De cultu feminarum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De cultu feminarum
Saeculo II

editio: documentacatholicaomnia
fons: documentacatholicaomnia

Migne Patrologia Latina Tomus 1


1 Tertulliani De Cultu Feminarum Libri Duo : Liber I

DE HABITU MULIEBRI

I.

[1] Si tanta in terris moraretur fides quanta merces eius expectatur in caelis, nulla omnino uestrum, sorores dilectissimae, ex quo Deum uiuum cognouisset et de sua, id est de feminae condicione, didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem, appetisset, ut non magis in sordibus ageret et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Euam lugentem et paenitentem, quo plenius id quod de Eua trahit ---- ignominiam dico primi delicti et inuidiam perditionis humanae ---- omni satisfactionis habitu expiaret. In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad uirum tuum conuersio tua et ille dominatur tui: et Euam te esse nescis?

[2] Viuit sententia Dei super sexum istum in hoc saeculo: uiuat et reatus necesse est. Tu es diaboli ianua; tu es arboris illius resignatrix; tu es diuinae legis prima desertrix; tu es quae eum suasisti, quem diabolus aggredi non ualuit; tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti; propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius Dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas?

[3] Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oues tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margarita canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque auram iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri liceret, et haec Eua concupiit, de paradiso expulsa, iam mortua, opinor. Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reuiuiscere, quae nec habuerat nec nouerat quando uiuebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.

II.

[1] Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut haec quoque ignominia feminae accedat. Nam et cum materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene reuelatas saeculo multo magis imperito prodidissent, si quidem et metallorum opera nudauerant et herbarum ingenia traduxerant et incantationum uires prouulgauerant et omnem curiositatem usque ad stellarum interpretationem designauerant, proprie et quasi peculiariter feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia uariantur, et circulos ex auro quibus brachia artantur, et medicamina ex fuco quibus lanae colorantur, et illum ipsum nigrum puluerem quo oculorum exordia producuntur.

[2] Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et condicione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre?

[3] Vtrum ne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac rudes angelos mouerant? An ne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi amatores uiderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant; magno scilicet nupserant.

[4] Enimuero, qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et, post libidinum uaporata momenta, caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminaram naturalis decoris ut causam mali sic remunerauerunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut deuectae de simplicitate et sinceritate, una cum ipsis in offensam Dei peruenirent. Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et affectionem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos iudicaturi sumus; hi sunt angeli quibus in lauacro renuntiamus; haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt.

[5] Quid ergo facient apud iudices suos res eoram? Quod est commercium damnaturis cum damnandis? Opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendemus decreturi aduersus eos quorum munera appetimus? Nam et uobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et uiris, eamdem iudicandi dignationem pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicauerimus res eorum praedamnando quas in illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.

III.

[1] Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam quia nec in armarium Iudaicum admittitur. Opinor, non putauerant illam, ante cataclysmum editam, post eum casum orbis omnium rerum abolitorem saluam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi, Noë, qui utique domestico nomine et hereditaria traditione audierat et meminerat de proaui sui penes Deum gratia et de omnibus praedieatis eius, cum Enoch filio suo Mathusalae nihil aliud mandauerit quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noe in praedicationis delegatione<m> successisse, uel quia et alias non tacuisset tam de Dei conseruatoris sui dispositione quam de ipsa domus suae gloria.

[2] Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur: proinde potuit abolefactam eam uiolentia cataclysmi in spiritu rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum.

[3] Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino reiciendum est quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam aedificationi habilem diuinitus inspirari. A Iudaeis postea <potest> iam uideri propterea reiectam sicut et cetera fere quae Christum sonant. Nec utique mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit quod Enoch apud Iudam apostolum testimonium possidet.

IV.

[1] Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu auctorum; nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus. Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum.

[2] Cultum dicimus quem mundum muliebrem uocant, ornatum quem immundum muliebrem conuenit dici. Ille in auro et argento et gemmis et uestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis, ut iam hinc prospicias, Dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conueniat, quae de diuersis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.

V.

[1] Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, id sint necesse est unde sunt, terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opere deplorata nomen terrae in igni reliquit atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur.

[2] Sed et ferri et aeris et aliarum uilissimarum materiarum par condicio est et terreni generis et metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes naturam. Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et aeri quorum ita disposita utensilitas ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo uicem accommodent iustioribus causis. Nam et anuli ferro fiunt; quaedam esui et potui uascula ex aere adhuc seruat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens copia deseruit.

