Auctor incertus
AucInc.DeDiDe 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
Via ad vitam charitas. Modus diligendi Deum et proximum.
Vigili cura, mente sollicita, summo conatu, et sollicitudine continua decet nos inquirere et addiscere quomodo et qua via possimus infernale supplicium vitare, et coeleste gaudium acquirere; cum nec illud supplicium vitari, nec illud gaudium acquiri possit, nisi via cognita qua est illud vitandum, et illud acquirendum. Audiamus ergo libentius, inspiciamus diligentius verba Apostoli, quibus ipse duo ostendit, scilicet quod coelestis gloriae vita ineffabilis est, et quae sit via quae ducit ad vitam: ait enim, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ecce per hoc quod dicit Deum praeparasse bona diligentibus se, ostendit quia dilectio via est qua ad illa bona pervenitur. Sed dilectio Dei sine dilectione proximi haberi non potest, testante beato Joanne, qui ait: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo diligere potest? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum suum (I Joan. IV, 20, 21). Ecce in hac gemina dilectione consistit vera charitas, de qua Apostolus loquens ait: Excellentiorem viam vobis adhuc demonstro (I Cor. XII, 31). Ecce charitas excellentissima via est quae ducit ad coelestem patriam, et sine qua illuc nemo pervenire potest. Sed quis in hac via est? quis novit eam? Qui diligit Deum et proximum.
Quomodo diligendus est Deus, et quomodo proximus? Deum debemus diligere plus quam nos, sed proximum sicut nos. Deum diligimus plus quam nos, si praecepta ejus voluntati nostrae in omnibus praeponimus: proximum autem non jubemur diligere quantum nos; sed sicut nos, id est, velle et optare omne bonum, quod debemus velle et optare nobis, et maxime aeternam beatitudinem; et ad illam obtinendam ei succurrere, et in corporalibus bonis, et in spiritualibus, prout ratio exigit, et facultas permittit. Unde Dominus in Evangelio ait, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12); et Joannes apostolus ait, Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Sed qui sunt proximi, quos debemus sic diligere? Certe omnes homines, Christiani, Judaei, Pagani, amici et inimici.
CAPUT II.
Quare et qualiter diligendus Deus. Amor Dei excitatur ex intuitu creationis. Creatura rationalis duplex. Ad quid facta.
Cum ergo tota salus nostra in dilectione consistat, quare et qualiter Dominus noster a nobis diligendus sit, diligenter considerandum est. Ad Dei igitur dilectionem in nobis excitandam, nutriendam et augendam nihil ita valet, sicut beneficiorum ejus frequens et diligens consideratio. Tanta enim nobis tribuit, tantaque retribuit, quod deficit anima nostra, deficit prorsus in consideratione tantorum beneficiorum ejus. Et licet non possimus ei tantum et tantas, ut decet, amorem et obsequium et gratiarum actiones persolvere, tamen quantum et quantas possumus rependere debemus. Ecce quare, id est, pro beneficiis suis, quae sua magna pietate, sua gratuita bonitate, nullis nostris meritis exigentibus nobis contulit Dominus, a nobis quoque multum diligendus est. Qualiter autem a nobis diligendus est Deus, illud ejus mandatum manifestat, quod nimis mandavit, et nimis custodiri voluit (Psal. CXVIII, 4). Audi igitur, o homo, illud omnium mandatorum et maximum et primum mandatum: audi, inquam, illud diligenter, retine memoriter, meditare jugiter, et pro viribus tuis imple instanter, assidue et perseveranter. Hoc autem est illud mandatum, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est, ex toto intellectu; et ex tota anima tua, id est, ex tota voluntate tua; et ex tota mente (Deut. VI, 5, et Matth. XXII, 37), id est, ex tota memoria: ut omnes cogitationes tuas, omnemque vitam tuam, et omnem intellectum tuum in illum conserves. Sed quia parum te forte a Deo diligi aestimas, illum quoque parum diligere non vereris. Scrutare ergo et revolve in animo tuo quae tibi contulit dona et beneficia, quaeve promisit: et te vehementer illum debere diligere convinceris.
Ut autem amor Dei in te amplius excitetur et crescat, considera diligenter, a quo, quare, vel ad quid creatus sit homo, quaeve Deus propter hominem creavit. Sciendum est ergo rerum creatarum, coelestium et terrestrium, visibilium et invisibilium causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus: cujus est tanta bonitas, quod alios suae beatitudinis qua aeternaliter beatus est, velit esse participes, quam vidit communicari posse, minui omnino non posse. Illud igitur bonum, quod ipse erat et quo ipse erat beatus, sola bonitate, non necessitate aliis communi care voluit: quia summi boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi nocere non posse. Et quia non valet ejus beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam, quae quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur; fecit Deus rationalem creaturam, quae summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, et possidendo frueretur: eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicet angelus; pars corpori jungeretur, scilicet anima. Distincta est igitur rationalis creatura in incorpoream et corpoream. Incorporea, angelus; corporea vero, homo vocatur, ex anima rationali et carne subsistens. Conditio igitur rationalis creaturae primam causam habuit, Dei bonitatem. Creatus est igitur homo vel angelus propter bonitatem Dei. Nam quia bonus est Deus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Ad quid autem creata est rationalis creatura? Ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo: in quibus ipsa proficit, non Deus. Deus enim perfectus et summa bonitate plenus, nec augeri potest nec minui. Quod ergo creatura rationalis facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem, et ad creaturae utilitatem. Cum igitur quaeritur, quare vel ad quid facta sit rationalis creatura; respondendum est, Propter Dei bonitatem, et creaturae utilitatem: utile nempe est ei servire Deo et frui eo.
CAPUT III. Hominis sunt omnia. Factus ergo angelus, sive homo propter Deum dicitur esse, non quia Deus creator et summe beatus alterutrius indigeret officio, quia bonorum nostrorum non eget; sed ut serviret ei et frueretur eo, cui servire regnare est. In hoc enim proficit serviens, non ille cui servitur.
Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut ei serviret; sic factus est mundus propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo in medio, ut ei serviretur, et ut ipse serviret: ut acciperet utrumque, et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servitute non Deus, sed homo juvaretur: sed voluit ut mundus serviret homini, ut exinde similiter juvaretur homo. Totum igitur bonum hominis erat, et quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. Omnia enim, ait Apostolus, nostra sunt (I Cor. III, 22); superiora scilicet, aequalia et inferiora. Superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus creator Trinitas. Aequalia nostra sunt ad convivendum, scilicet Angeli, qui etsi modo sunt superiores nobis, in futuro erunt aequales (Matth. XXII, 30). Et inferiora nostra sunt, quae ad usum nobis sunt, sicut res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio, sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique Angeli in quibusdam Scripturae locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur: unde Apostolus ait, Quoniam omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14). Neque id incredibile cuiquam videatur; quandoquidem et ipse Creator et Rex Angelorum venit, non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multis (Matth. XX, 28). Dicuntur enim Angeli orationes et vota nostra offerre Deo: non quia Deum doceant, qui omnia antequam fiant, sicut et postea facta sunt novit; sed quia ejus voluntatem super his consulunt, et quod Deo jubente completum esse cognoverint, hoc nobis evidenter vel latenter reportent. Unde angelus hominibus ait: Cum orastis, orationem vestram obtuli Deo (Tob. XII, 12). Similiter et nos cum oramus, non Deum docemus, quasi nesciat quid velimus, et quo indigeamus: sed necesse habet rationalis creatura temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat. De excelso igitur coelorum habitaculo ad consolandos, ad visitandos et ad adjuvandos nos attrahit supereminens charitas Angelos, propter Deum, propter nos, propter se ipsos. Propter Deum utique, cujus tanta erga nos pietatis viscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur: propter nos, quibus nimirum propter propriam similitudinem miserantur: propter se ipsos, quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio praestolantur.
CAPUT IV. Animae dignitas. Ex Dei in eam amore dignoscitur. Cui ex Dei dono cuncta famulantur. Creata quomodo diligenda, quomodo Creator. Primum ergo necesse est ut quisque se ipsum consideret, et cum cognoverit dignitatem suam, ne injuriam faciat Creatori suo, abjectiora se non amet. Nam et ea quae per se considerata pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt; et sicut ineptum est deformia pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea quae non habent nisi infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem pulcherrimis coaequare. Tuam ergo, anima, attende pulchritudinem; et intellige qualem pulchritudinem debeas diligere. Quod si forte interna visio tua per negligentiam tuam obscurata est, et temetipsam, ut decet et expedit, contemplari non sufficis; cur saltem quod de te existimare debeas, ex judicio alieno non perpendis? Sponsum habes; sed nescis. Pulcherrimus est omnium; et faciem ejus non vidisti. Ille te vidit: quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc se ipsum praesentare tibi; sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem ejus videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres: scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset, si non eum singularis decor et ultra caeteros admirandus traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non potes, quia absens est: et ideo non times nec erubescis illi injuriam facere, quia singularem ejus amorem contemnis, teque alienae libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit qui te diligit, considera saltem arrham quam dedit tibi: fortassis in ipso munere ejus quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare. Insignis est arrha ejus, nobile donum: quia nec magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo magna sapiens dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit; sed majus est quod in te diligit. Magnum est ergo quod tibi dedit.
Quid tibi dedit, o anima, sponsus tuus? Respice universum mundum istum, et considera si in eo aliquid sit quod tibi non serviat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur, et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat: hoc coelum, hoc terra, hoc aer, hoc maria cum eis quae in ipsis sunt universis, explere non cessant; hoc circuitus temporum annuis innovationibus et redivivis partubus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta instaurans pastu perpetuo subministrat. Quis ergo, putas, hoc instituit? Quis istud naturae praecepit, ut sic uno consensu tibi serviat? Beneficium accipis, et auctorem ejus non agnoscis; donum in manifesto est, largitor occultus; et tamen ipsa ratio tua te dubitare non sinit, hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicumque ergo ille est, multum nobis contulit: et qui tantum dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo diligens, et tam diligendus dono suo demonstratur. Et quam stultum est amorem tam potentis non ultro concupiscere! quam impium, quam perversum est tam diligentem non amare!
Si autem ista diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, et beneficia domini: sic tamen, ut memineris semper quid illi debeas; nec ista propter se, sed ista pro illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista illum diligas.
CAPUT V. Beneficia Dei recensentur. Cave, o anima, ne, quod absit, meretrix dicaris; si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non impendis. Aut dona illius, si potes, respue; vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum propter se, dilige te propter illum: dilige illum, ut fruaris illo, dilige te, ut diligaris ab illo. Dilige in donis illius quae data sunt ab illo. Illum tibi, et te illi dilige. Haec pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium.
Considera ergo, o anima mea, quae communia cum omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia sola acceperis. In omnibus his te dilexit, quae vel communiter tecum omnibus, vel specialiter cum quibusdam, vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociavit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis dono gratiae praetulit. In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus malis dilecta es: et ne parum hoc tibi videatur, quod prae omnibus malis dilecta es; quanti boni sunt qui minus te acceperunt?
CAPUT VI. Beneficium creationis. Beneficium reparationis. Hominis valor. Primum cogita, o anima, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc Dei dono acceperis. Donum ergo ejus erat ut fieres. Sed numquid ei aliquid dederas priusquam fieres, quod tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nil tu dederas, nil tu dedisse poteras priusquam fieres. Qui utique si nil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed et pulchrum esse, et formosum esse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi: adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit. Voluit ad se trahere per similitudinem, quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchros esse, dedit et vivere: ut praecellamus his quae non sunt per essentiam, et his quae inordinata sunt, aut incompleta aut incomposita per formam, aut inanimata per vitam. Magno debito obligata es, anima mea. Multum accepisti, et nihil a te habuisti; et pro omnibus his non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest; accepisti autem hoc per dilectionem.
