporum factus ordo iuris?

[27] At, legum auctoritate tanto terrore firmata, ordo patrum, qui, in certaminibus [quae] cum plebe existebant, erat ordo iuris maiorum gentium, qui eminebat vi, factus est ordo civilis, qui emineret legum auctoritate, sive iuris civilis dominio.

Agrariis firmatus ordo corporum — Legibus poenalibus firmatus ordo civilis
— Rerumpublicarum ordinum legumque ad Deum recursus.

[28J Atque, ut ex ordine iuris maiorum gentium natae primae leges, nempe agrariae; ita ex legibus dein poenalibus confirmatus est ordo civilis, seu civilis potestas, qui, ut legibus est constabilitus, ita legibus conservatur; et reipublicae forma eo propius ad genus divinarum rerum accessit, quo altius se extulit, ut civilis potestas, ex coitione corporum, qua in primis cum plebe turbis nata est, fieret consensio animorum. Atque haec esset lex ipsa, quam Papinianus eleganter «communem reipublicae sponsionem»[18], et Aristoteles divine «mentem affectionibus vacuam» definivit[19].

Medusae mythologia.

[29] Huius epochae, quantum ad optimatium respublicas legibus poenalibus constitutas attinet, character fictus Medusae fabula, ex ceto, marina bellua, orta. Haec est navis quae transmarinos, postea in plebem receptos, exponit. Pulcherrima et capillis auro simillimis: sunt plebeiorum uxores, et messes, quae sunt aureus ramus quem Virgilius cecinit. Eius forma, et potissimum auro capillorum, captus, Neptunus in Minervae templo cum ea concubuit: patres qui, non amplius, ut montani, sed ut maritimi, plebeiorum mulieres in arcem abducunt, eoque messes plebeis ereptas comportant. Inde Pegasus natus: patricii minorum gentium e plebeis mulieribus orti. Qui postea in Parnasso monte Hippocrenem fontem aperit, de quo musae bibunt: nam minorum gentium aevo disciplinae humaniores inventae. Et Pegasus alatus: quia optimi artem equitandi invenere, et alae stemma patriciorum, ut supra diximus[20]. Minerva, hinc irata, Medusae crines, quibus maxime amatori suo placuerat, in angues mutavit: haec est mens sapientis optimatis, qui legibus poenalibus patricios, inertia corruptos, ad agrorum culturam convertit. Deditque ut omnes eam aspicientes in lapides converterentur: ut, poenarum metu, plebeiorum mulieres contrectare et messes rapere exhorrerent.

Chimaerae mythologia.

[30] Perseus dictus «Hercules alter», qui ut Hercules multas aerumnas tulit; inter quas in alio graeco orbe Bellerophon, quasi Βουληφορόν|, sapientiae conciliator, Pegaso invectus, Chimaeram occidit, ut ille hydram, Cadinus serpentem, Apollo pythonem. Et ima Chimaera draco erat: anguis, serpens, quo genere plana terrarum, ab Diluvio diu humentia, abundare necesse fuit. Media Chimaera capra: quia in editioribus terris necesse quoque erat ut agri essent et pascua, unde, natura ipsa, in edito primae urbes fundatae[21]. Summa Chimaera leo: quia inde etiam necesse fuit ut, cum in iacentibus terris dracones viverent, in editioribus homines agerent, ferae in summis saltuum laterent. Et Chimaera flammivoma: quia a venis silicis inventus ignis.

Persei mythologia.

[31] Perseus Iovis filius: hic sapiens, fortis quoque, pietate ductus reipublicae optimatium, quae auspiciis primum fundata est. Ab Iove genitus: nempe ex auspiciis. Aureo imbre in Danaes gremium decidente: genitus, nempe, ex optimis, qui messes colligebant, ut messis «aureus ramus» Virgilio. Et in turri genitus: in arce, quas poetae «regum turres» dixere. Mercurii talaribus indutus: legibus poenalibus latis, agrarias firmat et sic mercedibus plebeiorum cavet. Et falcato ense accepto: revocatis ad falcem patribus. Palladis scudo: quae est character patrum in turbis cum plebe natis. Ut in eo repercussam Medusae effigiem salvus videre posset: severis exemplis ordo servaretur. Cum ipsa anguesque sopiti essent: cum patres ocio inertes et in vitiis iacerent degeneres, agros non amplius colerent. Interemit: extinxit privatas violentias. Et guttae sanguinis, decidentes per solitudines, in serpentes mutatae: severissimis poenis agri, qui iam deserti erant, iterum culti a patriciis. Medusae caput aegidi afífixum: id imperii civilis symbolum, ut diximus. Quod hostes conspicatos in saxa convertit: quia, ubi disciplina civilis domi severo imperio continetur, ibi armorum imperia sunt foris hostibus formidanda.

De Vulcani rete mythologia.

[32] Haec historia alibi fuit Mars nudus (patricii degeneres), e mari, sub quo latebat, cum Venere (cum plebeiorum uxoribus) a Vulcano (optimatibus, qui nuptiarum sacra custodiunt) rete iaculo retractus, factus ludibrium diis (capti et enecti).

Ludi gladiatorii origo.

[33] An hinc gladiatorius ludus ex retiario et gallo; et gallus, non senon, sed plurium et vilium uxorum maritus?


Notae

  1. Testo: «Caput XXV > [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 123 [Ed.].
  3. Annales, III, 26 [Ed.].
  4. Cfr. Notae, 124 [Ed.].
  5. II, 3 [Ed.].
  6. Noctes Atticae, XX, 1 [Ed.].
  7. Hoc libro, part. II, cap. 20, § 89 [Ed.).
  8. Cap. CLXXVII, CLXXXI [Ed.].
  9. Cfr. Notae, 125 [Ed.].
  10. Virg., Aen., VI, 432 [Ed.].
  11. VIII, 28 [Ed.].
  12. Testo: «qua» [Ed.].
  13. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 6 [Ed.].
  14. 1) Cfr. Politica, pp. 1268 b 39-40, 1269 a 11-12, 1324 b 7 sgg. [Ed.].
  15. Cap. XII, § 39 [Ed.].
  16. Libro priore, cap. CLXXXII.
  17. Ibidem, cap. CXXVIII.
  18. Dig., I, 3, 2 [Ed.].
  19. Cfr. sopra lib. I, cap. CXLIV, § 2; CLII, § 6 [Ed.].
  20. Cap. XXIII, § 21 [Ed.].
  21. Vide Notas, 126 [postilla marginale].