[3] Certe nec ager auri opere paratur, nec nauis argenti uigore eontexitur. Nullus bidens aurum demergit in terram, nullus clauus argentum intimat tabulis. Taceo totius uitae necessitates ferro et aeri innixas, cum illae ipsae diuites materiae et de metallis refodiendae et in quocumque usu producendae sine ferri et aeris operario uigore non possint.

[4] Iam igitur aestimarndum est unde obueniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus et potioribus quantum ad utensilitatem materiis praeferantur.

VI.

[1] Sed et lapillos istos qui cum auro superbiam iungunt, quid aliud interpreter quam lapillos et calculos eiusdem terrae minutalia? Nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus moliendis aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria; solum hunc mulierum stuporem aedificare nouerunt, quia tarde teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant.

[2] Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas nouerim maris poma. Quodsi concha illa aliquid intrinsecus pustulat, uitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum uocetur, non aliud tamen intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda uerruca. Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est.

[3] Hoc quoque deerat christianae ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius ceruicibus suis aut ipsi capiti ornamentum struit! VII.

[1] Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gloriam possident. Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur. Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est. Apud barbaros quosdam, quia uernaculum est aurum et copiosum, auro uinctos in ergastulis habent et diuitiis malos onerant, tanto locupletiores quanto nocentiores. Aliquando re uera inuentum est quomodo et aurum non ametur.

[2] Gemmarum quoque nobilitatem uidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum ceterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem; nisi quod nec ad ostensionem fere habentur: latent in cingulis smaragdi et cylindros uaginae suae solus gladius sub sinu nouit et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt. Denique tam gemmatum habent quod gemmatum esse non debet si non comparet, aut ideo comparet ut neglectum quoque ostendatur. VIII.

[1] Proinde et uestium de coloribus honorem serui etiam eorum terunt. Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis uelis quae uos operose resoluta transfiguratis pro pictura abutuntur. Vilior est apud illos purpura quam rubrica.

[2] Quis enim est uestium honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet Deo quod non ipse produxit; nisi si non potuit purpureas et aerinas oues nasci iubere. Si potuit, ergo iam noluit; quod Deus noluit utique non licet fingi. Non ergo natura optima sunt ista quae a Deo non sunt, auctore naturae. Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae.

[3] Alterius enim esse non possunt, si Dei non sunt, quia aemuli sint necesse est quae Dei non sunt. Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus Dei non est. ---- Ceterum materiae ex Deo sunt. ---- Non statim et huiusmodi fructus latent in omnibus. Quaeritur et unde sint eonchae et qua dispositione decurrant et ubi spem suam collocent.

[4] Nam et omnes istae profanae spectaculorum saecularium uoluptates, sicut de ipsis suum uolumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat.

[5] Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus christianum affici oportet, quia Deus et equum et pantheram et uocem homini dedit; nec ideo idololatriam impune faciat christianus quia Dei conditio est et tus et merum et ignis qui uescitur et animalia quae uictimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur Dei sit.

[6] Sic ergo et circa actum materiarum, census a Deo descendens propterea excusatus, Deo extraneum ut reum scilicet gloriae saeculum. IX.

[1] Nam ut quaeque rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a Deo distributa sunt, inuicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos iure si utique uel negleguntur uel <non> appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae feruor inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum distributione quam Deus ut uoluit ordinauit, raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inueniens de simplici causa non habendi quae Deus alibi collocauit concupiscentiam concitat habendi.

[2] Ex hac uitium aliud extenditur, immoderate habendi, quod, etsi forte habendum sit, modus tamen debetur: haec erit ambitio. Vnde et nomen eius interpretandum est quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae uotum, grande scilicet uotum quod, ut diximus, non natura nec ueritas sed uitiosa animi passio, concupiscentia, commendauit. Et alta uitia ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammauit ut se quoque accenderet.

[3] Nam tanto maior fit concupiscentia quanto magno fecit quod concupiit. De breuissimis loculis patrimonium grande profertur; uno lino decies sestertium inseritur; saltus et insulas tenera ceruix circumfert; graciles aurium cutes kalendarium expendunt et sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt uires ambitionis tantarum usurarum substantiam uno et muliebri corpusculo baiulari. ________________________________________ Text edited by Marie TURCAN, Sources Chrétiennes 173 (1971).


[DE CULTU FEMINARUM]

I.