Jam nunc tibi narrare incipiam quantum iste sponsus tuus, qui tam excellens apparuit cum te conderet, humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, hic tam humilis: non tamen hic, quam illic, minus amabilis; quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim relevaret te illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi jacebas: et ut tibi juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit. Descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem. Ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum te diligat, qui tanta dignatus est facere propter te. Pulchra facta fueras ejus munere; foeda facta es tua iniquitate: sed rursum mundata es et formosa facta es ejus pietate, operante tamen utrobique ejus charitate. Olim cum non esses, dilexit te ut conderet; postea cum foeda esses, dilexit ut pulchram faceret: et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte liberare te voluit; ut non impenderet tantum pietatis beneficium, verum etiam charitatis monstraret affectum. Grandi itaque dignatione primo homini spiraculum vitae desuper pius formator infudit: sed multo majori charitate pro eodem homine non jam sua dedit, sed se ipsum impendit atque tradidit. Magnum quidem est de Deo, quod esse me sentio opus ejus: sed multo plus est, quod transisse ipsum video in pretium meum; quoniam tam copioso munere ipsa redemptio agitur, ut homo Deum valere videatur. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi eam desideranti et eam totis praecordiis concupiscenti aperitur! Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, nisi in tantis periculis expertus eam fuissem. O quam feliciter cecidi, qui post lapsum felicius resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior. Mortuus est pro me innocens, nihil in me quod amaret inveniens. Quid ergo dilexisti, Domine, in me, et tantum dilexisti, ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti?
CAPUT VII. De beneficio vocationis ad fidem. Et quid, si cogitare coeperis, o anima mea, quot et quales in comparatione tui abjecti sint, qui hanc quae tibi data est gratiam consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multae generationes pertransierunt, quae omnes sine cognitione Dei et pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae sunt. Omnibus illis Redemptor tuus te praetulit, quando tibi hanc gratiam largitus est, quam nullus eorum percipere meruit. Tu sola prae omnibus illis assumpta es: et quare hoc in te factum sit, nullam praeter solam Salvatoris tui charitatem, invenire poteris causam. Elegit ergo et praeelegit te sponsus tuus, amator tuus, Deus tuus, Redemptor tuus: elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amavit te prae omnibus. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus semper esset apud te. Voluit te participem esse in nomine, participem in nominis veritate: quoniam unxit te illo, quo et ipse unctus erat, oleo laetitiae (Ps. XLIV, 8), ut ab uncto sis unctus, quia a Christo dicitur christianus. Sed numquid tu fortior, numquid sapientior, numquid nobilior, numquid omnibus illis ditior fuisti, qui hanc prae omnibus illis specialem gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot divites ibi fuerunt; et tamen universi relicti et abjecti perierunt? Multum, fateor, collatum est tibi: nam cum foeda prius fuisses, et polluta, et deformis, et squalida, discissa et dissipata, et omni horrore et enormitate plena; sic Deus Dominus tuus dilexit te, ut te tantis gratiae suae muneribus ditaret. Nisi ergo prius multa cura, studio vehementi exculta et ornata decenter fueris, in coelestis sponsi thalamum introduci digna non eris. Nunc ergo dum tempus est, o anima mea, formam tuam excole, faciem orna, habitum compone, maculas terge, munditiam repara, mores corrige, disciplinam serva, et omnibus tandem in melius commutatis, dignam sponsam digno sponso omni nisu te redde. Praepara ergo te sicut decet sponsam sponsi immortalis, sponsam regni coelestis.
CAPUT VIII. De virtutum munere. Dei ordinationi in omnibus acquiescere. Hoc etiam ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde te ornare possis: quod utique ex te non haberes, nisi ab illo reciperes. Ab illo autem accepisti, ut vestimenta bonorum operum indui, et fructu eleemosynarum cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis aliisque operibus pietatis, quasi quodam vario ornatu possis ornari vel decorari: et quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem, quidquid ad speciem reparandam, quidquid ad decorem augendum valere dignoscitur, copiose tribuit. Vide quam copiosa dispensatione tibi ubique occurritur. Non habuisti, et datum est tibi; perdidisti, et restauratum est tibi: nunquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligat a quo amaris. Non vult perdere; et ideo tanta patientia te exspectat: et concedit pie toties negligenter amissa iterum atque iterum si volueris reparare. O quot jam perierunt, qui ista tecum receperunt, sed amissa iterum tecum accipere non meruerunt! Plus omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam districte negatur. Nunquam tibi gratia bene operandi ipso largiente negata est. Si magna opera facis, misericorditer sublimaris: si non facis magna opera, salubriter humiliaris. Melius enim novit ille quid tibi expediat, quam tu; et ob hoc si vis de eo bene sentire, totum quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige. Talis est enim amor Dei in nobis, nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse quantum in sua bonitate est, ad bonum nostrum non disponat. Forte gratiam virtutum non habes: sed dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius enim redolet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil omnino dispositioni divinae praejudicare audeas: sed semper cum timore et reverentia ora Deum, ut quemadmodum ipse novit, tibi subveniat: si qua adhuc tamen in te mala remanserint, pie diluat; si qua inchoata sunt bona, benigne perficiat, et ea te, qua voluerit, ad se via perducat.
CAPUT IX. De illustratione aliis beneficiis. O anima, quid faciemus Domino Deo, a quo tot bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem, quae caeteris, nobis bona tribuere; sed in malis quoque nostris ejus singularem dilectionem cognoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios coaetaneos meos in tenebris ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis sapientiae tuae lumen infudisti. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, efficaciam in opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effectum in coeptis, solamen in adversis, cautelam in prosperis: et quocumque vertebam me, ubique gratia et misericordia tua praecessit. Et saepe mihi cum consumptus videbar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me; quando peccavi, corripuisti me; quando tristabar, consolatus es me; quando cecidi, erexisti me; quando steti, tenuisti me. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius sequi te. O Domine Deus meus, dulcedo vitae meae, lumen oculorum meorum, quid retribuam tibi, pro omnibus quae retribuisti mihi? Vis ut diligam te. Et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego, ut diligam te? Et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum et liberator meus, Deus meus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis meae, et susceptor meus. Et quantum adhuc dicam? Tu es, Domine, Deus meus.
CAPUT X. De Dei circa nos sollicitudine. Praesentia ejus quid in auctore efficiat. Multa et innumerabilia bona fecisti mihi, Domine Deus meus, de quibus mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis. Ecce habes, anima mea, arrham tuam; et in arrha tua cognoscis sponsum tuum. Serva ergo te illi intactam, serva impollutam, serva incontaminatam, serva integram. Si olim meretrix fuisti, jam virgo facta es: quemadmodum amor illius consuevit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem servare. Semper cogita quantam tecum misericordiam fecit: et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis. Sic certe mihi videtur, cum ejus miserationes circa me attendo, quod, si fas est dicere, nihil aliud agat Deus, nisi ut meae saluti provideat: et ita totum ad custodiam mei occupatum video, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli vacare velit. Semper praesentem mihi se exhibet Deus, semper paratum se offert: quocumque me vertero, me non deserit; ubicumque fuero, non recedit; quidquid egero, pariter assistit, et quod tandem cunctis actionibus meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, quasi individuus cooperator assistat, ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies ejus a nobis adhuc videri non possit, nunquam tamen possit ejus praesentia evitari. Sed quid est illud dulce, quod in ejus recordatione me tangere solet, et tam vehementer atque suaviter afficere: ut jam tota quodam modo a memetipso abalienari, et nescio quo, abstrahi incipiam? Subito tota innovor et tota immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem venit omnis praeteritorum dolorum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria jucundantur. Jamque alibi, nescio ubi, me esse video, et quasi quiddam amplexibus amoris intus teneo, et nescio quid illud sit: et tamen illud retinere semper et nunquam perdere toto nisu laboro. Luctatur quodam modo delectabiliter anima ne recedat ab eo quod semper amplecti desiderat: et quasi in illo omnium desideriorum finem invenerit, summe et ineffabiliter exsultat, nihil amplius quaerens, nihil ultra appetens, semper sic esse volens. Numquid ille est dilectus? Vere ille est Dominus meus qui visitat me: sed venit invisibilis, venit occultus, venit incomprehensibilis. Venit ut tangat me, non ut videatur a me; venit ut admoneat me, non ut comprehendatur a me; venit ut non totum infundat se, sed ut gustandum praebeat se; non ut impleat desiderium, non ut plenitudinem exhibeat suae perfectae satietatis. Et hoc est quod maxime pertinet ad arrham desponsationis ejus: quod ille qui in futuro se tibi videndum et perpetuo possidendum dabit, nunc aliquo modo ut quam dulcis sit agnoscas, se tibi ad gustandum praebet.
CAPUT XI. De munere vitae in ortu servatae. De indultis sensibilibus oblectationibus. De aliis praerogativis. Multum igitur Deus tuus diligendus est tibi, cui tanta beneficia contulit. Ut autem amoris ejus flamma amplius accendaris: considera diligenter, o anima, si praeter illa quae supra dicta sunt, aliqua tibi contulerit beneficia. Cum ergo quae hic memorata sunt bona tibi vides collata, multum ei a quo tibi haec collata sunt debes gratiosus et devotus existere, et gratias agens dicere: Valde mihi diligendus est Deus meus, qui bene utens malo parentum meorum, creavit me de carne illorum, et inspiravit in me spiraculum vitae; discernens me ab illis qui vel abortivi projecti sunt ab utero, vel intra materna viscera suffocati, poenae videntur concepti, non vitae. Accepi ergo ut sim, accepi ut homo sim, accepi intellectum, quo intersit inter me et pecus. Accepi corporis formam, accepi in corpore distinctionem sensuum; oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, manus ad contrectandum, palatum ad gustandum, pedes ad ambulandum, salutemque ipsam corporis. Magnum fuit et hoc, quod ad eorumdem sensuum meorum oblectamenta singula sensibus singulis convenientia creavit Deus, multa pulchre convenientia et lucentia, canore mulcentia, suave olentia, dulce sapientia, tactui placentia. Ob hoc enim providentia Creatoris tam diversas qualitates rebus indidit, ut omnes sensus hominis sua oblectamenta inveniant. Aliud enim percipit visus, aliud odoratus, aliud auditus, aliud olfactus, aliud gustus, aliud tactus. Visum pascit pulchritudo colorum, suavitas cantilenae demulcet auditum, fragrantia odoris olfactum, dulcedo saporis gustum. Et quis omnes delicias sensuum enumerare queat? quae tam multiplices sunt in singulis, ut si quis quemlibet per se consideret, quemlibet per se singulariter ditatum putet. Quot oblectamenta oculorum in diversitate colorum monstramus, tot oblectamenta aurium in diversitate sonorum audimus; inter quae prima sunt dulcia sermonum commercia, quibus homines ad invicem suas voluntates communicant, preterita narrant, praesentia indicant, futura nuntiant, occulta revelant; adeo ut si careat his vita humana, bestiis comparabilis videatur. Quid autem concentus avium, quid humanae vocis melos jucundum, quid dulces modos sonorum omnium commemorem? quia tam multa sunt harmoniae genera, ut ea nec cogitatus percurrere, nec sermo facile explicare possit: quae tamen cuncta auditui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Sic est de olfactu: habent thymiamata odorem suum, et cuncta quae suavem praestant odorem, et dulces spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent oblectamenta, quae ex similitudine priorum satis perpendi possunt. Magnum est certe et hoc, quod sana et integra membra creavit mihi Deus; ne essem meis dolor, opprobrium alienis. Accepi etiam amplius, mentem scilicet, quae possit intelligere, quae possit capere veritatem, quae possit justum ab injusto discernere, quae possit indagare, desiderare Creatorem, laudare et inhaerere illi. Magnum etiam aestimo beneficium, quod eo tempore et inter tales me nasci voluit Deus, per quos ad fidem suam et sacramenta pervenirem. Video innumerabilibus hominibus hoc negatum, quod mihi gratulor esse concessum: cum quibus tamen nobis esset una conditio. Illi derelicti sunt per justitiam, et ego vocatus sum per gratiam. Procedam adhuc, etiam intuens munus ejus fuisse quod educatus fui a parentibus; quod me flamma non laesit, quod aqua non absorbuit, quod non rexatus a daemone, quod a bestiis non percussus, quod non praecipitio necatus, quod usque ad congruam aetatem in fide ejus et bona voluntate sum nutritus.