[1] Ancillae Dei uiui, conseruae et sorores meae, quo iure deputor uobiscum, postremissimus omnium quidem, eo iure conseruitii et fraternitatis audeo ad uos uerba ista facere, non utique affectationi sed affectioni procurans in causa uestrae salutis. Ea salus, nec feminarum modo sed etiam uirorum, in exhibitione praecipue pudicitiae statuta est. Nam cum omnes templum Dei simus, inlato in nos et consecrato Spiritu Sancto, eius templi aeditua et antistes pudicitia est quae nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille qui inhabitat inquinatam sedem offensus derelinquat.

[2] Sed modo nos non de pudicitia cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique diuina praecepta, uerum de pertinentibus ad eam, id est qualiter uos incedere oporteat. Pleraeque enim ---- quod ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere Deus permittat ---- aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri auersione consistat nec quicquam extrinsecus opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione. Sed enim perseuerant in pristinis studiis formae et nitoris, eamdem superficiem sui circumferentes quam feminae nationum a quibus abest conscientia uerae pudicitiae, quia nihil uerum in his quae Deum nesciunt praesidem et magistrum ueritatis.

[3] Nam et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo eam imperfectam et inconditam constat <ut>, licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentia sese dissoluat, propter ueritatem gentilium solacium appetendo cuius rei deuitat effectum. Quota denique est quae nec placere quidem extraneis concupiscat, quae non uelit idcirco se expingere ut neget appetitum, quamquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit non delinquere, attamen uelle, uel etiam nolle, attamen non denegare? Quid mirum? Peruersa sunt omnia quae a Deo non sunt.

[4] Viderint igitur quae, totum bonum non obtinendo, facile et quod obtinent malo permiscent. Vos ab illis, ut in ceteris, incessu quoque diuertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis sicut pater uester qui in caelis est.

II.

[1] Perfectae autem id est christianae pudicitiae appetitionem sui non tantum non appetendam sed etiam exsecrandam uobis sciatis. Primo quod non de integra conscientia uenit studium placendi per decorem quem naturaliter inuitatorem libidinis scimus. Quid igitur excitas in te malum istud? Quid inuitas cuius te profiteris extraneam? Tum quod temptationibus uiam aperire non debemus, quae nonnumquam quod Deus a suis abigat instando perficiunt, certe uel spiritum scandalo permouent.

[2] Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere ut confisae et securae simus de conscientia nostra, optantes perseuerare id in nobis, non tamen praesumentes. Nam qui praesumit minus iam ueretur; qui minus ueretur minus praecauet; qui minus praecauet plus periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris.

[3] Vtilius ergo si speremus nos posse delinquere quam si praesumamus non posse. Sperando enim timebimus, timendo cauebimus, cauendo salui erimus. Contra si praesumamus neque timendo neque cauendo difficile salui erimus. Qui securus agit, non, et sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus est, is uere poterit esse securus. Et de suis quidem seruis Deus pro misericordia sua curet et iam praesumere illis de bono suo feliciter liceat.

[4] Quid autem alteri periculo sumus? Quid alteri concupiscentiam importamus? Quam si dominus ampliando legem a facto stupri non discernit in poena, nescio an impune habeat qui alicui fuerit causa perditionis. Perit enim ille simul ut tuam formam concupierit et admisit iam in animo quod concupiit, et facta es tu gladius illi ut etsi a culpa uaces ab inuidia non liberaberis. Vt, cum in alicuius agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non constringit; dum rus tamen eius ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur.

[5] Expingamus nos ut alteri pereant! Vbi est ergo: «Diliges proximum tuum sicut te ipsum»? «Nolite uestra curare sed alterius»? Nulla enuntiatio Spiritus Sancti ad praesentem tantum materiam et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi potest. Cum igitur et nostra et aliorum causa uersetur in studio periculosissimi decoris, iam non tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a uobis sciatis, sed etiam naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et incuria ut proinde oculorum incursibus molestum.

[6] Nam etsi accusandus decor non est ut felicitas corporis, ut diuinae plasticae aecessio, ut animae aliqua uestis bona, timendus est tamen uel propter iniuriam et uiolentiam sectatorum: quam etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit et sororem mentitus Saram salutem contumelia redemit.

III.

[1] Nunc non sit timenda dignitas formae ut nec possidentibus grauis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa; non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur. Sufficit quod angelis Dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi uacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis corporis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant.

[2] Dicet aliquis: «Quid ergo? Non, et exclusa luxuria et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet?» Viderit quem iuuat de carne gloriari. Nobis autem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praeceptis Dei. Deinde, si omnis gloria uana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis dumtaxat! Nam etsi gloriandum est, in spiritus bono, non in carnis, placere uelle debemus quia spiritalium sectatores sumus.

[3] In quibus operamur, in illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur christianus in carne, sed cum propter Christum lacerata durauerit ut spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat. Ita quod ex omni parte in uobis uacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sancta femina sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni. Certe si fuerit, non ignorare sed etiam impedire se debet.

IV.

[1] Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens uos: solis maritis uestris placere debetis. In tantum autem placebitis eis in quantum alteris placere non curaueritis. Securae estote, benedictae, uxor nulla deformis est marito suo; satis placuit cum electa est seu moribus seu forma commendata. Ne quae uestrum putent si temperauerint a compositione sui, odium et auersionem maritorum prosecuturam.

[2] Omnis maritus castitatis exactor est; formam uero fidelis non expectat quia non isdem bonis quae gentiles bona putant capimur; infidelis contra etiam suspectam habet, uel propter illam sceleratam in nos opinionem gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutrias? Si fideli, non exigit; si gentili, non credit. Quid gestias aut suspecto aut non desideranti placere?

V.

[1] Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam uobis suggeruntur, nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et iustitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam quod simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Deo placere.

[2] In illum enim delinquunt quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Displicet nimirum illis plastica Dei; in ipsis redarguunt et reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim cum emendant, cum adiciunt, utique ab aduersario artifice sumentes additamenta ista,

[3] id est a diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret nisi qui et spiritum hominis malitia transfigurauit? Ille indubitate huiusmodi ingenia concinnauit ut in nobis quodam modo manus Deo inferret.

[4] Quod nascitur opus Dei est. Ergo quod infingitur diaboli negotium est. Diuino operi Satanae ingenia superducere quam scelestum est! Serui nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur; milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De aduersario enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio est. Christianus a malo illo adiuuabitur? Nescio an hoc nomen ei perseueret. Erit enim eius de cuius doctrinis instrui concupiscit.

[5] Quantum autem a uestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomini christiano faciem fictam gestare quibus simplicitas omnis indicitur, effigie mentiri quibus lingua non licet, appetere quod datum non sit quibus alieni abstinentia traditur, adulterium in specie exercere quibus studium pudicitiae est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, liniamenta eius in uobis non custodientes?

VI.

[1] Video quasdam et capillum croco uertere. Pudet eas etiam nationis suae quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae. Ita patriam capillo transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite et decorum putant quod inquinant.

[2] Atqui et detrimentum crinibus medicaminum uis inurit et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reseruat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor. Quis decor cum iniuria? Quae cum immunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier christiana ingeret ut in aram? Quodcumque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salubribus usibus adhibeatur, ad quod Dei creatura prospecta est, sacrificium uideri potest. Sed enim dominus ait:

[3] «Quis uestrum potest capillum atrum ex albo facere aut album ex atro?» Hae quae reuincunt Deum: «Ecce, inquiunt, pro albo uel atro flauum facimus, gratiae faciliorem». Quamuis et atrum ex albo conantur facere quas paenituit ad senectam usque uixisse. Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata uotis: furtum conficitur. Adulescentia in qua delinquimus suspiratur; occasio grauitatis interpolatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum plus occultari studuerit, plus detegetur.

[4] Haec est aeternitas uestra de capitis iuuentute! Hanc incorruptibilitatem habemus superinduere ad domum domini quam acacia pollicetur! Bene properatis ad dominum! Bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo quibus ad finem appropinquare deforme est!

VII.

[1] Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus uestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnos coercere, aliae ut uagi et uolucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi uaginam capitis et operculum uerticis, nunc in ceruicum retro suggestum.

[2] Mirum quod non contra domini praecepta contenditur! Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronuntiatum est. Vos sane adicitis ad pondus, collyridas quasdam uel scutorum umbilicos ceruicibus adstruendo. Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuuias alieni capitis forsitan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati sancto et christiano capiti supparetis. Immo, omnem hanc ornatus seruitutem a libero capite propellite. Frustra laboratis ornatae uideri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis: Deus uos uelari iubet, credo ne quarumdam capita uideantur.