CAPUT XII. De longanimitate Dei. Tribus modis a peccando servamur. De Angelo custode. Peccator omnem in se creaturam commovet. Quam liberaliter ignoscat Deus. Magnam igitur, Domine Deus, erga me ostendisti pietatem. Cum autem in cunctis operibus tuis sis mirabilis, mirabilior tamen crederis esse in visceribus pietatis: nullum enim spernis, nullum abjicis, neminem perhorrescis, nisi qui forte te amens exhorruerit. Dona igitur tua sunt haec, Domine, mihi a te misericorditer indulta, quod me in periculis saepe constitutum clementer eripuisti, nec unquam pro peccatis meis quominus miserereris, vinci potuisti; oblitum tui de te admonuisti, aversum a te revocasti, venientem ad te benigne suscepisti, poenitenti indulsisti non solum ea quae commisi peccata, sed etiam quae te protegente non commisi. Quodcumque enim mali protegente te non commisi, totum a te dimissum deputandum est. Nam sicut in multa peccata cecidi; sic et in multo plura, nisi me servasses, cecidissem. Tribus autem modis memini me a peccatis conservatum, scilicet occasionis subtractione, resistendi data virtute, affectionis sanitate. Multa enim in peccata cecidissem, si data esset occasio: sed Dei miseratione non me talis opportunitas apprehendit. In multa quoque paulo minus cecidissem graviter impulsus violentia tentationis: sed virtutem dedisti mihi, Domine, ut sub me esset appetitus meus, et ei quam sentiebam concupiscentiae minime consentirem. Sed a quibusdam peccatis tam longe me fecit tua miseratio, Domine, ut penitus abominarer ea, et ne ulla me quidem eorum tentatio molestaret. Magnae quidem bonitatis est indicium. Domine Deus, et hoc quod ego infelix te irritavi, ego malum coram te feci, furorem tuum provocavi, iram promerui; peccavi, et passus es; deliqui, et adhuc sustines. Si poeniteo, parcis; si revertor, me suscipis; insuper dum differo, praestolaris. Revocas errantem, invitas repugnantem, exspectas torpentem, amplecteris redeuntem, doces ignorantem, mulces moerentem; a ruina suscitas, post lapsum reparas, petenti largiris, quaerenti inveniris, pulsanti aperis; ostendis mihi bene vivendi viam, das gradiendi scientiam. Magnum est etiam et hoc, Domine, quod multa mihi antequam petere possem, vellem aut nossem, bona contulisti. Non solum autem, Domine, sed et postquam scivi et potui te petere, te quaerere, te desiderare, tibi inhaerere, gratuita bonitate tua non petenti, non quaerenti, non desideranti, imo etiam parvipendenti vel etiam contemnenti tua mihi bona largitus es. Maximum aestimo et illud fuisse beneficium, quod Angelum pacis ab ortu nativitatis meae ad me custodiendum, usque ad finem meum mihi dedisti: unde quidam sanctus ait, Magna est dignitas animarum, ut una quaeque habeat ab ortu nativitatis ad custodiam sui Angelum delegatum (Hieron. in Matth. XVIII).
Magnae pietatis fuit et hoc, Domine, quod mira patientia tua meas sustinuit iniquitates. Cui gratias referre debeo, quod non secundum iniquitates meas retribuisti mihi, quod me terra non absorbuit, non me coelum fulminavit, non me fulgur combussit, non flumina submerserunt, nec alia poena vel morte prout dignus eram, multasti. Cum enim peccando a te recederem, non solum iram tuam promerui, sed et omnem creaturam adversum me excitavi. Nam si servus cujusquam a domino suo recederet, non solum dominum ipsum exacerbaret, sed et totam ejus familiam justissime irritaret. Cum ergo te Deum omnium creatorem offendi, omnem creaturam, quantum spectat ad meritum meum, in iram commovi; ita ut merito pro te pugnaret adversum me totus orbis terrarum. Posset enim terra dicere mihi: Non debeo te sustinere, sed potius absorbere; quoniam a Creatore meo non timuisti peccando recedere, et inimico, scilicet diabolo, adhaerere. Posset quoque sol dicere: Non debeo tibi ad salutem lucere; sed potius ad vindictam Domini mei, qui est lux lucis et fons luminis, penitus tibi radios meos abscondere. Sic etiam cuncta quaeque creatura serviret ad ulciscendam tantam injuriam sui Creatoris, nisi impetum ejus cohiberet ipse qui eam condidit, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Oportet ergo me, Domine, tanto magis sub potenti manu tua humiliari, tanto magis tibi gratiosum et devotum et ad serviendum promptiorem existere, quanto me de tantis beneficiis tuis obligatiorem conspicio in reddenda ratione: ne diu dilata vindicta tanto acrius adveniendo mala mea puniat, quanto diutius toleravit quod puniri poterat.
Tamdiu igitur exspectata cogita, o anima mea, Dei longanimitatem quam exhibuit, electionem praedestinationis suae quam impleri voluit, nimiam charitatem qua nos dilexit. Propter hoc enim exspectans exspectavit Dominus et intendit mihi: sed avertit oculos suos a peccatis meis, quasi nolens advertere quantum delinquerem. Propter hoc, inquam, dissimulabat; ut commendaret patientiam suam, impleret electionem suam, confirmaret charitatem suam. Propter hoc, ut bene memini, concussit cor meum, excitans illud ut adverteret suorum vulnera peccatorum, et vulnerum sentiret dolorem; etiam et terruit deducens ad portas inferi, et praeparata iniquis supplicia monstrans: et ut nil jam noxiae remaneret delectationis, meliorem mihi consolationem inspirans, spem indulgentiae dedit, deinde et ipsam indulgentiam contulit. Sic autem ex toto indulsit, et tam liberaliter omnem donavit injuriam, ut jam non damnet ulciscendo, nec confundat improperando, nec minus diligat imputando. Sunt enim aliqui sic donantes injuriam, ut non ulciscantur, saepius tamen improperent: sunt et aliqui, qui licet sileant, manet tamen aliquid alta mente repositum, rancoremque tenent in animo; quorum utique neutra plena est indulgentia. Longe ab his benignissima divinitatis natura, liberaliter agit, ignoscit plenarie: ita ut propter fiduciam peccatorum, sed poenitentium, ubi superabundavit delictum, soleat et gratia superabundare. Testis est Petrus, cui post trinam negationem totius Ecclesiae pastoralis cura est commissa: testis est Paulus, qui de Ecclesiae persecutore effectus est vas electionis et doctor Gentium: testis est Matthaeus, qui de telonio electus est in Apostolum, cui etiam et Novi Testamenti primum scriptorem esse donatum est.