[3] Atque utinam miserrimus ego in illo die christianae exultationis uel inter calcanea uestra caput eleuem! Videbo an cum cerussa et purpurisso et croco et in illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nubila subleuent obuiam Christo

[in aere]. Si nunc bona et Dei sunt, tunc quoque oecurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere nisi caro et spiritus solus ac purus. Damnata sunt igitur quae in carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis hodie abstinete; hodie uos Deus tales uideat quales tunc uidebit.

VIII.

[1] Videlicet nunc ut uir et sexu aemulus feminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obediendae grauitatis propter metum debitum Deo detrahuntur?

[2] Siquidem et uiris propter feminas et feminis propter uiros uitio naturae ingenita est placendi uoluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit: barbam acrius caedere, interuellere, circumradere, capillum disponere etiam colorare, canitiem primam quamque subducere, totius corporis lanuginem pigmento quoque muliebri distringere, cetera pulueris cuiusdam aspritudine leuigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo, adempta placendi uoluntate, per luxuriae uacationem omnia illa ut otiosa ut hostilia pudicitiae recusantur.

[3] Nam ubi Deus, ibi pudicitia, ibi grauitas, adiutrix et socia eius. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine grauitate, tractabimus? Quomodo autem grauitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione seueritas circumferatur? IX.

[1] Quamobrem erga uestitum quoque et reliqua compositionis uestrae impedimenta proinde uobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest faciem quidem frugi et expeditam et simplicitate condignam diuinae disciplinae exhibere, cetera uero corporis laciniosis pomparum et deliciarum ineptiis occupare?

[2] Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant, adeo si desint irritam et ingratam reddunt, uelut exarmatam et naufragam; contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet.

[3] Aetates denique requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus auocant et seueritatem appetitionibus inquietant compensantibus scilicet habitus irritamenta pro frigore aetatis.

[4] Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores uestitus et cultus ne in uos admiseritis; tum si quas uel diuitiarum suarum uel natalmm uel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam consecutae, temperare saltem ab huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis.

[5] Quomodo etenim humilitatem quam christiani profitemur implere poteritis non repastinantes diuitiarum uestrarum uel elegantiarum usum quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consueuit.

[6] «Non enim, quaesitis, utemur nostris? Quis autem prohibet uti?» Secundum apostolum tamen qui nos uti monet mundo isto quasi non abutamur. «Praeterit enim, inquit, habitus huius mundi». «Et qui emunt, inquit, sic agant quasi non possidentes». Cur ita? Quoniam praemiserat dicexis: «tempus in collecto est». Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid de uanis his instrumentis earum?

[7] Non enim et ita multi faciunt et se spadonatui obsignant, propter regnum Dei tam fortem et utique permissam uoluntatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes uino et animalibus esculentis quoram fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in uictus quoque castigatione Deo immolant. Satis igitur et uos usae estis diuitiis atque deliciis, satis dotum uestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum.

[8] Nos sumus in quos decucurrerunt fines saeculorum; nos destinati a Deo ante mundum in extimationem temporum, tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a domino. Nos sumus circumcisio omnium, et spiritalis et carnalis. Nam et spiritu et carne saecularia circumcidimus.

X.

[1] Nimirum enim Deus monstrauit sucis herbarum et concharum saliuis incoquere lanas: exciderat illi, cum uniuersa nasci iuberet, purpureas et coccineas oues mandare! Deus et ipsarum uestium officinas commentus quae, leues et exiles, solo pretio graues essent. Deus et auri tanta opera produxit complectendis et distinguendis lapillis scrupulosa. Deus auribus uulnera intulit et tanti habuit uexationem operis sui et cruciatus infantiae innocentis tunc primum dolentis ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum uice inserunt.

[2] Quamquam et aurum ipsum cuius uos gloria occupat cuidam genti ad uincula seruire referunt gentilium litterae. Adeo non ueritate bona sunt sed raritate. Per angelos autem peccatores demonstrata sunt, qui et ipsas materias prodiderunt, et operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum excitauit.

[3] Quod si idem angeli qui et materias eiusmodi et illecebras detexerunt, auri dico et lapidum illustrium, et operas eorum tradiderunt, etiam ipsum calliblepharum uellerumque tincturas inter cetera docuerunt damnati a Deo sunt, ut Enoch refert, quomodo placebimus Deo gaudentes rebus illorum qui iram et animaduersionem Dei propterea prouocauerunt?

[4] Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio uestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat: tamen non ut gentiles ita nos quoque nobis adulemur, institutorem Deum solummodo existimantes, non etiam despectorem institutorum suorum.