CAPUT XIII. De dono continentiae. Cujus hostis triplex. Post haec dedit mihi Dominus Deus continentiam. Continentiam autem dico, non a sola luxuria, sed a caeteris quoque, sicut necesse est, vitiis et peccatis. Qui et aliquando vix per triduum continebam, postea Dei auxiliante gratia, per longum tempus potui continere. Ex hoc invenio unde merito exclamare possim: Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 49). Forte parum quid reputat aliquis continentiam: sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores, et quantae illam necesse sit esse virtutis, ut possit talibus resistere. Primus hostis continentiae nostrae caro nostra est concupiscens adversus spiritum. Quam domesticus hostis, quam periculosa lucta, quam intestinum bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fugere possumus, o anima mea, nec fugare: sed circumferre illum necesse est, quoniam alligatus est nobis. Quid autem periculosius et miserabilius est, quam quod hostem nostrum cogimur sustentare, perimere eum non licet? Vides ergo quam sollicite te custodire necesse sit ab ea, quae dormit in sinu tuo. Verumtamen non est hic solus adversarius mihi; alium adhuc habeo, qui circumcinxit me et obsedit undique. Hostis iste est praesens saeculum nequam, qui per quinque portas, quinque videlicet sensus corporis, jaculis suis vulnerat me, et mors intrat per fenestras meas. Tertius hostis est antiquus humani generis inimicus, antiquus serpens callidior cunctis animantibus: iste est hostis quem nec possumus videre, quanto minus cavere? Hic hostis nunc quidem aperte et violenter, nunc occulte et fraudulenter, semper autem malitiose et crudeliter nos impugnat et persequitur. Et ad haec toleranda, ne dicam superanda, quis idoneus? Haec ideo dixi, ut innotesceret continentiae difficultas, ut sciamus quae a Deo data sunt nobis (I Cor. II, 12): ac per hoc amplius diligamus eum qui hanc nobis virtutem tribuit. Omnino enim in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad nihilum deducit omnes tribulantes nos. Ipse est qui non modo carnem nostram cum vitiis vel concupiscentiis suis, et praesens saeculum nequam cum curiositatibus suis et vanitatibus suis, sed etiam ipsum cum tentationibus suis conterit satanam sub pedibus nostris. Numquid non merito dixeram, inveniendum in continentia unde clamarem, Quia fecit mihi magna qui potens est?
CAPUT XIV. Spes aeternae vitae stat in tribus. Post haec dedit mihi Dominus Deus gratiam promerendi bona vitae aeternae, quam gratiam in tribus maxime stare arbitror: in odio scilicet praeteritorum malorum, in contemptu bonorum praesentium, in desiderio futurorum. Deinde dedit mihi spem eadem obtinendi, quae in tribus consistit; tribus, inquam, quae sic roborant et confirmant cor meum, ut nulla me penuria meritorum, nulla consideratio propriae vilitatis, nulla aestimatio coelestis beatitudinis de celsitudine spei dejicere possit in ea firmiter radicatum. Desideras, o anima mea, scire quae sint illa? Tria considero in quibus spes mea tota consistit; scilicet charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu, aut quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc obtinere speras? Et ego fiducialiter respondebo, Scio qui credidi, et certus sum, quia in charitate nimia adoptavit me Deus, quia verax est in promissione, quia potens est in exhibitione: licet ei facere quodcumque voluerit. Pro his ergo Deus meus merito diligendus est.
CAPUT XV. De beneficiis impertitis. Confitendum Deo et in bonis et in malis. Magnae autem gratiae fuit, quod me Deus a se fugientem persecutus est, timenti blanditus; quod erexit me in spem toties desperatum, quod suis obruit beneficiis ingratum, quod gustu interioris dulcedinis immundis assuetum delectationibus attraxit et illexit, quod indissolubilia malae consuetudinis vincula dissolvit, et abstractum saeculo benigne suscepit. Adhuc, anima mea, illa in quibus tibi sola conscia es, divinae bonitatis inspice munera: quam jucunda facie abrenuntianti saeculo tibi Christus occurrit, quibus esurientem deliciis pavit, quas miserationum suarum divitias ostendit, quos inspiravit affectus, quo te charitatis poculo inebriavit. Magnum fuit et hoc, quod me fugientem servum suum et rebellem, sola sua miseratione vocatum, spiritualium consolationum non reliquit expertem. Si enim tentabar, ille me sustentabat; si periclitabar, ille me erigebat; si contristabar, ille me confortabat; si fluctuabam, ille solidabat. Quoties prae timore arescebam, ille pius consolator astabat; quoties aestuabam prae timore, ille meis se visceribus infundebat. Perpendo etiam quoties psallentem vel legentem spiritualium me sensuum lumine illustrabat, quoties orantem in quoddam ineffabile desiderium sui rapiebat, quoties mentem meam a terrenis subtractam, ad coelestes delicias et paradisi amoenitates transportabat. Taceo multa et magna misericordiae suae circa me opera; ne aliquid gloriae, quae tota ejus est, ad me videatur transire. Ita enim secundum hominum aestimationem sibi cohaerent gratia dantis et felicitas recipientis, ut non laudetur solum qui solus laudandus esset, scilicet ille qui dedit, sed etiam ille qui recepit. Quid enim habet aliquis quod non accepit? aut qui gratis accepit, quare laudatur quasi promeruerit? Tibi ergo laus, Deus meus, et gloria mea, tibi gratiarum actio: mihi autem confusio faciei meae, qui tot mala feci, et tot bona recepi.
Vide ergo, o anima mea, quia multum commendat bonitatem Dei, non solum largitas sua, sed et iniquitas nostra. Si enim magnum est nihil promerentibus impendere multa, quale quantumve erit retribuere bona promerentibus mala? O quanta pietas, quam nulla potest superare impietas! Alia sunt quae misericorditer Deus ignoscit, alia quae affluenter tribuit. Ignoscit mala nostra, largitur bona sua: semper praesto ad ignoscendum, paratus semper ad largiendum: hinc pius, hinc largus; utrobique benignus, ubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nostra, confiteamur et bona nostra. Confiteamur a nobis mala nostra esse, ut pie ignoscat: confiteamur ab ipso bona nostra esse, ut conservet et augeat. Hoc igitur incessanter agamus, ne ingrati appareamus, vel de indulta venia, vel de concessa gratia. Haec, inquam, agat qui se credit vel cupit esse amatorem Dei. Verus enim amor semper confitetur. Quid ergo haec omnia faciunt diligenter considerata, nisi ut considerantis animum ab omni penitus abstractum amore, ad Deum diligendum qui haec contulit, mirabiliter rapiant, vehementer afficiant? Si quis autem non haec omnia bona a Deo sibi videt collata, et ideo illum parum diligere non veretur; sciat pro certo quod nemo est qui non facile, si quaerit, inveniat unde plurimum sit obnoxius Deo, unde totis viribus, totis cordis medullis diligere, unde etiam et continuas gratias referre debeat. Ille ergo cui aliqua bona saluti necessaria desunt, nec si contra Deum murmuret, nec eum accuset: quia omnia certissima et justissima ratione facit Deus, qui cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18), qui et potens est dona sua cum voluerit conferre, et collata cum voluerit auferre. Doleat ergo qui haec non habet, et laboret et oret ut habeat: pro acceptis vero bonis Deo gratus existat.
CAPUT XVI. De beneficio redemptionis. Bona terrena et coelestia. Magna igitur et multa, imo certe innumerabilia sunt, quae mihi, Domine Deus, contulisti beneficia; pro quibus merito mihi diligendus et semper es laudandus. Quid enim boni habeo vel habui, vel habiturus sum, quod a te summo bono non est, a quo omne quod bonum est, et dicitur, et etiam procedit? Unum autem est quod me plus his omnibus accendit, urget, movet, et promovet ad te diligendum: super omnia, inquam, amabilem te mihi reddit, o bone Jesu, ignominiosissima et amara mors quam sustinuisti, opus nostrae redemptionis. Hoc solum omnino totam vitam nostram, totum laborem nostrum, totum obsequium nostrum, amorem denique nostrum facile sibi vindicat totum: hoc, inquam, est quod devotionem nostram et excitat melius, et nutrit suavius, et auget amplius. Multum quippe in hoc opere laboravit auctor mundi, nec in omni fabrica mundi tantam fatigationem sustinuit. De mundo enim et de his quae in mundo sunt, dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9): at vero pro redemptione generis humani magnos et multos et diuturnos labores sustinuit, et dolores. Ecce quomodo nos dilexit, qui nulla sui necessitate, sed sola nostra charitate tam dura et indigna sustinuit. Merito ergo dixerim hoc unum omnibus aliis praestare beneficiis. Quippe cum magnum sit aliquem sua gratis alicui conferre, multo majus certe est semetipsum impendere. Et cum magnae charitatis sit animam pro amicis dare, multo majoris charitatis indicium est animam pro inimicis ponere, quod Filius Dei pro nobis fecit. Nam cum inimici essemus Deo, reconciliati sumus per mortem Filii ejus. Vix autem pro justo quis moritur, ipse autem pro impiis est mortuus, justus pro injustis, ut nos offerret Deo: exsul a coelis factus, ut nos reportaret ad coelos. O quam ineffabilis pietas, quam ineffabilis dulcedo charitatis, quam stupenda dignatio charitatis fuit, Deum pro homine hominem fieri. Deum pro homine carnem indui, mori, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato! Ecce cum quanto pretio quantove labore redimebatur homo, qui diabolo jure debebatur: qui si non redimeretur, sine dubio aeternaliter cum diabolo damnaretur. Haec ideo dixi, ut intelligat homo quantum debeat diligere Deum; quantum patienter, imo libenter, non solum autem hoc, sed etiam ardenter pro illo sustinere labores et dolores, qui pro se tanta ac talia sustinuit. Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Amplectatur igitur te anima mea, Domine Jesu, crucifixum, sumat tui dulcissimi sanguinis haustum: occupet memoriam meam haec suavis meditatio, ne ex toto eam oblivio obscuret. Judicem me nihil scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum; ne scientiam meam a soliditate fidei vanus error abducat: vindicet sibi totum amorem meum haec tua mira dilectio; ne illum cupiditas mundialis absorbeat. Mentem enim quam tuae, Domine, dulcedo charitatis compleverit, non timor angustat, non libido commaculat, non ira dilaniat, non superbia elevat, non cenodoxiae inanis fumus eventilat, non exagitat furor, non stimulus ambitionis eviscerat, non avaritia contrahit, non dejicit tristitia, non invidia tabefacit: nullum denique vitium eam corrumpit, dum in eadem dulcedine immobilis persistit. Qui ergo suis tanta praestat in praesenti, quanta illis servat in futuro? Quae dat in praesenti, temporalia sunt: quae autem in futuro saeculo se promittit Deus suis daturum, aeterna sunt, et bonis temporalibus incomparabiliter meliora. Temporalia enim bona difficile acquiruntur, et acquisita facile dilabuntur: et quae etiam habita sunt, cum gravi sollicitudine custodiuntur, et cum dolore amittuntur, et amissa cum gravi labore recuperantur. Futuri autem saeculi bona nunquam amittuntur, nunquam minuuntur, cum gaudio et quiete possidentur, semper habentur, semper desiderantur, et nunquam fastidiuntur. Quae cum semel quis acceperit, ita securus erit ea se nunquam amissurum, sicut certus est vel erit illa se nunquam velle amittere.
CAPUT XVII. Promissa Dei. Ea nimium desiderari non possunt. Valde igitur diligendus est Deus in promissis suis: qui magna nobis dedit, sed majora promisit. Promisit nobis a labore requiem, a servitute libertatem, a timore securitatem, a moerore consolationem, a morte resurrectionem, et in resurrectione plenum gaudium, summum gaudium et indeficiens. Denique promisit nobis se ipsum, sicut juravit patribus nostris daturum se nobis (Luc. I, 73). Magnae sunt igitur promissiones Dei, et ineffabiles; et pro his, et in his vult amari a nobis aliquo modo. Si modum quaeras, vehemens desiderium promissionis, modus est amoris. Promissio Dei quantumcumque desideretur, minus desideratur quam debet. Nam quantumcumque profecerit, plus debet. Vehemens itaque desiderium aliquo modo non habet modum, cum non possit esse nimium. Cum in caeteris rebus impatientia soleat culpari, in exspectatione tantae promissionis laudabilis est vehemens impatientia dilationis. Cum eum qui plus amat, et qui plus desiderat, dilationis impatientia magis cruciat, spes quae differtur affligit animam, haec autem omnia bona in coelesti habentur patria. De illo igitur bono, quod omnium bonorum summum est, quid vel quale sit, primum dicendum est.