[5] Quanto enim melius et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a Deo prouisa tunc et in saeculo posita uti nunc essent in quibus disciplina seruorum eius probaretur, uti per licentiam utendi continentiae experientia procederet. Nonne sapientes patres familiae de industria quaedam seruis suis offerunt atque permittunt ut experiantur an et qualiter permissis utantur, si probe, si modeste?

[6] Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam domini. Sic igitur et apostolus: «Omnia, inquit, licent, sed non omnia expediunt». Quanto facilius illicita timebit qui licita uerebitur.

XI.

[1] Quae autem uobis causa extructius prodeundi cum remotae sitis ab his quae talium indigent? Nam nec templa circuitis, nec spectacula postulatis nec festos dies gentilium nostis. Propter istos enim conuentus et mutuum uidere ac uideri omnes pompae in publicum proferuntur aut ut luxuria negotietur aut gloria insolescat. Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica:

[2] aut imbecillus aliquis ex fratribus uisitatur, aut sacrificium offertur, aut Dei sermo administratur. Quiduis horum grauitatis et sanctitatis negotium et si cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto. Ac si necessitas amicitiarum officiorumque gentilium uos uocat, cur non uestris armis indutae proceditis, tanto magis quanto ad extraneas fidei ut sit inter diaboli ancillas et Dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in uobis, ut, quomodo ait apostolus, magnificetur Deus in corpore uestro. Magnificatur autem in corpore per pudicitiam utique et per habitum pudicitiae competentem.

[3] Sed enim a quibusdam dicitur: «Ne blasphemetur nomen in nobis si quid de pristino habitu et cultu detrahamus». Non auferamus ergo nobis et uitia pristina; simus et moribus isdem si et superficie eadem: et tunc uere non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia si qua dicatur: «Ex quo facta est christiana, pauperius incedit»! Timebis pauperior uideri ex quo locupletior facta es et sordidior ex quo mundior? Secundum gentilium an secundum Dei placitum incedere christianos oportet?

XII.

[1] Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto autem magis blasphemabile est si quae sacerdotes pudicitiae dicimini impudicarum ritu procedatis cultae et expictae. Aut quid minus habent infelicissimae illae publicarum libidinum uictimae? Quas, si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas cotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequauit.

[2] Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa ciuitas ualida quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, cum prostitutae appellationem a domino meruisset, quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi.

[3] Thamar illa, quia se expinxerat et ornauerat, idcirco Iudae suspicioni uisa est quaestui sedere adeoque sub uelamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et uoluit et compellauit et pactus est. Vnde addiscimus aduersus congressus etiam et suspiciones impudicas prouidendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas in alterius suspicione maculatur? Quid speratur in me quod auersor? Cur non mores meos habitus pronuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia uulneretur? Liceat uideri pudicam, certe impudicam si licet. XIII.

[1] Aliqua fors dicet: «Non est mihi necessarium hominibus probari. Nec enim humanum testimonium requiro. Deus conspector est cordis.» Scimus omnes, cum tamen quid idem per apostolum dixerit recordemur: «Probum uestrum coram hominibus appareat». Ad quid, nisi ut malitia ad uos accessum omnino non habeat et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: «Luceant opera uestra»? Aut quid nos dominus lumen terrae uocauit? Quid ciuitati super montem constitutae comparauit si non relucemus in tenebrosis et extamus inter demersos?

[2] Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris relicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat uerum et plenum, non amat tenebras sed gaudet uideri et ipsa denotatione sui exultat.

[3] Pudicitiae christianae satis non est esse uerum et uideri. Tanta enim debet esse plenitudo eius ut emanet ab animo in habitum et eructet a conscientia in superficiem ut et foris inspiciat quasi supellectilem suam, ut conueniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et fluxu fidei uirtus effeminari potest.

[4] Ceterum, nescio an manus spatalio circumdari solita in duritia catenae stupescere sustineat; nescio an crus de periscelio laetatum in neruum se patiatur artari; timeo ceruicem ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det.

[5] Quare, benedictae, meditemur duriora et non sentiemus; relinquamus laetiora et non, desiderabimus; stemus expeditae ad omnem uim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus.

[6] Ne dilexeritis aurum in quo prima delicta populi Israel denotantur. Odisse debetis quod Iudaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adorauerunt. Iam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora christianorum semper et nunc uel maxime non auro sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur.

[7] Prodite uos iam medicamentis et ornamentis extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos uerecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, adnectentes ceruicibus iugum Christi. Caput maritis subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.