CAPUT XVIII. Quale et quantum electorum gaudium. Beatorum mentes invicem patebunt. Corpora erunt integra. Excitemus igitur et erigamus totum intellectum nostrum, in quantum Deus donaverit, et cogitemus quale et quantum electorum sit unicum et singulare gaudium istud, scilicet unum et summum bonum, quod est vita, lux, beatitudo, sapientia, aeternitas et multa hujusmodi bona; et tamen non est nisi unicum et summum bonum, omnino sibi sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et bene sint. Hoc bonum est Deus Pater, hoc est Verbum, id est, Filius Patris; hoc ipsum est amor unus et communis Patri et Filio, scilicet Spiritus sanctus ab utroque procedens. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater et Filius et Spiritus sanctus: quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas, et summe una simplicitas, quae nec multiplicari, nec aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium (Luc. X, 42). Porro hoc est illud unum necessarium, in quo omne bonum: imo quod est omne, et unum, et totum, et solum bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita attente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura. Si enim est bona vita creata; quam bona est Vita creatrix? Si jucunda est salus facta; quam jucunda est Salus quae fecit salutem? Si amabilis est sapientia cum cognitione rerum conditarum; quam amabilis est Sapientia quae condidit omnia ex nihilo? Denique si multae et magnae delectationes sunt in rebus delectabilibus; qualis et quanta est delectatio in illo qui fecit omnia delectabilia? O qui hoc bono fruetur, quid illi erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet, erit; et quidquid nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Cur ergo per multa vagamur quaerendo bona corporis et animae nostrae? Amemus unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficit. Desideremus simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid enim amas, o caro? quid desideras, o anima? Ibi est quidquid amas, quidquid desideras. Bona ergo regni coelestis dicere vel cogitare vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora sunt et meliora, quam quae cogitamus aut intelligimus. Regnum namque Dei omni fama majus est, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria quae putatur excellentius. Regnum, inquam, Dei plenum est lucis ac pacis, charitatis et sapientiae, honestatis et gloriae, dulcedinis et dilectionis, laetitiae et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. Nec ideo tamen debeo tacere, sed dicere quantum valeo, quia dicere quantum volo non valeo. Neque enim quia Deum ineffabilem credimus, fari de illo quod possumus non debemus. Ita sane et plus credatur de illa vita, quam scribitur; quia non potest tantum inde proferri sermone, quantum potest mente complecti; et minus concipit mentis humanae quantumlibet profunda complexio, quam se habeat ipsius rei magnitudo. Ergo futura vita credatur beate sempiterna et sempiterne beata: ubi est certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna felicitas; ubi amor est perfectus, timor nullus, dies aeternus, alacer motus, et unus omnium spiritus, de contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione securus; ubi ipsa civitas, quae est Angelorum omnium atque sanctorum congregatione beata, meritis fulgentibus micat; ubi aeterna salus exuberat, veritas regnat; ubi nec fallit quisquam, nec fallitur; unde beatus nullus ejicitur; ubi nullus miser admittitur. Haec est contemplativa vita beata, ad quam qui bonorum operum consummatione pervenerint, beatis similes erunt, et simul cum Deo sine fine regnabunt. Quod autem hic crediderunt, ibi videbunt: sui Creatoris substantiam mundissimis cordibus contemplantes, aeterna exsultatione gaudebunt, divinae charitatis et mutuae dilectionis possessione Deo suo in aeternum, et invicem sibi adhaerebunt: receptis cum incorruptione atque immortalitate corporibus, municipatum patriae coelestis accipient, atque ejus in aeternum cives effecti praemia promissa reportabunt. Ibi eis exuberabit tanta laetitia, tanta coelestium gratia gaudiorum, ut et remuneratori suo pro tantis muneribus gratias agant, et nullum fastidium ex ipsa affluenti gratiarum bonorumque perceptione sustineant. Ibi ita patebunt singulorum singulis mentes, sicut corporalibus oculis subjacent facies corporales; quia humanorum pectorum tanta erit ibi et tam perfecta munditia, ut habeant unde mundatori suo gratias agant, non unde offensi aliquibus sordibus peccatorum erubescant: quia ibi nec ulla peccata, nec peccatores erunt; et ibi qui fuerint, jam peccare non poterunt. Nec latebit jam perfecte beatos aliquid secretorum, qui, quod est praestantius longe, ipsum visuri sunt mundis cordibus Deum: quandoquidem humana creatura ita perfecta erit, ut in melius aut in deterius ultra mutari non possit. Cujus humanae substantiae ad Conditoris sui similitudinem sublimatae, omnia bona quae naturaliter accepta corruperat peccando, reparabuntur in melius, id est, intellectus sine errore, memoria sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, charitas sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte, facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo. Quoniam quidquid hic humanis corporibus vitiatis aut ferarum morsus, aut improvisi casus abstulerint, aut malarum valetudinum genera diversa decerpserint, aut humana crudelitas amputaverit, aut ignis, aut quaelibet alia res aliquid debilitatis intulerit, aut ipsa senectus etiam sanis onerosa negaverit; haec atque his similia corporum damna una ibi resurrectio reparabit, atque ea corpora membris omnibus instaurata, incorruptibilis sanitas obtinebit. Propterea quicumque erunt ibi, etsi differentibus meritis ab invicem distabunt, omnes tamen una perfectione beati erunt; quia singulis praemia sua sufficientia erunt. Sicut enim corporalis satietas omnes saturatos aequaliter habet, quamvis singuli cibum non aequaliter, sed pro possibilitate coeperint: ita omnes sancti, etsi fuerint aliqua graduum suorum diversitate distincti, una beatitudine perfecti erunt; quia et una perfectione beati futuri sunt. Caeterum in illa tantae beatitudinis regione nec majoris meriti sibi aliquid arrogabunt, quia arrogantia ibi nulla erit; nec superioribus inferiores invidebunt, quia ibi invidus esse non poterit: et ideo etsi erit ibi distantia mansionum, summa in illis erit unius perfectionis aequalitas, quibus erit regni coelestis una felicitas.